Distinctio XIII — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

Prima autem distinctionis operatio etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de productione naturae quantum ad principium materiale ; in hac vero parte intendit agere de eius completione sive formatione quantum ad principium formale. Et quoniam duplex est informatio materiae corporalis, quaedam generalis quaedam specialis - generalis per formam communem omnibus corporalibus, et haec est forma lucis ; specialis vero per alias formas sive elementares sive mixtionis - ideo Magister primo agit de formatione sive productione lucis, in hac scilicet distinctione.

Secundo vero agit de productione cuiuslibet alterius formae corporalis, infra distinctione decima quarta : Dixit quoque Deus, fiat firmamentum etc.

Vel aliter, ut primo agat de eo quod est generale principium distinguendi in corporibus, hoc est de luce ;

secundo vero de specialibus formis distinguentibus.

Primum spectat ad opus primae diei, secundum vero ad opera dierum consequentium.

 

Dividitur autem pars ista in tres.

In prima determinat de lucis productione in se.

In secunda, in comparatione ad eius effectum, scilicet diem quem faciebat, ibi : Hic notandum est, quod dies diversimode accipitur.

In tertia, in comparatione ad eius principium, scilicet ad Verbum per quod fiebat, ibi : Praeterea investigandum est, quomodo accipiendum sit etc.

 

Prima pars habet tres particulas.

In prima determinat, quando sit lux illa facta, quia ante omnia alia.

In secunda, qualis fuerit, ibi : Si quaeritur, qualis illa lux.

In tertia vero, ubi posita fuerit, ibi : Si autem quaeritur, ubi facta est lux

 

Similiter secunda pars principalis tres habet particulas.

In prima determinat de ipso effectu fucis sive de die quantum ad spatium.

In secunda, quantum ad distinguendi modum, ibi : Hic est naturalis ordo distinctionis dierum.

In tertia, quantum ad complementum, ibi : Solet autem quaeri, quare factus est sol

 

Similiter tertia pars, in qua determinat de lucis formatione per comparationem ad suum principium, quod quidem est Pater operans per Verbum, habet tres partes.

In prima parte explanat, qualiter intelligendum sit, quod Deus dicendo fecit, ibi : Praeterea investigandum est etc.

In secunda explanat illud quod dicit Scriptura, scilicet Patrem in Filio et per Filium operari, ibi : Hic quaeri solet, quomodo accipiendum sit.

In tertia vero removet opinionem haeretici, insinuans aliam etiam esse expositionem verbi praedicti : et hoc facit ibi : Sed dicit haereticus, hac ratione posse etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis, in qua agitur de formatione lucis, quae est opus primae diei, quaeruntur tria.

Primum est de ipsa lucis productione.

Secundum est de ipsius lucis essentia et natura in se.

Tertium est de ipsius lucis effectu et illustratione.

 

Circa primum duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum per illam lucem quae dicitur esse opus primae diei, intelligat Scriptura lucem corporalem vel spiritualem.

Secundo, dato quod inteiligat corporalem, est quaestio, qualiter faciebat diem et noctem.

 

 

ARTICULUS I.

De ipsa lucis productione.

 

QUAESTIO I.

Utrum lux primo die facta fuerit corporalis an spiritualis.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur, quod illa lux quae dicitur primo die fuisse creata, non erat lux corporalis.

  1. Lux enim corporalis est ad decorem et complementum caeli siderei sive firmamenti : si ergo quod ornat et decorat aliquod corpus non potest nec debet ante ipsum fieri, cum, productio firmamenti spectet ad opus secundae diei ; videtur quod primo die lux corporalis nec potuit nec debuit fieri. Et fuit facta lux corporalis vel lux spiritualis : ergo etc.
  2. Item, in enumeratione operum sex dierum intendit Scriptura explicare productionem illorum quae constituunt universum, sicut manifestum est : ergo vel creatura spiritualis, utpote angelus, non est de constitutione universi, vel Scriptura rerum productionem insufficienter explicat et tradit, vel oportet per aliquid ibi positum exprimi. Sed primi duo modi sunt inconvenientes : restat ergo quod Scriptura explicat productionem creaturae angelicae ; sed creatura angelica fuit in principio creata, sicut ostensum est supra, quia prior omnium creata est sapientia : ergo eius productio exprimitur per opus primae die vel saltem formatio. Sed opus primae diei non fuit nisi productio lucis : ergo per lucem intelligit Scriptura naturam spiritualem.
  3. Item, lux de spiritualibus et corporalibus dicitur proprie, magis tamen proprie de spiritualibus quam de corporalibus, sicut dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram. Propriissime enim Deus lux est, et quae ad ipsum magis accedunt plus habent de natura lucis. Ergo in productione lucis illa creatura debet principaliter intelligi, cui principalius convenit ; sed haec est creatura spiritualis : ergo etc.
  4. Item, lux ista corporalis est ad fomentum plantarum et animalium, et etiam ad solatlum hominum : si ergo primo et secundo die non erant plantae quae foverentur, nec animalia nec homines quibus ista lux aliquod ferret obsequium, videtur quod Deus frustra fecisset eam in primo dierum. Quodsi Deus nihil frustra facit, restat quod per illam lucem non intelligitur lux corporalis ; sed intelligitur corporalis, vel spiritualis : ergo etc.
  5. Item, si lux illa, quae primo die creata est, erat lux corporalis, ergo diem et noctem corporaliter faciebat : ergo videtur ex hoc quod productio solis fuerit superflue.
  6. Item, si lux illa fuit corporalis, cum esset bona, debuit a divina bonitate in suo esse conservari. Sic enim exponit Augustinus : Vidit Deus, quod esset bonum, id est, quod placuit ut fieret, placuit etiam ut in suo genere permaneret. Ergo videtur, quodsi lux illa facta esset in principio, quod adhuc maneret : ergo si magnae claritatis esset illa, impossibile esset quod sensum nostrum lateret. Si igitur lumen eius non percipimus sensu, et usum eius non capimus intellectu, ipsa non est : ergo numquam fuit.

 

Sed contra hoc obicitur et ostenditur, quod lux illa corporalis fuerit :

  1. Per textum primo, quia ante formationem lucis praemittilur quod tenebrae erant super faciem abyssi : ergo si per abyssum intelligitur materia corporalis, lux quae facta est ad expulsionem illarum tenebrarum, erat corporalis.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur per multos expositores, et primo per Bedam : Occidente luce paulatim et post spatium diurnae lucis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato cursu solis fieri solet. Ergo si hoc non potest intelligi nisi de luce corporali, patet etc.
  3. Item, quod de luce corporali intelligatur, videtur. Scriptura numerat senarium dierum, et constat quod dies isti omnes sunt eiusdem naturae, alioquin non essent insimul connumerabiles ; sed post formationem solis a quarto die in antea fuerunt dies corporales : ergo in tribus diebus antecedentibus fuerunt dies corporales. Sed tales dies non possunt esse nisi a luce corporali : ergo etc.
  4. Item, quod non possit intelligi de luce spirituali, videtur, quia divisio lucis spiritualis a tenebris est separatio bonorum a malis : ergo si simul est divisio lucis a tenebris et formatio lucis, et hoc fuit totum in primae diei initio, videtur quod lapsus malorum angelorum fuerit absque aliquo spatio temporis interiecto ; si ergo hoc est impossibile, sicut supra probatum est, patet etc.

 

Respondeo : Dicendum quod in hac quaestione differenter senserunt Augustinus et alii doctores, sicut et in quaestione de informis materiae productione.

Augustinus enim voluit, quod per caelum intelligeretur natura spiritualis informis ; et quia lux respondebat caelo, per consequens per ipsam lucem spiritualem angelicam naturam formatam dixit intelligi ad litteram ; per diem vero dixit intelligi ipsam considerationem angelicam ; per septenarium dierum, septemplicem considerationem ; et per vesperam diei, considerationem creaturae in se ipsam, quia creatura est sicut tenebra ; per mane vero, reductionem ipsius cognitionis creaturae in genere proprio ad cognitionem quae est in summa Luce, et ad laudem ipsius Dei. Et quia post perfectam conversionem a laude Dei non cessat, ideo septimum diem in quo est requies contemplationis, dixit non habere vesperam.

Ad hanc autem positionem manifestandam, satis Scripturam conformat, Super Genesim ad litteram ubi ostendit quod multa dicuntur de illa sex dierum enumeratione, quae magis competunt diebus spiritualibus et luci spirituali quam luci materiali. Propter quod in productione omnium rerum corporalium dicitur fiat, fecit, et factum est ; in productione vero lucis non dicitur nisi fiat, et factum est.

Et huius ratio est, quia omnes aliae res a creatura spirituali habent triplicem modum essendi, videlicet in sua causa producente et in mente rationali et in corporali materia sustinente. Creatura autem rationalis non habet nisi duplicem modum essendi, videlicet in Verbo et in se.

Multa etiam ad hoc adducit, quae ostendunt ipsam positionem esse consonam tam fidei quam Scripturae quam etiam rationi ; et per hoc veritatem fidei et Scripturae a recto rationis tramite nullatenus etiam deviare ostendit. Unde idem, Super Genesim ad litteram, libro I : Habemus quod secundum fidem respondendum est omnibus, qui calumniari libris nostrae salutis affectant, ut quidquid ipsi de rerum natura veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus litteris nostris non esse contrarium ; quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris litteris, id est catholicae fidei, contrarium protulerint aut aliqua facultate ostendamus aut nulla dubitatione credamus ipsum esse falsissimum.

Quantum cumque autem haec positio probabilis esset et rationabilis, catholici tamen tractatores, qui Augustinum secuti sunt, viam aliam magis approbaverunt, scilicet quod dierum distinctio esset materialis sive sensibilis, et primae diei operatio esset formatio lucis corporalis, quae tres dies fecit ante productionem solis.

Et quia istam positionem magis insinuat textus Scripturae, et magis sequuntur expositores, etiam illi qui Augustinum libenter secuti sunt, ideo positio ista securius et utilius est sustinenda.

Secundum hanc igitur positionem dicendum est quod Scriptura per lucem illam, quam dicit primo esse factam, corporalem lucem insinuat ; et concedendae sunt rationes, quae illud probant.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur primo, quod lux est ad decorem et ornatum caeli, dicendum quod non qualitercumque, sed prout est in distinctione completa secundum numerum et proprietatem corporum caelestium, stellarum scilicet et planetarum ; et hoc non fuit ante diem quartum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod conditio angelicae naturae debet in sex diebus explicari, dicendum quod illud non oportet explicite dici, sicut etiam nec de lapsu naturae angelicae in Scriptura legitur historialiter, sed magis allegorice. Et ratio huius est, quia Scriptura principaliter intendit agere de operibus reparationis, sicut dicit Hugo ; et propterea, ut illa melius explicentur, agit de lapsu et conditione, et ratione huius determinat de his quae faciunt ad hominis conditionem et conservationem. Et quia in Scriptura non agitur de reparatione angeli lapsi, ideo nec explicite agitur de lapsu nec de conditione instituti.

Aliter etiam posset dici quod, quia Scriptura tradebatur genti rudi quae versabatur circa sensibilia, ideo primo in operibus sex dierum conditionem sensibilium insinuat, nihilominus tamen praebens viam per haec sensibilia ad intelligenda spiritualia ; hoc enim fecit ad illa insinuanda. Unde non indocte per formationem lucis intelligi potest formatio naturae spiritualis, principalius tamen insinuatur formatio corporalis. Et sic patet qualiter processus Scripturae, quamvis videatur esse vulgaris, tamen est sufficiens et rationalis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod lux principalius convenit naturae spirituali, dicendum quod verum est quantum ad proprietatem vocabuli, non est tamen verum quantum ad usum communem. Nominata enim luce, nisi determinetur per antecedentia et subsequentia, lucem intelligimus corporalem, per quam tamen perducimur ad intelligendum etiam spiritualem, quia cognitio nostra incipit a sensu. Et sic docet Dionysius, in libro De divinis nominibus.
  2. Ad illud quod obicitur, quod lux corporalis est ad fomentum viventium et solatium animalium, dicendum quod lux non solummodo habet istam utilitatem, immo etiam alias multas, quae fortasse nos latent, quarum etiam usum potuit tunc habere ; sicut multae creaturae habent virtutes et utilitates, quas nos ignoramus, et tamen eas habere non dubitamus.

Posset tamen dici quod usus eius fuit diem et noctem facere, non ad animalium illustrationem sed ad divinorum operum distinctionem ; unde, etsi tunc non faceret ad illustrationem humani sensus, facit tamen nunc ex ipsa distinctione ad illustrationem intellectus, dum ex illa intellectus capit distinctionem divinorum operum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod superfluum fuit facere solem, dicendum quod falsum est ; quia, etsi lux illa perfecte illuminaret et diem faceret secundum quod sufficiebat pro illo tempore dierum distinctionem, placuit tamen Deo, rebus ad maiorem perfectionem deductis, utpote ad ornatum, lucem facere pleniorem, quae etiam diem faceret clariorem. Et propter hoc ex ipsa etiam luce sive nube lucida solem fecit in maiori lumine, sicut dicetur postea.
  2. Et per hoc patet illud quod obiciebatur ultimo, scilicet quod lux illa debuit manere. Dicendum enim quod verum est, quod manet secundum formam et naturam, sed non oportet, quod maneat secundum illum statum, secundum quem primo formata erat ; manet autem in sole, qui ex ipsa formatus est, sicut innuunt expositores, et melius patebit super litteram.

 

 

QUAESTIO II.

Qualiter illa lux fecerit diem et noctem.

 

Secundo quaeritur qualiter illa lux faciebat noctem et diem.

Et dicit Damascenus, quod faciebat per emissionem radiorum et contractionem. Ait enim sic : In primis tribus diebus, effluxo et contracto lumine, Dominico praecepto dies et nox fiebat. Et Basilius, in Hexaemero ; Tunc autem non solaris corporis motu, sed diffusione principalis luminis, modo se subducentis, modo denuo reducentis, secundum divinam praeceptionem dies fiebat, noxque revertebatur.

Beda autem et alii expositores Latini dicunt quod diem et noctem faciebat sua revolutione : et hoc habitum fuit in auctoritate prius posita, quae inducitur in littera : Occidente luce paulatim etc.

 

Contra primum modum dicendi obicitur sic.

  1. Primo Scriptura dicit : Divisit Deas lucem a tenebris : ergo simul fuerunt lux et tenebrae ; sed si lux illa faceret diem et noctem per emissionem et retractionem radiorum, cum non sit simul emissio et retractio, non esset simul tenebrarum et lucis divisio.
  2. Item, Scriptura dicit, quod lux illa faciendo diem faciebat vespere et mane ; sed si sola radiorum emissione fieret dies et sola contractione fieret nox, nunquam esset vespere et mane, sed semper esset clarus dies vel obscura nox : ergo ille modus dicendi non competit sacrae Scripturae.
  3. Item, emittere et contrahere radios sunt operationes oppositae : ergo cum solae potestates rationales sint ad opposita, videtur quod lux illa esset rationalis substantia : si ergo hoc est absurdum dicere, videtur etc.
  4. Item, quod lux illuminet, iste est actus naturalis et necessarius : si ergo nulla substantia potest se ipsam privare sua necessaria et naturali operatione, videtur quod lux, ubi erat, non poterat non illuminare : ergo non poterat radios suos contrahere.

 

Contra secundum modum obicitur sic.

  1. Ad hoc, quod fiat motus alicuius corporis regularis et uniformis, non solum requiritur virtus motoris sed etiam congrua dispositio ex parte mobilis et ex parte spatii : ergo si adhuc non erat facta orbium distinctio, videtur quod nulla fieret huius corporis revolutio.
  2. Item, materia ex omni parte sua erat uniformis : si ergo motus est propter diversitatem, vel in eo quod movetur vel in eo circa quod movetur, videtur quod illa lux non moveretur : ergo non faciebat diem et noctem per suum motum.
  3. Item, materia illa ex omni parte erat aeque illuminabilis : ergo si lux illa, ubicumque esset, illuminabat, quocumque moveretur, continue faciebat diem : ergo nunquam faciebat mane et vespere.
  4. Item, si per suum motum faciebat diem et noctem, cum lux illa ante fuerit producta quam mota, fuit producta ante omnem diem : ergo non fuit opus primae diei. Si tu dicas mihi, quod simul coepit esse et illuminare et moveri ; quaero, ubi primo incepit moveri : aut enim ex oriente aut ex occidente aut ex aliqua alia parte caeli. Si ex oriente, ergo videtur quod primo fecerit mane et postea vesperam ; et hoc est contra Scripturam quae dicit : Factum est vespere et mane. Si ex occidente, ergo videtur quod lux coeperit in occasu, quod est inconveniens. Si in aliqua parte alia, ut in meridie, tunc videtur quod dies ille non habuerit viginti quatuor horas, quod est contra expositores.

Et propter hoc est quaestio, ubi lux illa sit facta, et qualiter diem et noctem faciebat.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut praetactum est in principio, duplex est hic modus dicendi : unus secundum doctores Graecos, videlicet Basilium et Gregorium et Damascenum, alter secundum Latinos.

Dixerunt enim Basilius et Damascenus, quod lux illa emissione et contractione ratiorum diem et noctem faciebat ; hoc autem dicebant esse in potestate ipsius lucis, non per virtutem propriam sed per praeceptionem divinam. Et huius simile legimus in Scriptura, Exodi 10, 22 : Extendit Moyses manam in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in tota terra Aegypti tribus diebus. Constat enim, quod in illo triduo sol erat in hemisphaerio terrae nostrae habitabilis, et in terram Iessen et in alias habitabiles regiones radios suae lucis emittebat, et a terra Aegypti radios eiusdem lucis contrahebat. Simile etiam forte factum est in passione Domini, ubi sol dicitur obscuratus fuisse ; et hoc totum factum est non natura sed divino praecepto. Et per hunc modum intellexerunt doctores Graeci fuisse in illo primo triduo ; et propterea rationes prius inductae de naturali potestate in nullo eos laedunt. Auctoritates etiam sacrae Scripturae non videntur contraire, quia divisio illa lucis a tenebris non intelligitur quantum ad situm localem, sed quantum ad distinctionem formalem, sicut distinguitur habitus a sua privatione. Et quia ab hoc habitu in privationem et processus erat et regressus, quantum ad regressum in habitum dicitur fecisse mane, quod quidem fiebat radiorum emissione ; quantum vero ad progressum in privationem dicitur fecisse vesperam, quod quidem fiebat radiorum contractione.

Alius modus dicendi est secundum Latinos doctores, qui videtur esse rationabilior, quia virtuti naturali possibilior, scilicet quod lux illa noctem et diem faciebat suo motu, sicut sol sua facit actione. Intelligitur enim lux illa facta fuisse, ubi nunc est sol : nam et ex illa formatus creditur esse sol. Producta autem fuit super eam partem, supra quam est nostrum hemisphaerium, et illud hemisphaerium illuminando fecit diem, et progrediens pervenit ad occasum et fecit vespere, et post demum regrediens ad ortum fecit mane. Unde respectu unius et eiusdem hemisphaerii noctem et diem faciebat successive ; respectu vero hemisphaerii nostri et alterius simul faciebat diem ex una parte et noctem ex alia, ex obiectu illius naturae densae, quae erat in medio illius materiae ; quae quamvis non esset adhuc in forma completa, erat tamen in illa parte ita densata, ut posset proiicere umbram, sicut in parte superiori pro sua raritate et quadam subtilitate poterat suscipere lucis influentiam. Et ideo utrumque horum insinuans Scriptura dicit : Divisit Deus lucem a tenebris, quantum ad existentiam lucis in uno hemisphaerio et tenebrae in alio ; et factum est vespere et mane, quantum ad recessum a nostro hemisphaerio et quantum ad regressum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Hunc igitur modum tamquam probabiliorem sustinendo respondendum est ad primum, quod obicitur in contrarium, quod non erat ibi idoneitas spatii nec corporis, per quod fieret motus alicuius orbis, dicendum quod sicut sol in claritate illam lucem excedit, ita etiam in motus regularitate propter orbium distinctionem et complementum ; et sicut lux illa claritatem habebat sufficientem pro illo statu, sic etiam superior pars materiae, quae rarior erat et purior, viam sibi praebebat ad motum habilem, quamvis non esset in tanta perfectione, in quanta nunc est aether.
  2. Ad illud quod obicitur, quod materia ex omni parte erat uniformis, dicendum quod, etsi ex omni parte esset influentiam lucis aequaliter nata suscipere, illa tamen lux non poterat undique illuminare, sicut et sol nunc non potest. Et ideo, cum ex una parte illuminabatur, ex alia parte erat obscura ; et quia ad lumen uniformiter erat disposita, cum non posset simul illuminari, oportebat illuminari successive, et ita oportebat fieri noctem et diem. Si tu quaeris, quare Deus non fecit lucem ita sufficientem, quod undique posset illuminare, dicendum quod si sic fecisset, per illam lucem esset illuminatio, sed non horarum distinctio nec temporalis successio. Divinae autem dispositioni placuit, mundum quasi carmen pulcherrimum quodam decursu temporum venustare.
  3. Ad illud quod obicitur, quod semper illuminabat, ergo semper diem faciebat, dicendum quod non sequitur, quia non quaecumque illuminatio dies appellabatur, sed illuminatio quae est in nostro hemisphaerio ; quae magis dies dicebatur quam illuminatio alterius hemisphaerii, non propter id quod tunc erat solum, sed etiam propter id quod futurum erat.
  4. Ad illud quod obicitur, quod ante fuit producta quam mota, dicendum quod in die naturali duo sunt, videlicet claritas aëris sive rei transparentis et successio temporis. Claritatem autem faciebat lux radiorum multiplicatione in parte materiae transparentis ; et quia lux simul est et lucet et illuminat, simul coepit isto modo dies cum luce. Successionem autem temporis faciebat vel ipsa mutabilitas quae erat in materia informi ante productionem lucis, vel etiam ipsa lux mota quae erat nubes lucida ; et ita utroque modo successio temporis vel simul cum luce incipiebat vel ante ; et illa successio ad primum diem spectabat. Et ideo, quocumque modo dicatur dies, formatio lucis est opus primae diei, non quia prima dies ipsam lucem praecesserit, sed quia simul incepit dies cum luce. Quamvis enim motus sequatur esse secundum naturam, tamen duratione potest simul cum mobili incipere.

Et si tu quaeras, ubi inceperit moveri, dico quod ubi facta est. Sed de loco, ubi facta est, duae sunt opiniones.

Quidam enim dicunt, quod lux illa facta est in meridie. Et rationem huius assignant duplicem : unam quia lux illa primo faciebat vespere et postea mane, sicut dicit Scriptura : ergo videtur quod prius tenderet ad occasum quam rediret ad ortum.

Alia ratio est, quia Dei perfecta sunt opera, et ideo diem et lucem fecit in sua plenitudine et ita in meridie. Et hoc videtur sentire Beda et alii expositores, qui dicunt primum diem a plena luce coepisse. Et si tu obicias, quod tunc a principio diei usque ad mane non sunt viginti quatuor horae ; respondent et dicunt quod sex horae huius diei praecesserant, successione temporis pertranseunte, propter mutabilitatem ipsius materiae, et postmodum sexta hora, quae est in numero perfecto, facta est lux, quae est corpus perfectum in sui natura, in plena et perfecta irradiatione, utpote in meridie. Et cum esset tunc tempus aequinoctiale, usque ad occasum fuerunt sex horae, et postmodum usque ad ortum sequentis diei fuerunt duodecim, et sex praecesserant ante formationem lucis post creationem caeli et terrae, et ita factus est dies naturalis perfectus et integer.

Alia opinio est, quod non fuerit mora temporis interiecta inter creationem et distinctionem, immo statim post creationem caeli et terrae produxit Dominus lucem, ita quod posterius natura sed simul duratione. Et isti dicunt quod lux illa coepit in oriente, et sua revolutione perfecta tendendo ab eodem puncto in idem fecit diem naturalem. Et hoc videtur Hugo, in libro De sacramentis sentire. Ait enim, quod non fuit mora interiecta inter creationem et distinctionis inchoationem quae incepit in lucis formatione ; et istud videtur satis probabile, ut ibi coeperit lux illa in die primo ubi conditus est sol in die quarto. Creditur enim sol quarto die conditus fuisse in oriente, non in meridie, et luna in occidente. Et si tu obicias, quod prius deberet dicere : factum est mane et vespere, dicendum est quod sicut dicit Magister in littera, mane dicit finem praecedentis noctis, et ex hoc dicit quamdam obscuritatem propter hoc, quod non tantum dicit diei initium, immo dicit noctis consummationem. Et quia in prima lucis formatione non praecesserat nox, sed statim lux incepit secundum suam totam potestatem illuminare ; ideo dicitur dies illa coepisse a plena luce ; adeo enim lucebat ibi ubi coepit, sicut si esset in meridie. Ideo non dicitur fecisse mane, quia non praecesserat dies, sed prius vespere quod est finis diei, et postmodum mane quod est finis noctis, quia prius fecit diem, et postmodum fecit noctem.

Et tam hic modus dicendi quam praecedens satis est probabilis, nec facile discernitur quis eorum plus habeat veritatis ; et ideo, quocumque istorum modorum dicatur, non est facienda magna vis.

 

 

ARTICULUS II

De ipsius lucis essentia et natura in se.

 

Consequenter quaeritur de essentia et quidditate lucis corporalis, in se.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum lux sit corpus, vel forma corporis.

Secundo quaeritur, utrum sit forma substantialis, vel accidentalis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum lux sit corpus, vel forma corporis.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod lux sit corpus.

  1. Augustinus, in libro De libero arbitrio, III : corporibus lux primum locum tenet.
  2. Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro VII : Anima omnem corpoream naturam dignitate naturae praecellit ; per lucem tamen et aërem, quae in mundo praecellentia sunt corpora, corpus administrat.
  3. Item, Augustinus, in epistola ad Volusianum tertia : Hominum, inquit, iste sensus est nihil nisi corpora valentium cogitare, sive ista grossiora, scilicet humor aut humus, sive subtiliora, sicut aër et lux ; sed tamen corpore.
  4. Item, hoc videtur ratione. In spiritualibus est reperire spiritum, qui est pure lux : ergo similiter in corporalibus videtur quod sit reperire corpus, quod sit pura lux : ergo videtur quod id quod est luminosum in corporibus, sit lux pure. Sed illud est corpus, cum habeat extensionem, sicut patet in sole : ergo videtur quod lux sit corpus.
  5. Item, lux in sole est in plena actualitate et potestate multiplicandi se, ergo non videtur quod sit permixta possibilitati materiae ; constat autem solem esse corpus : ergo videtur quod pura lux sit corpus.
  6. Item, nihil movetur localiter motu dimensivo nisi corpus ; sed lux illa, quae primo creata fuit, suo motu faciebat diem et noctem : ergo erat corpus.

 

Ad oppositum :

  1. Damascenus : Lumen est qualitas naturalis ipsius ignis ; sed nulla qualitas est corpus ; ergo iux non est corpus, sed qualitas corporis.
  2. Item, dicit Philosophus quod forma est principium agendi ; ergo quod maxime est principium agendi, illud maxime est forma ; sed lux inter caetera corporalia est maxime activa : ergo videtur quod sit pure forma. Sed nullum corpus est pure forma, cum omne corpus sit compositum : ergo lux non est corpus.
  3. Item, Augustinus, XII Super Genesim ad litteram : Lux est subtilissimum in corpore, et ob hoc animae vicinissimum ; sed quod est vicinissimum nobilissimae formae, illud maxime participat rationem formae : ergo videtur quod ipsa lux sit pure forma.
  4. Item, nulli corpori opponitur aliquid privative, secundum quod corpus est ; sed luci, secundum quod lux est, opponitur tenebra privative : ergo lux non est corpus.

 

Respondeo : Dicendum quod quidam, non attendentes nec interius considerantes verba Augustini, dixerunt lucem esse corpus, pro eo quod posuerunt aliquod corpus esse pure lucem, ita quod in eo nihil esset admixtum de tenebrositate materiae, sicut est corpus solare, a quo caetera corpora mundi recipiunt illuminationem.

Sed cum supra probatum sit, quod nulla substantia per se existens, sive corporalis sive spiritualis, est pure forma nisi solus Deus, satis planum est quod nullum corpus potest esse pure forma. Cum etiam nullum corpus careat extensione, et omnis extensio fundetur super materiam corporalem, nullum corpus potest esse sine materia : et ita nullum corpus potest esse pure forma. Si ergo lux formam dicit, non potest esse lux ipsum corpus sed aliquid corporis. Si enim lux esset ipsum corpus, cum lucis sit ex se ipsa se ipsam multiplicare, aliquod corpus posset se ipsum multiplicare ex se sine appositione materiae aliunde ; quod est impossibile alicui creaturae, cum materia non habeat educi nisi per creationem.

Et ideo aliter dicendum est quod sicut humor et calor dupliciter accipiuntur : aliquando enim dicunt proprietates sive qualitates corporeae substantiae, sicut dicuntur humor aquae et calor ipsius ignis ; aliquando nominant ipsam substantiam sub tali forma, sicut dicit Augustinus, quod humor et humus sunt elementa, et philosophi dicunt quod calor est substantia quaedam subtilis. Sic intelligendum est a parte lucis, quod lux potest dici in abstractione, et sic nominat formam corporis luminosi, per quam corpus illud habet lucere et agere ; et sic dicit Damascenus quod lux est qualitas ignis. Aliquando nominat in concretione ipsam, scilicet substantiam luminosam ; et sic accipitur in illa divisione, scilicet quod tres sunt species ignis, scilicet carbo, flamma et lux. Et per hunc modum loquitur Augustinus, quando dicit quod lux tenet primum locum in corporibus, et quod lux et aër sunt corpora subtiliora. Vocat enim ibi lucem quod nos vocamus ignem, sicut ex verbis ipsius Augustini colligitur expresse.

Et per hoc patent obiecta ad utramque partem. Nam auctoritates et rationes, quae dicunt et probant, lucem non esse corpus, sed qualitatem, accipiunt lucem in abstractione, sicut patet.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Auctoritates vero, quae ad oppositum inducuntur, loquuntur de luce, prout accipitur concretive.

Rationes vero, quae probant, quod aliquod corpus sit pure lux, non sunt cogentes.

  1. 4. Ad illud enim quod obicitur de similitudine spiritualium et corporalium, non est simile, quia lux spiritualis est communis Creatori et creaturae secundum analogiam. Et quia Creator pure actus est, ideo potest reperiri in spiritualibus lux in omnimoda actualitate, ita quod nihil habeat de possibilitate materiae nec de tenebrositate ignorantiae. Corporalis vero lux non reperitur nisi in creatura, quae ad hoc, ut per se existat, indiget sustentante materia ; et ideo non potest inveniri lux pura per omnimodam exclusionem possibilitatis materiae, potest tamen reperiri pura lux per exclusionem opacitatis et tenebrae ; et sic est in sole.
  2. Ad illud quod obicitur, quod si lux solis esset permixta materiae, non posset se multiplicare perfecte, dicendum quod praesentia materiae non tollit actualiiatem formae, maxime quando corpus multum habet de specie et parum de materia ; et quia in sole est abundantia lucis, quamvis sit ibi materia, non impeditur ab actione sua. Ea autem quae dicuntur habere lucem incorporatam, non habent perfectam potestatem multiplicandi se, non quia lux sit solum ibi in materia, sed quia corpora illa multum habent de materia et parum de specie.
  3. Ad illud quod obicitur, quod lux primo creata mota fuit dimensive et successive, dicendum quod lux ibi vocatur nubecula lucida, quae vere corpus erat ; et illa non fuit creata, pro eo quod fuit ex praeexistenti materia forma lucis sibi divinitus impressa vel educta. Sic igitur ex praedictis patet, quod lux, proprie et abstracte loquendo, non est corpus sed forma corporis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum lux sit forma substantialis vet accidentalis.

 

Secundo quaeritur, utrum lux sit forma substantialis vel accidentalis.

Et quod sit forma substantialis, videtur.

  1. Prior est generatio substantiae quam accidentis ; sed lux inter omnes formas corporales describitur primo fuisse creata : ergo non videtur accidens sed substantia, aut illa operatio fuit inordinata.
  2. Item, forma substantialis est nobilior quam accidentalis ; sed lux est nobilissima formarum corporalium, sicut in multis locis dicit Augustinus ; ergo cum multae aliae formae corporales sint substantiae, videtur quod lux sit forma substantialis.
  3. Item, lux inter omnia corporalia maxime assimilatur luci aeternae, sicut ostendit Dionysius, De divinis nominibus et maxime in virtute et efficacia : ergo si hoc totum magis competit formae substantiali quam accidentali, videtur quod lux sit substantia.
  4. Item, nullum accidens est causa substantiae ; sed lux corporis caelestis est principium educendi animam vegetabilem et sensibilem, quae sunt formae substantiales : ergo videtur quod sit substantia.
  5. Item, nullum accidens est per semetipsum activum, cum nullum sit per se existens : ergo sicut per se non est, ita etiam nec per se agit ; sed coipus luminosum, in quantum luminosum, per se activum est : ergo videtur quod lux non sit ei accidens, sed substantialis forma.
  6. Item, nullum accidens facit gradum et nobilitatem in rebus secundum differentias specificas propter sui ipsius participationem maiorem et minorem ; sed corpora mundi, secundum quod plus et minus participant de luce, sunt magis et minus nobilia quantum ad esse substantiale, et specie differentia, sicut patet respiciendo gradus in corporibus mundi : ergo impossibile est lucem esse accidens corpori luminoso.

 

Contra :

  1. Nihil est de constitutione accidentis nisi accidens ; sed lux est de compositione coloris, cum color non sit aliud quam lux incorporata : ergo cum color sit accidens, lux est forma accidentalis.
  2. Item, nihil est per se obiectum sensus nisi accidens, quia omne obiectum sensus ponitur in tertia specie qualitatis ; sed lux se ipsa videtur et percipitur sensu visus, et est illud quo mediante caetera sentiuntur, sicut dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram XII : ergo lux est accidens. Ait enim Augustinus sic : Visus agit pura luce, auditus luce incorporata in subtilissimo aëre, deinde lux mixta in agre caliginoso, deinde cum corpulento humore, demum cum terrena crassitudine et sic quinque sensus efficit.
  3. Item, quod augetur in aliquo, salva eius substantia et natura, ipsum, est sibi accidens ; sed lux augetur in corporibus praecipue luminosis, sicut dicitur Isaiae 30, 26 : Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter : ergo lux non est substantia sed accidens, cum substantia non recipiat magis et minus.
  4. Item, sicut ignis naturaliter lucet, ita etiam naturaliter calet, nec maior est virtus in ipso lucere quam calere sive calefacere ; sed caliditas est qualitas accidentalis ipsius ignis : ergo et luminositas.
  5. Item, si lux in igne est forma substantialis, aut ergo ultima completiva aut citra ultimam. Si est forma ultima completiva, ergo videtur quod ignis non differat a caelesti natura, nec quod aliqua luminosa differant specifica differentia. Si est forma citra ultimam, ergo minus est forma perfecta quam forma ignis specifica, cum forma ultima completiva sit in re perfectissima : ergo non videtur quod in igne lux sit nobilissima forma. Si ergo in caelo est forma ultima, videtur quod digniora sive nobiliora sint corpora elementaria quam caelestia ; quod si falsum est, restat etc.
  6. Item, in creaturis qualitas est immediatum principium actionis ; unde forma substantialis agit mediantibus proprietatibus accidentalibus tamquam instrumentis ; sed lux est immediatum principium actionis : ergo videtur quod lux sit accidens.

 

Respondeo : Praenotandum est, quod in hac quaestione sapientes opinantur contraria sapientibus.

Quidam enim dicere voluerunt quod lux est accidens corpori luminoso, sicut sapientia sive scientia, quae est lux spiritualis, est accidens ipsi animae, et sicut color est accidens corpori terminato, et sicut calor est accidens corpori calido. Dixerunt enim quod sic se habet corpus luminosum ad lucem, sicut anima ad cognitionem, et sicut corpus terminatum ad colorem, et sicut corpus calidum ad calorem, quoniam per ipsam decoratur, per ipsam sentitur et per ipsam operatur ; et ideo, si dicatur forma nobilis, hoc non intelligitur quantum ad esse primum, sed quantum ad esse secundum, sicut scientia et gratia nobilissimae formae ponuntur, quamvis accidentia esse dicantur. Et sic pro magna parte rationes evadunt.

Sed quoniam sacra Scripiura lucem inter caeteras formas pure corporales commendat, et catholici tractatores, sicut Dionysius, in quarto De divinis nominibus, et Augustinus in multis locis, et philosophi etiam principatum operandi in corporibus luci attribuunt, ideo lucem magis esse substantiam quam accidens sentire videntur.

 

Et ideo est alia positio, quod lux est forma substantialis corporum, secundum cuius maiorem et minorem participationem corpora habent verius et dignius esse in genere entium. Unde nobilissimum corporum, sicut est empyreum illud, est praecipue luminosum, infimum vero, sicut terra, maxime est opacum, intermedia vero, secundum quod sunt magis et minus nobiliora, participant plus et minus. Et quod omnia corpora naturam lucis participent, hoc satis de plano ostendunt, quia vix est corpus opacum, quin per multam tersionem et politionem possit effici luminosum, sicut patet, cum de cinere fit vitrum, et de terra carbunculus.

 

Utraque autem harum positionum magnorum est, et quaelibet valde probabilis nec de facili improbari potest. Si autem interius considerare velimus, quae istarum verior sit, inveniemus quod utraque earum fundata fuit super aliquod verum. Verum est enim quod lux, cum sit forma nobilissima inter corporalia, sicut dicunt philosophi et Sancti, secundum cuius participationem maiorem et minorem sunt corpora magis et minus entia, est substantialis forma. Verum est etiam quod, cum lux sit per se sensibilis, sit etiam instrumentum operandi, sit etiam augmentabilis et minuibilis, salva forma substantiali, quod ipsa habet naturam formae accidentalis.

Et ideo notandum est ad intelligentiam auctoritatum et rationum, quod sicut lux incorporata est principium coloris in ipso corpore terminato, qui quidem color est accidens et passibilis qualitas et sensu percipitur ; sic etiam lux in corpore luminoso est principium cuiusdam fulgoris, qui ad modum coloris est accidens, et mediante quo luminosum corpus a sensu apprehenditur. Et secundum hoc lux dupliciter potest accipi. Uno modo lux dicitur ipsa forma, quae dat esse corpori lucido, et a qua luminosum corpus principaliter est activum, sicut a primo movente et regulante. Alio modo lux dicitur ipse fulgor, qui est circa corpus luminosum, qui consequitur existentiam lucis in tali materia, et qui etiam est sensus obiectum et operationis instrumentum ; et sic est accidentale complementum.

 

Et sic patet responsio ad quaestionem propositam ; patet etiam pro magna parte responsio ad obiecta. Rationes enim ostendentes lucem esse substantialem formam, procedunt secundum primam viam, sicut patet intuenti. Rationes autem ad partem oppositam procedunt via alia, exceptis quibusdam, ad quas satis de facili responderi potest.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim quod primo obicitur, quod lux est de compositione coloris dici potest, quod lux non dicitur esse de compositione coloris tamquam principium intrinsecum, sed tamquam principium effectivum, cum accidentia simplicia sint ; forma autem substantialis bene potest esse principium effectivum accidentis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod est forma sensibilis, dicendum quod non sentitur ratione suae essentiae, sed ratione fulgoris vel coloris eam inseparabiliter concomitantis, maxime ubi est vehementia lucis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod augetur, dicendum est quod augmentum illud attenditur ratione fulgoris, non ratione lucis, quae est forma substantialis ; et si ratione illius attenderetur, adhuc ratio non valeret, quia, quamvis forma substantialis secundum se non recipiat magis et minus, habet tamen intendi et remitti secundum esse ipsius in materia. Et hoc maxime verum est de formis generalibus, in quibus magis consistit communitas analogiae secundum magis et minus, et prius et posterius quam univocationis.
  4. Ad illud quod obicitur, quod calor non est forma substantialis calidi, dicendum quod non est simile, quia non est tantae dignitatis et perfectionis forma caloris, sicut forma lucis. Et hoc patet, quia forma lucis plus recedit a natura contrarietatis, corruptionis et alterationis.
  5. Ad illud quod obicitur, quod non est forma ultima in igne, dicendum quod si lux ponitur esse forma substantialis corporum specie diversorum, utpote caeli et ignis, neutrius est forma ultimo completiva. Ideo ex hoc non concluditur, quod natura elementaris sit nobilior caelesti ; nec ex hoc etiam potest concludi, quod alia forma sit nobilior forma lucis, quamvis sit ulterior. Forma enim lucis cum ponitur in eodem corpore cum alia forma, non ponitur sicut dispositio imperfecta, quae nata sit perfici per ultimam formam, sed ponitur tamquam forma et natura omnis alterius corporalis formae conservativa et dans ei agendi efficaciam, et secundum quam attenditur cuiuslibet formae corporalis mensura in dignitate et excellentia.

Et quod obicitur, quod forma ultimo completiva nobilior est ; hoc verum est, ubi forma illa habet compleri et perfici per ultimam, scilicet ubi forma communis habet perfici per ultimam et specialem.

Vel dicendum quod hoc veritatem habet, ubi utraque forma, scilicet communis et ultima, est in suo potissimo esse ; sic autem lux non est nisi in caelesti corpore.

  1. Ad illud quod obicitur, quod est immediatum principium operandi, dicendum quod illud non cogit necessario, ut videtur ; forma enim substantialis per se posse agere videtur. Sed quia exemplum huius non de facili invenitur in aliis, quamvis non irrationabiliter credatur in forma lucis esse possibile, cum sit maxime activa, concedi potest quod, quamvis lux interius perficiens sit substantialis forma, tamen fulgor ille, quo corpus illud instrumentaliter operatur, sentitur et decoratur, ad naturam accidentis, sicut praedictum est, pertinere non indocte credi potest.

 

 

ARTICULUS III.

De lucis effectu et irradiatione.

 

Consequenter quaeritur de lucis effectu et irradiatione.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum lumen, quod emittitur a corpore luminoso, sit corpus an qualitas corporalis.

Secundo, dato quod sit qualitas, est quaestio utrum sit substantialis vel accidentalis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum lumen, quod exit a corpore luminoso, sit corpus.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur primo, quod lumen, quod exit a corpore luminoso, sit corpus.

  1. Omne quod per se movetur localiter et dimensive, est corpus ; sed radius sive lumen egrediens a sole, movetur localiter, utpote ab oriente in occidentem : ergo tam radius quam lumen est corpus.

2. Item, nihil repercutitur et repellitur a corpore nisi corpus ; impossibile enim est non-corpus corpore moveri ; sed luminis et radiorum fit repercussio ad corpus opacum : ergo tam lumen quam radius est corpus.

3. Item, impossibile est esse confractionem et intersecationem nisi corporum ; sed ex repercussione luminis ad speculum concavum fit radiorum intersecatio et confractio : ergo videtur quod tam lumen quam radius sit corpus.

4. Item, omne quod habet trinam dimensionem est corpus ; sed lumen in medio habet trinam dimensionem, quia diffunditur secundum omnem positionem, nec tantum, est in superficie, immo etiam penetrat aërem usque ad profundum : ergo videtur quod lumen in medio sit corpus.

5. Item, esto quod sol esset et circa ipsum esset spatium vacuum, cum sol potens sit ex virtute lucis absque adiutorio extrinseco lumen suum diffundere, nisi habeat resistens, et in illo spatio vacuo nullam habeat resistentiam, ibidem lumen suum diffunderet ; sed lumen illud non esset in alio corpore sustinente : ergo videtur quod esset substantia per se ens ; et non spiritualis, hoc constat : ergo corporalis.

6. Item, quod potest generare corpus est corpus ; sed lumen in medio diffusum potest generare corpus, scilicet ignem, per, sui multiplicationem : ergo lumen in medio est corpus.

 

Ad oppositum :

  1. Philosophus, II De anima : Lumen nec est corpus nec defluxus corporis.
  2. Item, hoc ratione videtur per suum oppositum. Lumini enim opponitur tenebra privative ; si ergo privatio non est corporis sed formae, lumen non est corpus sed forma.
  3. Item, hoc videtur per motum. Nullum enim corpus movetur subito secundum locum ; sed lux subito alterat, quia in instanti ab oriente venit in occidens : ergo lumen non est corpus. Si tu dicas, quod non movetur subito sed repente ; hoc non potest stare secundum Philosophum, quia si repente moveretur, id est imperceptibiliter in aliquo spatio, in maiori spatio posset sentiri successio, sicut patet in sono : ergo etc.
  4. Item, nullum corpus velocius movetur quam corpus mobilis primi, pro eo quod ille motus est perfectissimus omnium motuum, et ideo velocissimus ; sed lumen ab oriente in occidens multo citius movetur quam moveatur orbis primus, quia lux in instanti, et illud saltem in duodecim horis : ergo lumen non est corpus.
  5. Item, nullum corpus simul et semel movetur ad partes oppositas ; sed lumen simul et semel movetur ad partes oppositas, quia diffunditur sursum et deorsum, ante et retro, a dextris et a sinistris : ergo non potest esse corpus.
  6. Item, impossibile est duo corpora impermixta et non sese augmentantia esse simul ; sed lumen cum aëre est impermixtum et ipsum aërem non augmentat, et tamen est simul : ergo non est corpus. Quod autem impossibile sit duo corpora esse simul, et Philosophus dicit, et ad hoc sunt rationes, quae possunt omitti ad praesens, quia inducuntur in quarto, ubi agitur de penetrabilitate corporis gloriosi.
  7. Item, nullum corpus habet suum esse in fieri continue ; sed lumen in aëre habet suum esse in fieri, quia continue egreditur a sole, sicut dicit Augustinus : ergo impossibile est corpus esse.
  8. Item, si lumen est corpus, aut est ex aliquo aut est ex nihilo. Si ex nihilo : ergo est a creatione, ergo lumen est a solo Deo, cum ipsius sit creare. Si ex aliquo, quaero ex quo ? aut ex corpore a quo causatur, aut ex corpore in quod suscipitur. Constat quod non ex corpore in quod suscipitur, quia lumen non producitur ex aëre ; tunc enim ibi posset manere, recedente sole. Si ex corpore a quo causatur : ergo videtur quod corpus luminosum in emissione luminis aliquid perdit de sua substantia et materia, et ita videtur quod iam sol deberet esse consumtus.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentlam est notandum quod circa hoc quatuor fuerunt opiniones.

 

Quidam enim voluerunt dicere quod tam lumen quam radius in medio corpus est, et egressus ipsorum. radiorum ab ipso sole est sicut egressus rivulorum a fonte. Sicut enim a fonte procedunt rivuli, qui sunt corpora et eiusdem naturae cum fonte, sic dicunt esse in radiis et sole. Et si tu obicias eis, quod videtur quod substantia solis et aliorum luminarium iam esset pene consumta ; respondent quod sicut non consumitur substantia fontis, pro eo quod, sicut fit emissio, ita fit etiam restauratio ; sic dicunt quod non consumitur substantia solis, pro eo quod, sicut exterius emittit lumen suum inferius, sic virtute radiorum vapores ad se trahit superius, ex quibus restauratur, sicut corpus alimento, adeo ut nec deficiat nec decrescat. Et hoc videtur sensisse Seneca.

Positio tamen ista est contra philosophiam, quae dicit corpora caelestia omnino esse incorruptibilia.

 

Secunda vero positio est, quod lumen est corpus et similiter radii, et processus ipsorum radiorum a sole est sicut ramorum a radice, maxime si ita esset, quod statim radix posset ex se producere arborem, adiuia divina virtute, sicut forte fuit in prima rerum conditione ; et sicut radix non diminueretur, si ita produceret arborem, tamen dicerentur semper rami ab illa radice exire, non quia de novo egrediantur, sed quia cum sua origine continuantur : sic dicunt et in solis radiis se habere. Cum enim Deus solem tamquam originem et principium luminis fecit, simul cum hoc ramificationem radiorum sibi dedit ; et sol continue dicitur illos radios emittere, quia illi radii nunquam separantur a sua origine ; sed sicut sol movetur, sic radii circumferuntur, non novi generantur : eosdem enim radios, quos emisit a principio super terram, emittit etiam et nunc.

Sed esto, quod sol obscuraretur, sicut in passione Christi creditur esse factum ; tunc videtur quod oporteret ex tunc radios renovari, et ita de novo creari, si corpora essent.

 

Tertia positio est, quod tam lumen quam radius in medio corpus est ; et productio eius quantum ad formam est a sole, quantum vero ad materiam est a Creatore. Dicunt enim quod hoc spectat ad perfectionem universitatis, ut, sicut est aliqua creatura quae quantum ad materiam et formam immediate est a Deo, ut angelus, quaedam quae quantum ad formam est a Deo immediate et quantum ad materiam est a natura, ut homo, sic etiam tertium genus est, quod quantum ad formam est a creatura et quantum ad materiam a Deo.

Sed illud non videtur probabile, cum Deus nunquam creet materiam praeter formam aliquam.

 

Licet autem quaelibet harum trium positionum specialiter dicat aliquid improbabile circa originem luminis ex lumine, omnes tamen communiter improbantur per hoc, quod dicunt lumen in medio esse corpus, tum propter ipsius diffusionem quae subita est, tum etiam propter eoexisientiam cum aëre quae impermixta est, tum etiam propter ipsius productionem quae nec est ex materia nec unquam separatur ab eius existentia, immo sicut continue est, ita continue generatur, ut dicit Augustinus, quod lumen habet permanentiam per continuam solis influentiam.

Et ideo est quarta positio concors rationi et philosophiae, quod lumen et radius, si nominet illud praecise, quod a luce habet ortum, nec est corpus nec corporis defluxus, sicut rationes ad hoc inductae ostendunt. Si autem dicatur radius aër illuminatus secundum diametrum, et lumen aër illuminatus secundum profundum, sic isto modo radius et lumen poterit dici corpus. Prout tamen proprie accipitur lumen et radius in medio, corpus non est.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod movetur localiter, dicendum quod sicut videmus in specie generata a colore, quod dupliciter movetur, et unus motus est per diffusionem procedendo a corpore obiecto usque ad speculum, alius autem motus, secundum quod videtur moveri in speculo ad motum corporis obiecti - et primus non est motus localis, sed generationis, secundo vero motu non movetur per se, sed per accidens -sic intelllgendum est in proposito, quod motus luminis, qui est per egressum ipsius a corpore lucido, non est proprie loci mutatio, sed magis luminis generatio et diffusio ; et hoc patet ex hoc, quod fit subito in spatio quantumcumque magno. Motus vero alius, qui est per delationem ipsorum radiorum super terram cum ipso sole, iste est solum per accidens, sicut mo,vetur virtus ipsa ad motum sui principii influentis ; et tamen virtus corpus non est. Sic intelligendum est de lumine quod se habet ad corpus luminosum per modum virtutis influxae. Unde Damascenus : Dicimus propter lumen, quod ex ipso provenit, lucere ignem, et non ponimus ministeriale organum ignis esse, quod ex ipso est lumen, virtutem vero magis naturalem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod radii repercutiuntur a corpore, dicendum quod repercussio alicuius ab aliquo potest esse dupliciter : quaedam ex collisione duorum sibi invicem obviantium, sicut pila repercutitur a pariete ; quaedam ex ineptitudine patientis ad suscipiendam virtutem agentis, et sic repercutitur radius a corpore opaco. Sol enim, sive quodcumque aliud corpus luminosum, habet virtutem diffundendi lumen usque ad aliquod spatium determinatum, cum sit virtutis finitae ; et quamdiu se protendit illa virtus, multiplicatur lumen, si susceptibile sit idoneum ; cum vero ante terminationem illius virtutis obviat aliquod corpus, quod non est idoneum ad eius susceptionem, hoc ipso quod lumen non poterat se multiplicare in anterius, multiplicat se retrorsum, non ex virtute corporis resistentis, sed ex virtute primi moventis. Unde cum fit repercussio radii in aqua, mota aqua movetur radius, non quia aqua sit principium movens, sed prima virtus radium producens, quae, occasione accepta ab aqua, poterat radium reflectere, et occasione accepta ab eadem, potest reflexionem variare et ita radium movere.

Quod enim dicitur : impossibile est non-corpus a corpore repelli, dicendum quod si est aliquid ita non-corpus quod sit spiritus, hoc verum est. Si autem est ita non-corpus, quod quidem indiget corpore deferente, sic absque dubio repelli potest, sicut praedictum est in lumine, et manifestum est in imagine, quae relucet in speculo propter appositionem plumbi cum vitro, quod est corpus opacum. Si enim esset solummodo vitrum per se, quod est corpus pervium transiret species et non rediret ad oculum, sicut patet per sensibile experimentum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod fit intersecatio et confractio radiorum, dicendum quod hoc dicitur ratione aëris coniuncti, qui ex virtute radiorum ibi concurrentium habet subtiliari et moveri ; et ratione illius dicuntur etiam radii confringi, dum ex multiplicatione secundum oppositas vias, per progressum et regressum, fit quaedam multiplicatio et aggregatio luminis et subtiliatio aëris circa corpus tersum ; ex qua contingit effectum calorem radii intendi et ignem ibidem per caloris intensionem ex aëre sic subtiliato generari.
  2. Ad illud quod obicitur, quod lumen habet trinam dimensionem in medio, dicendum, quod dimensionem potest aliquid habere dupliciter : vel ex se vel ex ratione eius in quo est. Si ex se, sic est corpus ; si aliunde, non oportet. Sic enim habet trinam dimensionem albedo in cerussa et nive, quae sunt albae intra et extra.
  3. Ad illud quod obicitur, quod si circa solem esset vacuum, quod illuminaret, dicendum quod licet aliqui hoc dixerint, tamen non videtur verum nec probabile. Philosophus enim contrarium sentit, in II De anima cum dicit quod per vacuum non est videre ; et Augustinus similiter, in XII Confessionum ; in principio dicens sic : Ubi lux esset, si esset, nisi superesset eminendo et illustrando ?

Ratio etiam est contra hoc, quia, cum lumen sit forma corporalis, indiget medio deferente. Et si tu quaeras, quid impediat ; dico quod hoc non est propter praesentiam impedimenti, sed propter absentiam adiutorii ; sicut si aliquis habens magnam famem et carens cibo non potest comedere, non quia impediatur sed quia non adiuvatur.

  1. Ad illud quod obicitur, quod lumen generat corpus, dicendum quod lumen non agit propria virtute sed virtute corporis luminosi ; corpus autem luminosum non educit corpus quantum ad materiam, sed solummodo quantum ad formam : et ideo cum lumen sit illud per quod agit, non oportet lumen esse corpus, sed sufficit quod sit forma corporalis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum lumen sit forma substantialis, an accidentalis.

 

Secundo quaeritur, utrum lumen sit forma substantialis vel accidentalis.

Et quod sit forma accidentalis, videtur.

  1. Quod advenit iam completo in esse est accidentale ; sed lumen advenit aëri iam completo in esse : ergo est accidentale.
  2. Item, quod adest et abest praeter subiecti corruptionem, est accidens ; lumen adest et abest praeter aëris corruptionem, quod est subiectum eius : ergo etc.
  3. Item, sicut se habet color ad corpus terminatum, ita se habet lumen ad corpus transparens ; sed color est accidens in corpore terminato : ergo lumen est accidens in corpore transparenti.
  4. Item, si unum oppositorum, in subiecto existens, est accidens, et reliquum est accidens ; sed obnubilatio accidit ipsi aëri : ergo pari ratione et illuminatio.

 

Contra :

  1. Impossibile est duo accidentia eiusdem speciei esse in eodem subiecto, quia accidens numeratur per subiectum in quo est : sed duo lumina, sicut dicit Dionysius, sunt in eodem aëris medio ; ergo impossibile est lumen esse accidens aëris.
  2. Item, accidens cum generatur, ex propriis principiis subiecti habet ortum, et cum resolvitur, resolvitur in suum subiectum ; sed lumen nec educitur ex aëre nec resolvitur in aërem : ergo lumen non est accidens aëris. Et constat quod est in aëre : ergo si eius non est accidens, nullius est accidens.
  3. Item, nullum accidens transit a subiecto in subiectum ; sed radius mutatur ab una parte aëris in aliam, et lumen similiter : ergo lumen accidens esse non potest.
  4. Item, nullum accidens manet immobile, moto eo in quo est ; sed radius manet immobilis, moto aëre : ergo radius accidens non est. Si tu dicas, hoc esse propter hoc quod lumen in medio habet esse spirituale, sicut idolum, obicitur contra hoc, quia radius et lumen habet ibi operationem naturalem et principium operationis naturalis : ergo videtur quod sit ibi naturaliter et concrete, non spiritualiter et abstracte.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc triplex est modus dicendi, quorum quilibet supponit lumen in medio esse formam sive qualitatem aliquam.

Quidam enim dicunt quod lumen in medio est substantia ; existit tamen in medio per modum accidentis, quia non est ipsi aëri substantialis ; et hoc dicunt propter hoc, quod generatio luminis a luce est secundum viam univocationis ; et ideo, cum lux sit forma substantialis in suo fonte, dicunt lumen substantiam esse in medio, licet modum essendi habeat accidentalem, maxime cum luminis et lucis non videatur alia essentia esse, sed solummodo differre videantur per modum essendi sive per esse.

 

Sed quia lumen in medio est illud quod potissime sentitur et facit alia sentiri, ideo est secunda positio quod lumen in medio est accidens ; non enim causatur a corpore luminoso nisi in quantum fulgidum est ; et ita est accidens per comparationem ad principium a quo. Dicunt etiam quod est accidens per comparationem ad subiectum in quo, quia advenit iam completo et potest adesse et abesse praeter subiecti corruptionem ; et ita plenam rationem accidentis habet lumen in medio, non tamen per comparationem ad idem. Accidens enim habet comparari ad substantiam sicut ad subiectum et causam ; lumen vero, etsi his duobus modis habeat comparari ad substantiam, non tamen ad eamdem, quia ad aërem comparatur sicut ad subiectum, quia est in illo ; ad corpus luminosum, sicut ad principium, quia est ab illo.

 

Sed quia lumen, prout est in medio existens, habet se ipso sentiri, ita quod positum supra sensum sensum facit ; et iterum, in eadem parte medii habet sine confusione multiplicari, secundum positionem Dionysii : ideo est tertia positio quod lumen in medio nec est substantia nec est accidens proprie, quia non habet ibi esse naturale et materiae concretum sed spirituale et abstractum. Unde, dicunt quod sicut comparatur species coloris in medio ad colorem existentem in corpore obiecto, sic lumen in medio ad lucem existentem in corpore luminoso.

Sed cum lumen in medio non solum habeat operationem spiritualem in animam, sed etiam naturalem in corpora naturalia, non solum videtur esse in aëre per modum spiritualem sive esse ibi per modum habitus, sed etiam aliquo modo secundum esse naturale ; et ita videtur quod illud non sufficiat dicere, quamvis videatur esse valde verisimile.

 

Propterea intelligendum est quod omnes modi praedicti aliquid veritatis in se continent, et ex omnibus his elicitur una veritas integra ; quod patet si3. Lumen enim in medio dicit virtutem activam, egredientem a corpore luminoso, per quam corpus luminosum agit et imprimit in haec inferiora ; et haec est virtus substantialis ipsi corpori. Et de hac dicit Damascenus quod lumen, quod est ex igne, non est aliquid ministeriale ipsius ignis vel accidentale, sed virtus ei connaturalis et consubstantialis, sicut patet in auctoritate inducta in praecedenti problemate ; et haec virtus non est sensu perceptibilis nec solummodo operatur in sensu visus, sed etiam facit ad eductionem omnium sensuum in actum, sicut dicit Augustinus, XII Super Genesim ad litteram, quod habitum est in quadam auctoritate prius inducta. Sic etiam dicunt philosophi quod corpus caeleste mediante suo lumine influit usque ad profundum terrae, ubi mineralia corpora generari habent. Et quantum ad hoc verum dicunt, qui dicunt quod lumen dicit substantiam accidentaliter ad aërem comparatam, sicut virtus agentis ad deferens quodammodo accidentaliter comparatur.

 

Non solum autem lumen dicit illam vim activam, quam non percipit sensus, sed etiam quamdam qualitatem sensibilem, qua sensus visus, efficitur sentiens in actu ; et illa est qualitas accidentalis in tertia specie qualitatis. Et secundum hoc dicit Avicenna, in libro De sufficientia naturali, quod lumen est affectio corporis habentis lucem, cum oppositum fuerit illi, scilicet pervium. Et sic verum dicebat illa secunda opinio, quae dicebat lumen esse accidens, non solum per comparationem ad aërem in quo recipitur, sed etiam in comparatione ad corpus a quo causatur, quia ab ipso oritur, in quantum illud est fulgidum et habet esse obiectum sensus.

Secundum autem utramque istarum naturarum in lumen repertarum, lumen ad aërem comparatur, non sicut ad primum subiectum, sed sicut ad deferens et ad medium ; et ideo per comparationem ad ipsum aërem non habet modum existendi naturalem, sed per modum habitus ; nec est forma naturalis, sed potius similitudo eius ; sicut species in medio non est proprie color, sed ut color sive similitudo coloris. Maximam tamen habet approximationem ad illum ; et adeo illi innititur, ut non indigeat principio extrinseco, ex quo educatur. Unde lumen in medio non habet principium materiale ex quo, sed potius originale a quo fluit et ad quod etiam redit, cum in medio desinit esse, sicut dicitur de similitudine. Et hoc modo dicit Commentator, super II De anima quod lux est habitus diaphani, et quod est in ipso sicut intentio vel species vel similitudo. Et quantum ad hoc verum dicebat tertia opinio.

 

Ex his igitur patet quod lumen in medio, in quantum dicit vim activam, dicit substantiam habentem modum accidentis ; in quantum dicit qualitatem sensibilem, dicit accidens illud relatum ad aërem, non habet plene rationem accidentis naturalis sed similitudinis vel intentionis, quia est ibi non sicut in subiecto sustinente sed sicut in deferente.

Ex his patent rationes ad utramque partem.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Quod enim obicitur, quod advenit in complelo et recedit praeter subiecti corruptionem, hoc ostendit quod habet modum accidentis, secundum quod est in medio.

3-4. Quod vero obicit, quod se habet ad modum coloris et est qualitas sensibilis ; de lumine loquitur, secundum quod in se habet naturam accidentis.

 

1-4. Rationes vero ad oppositum, quae probantquod non sit accidens, quia non numeratur a numeratione subiecti, quia non movetur ad motum aëris, quia non causatur ab aëre nec resolvitur in aërem, concludunt solum quod non habet ibi plene rationem accidentis naturalis, quod comparatur ad illud in quo est sicut ad subiectum et causam, et quod etiam sustinetur et dependet ab eo in quo est, principaliter et ei coniungitur inseparabili vinculo.

Hoc autem non est in proposito, quia lumen, quamvis sit in aëre, causatur a corpore luminoso et ab illo principaliter dependet ; nec est in aëre sicut in sustinente sed sicut in deferente ; et ideo durationem et mutationem et numerationem potius recipit a lucido influente quam ab aëre suscipiente. Et ob hoc dicit Dionysius plura lumina esse in eodem medio inconfusa et convelli sive separari ab invicem secundum absentationem corporum illuminantium. Distinctio enim illa est propter continuationem luminum cum sua origine a qua procedunt naturaliter et virtute eius agunt, quamvis in medio sint quodam modo spiritualiter et abstracte. Et sic caetera circa hoc quaesita iam patent.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicit quod in mysterio factum est, quod dies computatur a vespera in vesperam. Contra hoc enim videtur quod ad ieiunii observantiam oportet ieiunare diem praecedentem cum nocte sequenti.

Item, videtur quod non congrue significetur mysterium redemptionis computando diem a vespera in vesperam, immo potius in prima computatione dierum, quia Christus a tenebris nos produxit ad lucem.

Respondeo : Dicendum quod duplicem modum computandi diem accipimus in Scriptura. Primus, in quo dies praecedens copulatur nocti sequenti, et hoc quidem fuit in prima dierum enumeratione, in quo, ut dicit Magister, praefigurabatur lapsus hominis futurus a luce gratiae in tenebras culpae. Alius modus computandi dies attenditur in solemnitatum custoditione, in quo nox praecedens connumeratur diei sequenti ; et hoc vult dicere a vespera in vesperam ut praecedat nox et sequatur dies, quia eramus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.

Et quod obicitur de observantia ieiuniorum, dicendum quod tempus ieiunii competit tempori miseriae ; et ideo computatio diei in observatione ieiunii debet fieri secundum conformitatem ad distinctionem temporis primi, in quo erat praefiguratio lapsus humani.

Et quod obicitur, quod non debet terminari a vespera in vesperam, dicendum quod prima vespera ponitur ibi in quantum est principium noctis, et secunda in quantum est finis diei ; et ita pro nocte et die.

Licet autem hae duae distinctiones in Scriptura maxime exprimantur, quatuor tamen modis secundum diversorum computationes dies consueverunt distingui. Graeci enim computant diem a mane in mane, quia tunc primo apparet sol ; Hebraei vero a vespera in vesperam, quia tunc incipiunt solemnizare ; astronomi vero a meridie in meridiem, quia tunc est sol in maiori virtute ; sancta Ecclesia a media nocte usque ad medium noctem, quia tunc natus est Christus. Unde versus :

Mane diem Graeca gens incipit ; astra sequentes

In medio iucis ; Iudaei vespere ; sancta

Inchoat Ecclesia medio sub tempore noctis.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit de illa luce : Aut de ea corpus solis formatum, aut in ea parte caeli esse, in qua sol est. Nam primum videtur esse falsum, quia non est ordo de perfecto ad imperfectum ; sed lux illa perfectissima erat, sicut dicit Damascenus quod opera primae diei perfectiora sunt.

Item, textus videtur esse contrarius ; dicitur enim ibi : Vidit Deus lucem, quod esset bona ; et Augustinus explanat : Vidit, id est placuit voluntati Dei, ut pro modo sui generis maneret quod placuit, ut fieret : ergo adhuc manet in se ipsa lux illa.

Item, si sol factus est de illa luce, unde facta sunt alia luminaria ? Si tu dicas, quod de illa luce ; tunc videtur quod una pars illius lucis corporalis cessit in corpora luminosa quae sunt supra solem, et in corpora luminosa quae sunt infra solem : ergo, si nullum corpus habet moveri oppositis motibus, pullum etiam est corpus caeleste, quod per naturam habeat moveri motu recto, sed orbiculari, videtur quod prima luminarium productio fuerit per violentiam et praeter naturam.

Item, quod non possit esse in ea parte in qua est sol, videtur, primo quia duo corpora non pussunt esse simul, secundo vero quia sol sufficienter illuminat : ergo videtur quod lux illa sit ibi frustra.

Respondeo : Dicendum quod, cum quaeritur quid de illa luce factum sit, quatuor modis ad hoc consuevit responderi, quorum duos Magister tangit in littera.

Primus est, quod luminaribus caeli factis, lux illa rediit in praeiacentem materiam, quia non erat facta nisi ad faciendam quamdam distinctionem dierum semiplenam, qua perfecta inde rediit unde sumta est. Sed haec positio est contra rationem et contra litteram, quod Deus destrueret opera sex dierum principalia vel quod sineret perire.

Secundus modus dicendi est, quod ilia lux simpliciter manet in forma sua non mutata, nec discernitur quantum ad sensum propter coniunctionem sui ad solem, nec tamen est frustra, quia ipsius solis auget affectum.

Sed quia difficile est assignare, quem effectum habeat cum sole, ideo est tertius modus dicendi, quod ex ipsa factus sit sol, et in eo salvatur tamquam in re eiusdem generis.

Sed quoniam non videtur Scriptura exprimere quod Deus post primum diem produxerit novam lucem, sed solummodo luminaria distinxit, ideo est quarta opinio, quod ex illa luce facta sunt corpora luminosa, inter quae principatum tenet sol. Nec fuit ibi aliqua violentia, quia unaquaeque creatura eum locum accipiebat, quem sibi Dominus per naturam deputabat.

Et sic patent obiecta, quia nec fuit illius lucis corruptio, nec etiam violentia, sed quaedam maior et perfectior distinctio. Quod autem dicit Damascenus, opus primae diei fuisse perfectissimum, hoc dicit per comparationem ad alia corpora quae a iuce habent recipere influentiam, non per comparationem ad luminaria quae ex ipsa luce sunt formata.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Dixit Deus : Fiat etc., non temporaliter nec sono vocis, sed in Verbo sibi coaeterno. Videtur enim hoc esse falsum ; statim enim cum dixit Deus, res factae sunt, sicut dicitur in Psalmo [148, 5] : Dixit, et facta sunt : ergo cum productio rerum sit temporalis, dictio non fuit aeterna.

Item, in dictione aeterna non dicit Deus nisi semel, sicut dicitur in Psalmo [61, 12] : Semel loculus est Deus ; sed cum produxit opera sex dierum, in productione cuiuslibet operis dixit : ergo illud « dicere » non est aeternum, sive generare Filium. Si tu dicas, quod illud « dicere » non fuit nisi unum solum, iteratur tamen propter multos effectus ; tunc videtur quod si ad « dicere » sequitur « facere » et « simul dixit », ergo simul omnia fecit ; sed non simul fecit, sicut dicit Scriptura, ut supra probatum est : ergo non simul dixit.

Propter hoc quaeritur, utrum « dicere » accipiatur hic temporaliter, vel aeternaliter ; et si aeternaliter, quomodo dictum possit esse temporale ? et si temporaliter, quomodo « dicere » temporale potuit omnem creaturam praecedere ?

Item, quaestio est, utrum accipiatur notionaliter vel essentialiter. Si enim accipiatur notionaliter, quomodo poneret effectum ? aut quomodo effectus creationis, quem Deus dicendo produxit, competat toti Trinitati ? Si vero essentialiter, quomodo poterit dici illud referri ad naturam Verbi, per quod facta sunt omnia ? cum Verbum dicatur personaliter, sicut in primo libro ostensum est.

Respondeo : Dicendum quod dicere uno modo connotat effectum in actu, alio modo connotat effectum in habitu, tertio modo nec in habitu nec in actu. Dicit enim uno modo quasi actum ad exterius, et sic dicere est aliquem effectum efficere in quo dicens exprimit se ; et hoc modo dicitur Deus dicere sive creaturam producendo in qua se declarat, sive aliquid animae inspirando inquo voluntatem suam demonstrat ; et sic pluries accipitur in Scriptura et connotat effectum actualiter.

Alio modo dicere dicit actum quasi interius, nihilominus tamen relatum ; et hoc modo dicit comparationem ad Verbum conceptum, per quod dicens se et omnia loquitur. Per quem modum accipitur in Psalmo [61, 12] : Semel locatus est Deus, Glossa : id est, Filium genuit, in quo omnia disposuit ; et sic dicere connotat effectum in habitu, quia dicere importat dispositionem, et ad dispositionem sequitur opus.

Tertio modo dicere dicit actum intrinsecum et absolutum ; et hoc modo dicit Anselmus, quod « dicere » non est aliud quam videndo intueri, et sic quaelibet persona dicit se et alia ; et huic dicere non respondet verbum conceptum, quia secundum hunc modum idem potest esse dicens et dictum et quo dicitur. Quaelibet enim persona se ipsam videtet intuetur se ipsam ; et sic non connotat effectum, nec actu nec habitu.

Si ergo quaeritur, quomodo accipiatur « dicere » in rerum productione, dicendum quod potest accipi primo modo, scilicet prout connotat effectum in actu : et tunc « dicere » idem est quod producere, nec est ibi nugatio, cum dicitur : Dixit Deus : Fiat, quia non tantum importat ipsam actionem in se, sed etiam prout est ad ipsius manifestationem ; et praemittit Scriptura verbum dicendi verbo faciendi, ut in hoc ostendat quod Deus maxima facilitate producit singula, non quia aliqua vox creata rerum productionem antecedat. Et sic « dicere » in diversis diebus potest plurificari non ratione principalis significati, sed connotati ; sicut patet, quia plurium productorum plures sunt productiones passivae, et ratione connotati activa dici potest plurificari.

 

Potest etiam nihilominus accipi secundo modo, et sic est sensus : Dixit, id est Filium genuit, in quo omnia disposuit et per quem omnia produxit ; et sic exponit beatus Augustinus, cum dicit quod vox Dei ad naturam Verbi, per quod omnia facta sunt, refertur. Et ad illud dicere sequitur creaturam fieri, sicut ad dispositionem sequitur opus, non immediate, ut tunc sit quando quis primo disponit, sed pro loco et tempore, scilicet sicut dicentis dispositio ordinavit ; et sic est in proposito. Nam Deus produxit non tunc cum Filium genuit, in quo disposuit ; sed sicut generando Filium ab aeterno disposuit.se producturum in tempore, sic produxit in tempore. In ipsa enim dispositione Dei aeterna non solum erat quod res producerentur, sed etiamquando producerentur. Et hoc modo « dicere » in diversis diebus dictum eamdem importat dispositionem et aeternam, in qua simul disponuntur aeternaliter, quae successive producuntur ex tempore.

Sic igitur primo et secundo modo potest hic accipi dicere, sed secundo modo magis proprie. Tertio autem modo non videtur hic accipi, quia non connotatur ibi aliquis effectus, nec actu nec habitu. Nec videtur etiam illo tertio modo proprie accipi actus dicendi. Nam, sicut dictum fuit in primo libro, distinctione vigesima septima « dicere » proprie non est sine verbo, sicut nec proprie ibi dicitur esse locutio, ubi nullus est sermo. Nihilominus tamen tertius modus accipiendi dicere non videtur esse omnino improbandus, pro eo quod satis rationabiliter videtur posse concedi quod quaelibet persona loquatur se alteri. Si enim iste actus, qui est dicereconvenit cuilibet personae creatae, potest convenire cuilibet personae increatae vel vere vel modo transumtivo. Iste tamen modus accipiendi non competit proposito. Et per hoc patent quae obiecta sunt.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In principio, id est in Filio, creavit Deus caelum et terram. Si enim creatio mutatio est, et in Filio nihil mutatur : ergo in Filio nihil creatur.

Item quaeritur, quare ista accipitur : Pater est in Filio et creat in Filio, ita quod haec praepositio « in » refertur et ad verbum essendi et ad verbum operandi ; haec autem non recipitur : Pater est per Filium, quamvis ista recipiatur : Pater operatur per Filium.

Quaeritur etiam quam habitudinem importat haec praepositio « per », cum dicitur : Deus Pater creat per Filium.

Respondeo : Dicendum quod haec praepositio « in » potest importare causalitatem et potest importare, identitatem ; causalitatem, ut cum dicitur : Omnia sunt in Deo ; identitatem, ut cum dicitur : Pater est in Filio. Haec autem praepositio « per » quantum est de se, importat causalitatem.

Dico igitur quod convenienter dicitur Deus operari in Filio, et ratione identitatis, quia Pater operans est in Filio ; et ratione causalitatis, quia Filius est causa effectus producti a Patre. Et ideo haec praepositio « in » cum suo causali accipitur in divinis cum verbis absolutis et cum transitivis ratione duplicis habitudinis, scilicet causalitatis et identitatis. Haec autem praepositio « per », quoniam importat habitudinem causae et principii, non recipitur nisi in illis verbis quae important aliquem effectum, respectu cuius Filius habet causalitatem. Et ideo recipitur quod Pater operatur per Filium, sed tamen non recipitur quod Pater sit per Filium. Sed haec planius dicta sunt in primo libro, distinctione trigesima secunda, et ideo ad praesens sufficiant haec.