Distinctio XV — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

Dixit etiam Deus : Producant aquae reptile etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de productione rerum insensibilium, in hac parte agit de productione mixtorum et sensibilium, ut animalium. Et quoniam ad animalium productionem facta est universitatis completio, et ad completionem sequitur ab opere cessatio, ideo ista pars habet tres partes.

In prima agit de sensibilium productione ;

in secunda vero de divinorum operum perfectione ibi : Omnibus autem his creatis atque dispositis etc.

In tertia agit de septimae diei requietione, ibi : Iam de septimae diei requie aliquid loqui oportet etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat de productione animalium ex aquis ;

in secunda de productione animalium ex terra, ibi : Sequitur : Dixit Deus : Producat terra etc.

In qua parte primo determinat veritatem, deinde solvit dubitationem.

 

Similiter secunda pars, in qua determinat de operum divinorum consummatione, habet duas.

In prima ostendit, qualiter in productione hominis facta est et consummata distinctio rerum.

In secunda vero circa eamdem distinctionem explicat diversas sententias catholicorum tractatorum, ibi : In hac enim rerum distinctione catholici tractatores etc.

 

Similiter tertia pars habet duas.

In prima veritatem explicat ;

in secunda quaestionem movet et determinat, ibi : Sed quaeritur, quomodo septimo die dicatur Deus etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligenliam huius partis incidit hic quaestio circa duo.

Et primo quaeritur, utrum sensibilia sive animalia facta sint.

Secundo quaeritur, quo ordine facta sint.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum sensibilia quantum ad animam sint producta ex aliquo vel ex nihilo.

Secundo quaeritur quantum ad corpora, utrum producta sint ex quatuor elementis an ex uno.

Tertio quaeritur, utrum in eorum compositione activa praedominentur passivis an e contrario.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum sensibilia sive animalia facta sint.

 

QUAESTIO I.

Utrum animae irrationalium sint productae ex aliquo.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod sensibilium sive irrationalium animae productae sint ex aliquo.

  1. Primo per textum Scripturae, quae dicit : Producant aquae reptile animae viventis etc. ; et paulo post: Producat terra animam viventem. Si enim quod creatura a solo Deo est, et terra cum aqua acceperit potestatem producendi reptile animae viventis, non videtur quod animal secundum aliquod sui principium sit ex nihilo.
  2. Item, per auctoritatem Philosophi, in libro De Animalibus XVI : Solus intellectus intrat ab extrinseco ; sed si animae brutorum productae fuissent ex nihilo, tunc esset a solo Deo et intrarent ab extrinseco.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia ex eo res producitur, in quod resolvitur ; sed non est aliquid, quod naturali resolutione resolvatur in nihil : ergo animae brutorum animalium non sunt resolutae in nihil, quando aliqua animalia fuerunt corrupta : ergo non productae fuerunt ex nihilo.
  4. Item, ex eodem est anima istius bruti, quod nunc est, et primi bruti, per conformitatem ; sed anima istius bruti generati per naturam non est ex nihilo, quia tunc a natura non posset produci, et sic sequeretur quod natura non posset facere pediculum. Quod cum non videatur probabile et planum sit, sicut ex praecedentibus apparuit, quod natura non potest aliquid ex nihilo producere : restat ergo quod primae animae brutorum animalium non fuerunt ex nihilo productae.
  5. Item, anima rationalis, quia per creationem educitur in esse, est immortalis et incorruptibilis : eius enim productio non pendet ex corpore, sed ex principio effectivo ; sed animae brutorum per naturam sunt corruptibiles : ergo non sunt ex nihilo productae.
  6. Item, opus ornatus praesupponit opus distinctionis, et opus distinctionis praesupponit opus creationis : igitur in distinctione corporum non fuit nova creatio sed productio ex aliquo, multo fortius videtur quod in ornatu. Ergo si corpora animalium et animae ad ornatum spectant, videtur quod non sint productae ex nihilo sed ex aliquo.

 

Contra :

  1. Si ex aliquo productae sunt sensibilium animae in primordio, quaero de illo ex quo productae sunt, utrum iliud productum sit ex aliquo vel ex nihilo. Et si ex aliquo, similiter quaeram de illo, et ita vel erit abire in infinitum vel erit ponere quod illud ex quo producta est anima sensibilis ab initio productum fuerit ex nihilo. Sed qua ratione illud productum fuit ex nihilo eadem ratione et anima sensibilis : ergo videtur etc.
  2. Item, si animae illae productae sint de aliquo, illud aut erat spirituale quid aut corporale. Si corporale, contra : Ex corpore nunquam potest fieri spiritus, sicut dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram. Si spirituale, tunc quaeritur de illo : aut vivebat aut non vivebat, et quem usum habebat ? Et iterum, si spirituale ; quare ex illo non poterat fieri anima rationalis ? Si igitur ad hoc non contingit rationabiliter respondere, sicut innuit Augustinus, Super Genesim ad litteram, ad haec inconvenentia ducens, sequitur ex hoc quod primae animae sensibilium ex nihilo sint productae.
  3. Item, si fuissent productae ex aliquo, cum talis modus producendi competat virtuti naturali, videtur tunc quod, cum iam essent corpora supercaelestia agentia et moventia et ad mixtionem operantia, quod animalia virtute naturae possent producere : ergo primaria opera non essent propria divinae potentiae, quod est inconveniens, cum ipse sit solus universi conditor et perfector.
  4. Item, videmus nunc quaedam animalia ignobilia per putrefactionem generari ; quaero igitur, a quo educatur eorum anima. Et videtur quod non possit a natura, cum natura sit vis insita rebus ex similibus similia procreans. Videtur etiam quod non possit a virtute corporis caelestis, quia minus nobile non potest educere magis nobile : substantia autem spiritualis, ut dicit Augustinus, nobilior est omni corpore : ergo oportet quod educatur a Creatore immediate. Sed quod sic educitur habet educi ex nihilo : ergo illorum animalium, quae per putrefactionem generantur, animae creantur : ergo multo fortius animalium primo factorum.
  5. Item, nos videmus in animalibus annulosis, quod ad divisionem corporis remanet anima in partibus diversis ; sed illa non potest esse anima prima, quia erat una sola, nec a natura producta, cum statim sit in qualibet parte, operatio autem naturae sit cum successione : ergo videtur quod illae partes animentur a Creatore : ergo multo fortius et sensibilia in primaria productione.
  6. Item, quando brutum generat brutum, aut transfundit animam aut non. Si transfundit, cum anima non sit divisibilis, dabit animam suam totam : ergo in generatione morietur. Si non transfundit, cum cesset eius operatio in seminis decisione, necesse est ponere aliud agens per quod anima educatur. Hoc autem non potest esse femina, cum sit magis principium passivum quam activum, sicut vult Philosophus, nec aliud principium activum creatum : ergo immediate producitur a Deo et ita ex nihilo : multo ergo fortius videtur quod sic productae fuerint in primordio.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa productionem animarum animalium brutalium diversi diversa opinati sunt.

Quidam enim dicere voluerunt quod animae brutorum productae fuerunt ex nihilo, quia non ex aliquo materialiter nec ex aliquo seminaliter. Non ex aliquo materiarialiter, quia sunt formae purae ; non ex aliquo seminaliter, quia non habuerunt aliquid praeexistens. Et ideo dicunt in prima productione eas simpliciter fuisse creatas ; sed deinceps in propagatione non dicunt eas creari sed potius traduci, non per decisionem et separationem partis animae sed per multiplicationem. Sicut enim candela, ex quo accensa est, potest se multiplicare sine sui luminis diminutione, sic, immo multo fortius, dicunt substantiam spiritualem posse.

 

Secunda positio est huic directe opposita, quod animae brutorum productae sunt ex aliquo materialiter et seminaliter. Materialiter, inquam, quia sunt hoc aliquid, cum quaelibet earum sit motor sufficiens, et ideo ex materia et forma dicunt eas constare ; illam autem materiam dicunt esse spiritualem, inseparabiliter iunctam corporali naturae : unde sicut ex corporali natura producuntur corpora animalium, sic ex materia spirituali sibi annexa, ut dicunt, fit productio animarum. Et sic fecit Deus a primordio, et sic etiam facit nunc natura. Illa enim materia, cum praeexistat formae, seminarium est ipsius ; et sic dicunt animas illas produci, non tantum materialiter sed etiam seminaliter, cum eis praeexistat spiritualis materia et habeat in se aliquam potentiam activam ad hoc quod ex ea fiat anima, sicut et corporalis natura ad hoc quod ex ea fiant corpora.

 

Tertia positio est, quod animae brutorum productae sunt ex aliquo materialiter sed non seminaliter. Materialiter, inquam, quia constant ex materia et forma ; non autem seminaliter, quia materia illa non praeexistit formae tamquam semen ei quod ex ipso producendum est, sed cum illa concreatur et cum illa destruitur. Et hi dicunt omnes animas sensibiles non solum a primordio, sed etiam nunc esse a Creatore ; nec tamen incorruptibiles, quia ipse Creator dat unicuique durationem, secundum quod competit eius naturae.

 

Sed quoniam omnes hae positiones aliquid dicunt improbabile : nam prima dicit quod anima se ipsam multiplicat et transfundit, ita tamen quod anima non habeat aliquid ex quo fiat ; et hoc est ponere quod forma naturalis possit aliam formam consimilem ex nihilo producere, quod est improbabile et supra improbatum est distinctione septima. Secunda vero opinio ponit aliquam materiam spiritualem animae praeexistere, ex qua educatur anima virtute naturae ; et hoc satis male est intelligibile, quomodo sit aliqua spiritualis materia, quae non vivat nec usum habeat ; quomodo etiam sit aliqua spirilualis materia, et ex illa anima rationalis fieri non valeat. Et iterum, ubi est illa materia spiritualis ? quia non videtur esse in se ; si autem est cum materia corporali, tunc videtur quod materia educatur de materia ; quod nihil videtur esse dictum. Similiter tertia posito ponit quod materia animae sensibilis sibi concreetur et quod simul cum ea destruatur ; hoc autem ponere est contrarium auctoritati Philosophi et rationi, materiam scilicet alicuius creaturae in nihil omnino cedere. Si enim materia corporalis est ingenita et incorruptibilis, multo fortius videtur quod spiritualis, quae dignior est et nobilior, secundum quod est sub tali esse.

 

Et ideo est quartus modus dicendi quod animae, quae sunt pure sensibiles, productae sunt ex aliquo seminaliter sed non materialiter. Seminaliter, inquam, quia formae sunt generabiles et corruptibiles per naturam ; et ideo, sicut aliae formae naturales non ex nihilo producuntur, sed est alia potentia activa in materia, ex qua fiunt tamquam ex seminario ; sic etiam intelligendum est in animabus sensibilibus, quae sunt formae tantum, cuiusmodi sunt in brutis animalibus. Et ideo concedendum est animas sensibiles sive animas brutorum esse ex aliquo, non, inquam, materialiter sed seminaliter ; quia, cum anima sensibilis sit forma, non habet materiam partem sui, sed solum fit ex potentia materiae activa, quae ab agente excitatur ; et sic proficit, quousque fiat anima, sicut globus proficiendo fit rosa.

 

Aliter tamen nunc producuntur ex illo seminario, et aliter in primordio, quia nunc producuntur ex seminario praeexistente secundum sufficientem actualitatem ; in primordio vero productae sunt simul cum illo seminario ; vel si seminarium illud aliquo modo praeexistit ante diem quintum, in quo facta est productio animalium, in die quinto est ad completam rationem eductum, ita quod data est virtus activa naturae, ut posset deinceps animalia quantum ad corpus et quantum ad animam propagare et multiplicare.

Et quia quaedam sunt animalia maioris perfectionis et organizationis, quaedam vero minoris, ideo divina dispositio rectissime ordinavit, ut quaedam animalia producerentur ex suo principio sementivo secundum maiorem actualitatem, utpote sunt illa quae generantur per propagationem, ita quod simile ex simili, et ista sunt animalia perfectiora ; quaedam vero secundum minorem, utpote illa quae generantur per putrefactionem ; quia enim imperfectiora sunt, minori indigent adiutorio et virtute, ut producantur ad esse.

 

Haec autem positio rationabilior est et firmior, quia concordant in hoc tam Augustinus quam Philosophus. Ait enim Augustinus, Ad Orosium sic : Sicut semen cuiuslibet arboris habet quamdam vim, ut, cum corruptum fuerit in terra, oriatur, et virgultum producatur, deinde ramis nihilominus constipata dilatetur et frondibus, deinde eisdem floribus decorata fructificet, ita est in corpore, ut ita dicam, quoddam seminarium, unde suo tempore, curante providentia Dei, aliqua genera animalium oriantur. Et hoc idem habetur, Super Genesim ad litteram, libro III plane et diffuse.

Hoc etiam vult Philosophus, in XVI Animalium, ubi ostendit quod vegetabilis et sensibilis prius sunt in semine in potentia, quam educantur in esse ; et ibi videtur innuere quod illud quod format membra, non est aliud quam ipsa anima ; et illam animam vocat potentiam activam, intrinsecam ipsi semini, quae, cum corpus ex semine productum est et organizatum ut possit ab eadem perfici, prodit in actum et efficitur perfectio corporis physici organici. Aut certe illud quod format membra, potius est virtus animae patris et matris, ex cuius operatione in brutis animalibus educitur in esse anima prolis ; secus autem est in hominibus, ut infra videbitur. Et hoc probat ibidem Philosophus ex multis coniecturis et argumentis, et ibidem dicit quod res corporales plenae sunt virtute animae ; et hoc multum concordat verbis Augustini, qui dicit : Terra praegnans est seminibus, non tantum respectu arborum, sed etiam respectu animalium.

Hanc igitur positionem sustinendo dicendum est animas sensibilium animalium in primordio non esse creatas ex nihilo, sicut rationes ad hoc inductae ostendunt ; habuerunt enim sementivum principium, ex quo productae sunt et nunc producuntur.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod si animae sensibilium productae sunt ex aliquo, quod illud similiter productum est ex alio, dicendum quod non oportet. Seminalis enim ratio sive potentia activa ipsius materiae est ipsi materiae concreata, non ex aliquo producta ; illa vero, quae ex illo semine oriuntur, proprie non debent dici creari.
  2. Ad illud quod quaeritur quodsi est ex aliquo, quod illud est aut spirituale aut corporale, dicendum quod nec est materia spiritualis nec est materia corporalis, sed est quaedam potentia spiritualis, indita a Creatore materiae corporali et ei innitens et ab ea dependens. Et propterea anima sensibilis in brutis generatur et corrumpitur per transmutationem corporalis naturae. Et si tu obicias, quod anima sensibilis est motor sufficiens, et ita est hoc aliquid et habet materiam et formam, dicendum quod anima sensibilis non dicitur esse motor sufficiens, quia ipsa primo moveat corpus quod perficit ; sed quia corpus totum quod habet, est hoc aliquid, et virtute animae, quae est forma eius, movet partem, et movendo partem suam movet totum, sicut patet in gradientibus. Et quod illud verum sit, apparet, quia si anima sensibilis poneretur in corpore, quod non haberet partem mobilem nisi motu totius, sicut in lapide, nunquam illud moveret.

Vel aliter dici potest quod ad hoc quod aliquid sit motor sufficiens, non oportet quod distet a mobili, ita quod sit substantia altera differens per materiam et formam ; sed sufficit quod illa sit forma in genere substantiae, carens extensione per se et per accidens. Et haec forma sic est in una parte tota, quod tota est in alia ; et ideo sic unitur isti parti quam movet, quod etiam ab ea distat. Et haec distantia sufficit ad hoc quod possit movere eam, nec requiritur quod habeat aliam materiam. Et sic est in anima sensitiva in his animalibus, quae huic operationi habent organa apta.

  1. Ad illud quod obicitur, quod natura possit eam educere, dicendum quod falsum est, quia, antequam Dominus praeciperet aquis et diceret : Producant aquae etc., aut seminarium illud animarum sensibilium producendarum non erat aut, si erat, non erat in tanta virtute quod posset ad perfectionem venire ; non enim potest quidquam creatura, nisi secundum statutum et praeceptum sibi datum a Creatore. Unde cum prius esset unde fieri posset, post factum est divino imperio ut esset unde fieret.
  2. Ad illud quod obicitur de animalibus, quae generantur per putrefactionem, dicendum quod, etsi sint varii modi solvendi, quia quidam dicunt quod est a caeli motore, quidam quod a Creatore, potest tamen secundum physicam positionem plane responderi quod sicut humor fit semen per potentiam generativam, et postmodum fit corpus organicum in matrice, ita quod anima illa sensibilis, quae erat in potentia, educitur ad actum per virtutem agentis particularis et per adiutorium corporis caelestis ; sic etiam in proposito intelligendum est quod, cum in terra ista esset seminarium illud, aliquo modo concurrentibus elementis et adiuvante corpore caelesti ut aggeneretur calor vivificus, fit quoddam semen, ita quod potentia illa activa quae prius latebat, adiuta ex actione caelestis corporis, proficit et venit ad perfectionem et complementum, ita quod nec caelum nec motor caeli dat sibi formam ultimam, sed solum adiuvat et excitat, ut potentia illa proficendo ad speciem completam perveniat. Et per hunc modum intelligendum est etiam in aliis terrae nascentibus.

Et si tu obiclas, quod anima, quae est in potentia, non habet speciem nec actum completum a se nec potest habere ab aliquo, quod non sit ita nobile sicut ipsa, et nullum tale est corporale, dicendum quod essentia talis speciei est in materia sed in potentia ; et illa essentia est ita determinata ad formam talis speciei producendam quod non potest ex illa essentia sive ratione seminali alia educi, et, cum in actum educta est, habet esse et habet tale esse. Quod autem sit in actu, hoc habet ab extrinseco agente, quod erat ens in actu, et quantum ad hoc nobilius est ipsa, quae erat in potentia. Quod autem sit talis speciei, hoc habet ab eo qui primo huius formae essentiam indidit materiae ; alioquin nunquam natura ipsam ad esse produceret, nisi Deus ipsam materiae indidisset, sicut supra ostensum fuit distinctione octava. Et ideo non oportet quod educens illam formam in actum sit nobilius illa forma educta. Et huius exemplum in multis potest poni, sicut in mineralibus et in multis terrae nascentibus.

  1. Et per hoc patet : responsio ad duo sequentia. Nam quod obicitur de divisione corporis annulosi, iam apertum est. Quia enim corpus annulosum est modicae organizationis et quasi consimilis in partibus et in toto, ideo in qualibet sui parte est anima in proxima dispositione ad hoc quod sit actu ; et ideo facta divisione, virtute prioris formae et beneficio corporis caelestis, subito inducitur forma.

Plures autem sunt alii modi dicendi circa hoc. Quidam enim dicunt quod anima multiplicatur, cum sit spiritualis, sicut punctus ad divisionem lineae, et species ad divisionem speculi ; verumtamen in neutro horum inteliigendum est quod illud idem, quod fuit unum, fiat plura ; et ideo praecedens via est magis plana.

  1. Ad ultimum similiter patet responsio, quia, cum animal generetur ab animali per propagationem, etsi non decidatur anima ab anima, sicut corpus deciditur a corpore, quia non est anima divisibilis, ut corpus, deciduntur tamen cum ipso corpore spiritus et calores et virtus etiam animalis, quae adiuvat cum virtute matricis continentis, ut illa potentia activa, quae erat in humore seminario, ad actum completum perveniat. Et ex hoc non sequitur quod anima producat aliam animam ex nihilo, nec quod producat ex materia, nec etiam quod producat ex se ipsa.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum corpora animalium sint composita ex quatuor dementis.

 

Secundo quaeriiur, utrum corpora animalium sint composita ex quatuor elementis an ex uno.

Et quod ex uno, videtur.

  1. Primo per Scripturam, quae dicit : Producant aquae reptile ; et similiter : Producat terra animam viventem. Si ergo Scriptura sufficienter animalium exprimit materiam, cum non exprimat nisi simplicia elementa, patet etc.
  2. Item, forma debet proportionari materiae, ergo et corpus animae ; sed forma animalium est simplex : ergo et corpora debent esse simplicia : ergo non sunt ex quatuor elementis : ergo etc.
  3. Item, quanto aliquid ad naturam compositionis magis accedit tanto minus est perfectum ; quod enim simplicius est potentius est et perfectius. Si igitur anima sensibilis est forma valde potens et nobilis : ergo debet esse perfectio corporis simplicis, non mixti ex quatuor elementis.
  4. Item, corpora ad ornatum caeli spectantia non sunt facta de alia natura quam caelum quod ornant : ergo pari ratione, si quaedam animalia ornant terram et quaedam aquas, quaedam surtt ex sola terra et quaedam ex sola aqua.
  5. Item, si corpora animalium constant ex quatuor elementis, tunc videtur quod, cum elementa habeant sphaeras distinctas, quod elementa constituentia corpus animalis sint in unum iuncta per violentiam : si ergo violentia est contra naturam, constitutio corporis cuiuslibet animalis est contra naturam ; quod est inconveniens.
  6. Item, ex eisdem animalia sunt producta tunc ex quibus producuntur nunc ; sed nunc non possunt elementa virtute naturae coadunari : ergo non possunt corpora animalium ex quatuor elementis produci. Maior proposito per se manifesta est ; minor probatur, quia non est in potestate naturae ignem facere descendere ; si enim descenderet, cum medium interstitium aëris sit frigidissimum, necessario haberet ibi extingui, et alia plura sequerentur inconvenientia : ergo etc.

 

Ad oppositum arguitur sic.

  1. Sensus est operatio animae in corpore secundum conformitatem organi ad obiectum ; sed quodlibet animal habet tactum, qui est perceptibilis quatuor qualitatum, quae radicantur in quatuor elementis : ergo quodlibet animal constat ex quatuor elementis.
  2. Item, omne animal aliquo motu est mobile, ut progressionis vel constrictionis vel dilatationis ; sed nullum elementum de se est sic mobile : ergo necesse est animal constare ex pluribus elementis.
  3. Item, quanto forma est spiritualior tanto est plurium operationum principium ; sed anima sensii bilis est forma valde spiritualis : ergo est principium multiplicis operationis. Sed corpus datum est ad subministrandum ei : ergo necesse est quod corpus sit aptum et idoneum ad diversas operationes ; sed non est aptum ad diversas operationes nisi per diversas virtutes, nec ad diversas virtutes nisi per diversas naturas, nec habet diver| sas naturas nisi quia ex diversis ; compositum : ergo etc.
  4. Item, quanto forma posterior et ulterior tanto nobilior, pro eo quod anteriora sunt materialia respectu posteriorum : ergo nobilior est forma mixti quam forma elementi. Si ergo anima sensibilis, cum sit forma nobilis, debet habere corpus nobile, ergo corpus animalis non tantum non est corpus simplex, sed constans ex diversis elementis.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio corpora animalium habent in se naturam quatuor elementorum, sicut ostensum est per quatuor rationes, tum propter hoc ut sint idonea ad sensum ; tum propter hoc ut sint idonea ad motum ; tum propter hoc ut sint idonea ad multiplicitatem operationis ; tum propter hoc ut in se habeant dignitatem completionis, quae omnia competunt illi corpori quod perficitur anima sensibili.

Et propter hoc debet habere aliquem gradum perfectum mixtionis, ubi non tantum fit mixtio sed etiam complexio ; perfecta autem mixtio non est, quousque concurrant quatuor elementa. Aqua enim, cum sit subtilior terra in decupla proportione, penetrat partes terrae ; sed non perfecte pro eo quod aliquam habeat grossitiem. Aër vero, qui est subtilior in centupla proportione, adhuc, intimius se profundat. Sed ignis, qui fest subtilior et rarior in millesima proportione, sua subtilitate penetrat usque ad intima, et sic fit alteratio plena usque ad minima et mixtio perfecta, quia miscibilia sunt perfecte alterata.

Et sic patet quod taliter debent componi corpora perficienda ab anima sensibili.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur de auctoritate Genesis, dicendum quod illud dictum est per quamdam praedominantiam sive appropriationem, sicut melius patebit infra.
  2. Ad illud quod obicitur, quod forma debet proportionari materiae, dicendum quod verum est in conditionibus, quae magis competunt ipsi formae. Anima autem, cum sit simplex est in substantia, multiplex est in virfute ; et ideo non competit, ut corpus ei assimiletur in simplicitate, pro eo quod simplicitas corporalis repugnat multiplicitati virtutis.
  3. Et per hoc patet solutio ad illud quod tertio obicitur, quod quanto aliquid compositius tanto minus perfectum. Hoc enim, etsi habeat veritatem in spiritibus, quorum perfectio attenditur per accessum ad summe simplex, non tamen habet veritatem in corporibus, in quibus et magnificatur virtus ex partium magnitudine, sicut magis urit magnus ignis quam parvus, et plurificatur ex partium multiplicatione, sicut maioris virtutis est syrupus compositus quam liquor impermixtus. Et ideo homo, qui inter caetera animalia est perfectissimus, inter caetera est compositissimus, sicut planius videbitur inferius.

4. Ad illud quod obicitur de corporibus ornantibus caelum, dicendum quod non est simile, quia illa nec propriis motibus moventur nec spiritualibus formis perficiuntur, quibus debeatur multiplicitas operationum vel diversitas partium componentium et organorum, sicut ponitur in animalibus.

5. Ad illud quod obicitur, quod fit elementorum violentatio, dicendum quod non est intelligendum quod Dominus in primordio, cum corpora animalium composuit, elementa ex diversis sphaeris concurrere fecerit ; hoc enim non oportebat, tum quia tam aqua quam terra non sunt elementa pura, sed aliis permixta secundum eam partem ex qua facta sunt ex eis animalia ; tum etiam, quia, si essent pura et simplicia, in uno elemento sunt caetera in potentia et ex uno possunt fieri omnia, si adsit virtus alterans et activa, sine aliqua locali mutatione, ac per hoc sine aliqua violentatione.

6. Et per hoc patet responsio ad ultimum, quia similiter, quando fit commixtio elementorum, natura non facit ignem, qui sursum est, descendere vel aërem ; sed eum ignem vel agrem, qui vel est in terra vel generatur per actionem alicuius agentis, facit venire ad constitutionem animalis. Et hoc quidem fit per naturam, non per violentiam. Quia enim natura, secundum quod dicit Philosophus, semper desiderat quod melius est, materia, quae est sub forma elementari, appetit esse sub forma mixti, et quae est sub forma mixtionis appetit esse sub forma complexionis ; ideo cum ex diversis elementis fit mixtio in unum, appetitus naturae completur et violentia non infertur.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum corpora animalium magis constent ex elementis passivis quam activis.

 

Tertio quaeritur, utrum corpora animalium magis constent ex elementis passivis quam activis, vel e converso. Et quod magis ex elementis passivis, videtur.

  1. Per Scripturam, quae dicit ea facta ex terra et aqua ; hoc autem non est dictum, quod quodlibet illorum elementorum sit animalium sensibilium tota materia : ergo dictum est per praedominantiam.
  2. Item, sicut vult Philosophus, ex eisdem constant animalia, ex quibus nutriuntur ; sed animalia maxime nutriuntur ex aqua et terra per cibum et potum : ergo etc.
  3. Item, ex eis maxime constituuntur corpora in quibus magis requiescunt, quia quies attenditur penes appetitum, et appetitus intentio penes quantitatem praedominantis : si ergo omnia animalia maxime requiescunt in aqua vel in terra, videtur quod ex eis sint maxime constituta.
  4. Item, in compositione corporis animalis membra officialia fiunt ex consimilibus, et consimilia ex humoribus ; sed in humoribus maxime dominatur natura aquea, et in membris solidis maxime dominatur terrea : ergo si elementa non veniunt ad constitutionem corporis animalis nisi per humores et membra, videtur quod omnia animalia ex his duobus elementis maxime sint constituta.

 

Ad oppositum arguitur sic.

1. Sicut vult Philosophus, vita maxime est per calidum et humidum : ergo si omnia animalia vivunt, in eis abundat et praedominatur calidum et humidum, ergo et illud elementum, cui haec principaliter insunt ; hoc autem elementum est activum, scilicet aër : ergo etc.

2. Item, sicut vult Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro III, et De anima et spiritus, lux est illud quo mediante corpus unitur animae, et anima regit corpus : ergo si lux praecipue reperitur in igne, videtur quod in corpore cuiuslibet animalis natura ignis debeat praedominari.

3. Item, anima sensitiva, sicut est principium sensus, ita est principium motus : ergo animalium corpora non tantum ad sensum sed etiam ad motum debent esse habilia ; sed elementa gravia sunt minime ad motum habilia, et haec sunt elementa passiva : ergo videtur quod animalium corpora magis constent ex activis quam passivis.

4. Item, nobili perfectioni debet respondere nobile perfectibile ; sed anima sensibilis est perfectio valde nobilis : ergo corpus illius ex his elementis maxime debet constitui quae sunt nobiliora inter corpora simplicia ; haec autem sunt elementa activa non passiva : ergo etc. Situ dicas ad hoc quod animalium corpora plus constituuntur ex elementis activis quam passivis secundum quantitatem virtutis, non molis, obicitur contra hoc, quia motus sequilur naturam praedominantis secundum quantitatem ; sed aves moventur sursum : ergo videtur quod in eis secundum quantitatem praedominentur elementa, quae sunt nata ferri sursum. Haec autem sunt activa et non passiva, ut ignis et aër : ergo etc.

5. Item, volatilia sunt ad ornatum aris ; sed ornatus proprie et debite collocatur in eo quod ornatur, nullum autem corpus proprie et debite ordinatur in aëre nisi in quo dominantur elemenla activa : ergo si avium corpora ibi ordinantur ut ipsum ornantia, videtur quod in eis praedominentur elementa activa. Quodsi non proprie ibi locantur, quia ibi non requiescunt sed magis in terra, videtur quod potius debeant dici volatilia ad ornatum terrae quam aëris, cui Scriptura contradicit.

 

Respondeo : Dicendum quod secundum quod duplex est quantitas, videlicet molis et virtutis, secundum hoc dupliciter potest attendi elementorum praedominantia, videlicet quantum ad molem et quantum ad virtutem. Si enim loquamur de praedominantia quantum ad molem, sic in corporibus animalium praedominantur elementa passiva, et ideo ex eis maxime dicuntur esse facta. Si autem loquamur quantum ad quantitatem virtutis, cum corpus complexionatum sit natum regi ab anima mediantibus elementis activis, sic praedominantur in eis elementa activa.

Ratio autem huius, quare elementa activa et passiva secundum hanc duplicem quantitatem virtutis et molis vicissim praedominantur, sumitur ex parte finis. Finis enim imponit necessitatem his quae sunt ad finem ; finis autem corporis complexlonati anima est, in quantum dat ei vitam et sensum et motum.

Ad vitam autem corpus illud non esset habile, si praedominarentur ibi elementa passiva quantum ad quantitatem et virtutem, propter sui giossitiem et soliditatem, sicut sunt corpora mineralia. Similiter nec esset habile, si praedominarentur ei elementa activa quantum ad virtutem et quantitatem, quia statim consumerentur elementa passiva, nec esset quod posset vegetari ab anim1. Et ita oportuit quod ex quadam mutua praedominantia consurgeret quaedam mutua concordia et proportio, ex qua corpus illud esset aptum ad vitam suscipiendam et animam, quae est quasi quaedam harmonia.

Ad sensum similiter idoneum non esset nisi praedominaretur natura passivi elementi quantum ad molem, quia tactus est primus inter omnes sensus animalis, in quo sensu praedominatur terra ; et ita, si non praedominaretur terra in corpore, non esset idoneum ad tactum : ergo nec ad aliquem sensum. Similiter oportet ad hoc quod sit idoneum ad sensum, quod praedominetur in eo ignis quantum ad virtutem sive calorem. Calor enim et spiritus sunt instrumenta virtutis sensitivae, et hoc est quod dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro : Tactus, qui est quintus in sensibus, terreno elemento magis congruit ; proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, tacta sentiuntur. Et post : Anima, cui sentiendi vis est, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi ; inchoat namque motum in omnibus sensibus per subtilitatem ignis. Et ita ex hoc patet quod ad hoc quod corpus sit idoneum ad sensum, necesse est elementorum activorum et passivorum esse mutuum praedominium.

Similiter ad hoc quod sit idoneum ad motum, necesse est quod elementa activa virtualiter praedominentur, mediantibus quibus animae vis motiya ad membra pertingat ; necesse est etiam quod dominentur passiva secundum quantitatem molis, ex quibus constituantur membra solida ad movendum idonea. Et hoc est quod dicit Augustinus, III Super Genesim ad litteram : Ignis omnia penetrat, ut motum in eis faciat. Et post : Ideo autem caloris privatione, cum corpus nimie frigescit, obtunditur sensus, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori. Sic igitur propter motum necesse est esse mutuam activorum et passivorum elementorum in corpore animalis praedominantiam, ut membra sint mobilia, ita quod vigorem et agilitatem habeant ex aëre et igne, soliditatem vero habeant ex praedomlnio aquae et terrae secundum quantitatem.

Aqua igitur et terra in omnibus animalibus secundum quantitatem molis praedominantur. Sicut enim aliquis artifex, miscendo terram cum aqua, facit lutum et ex illo componit statuam, sic, dum liquor aqueus terrae miscetur, fit humor ; etdum ille coagulatur per naturam, fit corpus organicum.

Dupliciter autem potest intelligi haec commixtio : aut ita quod aquae praeexistenti fluxibili immisceatur terra ; aut econtra ut terra primum sit quasi arida et ad suarum partium continuationem commisceatur aqua. Et his duobus modis producta sunt animalium corpora, et ideo quaedam dicuntur esse ex aquis, quaedam ex terra facta. Hoc autem non est dictum, quia illa quae facta sunt ex aquis, plus habeant de aqua quantum ad substantiam, quam de terra - cum omne corpus animantis ad sui constitutionem plus recipiat de terra quantum ad substantiam, tum propter hoc, quod ipsa est, quae praebet aliis soliditatem et stabilitatem, tum etiam quia ipsa habet parum de specie et multum de materia - sed quod dictum est aliqua ex aqua esse facta, hoc est, quia magis in eis quam in aliis dominatur natura aquae. Hoc autem dico non quantum ad praedominium qualitatis activae vel passivae, sed quantum ad aliquam conformitatem naturae, per quam illa quae ex aquis producta sunt, in aquis magis delectantur esse.

Et quoniam humor aqueus est in duplici differentia, videlicet in ratione humoris fluitantis et in ratione vaporis exhalantis, ifleo aqua est principium duplicis generis animalium, scilicet natatilium et volatilium : natatilium secundum rationem humoris, et ideo illa remanserunt in aquis ; volatilium ratione vaporis, et ideo, cum ille vapor sit commixtus aSri et feratur sursum, volatilia in aëra sublevantur et eousque possunt ascendere quousque inveniant aërem humidis exhalationibus pinguescentem. Et hoc est quod dicit Augustinus, III Super Genesim ad litteram : Iste inferior aër, qui excipit exhalationes humidas maris et terrae et ad sustinendas aves quodam modo crassatur, non nisi ex aquis accipit animalia. Quod enim eius humidum est, hoc portat alitum corpora, quae ita utuntur pennis volantes, quemadmodum pisces quibusdam suis alis natantes ; proinde scienter Spiritus Dei ex aquis dicit esse producta volatilia. Aquarum enim natura bipartitum locum sortita est, inferiorem scilicet in unda labili, superiorem vero in aura stabili, illum deputatem natantibus, istum volantibus ; sicut huic elemento congruos etiam duos sensus animalibus datos videmus, olfactum explorandis vaporibus ; gustum explorandis liquoribus.

Ex praedictis igitur patet responsio ad quaestionem propositam ; patet etiam responsio ad obiecta, quia in corporibus animalium praedominantur elementa passiva quantum ad quantitatem molis, sicut ostendunt rationes ad primam partem inductae ; praedominantur nihilominus et activa quantum ad quantitatem virtutis, sicut ostendunt quatuor rationes in contrarium adductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur quarto quod in volatilibus praedominetur aër secundum quantitatem, quia aër movetur sursum, dicendum quod cum dicitur quod motus sequitur naturam praedominantis, hoc verum est de motu naturali qui debetur corpori ratione sui ponderis, non est verum de motu animali qui est a virtute ipsius animae. Corpora autem avium, naturae suae relicta, nunquam ascendunt in aëra, sed descendunt ad terram ; quod autem ascendant, hoc est per vim animae, suffragantibus sibi pennis et spiritibus interioribus et vaporibus in aëra elevatis.

2. Ad illud quod obicitur, quod aves ornant aëra, dicendum quod non dicuntur ornare aëra, quia ibi magis quiescant quam in terra - hoc enim est falsum ; in terra enim quiescunt et ab ea recipiunt alimentum - sed ratio huius est, quia avium actus est motus maxime in volatu ; et quia illum exercent in aëre. Ideo dicuntur aëra decorare et ornare : potissimum enim actum suum ibi exercent.

 

 

ARTICULUS II.

De ordine quo animalia sunt producta.

 

Consequenter quaeritur, quo ordine animalia sint producta.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur de ordine productionis ex parte finis.

Secundo vero ex parte temporis.

Tertio vero de ordine productionis et quietis.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum omnia sensibilia facta sint propter hominem.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum omnia sensibilia facta sint propter hominem.

Et quod sic, videtur.

  1. Primo per Scripturam, Genesis 1, 28 : Dominamini piscibus maris et volatilibus caeli etc. Et post, Genesis 9, 2-3 : Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur et vivit : ergo omnia ad utilitatem hominis facta sunt.
  2. Item, Apostolus I ad Corinthios 3, 22 : Omnia vestra sunt, hoc dicit viris iustis : ergo propter viros iustos omnia quaecumque facta sunt, sunt producta : ergo et animalia sensibilia.
  3. Item, Philosophus : Homo est finis quodam modo omnium eorum quae sunt : ergo et sensibilium.
  4. Item, omnia bonum exoptant, non quodcumque sed summum, sicut vult Dionysius et Philosophus ; sed inter creaturas inferiores solus homo natus est immediate ad Deum pertingere : ergo aliae creaturae ordinantur in finem mediante homine. Sed quod in finem ordinatur mediante alio, est propter illud : ergo omnia sensibilia facta sunt propter hominem.

 

Sed contra :

  1. Tantae dignitatis est esse rerum finem sicut esse principium ; sed sensibilium animalium solus Deus fuit principium ita quod non homo : ergo eorumdem finis est non homo sed Deus.
  2. Item, quaedam sunt animalia quae non valent homini nisi ad esum, quaedam quae non valent nisi ad vestimentum ; sed homo, si stetisset, his non indiguisset : ergo huiusmodi animalia aut facta essent frustra aut non sunt facta propter hominem. Si tu dicas quod Deus ea fecit, quia praevidit hominem esse lapsurum, tunc videtur quod in voluntate hominis et peccato consisteret utrum illa animalia frustra facta essent ; quod falsum est.
  3. Item, si animalia facta sunt propter hominem, ergo nulla debent esse facta contra hominem ; sed bestiae sunt nocivae : ergo non debuerunt fieri in primaria rerum conditione aut certe frustra factae sunt. Si tu dicas quod bestiae non possent nocere si homo non peccasset, tunc videtur quod post peccatum hominis sit nova potentia eis tradita.
  4. Item, si animalia facta sunt propter habitationem hominis decorandam, cum in statu innocentiae non deberet habitatio foedari, videtur quod non debuerunt corruptibilia animalia fieri quae suis corruptionibus et exhalationibus inficerent aërem. Si tu dicas quod non corrumperentur, hoc est contra Augustinum, Super Genesim ad litteram, libro III, qui dicit tunc facta esse animalia viventia de rapina. Ait enim sic : Quaedam refectionem corporis sui ex aliorum corporibus quaerunt, ubi loquitur de bestiis.
  5. Item, quidquid sit de hoc, sive moriantur sive non moriantur, videtur quod animalia quae alia devorant, hominis habitationem dehonestent, cum ea destruant quae ad ipsius faciunt decorem et ornatum.

 

Respondeo : Ad praedictorum Intelligentiam est notandum quod finis, ad quem res ordinantur, duplex est. Quidam enim est finis principalis et ultimus, quidam vero est finis sub fine. Si primo modo loquamur de fine, sic omnium creaturarum tam rationalium quam irrationalium finis est Deus, quia omnia propter semetipsum creavit Altissimus ; omnia enim fecit ad laudem suae bonitatis. Si autem loquamur de fine non principali, qui est finis quodam modo et finis sub fine, sic omnia sensibilia animalia facla sunt propter hominem.

Et hoc insinuat Philosophus, cum dicit : Sumus finis nos quodam modo omnium eorum quae sunt. Insinuat etiam Scriptura multo excellentius, cum dicit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris etc. Quia enim homo rationis capax est, ideo habet libertatem arbitrii et natus est piscibus dominari ; quia vero per similitudinem natus est in Deum immediate tendere, ideo omnes creaturae irrationales ad ipsum ordinantur, ut mediante ipso in finem ultimum perducantur.

Et sic concedendae sunt rationes ostendentes animalia propter hominem facta esse.

 

Ad dissolutionem autem rationum quae inducuntur in contrarium, notandum est quod aliter ordinantur animalia ad hominem secundum statum innocentiae, aliter secundum statum naturae lapsae.

Secundum stalum innocentiae ordinantur ad hominem secundum rationem quadruplicem. Prima ratio est ad manifestandum eius imperium, quod manifestarent dum ei per omnia obedirent. Secundo, ad decorandum hominis habitaculum ; perpulcrum enim erat habitationem hominis animalium multiplicatione, non solum arborum, decorari. Tertio, ad excitandum hominis sensum, ut in ipsorum animalium naturis diversis videret homo multiformitatem sapientiae Conditoris. Quarto, ad movendum eius affectum, ut, dum homo videret animalia secundum rectitudinem suae naturae currere et amare illud ad quod naturaliter facta sunt, ex. hoc excitaretur ad amandum Deum.

Et propter has rationes non solummodo fecit Deus iumenta, sed etiam bestias et pecora ; omnia enim faciunt ad hominis utilitatem secundum rationes praedictas.

Secundum statum naturae lapsae ordinantur ista animalia ad utilitatem hominis, sed aliter bestiae et aliter iumenta et pecora. Iumenta enim et pecora ordinantur ad relevandam hominis indigentiam quantum ad cibum et quantum ad vestimentum et quantum ad obsequium, sicut sunt equi et asini etc., et quantum ad solatium, sicut sunt quaedam aves et catuli et similia : et sic facta sunt propter hominem ratione quadruplici.

Similiter bestiae sive animalia noxia ordinantur ad hominem secundum quadruplicem rationem et utilitatem, quam ponit Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro III. Dicit enim quod aut poenaliter laedunt aut salubriter exercent aut utiliter probant aut ignoranter docent.

Et sic patet quod tam bestiae quam reptilia et iumenta facta sunt propter hominem, sive in statu innocentiae sive in statu naturae lapsae. Planum est et|am per hoc illud quod obicitur in contrarium.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim quod obicitur, quod esse finem est magnae dignitatis, dicendum quod verum est de fine principali qui est finis carens fine ; non autem est verum de fine qui est finis quodam modo.
  2. Ad illud quod obicitur de animalibus non valentibus nisi ad esum et vestimentum, responderi potest quod illa fecit Deus, quia praevidit hominem lapsurum. Esto tamen quod non laberetur, non tamen essent frustra ; haberent enim praeter relevationem indigentiae quadruplicem utilitatem, sicut deferminatum est supra.
  3. Ad illud quod obicitur de bestiis, quae sunt contra hominem, dicendum quod homine stante, nulla animalia ipsum offenderent, sed omnia sibi mansueta essent, sicut aliquando divino imperio ferae crudelissimae Sanctis Dei mansuetae factae sunt, ut leones Danieli. Quod autem noceant vel offendant, hoc est propter peccatum hominis, non propter novam potentiam eis datam, sed propter dignitatis praesidendam ab homine amissam. Unde sicut oculus sanus a sole non laeditur, sed, cum efficitur lippus, stati m offenditur, non propter mutationem factam in sole sed in oculo, sic in proposito intelligi potest.

4-5. Ad illud quod obicitur, quod homine stante, non debuerunt fieri animalia mortalia, dicendum quod sicut animalia sua vita habitationem hominis decorant et ornant, sic etiam morte sua ex successione faciunt ad universi decorationem. Et sicut animalia se invicem iuvantia sunt ratio sapientiae excogitandae, sic etiam animalia sese offendentia et de carnibus aliorum animalium nutrimentum sumentia ; quia illa corruptio aërem hominis non inficeret, qui eius odoratum offenderet, sed potius quadam successione et ordine, dum animalia sibi succederent, universum decorarent tamquam pulcherrimum carmen, in quo syllaba succedit syllabae.

Similiter, dum bestia aliud animal comedendo occideret, in hominis habitatione discordiam non faceret, sed potius occasionem eruditionis homini praeberet. Et hoc est quod dicit Augustinus, III Super Genesim ad litteram : Nimirum aliae bestiae cibi sunt aliarum ; nec recte possumus dicere quod non essent aliae quibus aliae vescerentur ; habent enim omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros et ordines suos, quae cuncta merito considerata laudantur, nec sine occulta pro suo genere moderatione pulcritudinis temporalis, ex alio in aliud transeundo, mutantur ; et certe omnibus talibus inferioris creaturae motibus praebentur homini salubres admonitiones. Deinde planius exemplificat.

Ex his patet responsio ad obiecta.

 

 

QUAESTIO II.

Quo ordine ex parte temporis Deus produxerit res sensibiles.

 

Secundo quaeritur de ordine productionis sensibilium quantum est ex parte temporis. Et dicit Scriptura quod volatilia et natatilia facta sunt in uno die, scilicet quinto ; gressibilia vero cum homine facta sunt die altero, scilicet sexto.

 

Contra istum ordinem primo obicitur ex parte ipsorum animalium sensibilium in se ; secundo vero in comparatione ad ominem.

  1. Contra primum obicitur sic. Uno die fuerunt omnia elementa distincta, non solum aër et ignis, sed etiam aqua et terra : ergo pari ratione a summo Opifice debent fuisse ornata : ergo in uno die debuit fieri ornatus aëris et aquae et terrae.
  2. Item, distinctio dierum fit penes diversitatem operum : ergo si tria sunt elementa, quae ornantur ex animalibus, et tria sunt genera animalium, scilicet volatilia, natatilia et gressibilia, videtur quod produci debuerunt saltem in tribus diebus.
  3. Item, terra prior omnibus producta est : ergo prior omnibus debet esse ornata : ergo animalia, quae terram ornant, prius produci debuerunt quam illa quae ornant aquam vel aërem.
  4. Item, cum producuntur animalia ornantia elementa, aut producuntur secundum ordinem dignitatis ut incipiatur a supremo aut secundum ordinem ascensionis ut incipiatur ab infimo. Si primo modo : ergo deberet prius fieri ornatus ignis quam aëris. Si secundo modo : ergo prius deberet fieri ornatus terrae quam aquae ; quorum utrumque repugnat Scripturae sacrae et ordinationi productionis, prius determinatae quantum ad productionem ipsorum animalium.

Item, obicitur contra ordinem productionis animalium in comparatione ad hominem.

  1. Homo enim plus convenit cum angelis quam cum bestiis : ergo magis debuit produci eodem die cum angelis quam eodem die cum bestiis : ergo productio hominis et bestiarum non recte facta est in eodem die.
  2. Item, plus convenit irrationale cum irrationali quam cum homine sive rationali : ergo magis competens fuit in eodem die producere omnia animalia irrationalia quam simul producere hominem et bruta.
  3. Item, principalius opus diei debet primo fieri ; sed homo principalius opus fuit sextae diei : ergo debuit ante fleri quam fierent sensibilia sive bruta ; quod est contra ordinem sacrae Scripturae.
  4. Item, posterius magis indiget priori quam e converso ; sed bruta animalia magis indigebant homine quam homo indigeret eis secundum illum statum : ergo ante debebat homo produci quam illa in esse prodirent.

 

Respondeo : Dicendum quod in productione sensibilium duplex attenditur ordo, unus scilicet secundum distinctionem diei a die, alius scilicet secundum ordinem eorum quae eodem die producta sunt.

Primus autem ordo attenditur secundum exigentiam finis et materiae. Et quia volatilia et natatilia ex aquis producta sunt, prout aqua communiter accipitur ad humorem et vaporem, et sunt ad ornatum naturae perspicuae ; ideo sacra Scriptura dicit ea facta esse uno die. Quia vero gressibilia non solum rationalia, sed etiam irrationalia ad ornamentum terrae spectant et ex eadem materia sunt producta, scilicet terra, ideo non in eodem die sed alio a praedictis facta sunt, ita quod, sicut uno die ornata est natura caelestis, scilicet quarto, sic uno die ornetur natura elementaris perspicua, scilicet quinto, et alio terra, scilicet sexto. Et sicut natura caelestis praecedit elementarem perspicuam et perspicua opacam, sic harum naturarum ornamenta sunt ordine temporis correspondente producta.

 

Secundus autem ordo, qui est inter ea quae producta sunt eodem die, attenditur secundum praecellentiam perfectionis naturae ; prius enim producitur quod imperfectum est, et deinde quod perfectum, quia is est ordo, ut a minus completo perveniatur ad magis completum. Et ideo Scriptura prius dicit esse producta natatilia die quinto, quae sunt minus perfecta quam volatilia ; et similiter in sexto die prius dicit esse producta irrationalia quam hominem.

 

Quamvis multiplex assignari possit ratio, quare homo post creaturas caeteras est productus, occurrit autem triplex ratio ad praesens, quare post omnia productus est homo : scilicet propter partium corporis multitudinem, propter animae et corporis distantiam et propter totius coniuncti perfectionem. Propter partium corporis multitudinem debuit homo ultimo produci. Cum enim corpus eius sit completissimum inter caetera corpora, et quanto aliquid compositius tanto posterius, post omnia producendus erat.

Propter animae et corporis distantiam debuit fieri post caetera. Quia enim distat anima a corpore, et non solum sicut forma a materia, sed etiam sicut spirituale a corporali et sicut perpetuum a corruptibili ; ideo magna distantia temporis debuit intervenire inter productionem hominis quantum ad materiale principium et coniunctionem suarum partium, ut per distantiam temporis intelligeretur distantia principiorum constituentium.

Propter totius compositi perfectionem post caetera debuit homo produci. Quia enim homo sua dignitate et complemento finis est omnium corporalium ; ideo post omnia erat producendus, ut sua productione finiret et compleret omnia praecedentia, tamquam finis complet quod ad ipsum ordinari habet.

Et sic patet quod divina sapientia in productione sensibilium conservavit ordinem convenientissimum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod elementa simul sunt distincta, dicendum quod non est simile, quia distinctio non est in uno elemento nisi respectu alterius, ideo non potest distingui unum elementum ab alio, quin alterum distinguatur ab eo ; non sic autem est in ornatu, ornatus enim unius elementi non necessario respicit alterum,
  2. Ad illud quod obicitur, quod tria sunt elementa, quae ornantur : ergo etc., dicendum quod, etsi tria sint, ornatus tamen duorum, scilicet aëris et aquae, non respicit illa ut duo sunt, sed ut in uno communicant, scilicet in natura aquea, sicut determinatum est supra ; et ideo duorum ornatus ad eamdem diem spectat, et productio animalium, quae illa duo elementa ornant, in uno die est facta.
  3. Ad illud quod obicitur, quod terra prior est producta, dicendum quod falsum est. Nam in principio Genesis terra non accipitur pro elemento, sed pro materia.
  4. Ad illud quod obicitur de igne, quod quia est praecipuus inter elementa, prius deberet ornari, dicendum est quod propter qualitatem activam non possunt in eo vivere animalia, et propter nimiam distantiam a nobis non essent usui hominis apta ; et ideo non determinatur eius ornatus nec post nec antea. Terrae vero ornatus ordinatur postremo, pro eo quod ipsa est infima et obscura, et ideo maiori indiget ornamento ; et propter hoc ornatur plantis et animalibus et mineralibus, et in eius ornatu consistit totius ornatus complementum quantum ad hominem, qui est praecipuus inter alia animalia.

5-6. Ad illud vero quod obicitur, quod homo debuit produci cum angelis, cum quibus magis communicat, dicendum quod, etsi magis communicat quantum est a parte animae, non tamen quantum est a parte corporis.

Similiter ad sequens dicendum est quod, quamvis gressibilia et volatilia magis communicent in formali perfectione, non tamen tantum communicant quantum ad elementum, ex quo principaliter constituuntur et quod ornant ; quod quidem est elementum terrae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod principalius opus deberet esse prius, dicendum quod falsum est, quia in eis quae producuntur, prius est minus perfectum quam magis perfectum secundum ordinem generationis, quamvis magis perfectum sit prius secundum ordinem dignitatis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod posterius indiget priori, dicendum quod verum est, quando aliqua ordinantur ita quod inter ea cadit ordo essentialis ; quando vero est ordo solius congruentiae, sicut in proposito, non est necesse quod habeat veritatem.

 

 

QUAESTIO III.

Quis sit ordo productionis animalium respectu quietis.

 

Tertio quaeritur de ordine productionis animalium ad quietem. Et quaeritur, utrum Deus, postquam animalia produxit, ab omni opere quieverit. Et quod sic, videtur.

  1. Per Scripturam Genesis 2, 2 : Requievit Deus die septimo ab omni opere, quod patrarat ; sed animalia producta sunt quinto et sexto die : ergo post eorum productionem sequitur quietatio.
  2. Item, omnis operatio quae pervenit ad completionem, habet quietem subsequentem ; sed productio creaturarum completur in productione animalium et maxime hominis : ergo videtur quod postquam Deus die sexto animalia produxit, quod deinceps requievit.
  3. Item, distinctio dierum est ad nostram instructionem ; sed sex diebus permisit Deus homines operari, septimo praecepit quiescere et cessare ab omni opere : si ergo illud mandatum rationem habet ex primaria rerum conditione, videtur quod ad animalium productionem subsecuta fuerit quies.
  4. Item, omnis creaturae productio finem habet et terminum ; ergo similiter dies omnis, in qua aliquid producitur, habet vesperam ; sed septimae diei secundum Scripturam non assignantur vesperae : ergo post sextam diem nulla sunt producta ; et in sexto die producta sunt animalia : ergo etc.

 

Contra :

  1. Ioannis 5, 17 : Pater meus operatur usque modo, et ego operor : ergo si usque modo operatus est, videtur quod septimo die non cessaverit ab opere.
  2. Item, septimus dies aut est novus dies praeter praecedentes aut non. Si non : ergo non debet aliis connumerari ; si sic : et illum fecit Deus ; constat ergo quod non requievit ab omni opere postquam produxit animalia. Si tu dicas quod dies ille non differt a praecedentibus nisi secundum numerum, sed sic differt octavus et decimus, et sic deinceps : ergo si septimus numeratur eadem ratione et octavus deberet numerari.
  3. Item, requies aut connotat aliquem effectum aut nullum. Si nullum effectum connotat, ergo ab aeterno requievit ; ergo ante requievit quam aliquid produceret : ergo penes requietionem non debet accipi aliquis dies. Si connotat aliquem effectum, et iste effectus non fuit in diebus praecedentibus ; ergo aliquid novum produxit in die septimo : non ergo requievit ab omni opere suo postquam produxit animalia die sexto.
  4. Item, Deus creat quotidie novas animas et infundit corporibus : creare autem est opus soli Deo proprium : ergo non videtur quod ab operatione quieverit post diem sextum.
  5. Item, animalia quaedam producuntur per putrefactionem ; sed constat quod illa non sunt producta in sex diebus, sicut dicit Augustinus, III Super Genesim ad litteram, et huiusmodi habent species proprias et naturas : ergo videtur quod post sextum diem non cessaverit a productione novarum specierum in genere animalium.
  6. Item, quaedam animalia generantur per commixtionem, sicut mulus ex equa et asino ; haec autem in sex diebus non fuerunt facta, nec in esse individuali nec in sua specie : ergo post sextum diem non cessavit a rerum productione, non solum quantum ad individua sed etiam quantum ad species et genera.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod omnis artifex perfectus opus inchoat ut ad perfectionem perducat ; et sicut intendit ita facit, si per omnia sufficientia virtutis agentis sibi suppetit ; cum autem ad perfectionem deduxerit, habet quod intendit. Omne autem operans propter aliquid, obtento eo propter quod agit, quiescit. Omnis ergo agens perfectus sic operatur ut aliquando quiescat.

Cum igitur Deus sit agens perfectissimus in producendo ipsum universum, necesse est ipsum aliquando quiescere. Sed cum duplex sit agens, quoddam quod movetur et laborat in sua operatione, quoddam vero quod nec mutatur nec variatur, illud quod primo modo agit, quiescit per quietationem, quae quidem est privatio motus et laboris, sicut est agens creatum ; illud vero quod secundo modo agit, quiescit quietatione, non quae sit laboris vel fatigationis privatio, sed quae est cessatio ab opere propter ipsius perfectionem ; et sic dicitur Deus ab omni opere quievisse, cum universum produxit ad perfectum esse, etsic quievit sicut ad perfectum esse deduxit.

Propter quod nota, quod duplex est perfectio universi : una et praecipua secundum esse permanens, alia est secundum ipsius esse decurrens. Prima attenditur in completa existentia principiorum et completo numero specierum, quae quidem species naturam generis participant secundum rectam et ordinatam intentionem naturae. Secunda vero perfectio consistit in productione eorum quae per tempora decurrunt et sibi consequenter succedunt, ex cuius successionis ordinatione resultat quaedam unitatis pulcritudo et perfectio. Quoniam igitur secundum primam perfectionem Deus universum in sex diebus ad esse produxit, scilicet quantum ad completam existentiam principiorum et quantum ad completum numerum specierum, ideo dicitur requievisse ab omni opere quod patrarat. Quia vero continue operatur ad rerum successionem per propagationem et individuorum multiplicationem, ideo dicitur operari usque modo. Et ex his patet responsio ad quaestionem propositam.

Concedendum est enim quod ad productionem animalium, maxime hominis, secuta est quies in die septimo, non quia facta sit laboris terminatio, sed quia facta est operis inchoati completio ; et concedendae sunt rationes hoc probantes.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur in contrarium de Ioannis 5, 17 : Pater meus operatur , iam patet responsio. Obicit enim de illa operatione quae spectat ad perfectionem universi secundum esse decurrens, non secundum esse permanens.
  2. Ad illud quod obicitur, quod fecit diem septimum, dicendum quod dies septimus non fuit alius specie a praecedentibus diebus, immo quodam modo iam erat in aliis productus ; et ideo ad primum complementum universi nihil addebat ratione sui ; et ideo eius productio non repugnabat quieti, secundum quod quies dicit cessationem a productione eorum quae sunt de principali universi constitutione. Enumeratur tamen cum praedictis diebus magis quam dies octavus vel decimus propter cessationem ab opere constituendi universum, secundum quam non attenditur numeratio dierum, quia non habent terminum ; et ideo septimus dies non dicitur habere vesperam nec post illum enumeratur dies novus, sed fit regressus ad principium.
  3. Ad illud quod obicitur, quod requiescere ab opere, aut connotat effectum aliquem aut nullum, dicendum quod secundum Augustinum requiescere dicitur in Deo causaliter, quia facit creaturam spiritualem per completam contemplationem sibi inhaerendo quiescere vel quiescendo sibi inhaerere. Secundum autem alios Sanctos et viam communem quiescere dicit effectum, non qui sit in die sabbati sed qui praecessit ; unde Deus dicitur requiescere ab opere, quia prius fecit et deinde nova non facit. Et propter hoc dicitur complesse omne opus suum in die septimo, non quia tunc aliquid fecerit quod fuerit ad completionem, sed quia tunc quiescendo consummatum ostendit.
  4. Ad illud quod obicitur de creatione animarum, dicendum quod cum creantur nunc animae rationales, non creatur nova species sed novum individuum ; hoc autem individuum non est de constitutione universi primaria ; et ideo per quietationem in sabbato non excludebatur animarum creatio.

5-6. Ad illud quod obicitur de productione eorum quae sunt per putrefactionem et commixtionem, quod sunt novae species, dicendum quod tam illa quae generantur per putrefactionem quam illa quae generantur per diversarum specierum commixtionem, producta sunt in suis principiis et rationibus seminalibus, quamvis non sint producta in simili secundum formam. Principia enim eorum sunt de primaria constitutione universi, utpote species completae et rationes seminales ; sed illarum specierum actualis existentia ad primariam constitutionem universi non spectat, quia species illae quodam modo sunt degenerantes et quasi per quamdam degenerationem produci habent, sicut vermes producuntur ex humano corpore per corruptionem aliquam, quae quidem facit corpus humanum a propria forma degenerare. Et ideo non oportuit haec produci in se nec in suo simili ad primariam constitutionem universi ; nec tamen sunt superflua, quia universum, quantum ad bene esse, aliquo modo decorant.

Unde breviter nota quod eorum quae successione producuntur, quaedam fuerunt in prima dierum distinctione producta in simili, sed non in ratione seminali, utpote animae rationales, quae scilicet producuntur per creationem et ideo non habent rationem seminalem ; in simili tamen productae sunt, quando producta fuit anima Adae, post cuius productionem non producitur nova species, quamvis producantur nova individua.

Quaedam sunt quae productae sunt in primis diebus quantum ad rationem seminalem, sed non in simili, sicut ea quae generantur per putrefactionem et per diversarum specierum commixtionem.

Quaedam sunt quae producta sunt et in ratione seminali et in simili, sicut plantae et bruta animalia, quae producuntur per propagationem.

Et ad haec tria rerum genera possunt reduci ; omnia quae fiunt ; et propterea non dicitur Deus producere aliqua de novo, secundum quod dicitur in Ecclesiastis 1, 10, quod nihil novum sub sole ; sed dicitur ab omni opere requievisse, quia nihil producit quod prius non fuerit vel in simili specie vel in ratione seminali, quae tunc erant de primaria constitutione universi.

Et sic patet qualiter ad animalium productionem in die sexto sequitur requies ab omni opere in die septimo.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista incidunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit : Producant aquae reptile animae viventis. Reptilia et natatilia diversarum sunt specierum : ergo cum producta ex aquis sint natatilia, non debent dici reptilia.

Item, cum reptilia spectent ad ornatum terrae, non videtur quod spectent ad ornatum aquae.

Item, videtur hic esse nugaiio,. cum dicit reptile animae viventis ; omnis enim anima, eo ipso quod est atlima, vivit.

Respondeo : Dicendum quod in animalibus differt motus rependi a motu gradiendi. Motus enim rependi attenditur secundum tractionem ; animal enim, quod repit, anterius aliquam partem protendens et cum illa aliquid apprehendens, trahit totum corpus suum post se, sicut patet in vermibus ; motus vero gradiendi est per impulsionem. Quoniam igitur ea quae natant, se contrahunt et protendunt anterius, et extendendo se ad anterius quasi tenendo se ad soliditatem vel ad grossitiem aquae trahunt totum corpus suum, sicut patet in natantibus ; hinc est quod omnia natantia dicuntur reptilia, etsi contingat ea aliquando gradi, sicut est in crocodilis et aliquibus quae versantur in aquis et in terra. Denominantur tamen a motu, qui est eis magis naturalis, scilicet qui competit eis secundum habitationem in aquis.

Volatilia autem non dicuntur reptilia, quamvis videantur se ferre in aëre.sicut pisces in aquis. Est enim diversus modus movendi, quia magis moventur impulsu quam tractu. Dum enim avis volat, clauditur aër in concavitate alarum ; et dum alae applicantur ad corpus, violenter aër propellitur ex parte alarum posteriori, et ex illo pulsu corpus avis procedit anterius. Et ideo volatilia sub reptilium nomine non comprehenduntur ; nec etiam sub genere gressibilium, quia non moventur virtuta pedum sed virtute alarum.

Unde potest sic sumi divisio animalium quantum ad motum, quia animal aut movet se anterius trahendo et sic est reptile, sive sit in aquis sive in terra ; aut impellendo et hoc dupliciter : aut pedibus et sic est gressibile ; aut alis et sic est volatile.

Et sic patet pro quanto pisces dicantur reptilia, et quod falsum est illud quod primo proponitur, quod reptile distinguitur contra aquatile, immo est in plus.

 

Ad illud quod obicit, quod reptilia spectent ad ornatum terrae, dicendum quod reptile dicitur quadrupliciter : uno modo quod se trahit vi oris, sicut vermes ; alio modo quod se trahit vi costarum, ut serpentes ; tertio modo quod se trahit vi pennullarum, ut pisces ; quarto modo dicitur reptile large, quod in movendo se magnam partem corporis applicat terrae, quamvis habeat pedes, sicut lacertae et stelliones. Et sic secundum diversas acceptiones reptile potest pertinere ad ornandum diversa elementa.

Ad illud quod quaeritur, quare dicit animae viventis, dicendum quod vita manifestatur maxime per sensum et motum ; ideo anima vivens appellatur quae vivit vita manifesta ; et haec est illa quae dat corpori motum et sensum. Talis autem non est in plantis sed in animalibus ; et ideo ad differentiam plantarum dicit : Producant aquae reptile animae viventis quasi in plantis sit anima virens et in animalibus sit anima vivens, quia haec moventur et sentiunt, illa vero minime.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Producat terra iumenta et bestias et reptili1. Videtur enim ibi esse superfluitas, quia omne animal brutum bestia est. Si tu dicas, quod bestia vocatur animal brutum quod nocet, tunc superfluit dicere reptilia. Item, in Psalmis non solummodo enumerantur iumenta et bestiae et reptilia sed etiam pecora : ergo videtur hic esse diminutio.

Quaeritur igitur horum trium differentia et sufficientia.

Quaeritur etiam, cum omnia animantia quae sunt in mari, contineantur sub una differentia animalis quae est reptile, et similiter omnia animantia aëris quae est volatile, quare non similiter omnia animantia terrae sub una differentia continentur ?

Respondeo : Dicendum quod quia terra inter caetera elementa minus est decora, ideo magis indiguit decorari. Et iterum, quia ipsa maxime praestat pabulum animalibus inter caetera elementa, hinc est quod plures animalium differentiae reperiuntur in illa.

Omnes autem illae differentiae reducuntur ad has tres differentias, quarum numerus et sufficientia potest accipi dupliciter : vel ex parte motus ipsorum animalium vel ex parte finis. Ex parte motus ipsorum animalium sic : omne enim animal quod movetur, aut movetur tractu et sic esi reptile, aut impulsu et sic est gressibile. Et hoc est dupliciter : aut est animal natum saevire aut mansuescere. Primo modo dicitur bestia, secundo modo dicitur iumentum, et sub iumentis comprehenduntur pecora.

Ex parte linis sic : animalia enim facta sunt propter hominem ; aut igitur sunt ordinata ad hominis iuvamentum, sic sunt iumenta, quasi iuvamenta ; aut sunt ordinata ad hominis exercitium, et hoc potest esse dupliciter : quia aut exercent nocendo manifeste et sic sunt bestiae, quasi vastiae ; aut occulte, et sic sunt reptilia quae occulte nocent et insidiantur calcaneo. Hos autem fines etsi non haberent, si homo non peccasset, in actu, haberent tamen in aptitudine ; et ex ipsa aptitudine melius erudiretur tunc homo in statu innocentiae quam erudiatur nunc ex actu in statu culpae.

Et sic patet horum trium differentia et sufficientia, et patet responsio ad obiecta.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In rerum distinctione catholici tractatores dissentire inveniuntur. Cum enim non sit Deus dissensionis, sed pacis, et Scripturae sint in eodem spiritu expositae quo fuerunt conditae, sicut dicit Gregorius, videtur quod nullatenus possint dissentire.

Item, verum vero non opponitur : ergo si catholici tractatores dissentiunt, unus dicit verum et alter dicit falsum ; sed intellectus Scripturae non potest esse nisi verus : ergo, cum dissentiunt, necesse est alterum eorum depravare Scripturam, et ita non erit catholicus tractator sed polius haereticus.

Respondeo : Dicendum quod vis facienda est in hoc quod dicit Magister : dissentire videntur Videtur enim aliquando quod est, et videtur aliquando quod non est ; et secundum hunc duplicem modum potest intelligi verbum Magistri, ut catholici tractatores in aliquo videantur dissentire et dissentiant, in aliquo videantur dissentire, non tamen dissentiant. Aliquid enim dicunt assertive et aliquid dicunt opinando. Quantum ad illud quod assertive dicunt, in hoc non discordant, quia quod asserunt per revelationem sancti Spiritus dicunt, qui non est sibi contrarius. In eo vero in quo opinantur, dissentire possunt et aliquando dissentiunt, quia opinio venit aliquando ex probabili coniectura rationis, in qua homo frequenter decipitur, deceptione potius quae est poena quam culpa, a qua vix aliquis tractator catholicus immunis fuit. Et ideo talis dissensio reprehensibilis non est. Quamvis enim discordent aliquo modo iudicia, concordant tamen desideria ; omnes enim catholici tractatores veritatem dicere volunt. Et sic patet responsio ad illud quod obicitur.

Aliter posset dici, sicut supra tactum fuit, quod, etsi dissentire videantur, non tamen dissentiunt, quia non dicunt quid fuerit in re, sed quid congruum esse potuerit ; nec dicunt quid legislator, scilicet Moyses, in illo verbo intellexerit, sed magis quid Spiritus sanctus intenderit, qui eum illustravit. Et quoniam diversi modi producendi, sive simul sive successive, congruere possunt divinae potentiae, et Spiritus sanctus in eadem Scriptura multa simul intelligit et facit expositores intelligere, ideo, etsi discordia videatur inter doctores sanctos secundum exteriorem taciem litterae, non tamen est discordia secundum veritatem. Et ideo signanter dicit : dissentire videntur, non dissentiunt. Unde Augustinus in libris suis in multis locis tenuit viam aliorum Sanctorum, ex quo patet quod non erat eis contrarius.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Novam creaturam facere cessavit Contrarium enim dicitur Ieremiae 31, 22 : Novum faciet Dominus super terram.

Item, ad Galatas 6, 15 : In Christo enim lesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura.

Respondeo : Dicendum quod novum dicitur dupliciter. Uno modo dicitur novum contra antiquitatem cursus naturae et consuetudinem rationalis creaturae ; et sic Deus non cessavit in sex diebus facere novam creaturam, immo multa facit miraculose et mirabiliter contra solitum cursum naturae et consuetudinis humanae, et ista nova dici possunt. Alio modo dicitur novum, cuius nulla similitudo praecessit, nec etiam aliquod principium creatum quod esset ipsius seminarium ; et sic dicit Magister in proposito quod novam creaturam facere cessavit ; et dicitur etiam Ecclesiastis 1, 10 : Nihil sub sole novum. Nihil enim produxit Deus, cuius non fecerit aliquo modo simile, vel cuius non produxerit principium seminale in operibus sex dierum. Et sic patet quod non est contradictio aliqua.

Aliter etiam posset dici quod requievit facere novam creaturam, quae quidem sit de necessitate perfectionis universi ; productio autem Christi excedit universi complementum, et ideo purae gratiae est, et dicitur Deus fecisse novum, cum mulier circumdedit virum.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Illum diem benedixisse et sanctificasse dicitur etc. Cum enim tempus, quantum est de se, sit indifferens, et dies dicat tempus, non magis debet benedici dies septimus quam secundus.

Item, cum sanctificatio respiciat creaturam rationalem, quid est quod dicitur, quod sanctificavit diem ?

Item, cum aequalis vel maioris dignitatis sit bene operari quam requiescere, videtur quod magis debuit benedicere diei sexto in quo operatus est, quam diem septimum in quo requievit.

Respondeo : Dicendum quod sicut dies dicitur esse malus, non ratione sui, sed quia mensura est actionis malae, sicut dicit Apostolus ad Ephesios 5, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt, sic dies dicitur benedictus et sanctus, quia est mensura alicuius operationis in qua est benedictio et sanctificatio. Et nihil aliud est diem aliquem benedicere et sanctificare, quam diem tali actioni ut mensuram deputari.

Quoniam igitur Deus omnia fecit propter hominis instructionem, ut hominem non solum verbo sed etiam opere erudiret, sicut sex dies operatus fuerat, sic sex diebus dedit homini licentiam operandi et intendendi rebus inferioribus ; et sicut septimo die ab opere cessavit, sic voluit quod septimo die homo ab omni opere cessaret et ei per contemplationem ; inhaereret et inhaerendo quiesceret. Et quia in hac inhaesione homo obtinet a Deo ampliationem benedictionis et sanctitatis, ideo dies septimus dicitur a Domino benedictus et sanctificatus, non ratione sui sed ratione illius quod Dominus deputavit in illo fieri.

Et sic patet responsio ad obiecta ; patet etiam, quantum Deo placet quod homo sibi soli intendat et in eo requiescat, dum talem vacationem sive requietionem benedixit et saoctificavit ; propterea in Lege frequentissime iterat inter omnia mandata de observantia sabbati.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Numerando dies usque ad septimum procedimus. Cum enim status esse non debeat nisi in aliqua perfectione, et senarius potius dicat perfectionem quam septenarius vel etiam denarius, videtur quod aut infra septem deberemus stare aut ultra procedere.

Quaeritur etiam, quare gentiles qui sacram Scripturam non recipiunt, in computatione dierum usque ad septem procedunt. Si tu dicas quod hoc est propter septenarium planetarum tunc non videtur ordo rectus, quia mars non sequitur immediate lunam : ergo non debet sequi dies martis post diem lunae.

Respondeo : Dicendum quod numerus dierum praefigitur secundum diversitatem mensuratorum, quibus ipsa mensura appropriatur. Quoniam igitur nunc dies non appropriatur ad aliquem specialem effectum, sed solum in primaria rerum conditione, in qua reperitur distinctio secundum septem, ideo numerus dierum secundum illum numerum semper terminatur, non propter perfectionem numeri vel temporis quod clauditur in septenario, sed ; propter perfectionem divini operis et quietis accipitur sic numerus.

Gentiles vero numerum dierum accipiunt penes dominium septem planetarum, secundum quos regi habet et disponi tempus ; et quia saturnus est primus inter planetas, dicunt quod dominatur in prima hora diei, et sequens planeta in sequenti, et sic usque ad septem horas ; postmodum iit regressus ad principium, et sic procedendo ; et postmodum ille planeta, qui dominatur in vigesima quinta hora, ille est principium sequentis diei et ab illo denominatur dies illa, et sic deinceps procedendo denominant septem dies a septem planetis. Et hoc patet consideranti ordinem planetarum, quo ordine servato in enumerando, quando saturnus dominatur in prima hora diei, sol dominatur in prima hora sequentis et luna in prima hora tertii, et sic procedendo ulterius. Hunc autem modum denominandi dies nec omnino tenemus, ne videamur elementis mundi servire nec omnino relinquimus propter consuetudinem ; unde dominicam diem nominamus a nobis, sabbatum a Iudaeis ; in aliis diebus servamus consuetum morem gentilitatis. Ecclesia tamen loco illorum nominum ponit : secunda feria, tertia feria, et sic deinceps. Et sic patet responsio ad obiecta.