Distinctio XXI — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XXI

DISTINCTIO XXI

Videns autem diabolus hominem etc.

 

DIVISIO TEXTUS.

Terminata prima parte principali huius totalis libri, in qua agit Magister de hominis conditione, sequitur secunda pars principalis, in qua agit de lapsu. Et quoniam lapsus hominis est per peccatum, et peccatum hominis est triplex - quoddam, in quo persona corrumpit naturam, et hoc fuit peccatum primi hominis ; quoddam, in quo natura corrumpit personam, et hoc est originale ; quoddam vero, in quo persona corrumpit se ipsam, et hoc est actuale - ideo pars ista habet tres partes.

In prima determinat Magister de peccato primorum parentum.

In secunda vero determinat de peccato originali, quod ab illo fuit causatum, infra distinctione trigesima : In superioribus insinuatum est etc.

In tertia vero de peccato actuali, infra distinctione trigesima quarta : Post praedicta de peccato actuali etc.

 

Prima pars, in qua determinat de peccato primorum parentum, habet duas.

In prima determinat modum transgrediendi.

In secunda vero, ut ostendatur hominis culpa, ostendit quod homo habuit potentiam resistendi.

Sive in prima determinat de culpa per quam cecidit ;

in secunda de potentia per quam stare potuit, infra distinctione vigesima quarta : Nunc diligenter investigari oportet etc.

 

Et quoniam culpa sive peccatum Adae comparationem habet ad diabolum tentantem et ad hominem cadentem et ad Deum permittentem, ideo prima pars habet tres partes.

In prima determinat de diaboli tentatione.

In secunda vero determinat de hominis transgressione, infra distinctione vigesima secunda : Hic videtur diligenter investigandum etc.

In tertia vero determinat de Dei permissione, infra distinctione vigesima tertia : Praeterea solet quaeri etc.

 

Prima pars continet praesentem distinctionem et potest dividi in tres partes.

In prima Magister determinat qualiter primi parentes fuerunt tentati.

In secunda vero determinat generaliter modos tentandi, ibi : Porro sciendum est duas esse species tentationis.

In tertia vero concludit propter tentationem praeambulam remissibilitatem humani peccati, ibi : Homo igitur, qui sola exteriori tentatione etc.

 

Duabus ultimis partibus remanentibus indivisis, prima pars habet tres partes.

In prima determinat de tentatione primi hominis quantum ad motivum, scilicet primo capitulo.

In secunda vero quantum ad instrumentum, ibi : Sed quia per violentiam etc.

In tertia vero determinat quantum ad progressum, ibi : Tentatio vero hoc modo facta est.

Et sic in parte ista tria determinantur,

scilicet modus primae tentationis in speciali ;

modi etiam cuiuslibet tentationis in generali ;

postremo vero qualitas et quantitas peccati humani, ibi : Homo igitur, qui sola exteriori tentatione etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem huius partis circa tria incidit hic quaestio.

Primo quaeritur de tentatione primorum parentum.

Secundo quaeritur de diversitate tentationum.

Tertio vero incidit hic quaestio circa quantitatem et qualitatem peccati quod ex illa tentatione est secutum.

 

Circa primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur de tentatione primorum parentum quantum ad motivum.

Secundo, quantum ad instrumentum.

Tertio, quantum ad ordinem et progressum.

 

 

ARTICULUS I.

De tentatione primorum parentum.

 

QUAESTIO I.

Quid moverit principaliter diabolum ad tentandum hominem.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, quid moverit principaliter diabolum ad tentandum hominem.

Et quod invidia, videtur :

  1. Primo, per illud quod dicitur Sapientiae 2, 24 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum ; introitus autem mortis fuit per tentationem et seductionem hominis : ergo ad tentandum hominem invidia diabolum commovit.
  2. Item, Gregorius, in Moralibus : In paradiso diabolus invidens homini superbiae vulnus inflixit. Ergo, cum vulnus inflixerit per tentationem, tentatio fuit ex invidia.
  3. Item, diabolus tentando hominem factus est homicida, secundum quod dicitur Ioannis 8, 44 : Ille homicida erat ab initio ; sed homicidium procedit ex odio, odium autem procedit ex invidia : ergo a primo, tentatio hominis, in qua diabolus fuit homicida, processit ex invidia.
  4. Item, qui desiderat casum alterius sine suo fructu, noli movetur ex amore commoditatis propriae, sed ex odio felicitatis alienae ; sed diabolus casum hominis desiderabat absque suo fructu, sicut constat : ergo movebatur odio felicitatis humanae ad tentandum hominem ; sed tale odium non est aliud quam invidia : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Omnis invidia est respectu paris vel superioris, secundum quod dicit Gregoius super illud Iob [5, 2] : Parvulum occidit invidia, superioris, inquam, saltem secundum reputationem ; sed diabolus non reputabat hominem superiorem sibi : ergo videtur quod ei non invidebat : ergo, si ipsum tentabat, hoc non erat ex invidia.
  2. Item, invidia est respectu boni quod aliquo modo potest acquiri ; sed diabolus non poterat pervenire ad aeternam beatitudinem, quia lapsus erat irreparabiliter : ergo videtur quod propter illius acquisitionem non invidebat homini.
  3. Item, invidia est respectu boni quod desideratur : nullus enim invidet alicui de aliquo nisi cum illud amat et cupit ; sed diabolus non cupiebat mandatis Dei obedire nec ad supernam patriam ascendere nec amicus Dei esse propter sui desperationem : ergo videtur quod hoc in homine non invideret : ergo etc.
  4. Item, invidia non est nisi respectu eius quod est natum diminuere bonum proprium ; sed beatitudinis acquisitio nullius bonum potest diminuere : ergo non est aliquid quod ab aliquo invideri possit : ergo videtur quod, si diabolus aliquo appetitu hominem cadere fecit, ex invidia motus non fuit.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut praetactum fuit, ista duo peccata sunt quae maxime possident mentem diaboli, superbia et invidia. Unde, sicut habitum fuit supra et Augustinus dicit, ex his duobus, qui prius erat Lucifer, diabolus factus est ; et sunt quasi haec duo inseparabilia, ita quod unum concomitatur ad alterum. Superbus enim amat excellentiam, et ita nullum vult habere parem, ac per hoc statim appetit excellentiam singulariter possidere ; et ideo statim vel actu vel habitu invidet, cum nolit bonum, consimile bono quod appetit, ab alio communicari.

Mens igitur diaboli, ab his duobus vitiis possessa, videlicet superbia et invidia - videns hominem in statu in quo poterat cadere sub diabolica potestate et in quo poterat ascendere ad supernam felicitatem, ex qua ipse ceciderat - et ex superbia motus est et ex invidia ad ipsum tentandum. Ex superbia namque, ut ipsum sibi subiceret ; ex invidia vero, ut ipsum a superna felicitate impediret. Et superbia fuit sicut movens primum, invidia vero sicut movens proximum et immediatum.

Esto enim quod non posset dominium super hominem acquirere, adhuc studuisset ipsum a paradisi gaudiis impedire ; et ideo Scriptura dicit et eius expositores diabolum ad tentandum hominem ex invidia motum esse.

Et concedendae sunt rationes hoc ostendentes.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod invidia est respectu superioris vel paris, dicendum quod non solum est respectu superioris eius qui est superior, sed etiam eius qui potest esse. Quamvis autem diabolus in statu illo non reputaret hominem superiorem se, invidebat tamen ne merito obedientiae sublimaretur ad statum gloriae, in quo statu ipsum superiorem se non dubitaret.

Potest etiam dici quod tunc reputabat ipsum superiorem se in hoc quod poterat pervenire ad illam gloriam, ad quam diabolus ascendere non poterat.

  1. Ad illud quod obicitur, quod invidia est respectu boni quod potest acquiri, respondendum est per interemptionem, quia non solum invidet aliquis illud quod potest obtinere, sed etiam illud quod natus est habere, quamvis non possit, sicut truncatus et caecus invidet aliis visum et progressum. Licet autem diabolus non posset ad beatitudinem pervenire, tamen habebat ad hoc naturalem aptitudinem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod invidia est respectu boni desiderati, dicendum quod invidia non tantum venit ex desiderio alicuius boni privati, immo ex odio boni alieni.

Quia tamen desiderium boni proprii videtur esse principium omnis peccati, ideo potest aliter dici quod invidia non solummodo est respectu eius boni quod desideratur, sed etiam respectu eius boni cuius obtentu minuitur bonum desideratum vel aestimatur minus. Et quoniam diabolus desiderat singulariter efferri, ideo ex exaltatione hominis aestimabat suum bonum impediri et ideo invidebat et ex invidia oppugnabat.

  1. Et per hoc patet responsio ad ultimum, quia, etsi hominis glorificatio et exaltatio secundum veritatem alicuius bonum non diminueret, tamen secundum aestimationem falsam credi potuit esse alicuius boni diminutivum, et ex illa aestimatione oriri invidia. Affectiones enim non tantum oriuntur ex iudiciis certis, sed etiam ex suspicionibus et aestimationibus falsis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum tentatio per serpentem fuerit conveniens.

 

Secundo quaeritur de tentatione primorum parentum quantum ad instrumentum medium. Et dicitur in Genesis 3, 1-5 quod diabolus tentavit hominem per serpentem.

Et quod iste modus non fuerit conveniens, ostenditur :

  1. Primo sic : Quanto tentatio est occultior, tanto est ad decipiendum efficacior : si ergo diabolus, quanto maiori calliditate poterat, hominem decipere conabatur, videtur quod ipsum debuisset tentare spirituali tentatione absque alicuius corporis assumtione.
  2. Item, tanto tentatio est efficacior, quanto tentans est in suggerendo affabilior ; sed actus locutionis proprie debetur humanae effigiei : ergo videtur quod diabolus ad tentandum magis debuit assumere effigiem hominis quam bruti animalis, cum brutum animal sua locutione potius esset ad terrorem quam ad persuasionem.
  3. Item, quanto tentans magis simulat et induit, speciem sanctitatis, tanto magis praevalet in tentando ; sed multa sunt animalia quae magis in suis proprietatibus sanctitatem praetendunt quam serpens, sicut columba et agnus : ergo videtur quod illa magis debuerit assumere diabolus ad tentandum.
  4. Item, instrumentum sive organum debet conformari exercitio per ipsum facto ; sed tentatio erat ad decipiendum : ergo diabolus debuit assumere animal maxime dolosum et callidum ; sed plus est de dolositate in vulpe quam in serpenle : ergo magis debuit assumere vulpem quam serpentem.

 

Ad oppositum sunt rationes, sed quoniam verum concludunt, possunt claudi in responsione.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod modus ille tentandi non tantum fuit ex diabolica electione, sicut, dicit Augustinus, sed etiam ex divina permissione. Non enim licuit diabolo tentare omni modo quo vellet et posset, sed eo modo quo Dominus permitteret. Concessit autem divina Sapientia, quae omnia ordinat et gubernat, et permisit quod diabolus lentaret hominem in effigie animalis bruti, et non cuiuscumque, sed serpentis : sic enim exigebat congruentia ordinis.

Quod enim homo tentaretur a diabolo in effigie bruti animalis, congruum erat tum respectu operis, tum respectu finis intenti, tum etiam respectu divini indicii.

Respectu operis, quia homo natus est inclinari ad bonum ut nunc, maxime ex parte sensibili et brutali ; et ideo congruum erat ipsum tentari in effigie animalis bruti.

Respectu finis intenti similiter congruum erat, quia ad hoc ordinabatur tentatio ut homo efficeretur similis animali bruto, cum, contempto bono incommutabili, adhaereret bono commutabili et ibi quiesceret ; et ideo ad hoc insinuandum in specie animalis bruti debuit tentari.

Respectu divini iudicii etiam congruum fuit, quoniam Dominus iustus et fidelis non permittit hominem tentari ultra quam possit. Et ideo sic patitur diabolum in tentatione latere ut nihilominus possit ab homine deprehendi, et ideo non passus est quod diabolus hominem tentaret omnino in specie consimili, et per hoc non in specie vel effigie humana, sed potius brutali.

Triplex ergo congruentia ordinis exigebat ut homo a diabolo in brutali effigie tentaretur.

 

Hac etiam triplici congruentia exigente, permissus est homo tentari a diabolo non in quolibet animali bruto, sed in serpente. Primum ratione operis. Quia enim tentatio fiebat per suggestionis ingressum, quae intrat ad cor ad modum serpentis et ibi virus peccati diffundit, ex quo homo habet spiritualiter mori, ideo, ut exterior effigies operi responderet interiori, congruum fuit hominem a diabolo tentari in effigie serpentis, cuius est serpere et venenum diffundere et diffundendo hominem interimere.

Respectu etiam finis intenti congruum erat. Quia enim intendebat diabolus faciem hominis et caput et superiorem mentem convertere deorsum et totum prosternere, et sic prosternendo ad malum finem deducere, proponendo sibi praemium aliquod delectabile, ideo permissus est tentare in serpente, qui secundum tolum suum corpus habet terrae in suo incessu adhaerere.

Congruum etiam erat respectu divini iudicii. Quia enim ex illa tentatione divino iudicio inter tentatum et tentatorem debebat inimicitia exoriri, ideo tentatio hominis in serpente debuit fieri, quem post lapsum maxime exhorret et qui maxime sua calliditate insidiatur hominem laedere.

Et sic patet multiplex congruentia quare diabolus permissus est hominem tentare in effigie serpentina.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod tentatio tanto est efficacior quanto occultior, dicendum quod, etsi diabolus se manifestaret exterioribus sensibus in effigie serpentis, nihilominus tamen in illa manifestatione plus se occultabat quam manifestabat. Unde mulier non credidit eum, qui loquebatur in serpente, esse adversarium, sed etiam potius bonum consiliarium, et ideo ita occulta erat illa tentatio, sicut si diabolus loqueretur ad cor interius.

Aliter potest responderi quod iusto iudicio Dei non est permissus tentare interius, quia non habebat posse ingredi interius nisi homo praeberet sibi aditum, et ideo tentavit ab exteriori per sensum et voce sensibili magis quam voce spirituali : non enim debebat aliter permitti.

  1. Ad illud de maiori affabilitate iam patet responsio. Verum est enim quod, si fuisset in effigie humana, affabilior fuisset ; sed divina providentia non debuit hoc permittere, sed cautelam diaboli debuit temperare, et ideo concessum est sibi corpus serpentis, quod tamen habebat faciem virginis, sicut dicit Beda, et reliquum corpus erat serpentis, ut sic ex una parte posset latere, ex altera deprehendi.
  2. Ad illud quod obicitur de amicabilitate, iam patet responsio, quia sic debuit permitti ostendi effigies amicitiae ut posset deprehendi veritas inimicitiae. Nam tentator, qui effigiem amicitiae praetendebat, secundum veritatem inimicus erat. Ideo huic operi animal maxime competebat quod haberet aspectum humanum, corpus vero eius animalis quod natum est homini esse maxime inimicum.
  3. Ad illud quod obicitur ultimo de calliditate, dicendum quod, etsi sint aliqua animalia callidiora et prudentiora, tamen In nocendo et insidiando homini serpens est animal callidissimum. Et quia calliditas tentantis erat ad hominem offendendum, hinc est quod inter caetera animalia magis permissus est tentare per serpentem.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum ordo et progressus tentationis in primis parentibus fuerit conveniens.

 

Tertio quaeritur de tentatione primorum parentum quantum ad ordinem et progressum. Et dicit Scriptura et Magister in littera quod tentatio incepit a muliere et per mulierem pervenit ad virum. Et videtur quod hic modus progrediendi competat astutiae diaboli et quod etiam debeat a Deo permitti.

  1. Ordo enim destructionis contrarius est ordini constructionis : quae enim sunt ultima in componendo sunt priora in resolvendo ; sed mulier fuit ultimo facta et formata : ergo videtur quod via deformationis et corruptionis a muliere debuit habere exortum : ergo tentator debuit eam prius aggredi.
  2. Item, tentatio exterior debet conformari interiori ; sed in tentatione interiori peccatum ascendit a sensualitate ad superiorem partem mediante inferiori portione rationis : si ergo superior portio est vir et inferior est mulier, sicut tentatio interior procedit ad virum mediante muliere, sic et tentatio exterior.
  3. Item, cautus pugnator citius aggreditur ad bellandum illum quem potest expugnare facilius. Si ergo mulier facilius poterat expugnari quam vir, videtur quod progressus tentationis pervenire debuit ad virum mediante muliere.
  4. Item, facilius est alicui expugnare fortem inimicum per domesticum quam etiam per se ipsum ; sed vir erat fortis et spirituali mente praeditus : ergo non videtur quod diabolus ausus fuerit eum tentare per se ipsum, sed per suum domesticum : ergo mediante muliere tentatio pervenit ad virum.

 

Sed contra :

  1. Peccatum non est in carne, sed in Dei imagine ; sed mulier et vir aequaliter sunt ad imaginem Dei, quia in anima non est distinctio sexus : ergo videtur quod tentatio non magis debuit inchoari a sexu muliebri quam a virili.
  2. Item, mulier nullam habebat pronitatem ad peccatum sicut nec vir, et ita erat recta sicut vir, nec caro eius aliquo modo animam incurvabat : ergo videtur quod ita difficile erat mulierem sicut virum deicere : nulla ergo ratio videtur esse ob quam tentatio diaboli magis inciperet a muliere.
  3. Item, vituperabilius est vinci a muliere quam a viro, et gloriosius est vincere virum quam mulierem. Si ergo diabolus maxime refugit vituperium et avidissime quaerit gloriam, videtur quod magis tentationem a viro quam a muliere inchoaverit.
  4. Item, natura audacium est libenter fortibus occurrere ; sed diabolus est audacissimus et procacissimus et maxime praesumens de suis viribus : ergo videtur quod dedignatus fuerit primo aggredi muliebrem sexum : non ergo videtur probabile quod prius tentaverit mulierem quam virum.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Scriptura et Magister dicit in littera, non est dubitandum quin tentatio diaboli a muliere inchoaverit et per eam pervenerit ad virum.

Ratio autem huius sumitur ex parte sapientiae Dei et ex parte astutiae diaboli.

Ex parte sapientiae Dei. Dominus enim tali ordine permisit diabolum tentare, tum propter viri exercitationem, tum ne mulier haberet excusationem, tum etiam propter nostram eruditionem. Propter viri exercitationem, quia ipse adeo fortis erat et spirituali mente praeditus quod non solum poterat resistere tentationi serpentis, sed etiam suggestioni mulieris ; et ideo fortiori tentatione permissus est tentari.

Propter mulieris vero removendam excusationem primo debuit ab ipsa tentatio incipere. Nam si vir primo peccasset, cum vir sit caput mulieris et dominetur ei, non esset multum mirandum si mulier ei consentiret, immo magnum haberet excusationis colorem.

Propter nostram eruditionem etiam hoc permissum est. In illo enim modo tentandi sensibili cognoscimus nos modum et progressum tentationis invisibilis ; et sicut ille a serpente venit ad virum mediante muliere, sic iste a sensualitate pervenit ad superiorem portionem rationis mediante inferiori.

 

Ex parte similiter astutiae diaboli potest sumi ratio. Diabolus enim attendebat mulierem esse minoris sapientiae et debilioris constantiae et importunioris adhaerendae. Quia minoris sapientiae erat, facilior erat ad seducendum, et ideo diabolus seductor per eam voluit sibi facere transitum ac viam. Quia debilioris constantiae, facilior erat ad pervertendum, et ideo diabolus expugnator aggressus est hominis civitatem ex ea parte ex qua erat aditus minus munitus. Quia vero importunioris erat adhaerendae, cogitavit diabolus quod, si ipsa primo vinceretur, non quiesceret quousque perverteret virum. Unde dicitur Ecclesiastis 7, 27 de muliere quod laqueus est venatorum, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Propterea diabolus, astutus impulsor, incepit a sexu femineo.

Et sic patet quod, sicut dicit Scriptura, per omnem modum congruum fuit tentationem incipi a muliere, tum quia hoc diaboli astutia expetebat, tum quia hoc divina providentia disponebat. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium, quod quantum ad imaginem non est sexuum differentia, dicendum quod, licet in viro et muliere reperiatur imago aeque expresse quantum est de natura ipsius animae, quia tamen anima, quamdiu est in corpore, complexionem corporis imitatur, ex ratione debilitatis complexionis et sexus contrahit anima quamdam effeminationem ; et propterea, quantum est ex parte naturae, nisi adsit fortitudo maioris gratiae, facilius incurvatur ad malum sexus femineus. Et propterea illud non cogit.
  2. Ad illud quod obicit, quod mulier nullam habuit ad hoc pronitatem, dicendum quod verum est ; non tamen ex hoc sequitur quod haberet aequalem stabilitatem. Quamvis enim non haberet curvationem in affectu nec deceptionem in aspectu, facilius tamen poterat in hoc incidere quam vir, in quo et natura erat fortior et gratia creditur fuisse abundantior.
  3. Ad illud quod obicitur, quod vituperabile est vinci a muliere etc., dicendum quod verum estiverumtamen gloriosius est mulierem luctando superare quam cum viro luctando succumbere. Et quia diabolus, si incepisset a viro, timebat ne viriliter sibi resisteret, ideo maiori cautela studuit gloriam adipisci.
  4. Ad illud quod obicitur, quod audaces libentius aggrediuntur fortes, dicendum quod illud verum est ubi est audacia sine astutia ; diabolus autem non tantum est audax et procax, immo etiam est astutus et fallax : et ideo in tentando non aggressus est viam difficiliorem, sed potius efficaciorem. Praeterea, non permittebatur sibi totam suam exercere potentiam. Cum enim non vincat nisi volentem, est debilis in pugnando ; et ideo non a fortiori, sed a debiliori suam inchoavit tentationem.

 

 

ARTICULUS II.

De modis tentationis in generali.

 

Consequenter quaeritur circa secundum articulum de modis tentationis in generali. Dividit autem Magister tentationem in eam quae est ab hoste et in eam quae est a carne. Sed cum de tentatione, quae est ab hoste, aliqualis possit haberi notitia per ea quae determinata sunt supra de potestate daemonum, ideo hic quaeritur de tentatione quae est a carne.

Et circa hoc possunt quaeri tria.

Primo quaeritur, utrum carnis sit tentare.

Secundo quaeritur, utrum tentationem carnis a tentatione diaboli contingat separari.

Tertio quaeritur, cui istarum tentationum difficilius sit resistere.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum carnis sit tentare.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod carnis sit tentare.

  1. Iacobi 1, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus ; sed concupiscentia, quae maxime nos abstrahit et illicit, est concupiscentia carnis : ergo etc.
  2. Item, Cassiodorus, definiens tentationem, dicit quod tentatio est assimilatio boni ad fallendum ; sed appetitus carnalis facit bonum ut nunc credi esse bonum simpliciter, et hoc decipit et fallit spiritum : ergo contingit spiritum tentari a carnali appetitu.
  3. Item, tentatio diabolica non est aliud quam eius suggestio, ; sed sicut diabolus suggerit homini mala, ita et carnis prudentia, quae est Deo inimica : ergo, si diabolus dicitur tentare, cum suggerit mala, eadem ratione et caro, cum spiritum trahit ad carnalia.
  4. Item, diabolus impugnat nos tentando, nec est aliud diaboli tentatio quam eius Impugnatio ; sed sicut impugnamur a diabolo, ita etiam et a carne impugnamur et impellimur : ergo videtur quod sicut tentamur a diabolo, ita vere et proprie tentamur a carne.

 

Sed contra :

1. Hugo de sancto Victore : Tentare est callide experiri et quasi quibusdam blandis conatibus probare. Sed experimentum sumere hoc est sollus substantiae rationalis : ergo non videtur esse carnis.

2. Item, tentans differt a tentato : nullus enim tentat se ipsum ; sed qui tentatur est homo carnalis : cum igitur homo carnalis a carne sua non differat per substantiam, videtur quod nullus homo tentetur a carne sua nec ab alia : constat ergo quod nulla caro tentat.

3. Item, persuasio ordinata ad ad decipiendum potius est sophisticatio quam tentatio : tentatio ehim est persuasio ordinata ad sumendum experimentum. Sed caro vitiosa directe inclinat ad malum et sua inclinatione seducit spiritum : ergo carnis propulsatio potius debet dici sophisticatio quam tentatio.

4. Item, quandocumque aliquis actus de aliquibus subiectis dicitur, dicitur secundum aliquod commune in eis repertum ; sed Deus tentare dicitur in Scriptura et diabolus et homo et caro : ergo secundum aliquod commune debet dici. Sed caro non videtur aliquo modo communicare in aliquo cum Deo et cum spiritu angelico : ergo videtur quod ei non possit competere tentatio ; aut, si competat, hoc erit aequivoce et secundum alium modum dicendi.

Et si est, tunc est quaestio : secundum quem modum dicitur et quare illa carnis impulsio tentatio appellatur ?

 

Respondeo : Dicendum quod hoc vocabulum « tentare » multas habet acceptiones, sicut dicunt illi qui significationes vocabulorum studiose rimati sunt. Si tamen velimus eius principalem et praecipuam significationem accipere, tentare probare est ; unde tentatio dici potest quidam tactus, quo illud quod tangitur, probatur : sicut caecus dicitur tentare, quando suo tactu vult aliquam certitudinem habere de aliqua re quam tangit. Per hunc modum in spiritualibus tentatio dicitur quidam tactus ad probandum ordinatus.

Hoc autem potest esse quadrupliciter : aut quia ille qui pulsat, intendit probare et approbare sive probatum ostendere ; et hoc modo tentat Deus, secundum quod dicitur Sapientiae 3, 5 : Deus tentavit illos et invenit illos dignos se.

Aut ille qui pulsat, intendit probare et reprobare sive reprobum facere ; et sic tentat diabolus, secundum quod dicitur Actuum 5, 3 : Cur tentavit Satanas cor tuum mentiri Spiritui sancto ?

Aut quia ille qui pulsat, intendit solum probare et experimentum sumere de eo quod est in homine ; et sic tentat homo cautus ; et de hoc Ecclesiastici 13, 14 : Ex multis loquelis tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.

Aut quia, etsi pulsans nihil intendit, ad eius tamen pulsationem sequitur approbatio vel reprobatio hominis ; et sic tentat caro vel carnalis concupiscentia, de qua Iacobi 1, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. A carne enim sive a carnis concupiscentia homo pulsatur et quasi tangitur, cui tactui sive pulsationi si consentiat, probatur et reprobatur ; si vero dissentiat, probatur et approbatur. Et sic recte et proprie carnis impulsio tentatio dici potest.

Unde rationes hoc ostendentes concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod obicitur in contrarium, quod tentare est experiri, dicendum quod illa ratio ab Hugone non assignatur nisi proprie de tentatione diaboli.

Si autem quis generaliter velit eam intelligere, ut se extendat ad omnem tentationem quae ad malum inclinat, tunc dicemus quod intelligitur per causam, ut sit sensus quod per tentationem fit experientia et probatio utrum homo dignus sit approbari vel reprobari ; et hoc non tantum fit a diabolo, sed etiam a carne.

Si autem velit dicere hoc essentialiter esse dictum, tunc dicemus quod nomine carnis non intelligitur corpus solum, sed ratio carnalis ; et idem ipse homo, secundum quod carnalis est et ad carnem conversus, se ipsum tentat secundum quod spiritualis est et divinae legi subiectus.

  1. Ad illud quod obicitur secundo, quod tentans differta tentato secundum substantiam, dicendum quod sicut iudicare et iudicari sunt actus diversarum personarum, nihilominus tamen eadem persona secundum aliam et aliam sui portionem potest se ipsam iudicare, sicut semetipsum homo diiudicat et superior portio iudicat inferiorem ; sic etiam intelligendum est quod spirituali ter ipsa sensualitas tentare potest rationem, sive homo exterior interiorem ; et ita, cum caro tentat spiritum, non idem tentatur a se, sed alius ab alio ; illa tamen reperiri habent in eadem persona.
  2. Ad illud quod obicitur, quod persuasio, ordinata ad decipiendum, potius est sophisticatio quam tentatio, dici potest quod tentatio large dicta comprehendit et sophisticationem et tentationem proprie dictam. Sophistica enim persuasione potest homo de alio experimentum sumere ; et ita non valet illa obiectio, quia tentatio, secundum quod hic accipitur, contra deceptionem et sophisticationem non dividitur.

Aliter tamen posset dici quod tentationis nomen magis translatum est a tentatione materiali, in qua est quaedam palpatio, secundum quod caecus dicitur tentare, quam a tentatione illa quae est in ratiocinationibus, per quem modum dividitur contra sophisticatioriem, ut dicatur alius syllogismus sophisticus, alius tentativus.

  1. Ad ultimum patet responsio ex praedictis. Aliquod enim commune reperitur in omnibus illis de quibus dicitur actus tentandi, videlicet tactu quodam pulsare, ad quem consequitur pulsati probatio ; et hoc prius explanatum est.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum tentatio carnis a tentatione diaboli possit separari.

 

Secundo quaeritur, utrum contingat tentationem carnis a tentatione diaboli separari.

Et quod sic, videtur.

  1. Quaecumque dividuntur ex opposito, unum potest esse sine altero sive separari potest ab altero ; sed tentatio carnis dividitur contra tentationem hostis : ergo etc.
  2. Item, diabolus tentavit hominem primum et tentavit Christum ; sed nec caro Christi nec caro hominis primi ad malum impellebat : ergo neuter a carne tentabatur. Igitur, cum tentarentur a diabolo, tentatio, quae est a diabolo, separatur a tentatione quae est a carne.
  3. Item, esto quod diabolus nunquam nobis mala suggereret, nihilominus sensus nostri ad matum ab adolescentia proni essent : ergo, omni tentatione diaboli circumscripta, adhuc homo tentaretur a carne propria.
  4. Item, aliud est inquinamentum carnis et aliud inquinamentum spiritus ; sed diabolus impellit ad peccata spiritualia, caro vero ad peccata carnalia : ergo, cum peccatum spirituale possit esse sine carnali et e converso, videtur quod tentatio carnis sequestrari habeat a tentatione diaboli.
  5. Item, quaecumque duo sic se habent quod in uno contingit mereri et in alio demereri, illa contingit ab invicem separari ; sed tentatio hostis est materia exercendae virtutis, tentatio vero carnis semper est a culpa vel cum culpa, sicut dicit Magister : ergo una istarum sequestrari habet ab altera.
  6. Item, tentatio carnis et hostis differunt, sicut dicit Magister in littera, sicut tentatio exterior et interior ; sed quod est exterius sequestrari habet ab eo quod est interius : ergo et tentatio carnis ab ea quae est a diabolo. Quodsi tu dicas quod tentatio, quae est ab hoste, est ita interior sicut tentatio quae est a carne, per hoc non effugitur, quia, cum Deus fidelis non permittat hominem tentari supra id quod possit, et alter istorum modorum ad exercitandum sufficiat, nec homo simul possit esse intentus circa diversa, videtur quod alio et alio tempore fiat circa nos tentatio carnis et tentatio diabolica.

 

Sed contra :

  1. Quod tentatio carnis non habeat esse sine tentatione hostis, videtur. Super illud Psalmi [33, 15] : Diverte a malo et fac bonum, Glossa Hieronymi : Mala omnia ab instinctu diaboli procedunt sicut bona ab instinctu Dei. Ergo nullum peccatum fit in quo diabolus non interponat partes suas ; si ergo tentatio carnis via est ad peccatum, videtur quod non possit esse sine tentatione diaboli.
  2. Item, motus instrumenti non est sine motu principalis motoris ; sed caro est sicut instrumentum in tentando respectu diaboli, sicut dicitur super illud Iob 9, 24 : Terra data est in manus impii, id est, caro in manus diaboli : ergo titillatio carnis non est absque impulsione diaboli. Si igitur haec est tentatio, patet etc.
  3. Item, etsi non sit ponere primum malum, quod non sit ab alio, est tamen ponere malum, quod est initium omnis mali, sicut dicitur Ecclesiastici 10, 15 : Initium omnis peccati superbia. Si igitur diabolus rex est super omnes filios superbiae et pater omnis mendacii, videtur quod nullum sit peccatum, quod aliquo modo non procedat ab ipso, et ita ad nullum malum impellit caro absque diabolo : ergo tentatio carnis non separatur a tentatione hostis.
  4. Item, quod tentatio hostis non separetur a tentatione carnis, similiter ostenditur. Ad Galatas 5, 19-21 : Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, adulterium, contentiones, aemulationes, irae, rixae, invidiae etc. ; ibi enumerantur peccata carnalia et spiritualia : ergo videtur quod omnia peccata procedant a carne. Igitur ad nullum malum inclinat tentatio hostis absque tentatione carnis.
  5. Item, generatio transfertur a corporalibus ad spiritualia ; sed in corporalibus impossibile est generari aliquid a patre absque matre : ergo nec in spiritualibus ; sed pater omnis peccati dicitur esse diabolus, mater vero caro sive concupiscentia : ergo etc. Prima per se patet. Secunda manifestatur per illud quod dicitur Ezechielis 16, 45 : Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethea. Per Amorrhaeum enim intelligitur diabolus, per Cetheam vero concupiscentia. Et expressius dicit Gregorius, super Leviticum, 19 : Concupiscentia est mater omnis peccati et diabolus pater. Ergo etc.
  6. Item, diabolus non potest tentare bonum angelum nec malum nec spiritum separatum, sed solum spiritum carni coniunctum : ergo videtur quod aditum non habeat ad mentem nisi per carnem : ergo absque carne non tentat. Ergo non contingit tentationem diaboli a tentatione carnis separari.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum dicimus tentationem esse a carne vel ab hoste, hoc dupliciter potest intelligi : aut sicut a movente primo aut sicut a movente proximo et immediato. Si sicut a movente primo, sic tentatio carnis nunquam potest esse absque tentatione hostis, quia omnis tentatio carnis est ex eius corruptione, quae ortum habuit a prima hostis tentatione. Tentatio tamen hostis potest esse absque tentatione carnis tunc potissime quando is tentafur in quo non est carnis corruptio, sicut fuit in Adam et in Christo, vel quando ex illa tentatione nulla oritur incurvatio. Quando vero tentatio hostis ad peccatum pertrahit, cum nullum peccatum sit in nobis quod non habeat ortum ex concupiscentia aliqua, sic tentatio diaboli a tentatione carnis non potest separari.

Sic igitur iudicandum est secundum quod tentatio dicitur esse a carne vel ab hoste tamquam a movente primo.

Si autem sic dicatur esse sicut a movente proximo et proprio, sicut accipit Magister in littera, sic sequestrantur et distantia formali et distantia temporali. Distantia formali, quia alio modo tentat caro et alio modo diabolus ; et ad aliud vitium impellit haec et ad aliud ille, et primum movens est aliud et aliud. Sequestrantur etiam distantia temporali, quia aliquo tempore vexat diabolus et instigat ad aliquod vitium, ad quod non inclinat caro ; et aliquando potest esse e converso.

Et sic isto ultimo modo accipiendo proprie tentationem carnis et tentationem hostis, ut accipit Magister in littera, concedendum est eas ab invicem separari, ut non solum inter unam et alteram sit differentia, sed etiam una possit esse sine altera.

Unde concedendae sunt rationes quae hoc probant.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium, quod omne malum est ab instinctu diaboli, intelligendum est sicut a movente primo, non sicut a motore proximo. Nam absente diabolo, peccatum potest esse a libero arbitrio vel voluntate propria vel a trahente carnis concupiscentia.
  2. Ad illud quod obicitur, quod caro movet sicut instrumentum, dicendum quod hoc verum est quando diabolus vexat carnem et vexando carnem vexat spiritum ; et tunc tentatio carnis et diaboli non ponunt in numerum. Contingit tamen carnem mediante sensualitate sibi coniuncta spiritum nostrum ad malum inclinare, etiam diabolo non movente ; et tunc non movet sicut instrumentum, sed sicut movens primum : et hoc modo habet sequestrari a tentatione diaboli.
  3. Ad illud quod obicitur, quod peccatum diaboli est initium omnis mali, dicendum quod hoc non est inteiligendum quod sit principium immediatum respectu cuiuslibet peccati, sed quia ante peccatum eius non fuit aliud, et ipsum fuit initium illius peccati originalis, ex quo est inclinatio ad omne malum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod omnia peccata sunt a carne, dicendum quod caro ibi sumitur large pro omni concupiscentia, quae inhaesit animae ex coniunctione sui ad carnem ; et sic nomine carnis intelligitur concupiscentia, quae est mater omnium malorum, et sine hac diabolus non generat in nobis aliquod peccatum.
  5. Et per hoc patet responsio ad sequens obiectum de generatione spirituali. Accipitur enim ibi caro et concupiscentia large, sicut ostensum est. Ex illo tamen non sequitur quod teniatio diaboli non possit esse absque tentatione carnis ; non enim omnis tentatio diaboli est peccati generatio : frequenter enim tentat ita quod nulla sequitur culpa.
  6. Ad illud quod obicitur, quod non tentat nisi hominem carnalem, dicendum quod hoc non est quia tentatio diaboli pendeata tentatione carnis, sed quia non potest aliquem tentare nisi quando habet vertibllitatem liberi arbitrii et est in statu merendi vel demerendi et in quo potest seduci. Et hoc solum est quando spiritus rationalis est coniunctus carni mortali : Ex illa tamen ratione non concluditur quod caro in tentatione diaboli sit causa praecipua, sed solum causa sine qua

 

 

QUAESTIO III.

Utrum tentatio carnis sit nobis difficilior tentatione diaboli.

 

Tertio quaeritur, cui istarum tentationum sit difficilius resistere.

Et, quod tentationi carnis, videtur :

  1. Per illud quod dicit Magister in littera : Tentatio carnis interior difficilius deicitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur. Sed illi tentationi difficilius est resistere quam difficilius est vincere : ergo etc.
  2. Item, Seneca : Nulla pestis inimicitior quam familiaris inimicus. Sed inimicus carnis est multo familiarior quam diabolus : ergo eius tentatio crudelior et periculosior, ac per hoc ad vincendum difficilior.
  3. Item, quanto tentatio est ad nocendum efficacior, tanto difficilius est resistere tentationi ; sed tentatio carnis efficacior est ad nocendum quam tentatio hostis, quia, cum tentatio hostis sit exercendae virtutis materia, tentatio carnis nunquam est sine culpa : ergo etc.
  4. Item, tanto difficilius est resistere alicuius persuasioni quanto ille qui persuadet magis amatur ; sed homo multum diligit carnem et multum odit diabolum : ergo multo difficilius est ei resistere impulsioni carnis quam suggestioni diaboli sive tentationi.

 

Contra :

  1. Quanto impugnans est fortior, tanto eius impugnationi difficilius resistitur ; sed diabolus est hostis fortissimus, sicut dicitur Iob 41, 24 : Non est potestas super terram, quae ei possit comparari ; ergo difficilius est eius tentationi sive impugnationi resistere quam ei tentationi quae est ex carne.
  2. Item, quanto tentans est versutior et callidior, tanto difficilius est eius laqueos et cautelas evadere ; sed diabolus est versutissimus : ergo difficilius est eius illaqueationi sive tentationi resistere quam tentationi carnis.
  3. Item, quanto inimicus est occultior, tanto minus potest homo eius impetum declinare ; sed diabolus est hostis spiritualis et occultus, caro vero est hostis manifestus : ergo tentatio sive praelium diaboli maioris est periculi quam tentatio carnis : cum maiori igitur difficultate ei resistitur.
  4. Item, facilius superatur quod est in nostra potestate quam quod non est in nostra potestate ; sed caro in nostra potestate est : nam ipsam possumus mortificare et cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, diabolum vero minime : ergo multo facilius est resistere eius tentationi quam tentationi diaboli.
  5. Item, spiritus magis adhaeret bono proprio quam bono carnis, sive bono interiori quam bono inferiori ; sed diabolus suggerit et inclinat ad bonum interius, dum tentat de peccatis spriritualibus ; caro vero ad bonum inferius, dum tentat de peccatis carnalibus. Si ergo difficilius repellitur quod est maioris adhaerentiae, difficilius repellitur tentatio hostis, quae est de peccato spirituali, quam tentatio carnis, quae est de peccato carnali.
  6. Item, difficilius est resistere violentiis quam blanditiis, quia violentum importat de sua ratione impossibilitatem sive difficultatem resistendi ; sed diabolus tentat violentando, sicut dicit Hugo, caro autem tentat blandiendo : ergo difficilius superatur diabolus quam superetur caro.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod cum quaeritur, cui tentationi sit difficilius resistere, utrum tentationi carnis vel hostis, dupliciter potest intelligi : aut respectu eiusdem peccati aut respectu alterius. Si respectu eiusdem peccati, utpote peccati carnalis, ad quod instigat caro, instigat et diabolus : tunc respondendum est quod tentatio carnis est difficilior propter coniunctionem carnis ad spiritum, ob quam magis animam incurvat ; et sic intelligit Magister in littera et rationes probant ad primam partem inductae.

 

Si autem intelligatur comparatio fieri respectu diversorum peccatorum, utpote tentatio carnis intelligatur respectu carnalium et tentatio hostis respectu peccatorum spiritualium, sic se habent ut excedentia et excessa. Quidam enim homines sunt qui magis sunt proni ad peccata carnalia, utpote ad luxuriam, quam ad superbiam ; et his difficilius est resistere tentationi carnis quam tentationi hostis. Quidam autem sunt qui proniores sunt ad peccata spiritualia quam ad carnalia, utpote illi qui magis desiderant honores quam voluptates ; et his difficilius est resistere tentationi hostis quam tentationi carnis. Si quis autem sit indifferens ad utrumque et aequaliter pronus, quantum est de se, ei quodam modo tentatio carnis est difficilior, quodam modo tentatio hostis. Tentatio carnis erit difficilior propter maiorem et magis intrinsecam et magis continuam adhaerendam ; tentatio vero hostis difficilior propter maiorem boni promissi apparentiam et propter latentiorem instigantis fallaciam. Sicut enim Gregorius, in Moralibus ostendit, hostis antiquus miilta, quae sunt vitia secundum veritatem, palliat sub specie virtutum.

 

Si igitur quaeratur, quae harum tentationum sit ad vincendum difficilior, si respectu eiusdem peccati intelligatur, respondendum est quod tentatio carnis. Si respectu diversorum, sic se habent sicut excedentia et excessa, sicut ostensum est ; et sic procedunt rationes ad utramque partem.

Si autem quaeratur, quae earum magis excedat alteram, dicendum quod, quia omnis caro corrupit viam suam et homines ex maiori parte carnales sunt et desideriis carnis obsequuntur, quod difficilius est resistere tentationi carnis quam hostis.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Et ad rationes illas quae obiciuntur in oppositum, quod hostis ille est fortior et astutior et occultior, facile est respondere, quia non permittitur tentare secundum totam suam potentiam et astutiam, immo reprimitur potestate divina.

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod caro est in nostra potestate, dicendum quod, etsi in nostra sit potestate secundum ordinem naturae, tamen propter perversitatem concupiscentiae in multis et regnat ancilla et servit domina, et nimius amor carnis facit ventrem esse deum hominis ; et ideo non est in nostra potestate, quousque liberemur de potestate corporis huius, adiuvante gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Tanta enim est vis amoris ut amantem amato quodam modo subiciat. Unde, etsi filius sit in potestate patris, non est tamen patri facile occidere vel affligere filium, sed valde difficile. Sic in proposito intelligendum est, quia nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod bonum interius magis adhaeret, dicendum quod, etsi magis adhaereat spiritui secundum quod spiritus est, non tamen magis adhaeret secundum quod carnalis est ; nunc autem fere omnes homines carnales sunt, nec permanet spiritus Dei in homine, quia caro est.
  3. Ad illud quod obicitur, quod diabolus tentat violentiis, dicendum quod nulli infert violentiam simpliciter ; violentare tamen dicitur quodam modo propter immissionem aliquarum tribulationum, quare non ita movent affectum sicut carnis incitamenta, nisi caro ibi interponat partes suas.

 

 

ARTICULUS III.

De quantitate peccati primorum parentum.

 

Consequenter quantum ad tertium articulum quaeritur de quantitate peccati primorum parentum.

Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum primum peccatum potuerit esse veniale.

Secundo quaeritur, utrum fuerit remediabile sive remissibile.

Tertio quaeritur, utrum inter caetera genera peccatorum fuerit magis grave.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum peccatum Adac potuerit esse veniale.

 

Cira primum sic proceditur et quaeritur, utrum primum peccatum hominis fuerit vel esse potuerit peccatum veniale.

Et quod sic, videtur.

  1. In egressu a rectitudine prius curvatur aliquid parva obliquitate quam magna ; sed magna obliquitas est culpa mortalis et parva est culpa venialis : ergo, cum cecidit a statu rertitudinis innocentiae, per veniale transivit ad mortale : ergo prius peccavit venialiter quam mortaliter.
  2. Item, consensum sive electionem praecedit appetitus : nihil enim eligimus nisi prius illud appetamus. Ergo ante consensum primi hominis fuit appetitus. Sed appetitus ille erat ad illicitum : ergo erat peccatum ; sed non mortale, quia nihil est mortale citra consensum : ergo veniale. Prius igitur peccavit peccato veniali quam peccato mortali.
  3. Item, contingit aliquid diligere inordinate et supra Deum, contingit etiam aliquid diligere ordinate et sub Deo ; sed inter haec duo cadit medium, videlicet diligere aliquid sub Deo, sed inordinate : si igitur ab extremo in extremum pervenitur per medium, prius dilexit homo aliquid inordinate sub Deo quam supra Deum ; sed primum est mortale, secundum veniale : ergo etc.

 

Si tu dicas quod homo in primo statu existens non potuit peccare venialiter, ostenditur quod sic :

  1. Primum, quia verbum otiosum est peccatum veniale, quantum est de genere suo, cum non sit contra aliquod mandatum ; sed Adam poterat verbum otiosum dicere et cum uxore sua iocari : ergo poterat in statu illo venialiter peccare.
  2. Item, quod potest in maius potest in minus quod est ordinatum ad illud ; sed Adam poterat peccare mortaliter ; sed peccatum mortale est maius quam veniale. Cum igitur Adam primo potuit peccare mortaliter, potuit primo peccare venialiter.
  3. Item, est ponere statum in quo non potest quis peccare venialiter nec mortaliter, utpote statum comprehensoris ; et statum in quo potest peccare venialiter et mortaliter, utpote statum viatoris ; et statum in quo contingit peccare mortaliter et non venialiter, sicut statum angeli lapsi. Ergo erit ponere statum in quo contingeret peccare venialiter et non mortaliter ; sed hic non est status nisi hominis instituti : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Peccatum veniale ideo veniale est propter impulsionem et pronitatem quam homo habet ad illud ; sed primus homo nullum habuit impulsum : ergo non potuit primo committere veniale peccatum.
  2. Item, in primo homine nullus erat motus brutalis, sed quilibet erat secundum deliberationem rationis ; sed peccatum committere cum deliberatione rationis, ubi nulla est pronitas, non potest esse nisi mortale : ergo etc.
  3. Item, regnum animae adeo ordinatum erat, sicut dicit Augustinus quod, si ipsa servaret ordinem sub Deo, nihil exiret eius imperium. Ergo impossibile fuit hominem peccare nisi prius a Deo se averteret ; sed hoc est per mortale : ergo etc.
  4. Item, angelus propter dignitatem sui status non solum peccavit mortaliter, sed etiam irremediabiliter ; ergo, si status innocentiae excedebat statum miseriae in magna praecellentia, videtur quod illud quod est in nobis modo modicum et leve, in statu illo esset magnum et grave : nulla igitur essent ibi levia et minuta peccata, sed omnia essent gravia et mortalia.
  5. Item, omne peccatum aufert innocentiam ; sed quod auferebat homini innocentiam auferebat immortalitatem ; et quod auferebat immortalitatem inferebat mortem ; et quod inferebat mortem erat mortale : ergo a primo, nullum peccatum poterat esse primo in homine quod non esset mortale.
  6. Item, si Adam primo commisisset veniale, quaero, utrum potuisset poenitere an non. Si non, ergo fuisset irremediabile. Si sic, ergo propter veniale peccatum doluisset : ergo passibilis factus esset ; et si passibilis, ergo et mortalis, cum eadem esset in eo ratio passibilitatis et mortis. Ergo necesse fuit primum peccatum primi hominis vel esse mortale vel esse irremediabile vel quod aliquid esset veniale et inferret mortem, quae duo simul stare non poterant.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod circa hoc duplex fuit opinio.

Quidam enim dixerunt quod Adam primo peccato peccavit mortaliter, potuisset tamen peccare venialiter, non tamen omni genere venialis. Quoddam enim est veniale quod est veniale ex genere actus, sicut dicere verbum otiosum et mendacium iocosum vel exire in risum dissolutum ; et hoc est veniale, non solum cum praevenit rationis iudicium, sed etiam cum subsequitur ; et hoc peccato dicunt Adam primo peccare potuisse. Est aliud genus venialis peccatiquod dicitur veniale a veniendo, quia venit ex surreptione et pronitate naturae corruptae ; et hoc praevenit, non subsequitur iudicium rationis ; et tali peccato dixerunt Adam peccare non potuisse propter ordinem originalis iustitiae, quo inferior potentia ita subdebatur superiori quod nihil appeteret absque eius imperio et dictamine.

Et haec positio satis fuit probabilis.

 

Verumtamen communiter non approbant eam doctores theologiae. Nam improbabilitatem habet, si quis attendat ad perfectionem status et regulam rectitudinis in qua erat ; a qua etiam, cum nullum haberet impellens, exire non poterat nisi contemnendo divinam iustitiam et foedando suam innocentiam et corrumpendo naturam suam ; quae omnia faciunt primam culpam Adae non venialem, sed mortalem fuisse nec potuisse aliter esse. Et ideo est communis opinio, quam hodie approbant doctores, quod Adam in statu innocentiae primo peccato peccavit mortaliter nec primum eius peccatum veniale esse potuit.

Unde concedendae sunt rationes quae hpc ostendunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod prius est pervenire ad parvam obliquitatem quam ad magnam, dicendum quod verum est ubi est curvitas paulativa et per successionem ; ibi autem potius fuit fractio quam curvatio, vel, si curvatio dici debet, primo incepit in consensu, qui fuit mortale peccatum, et ita inter rectitudinem et illam obliquitatem non intercidit medium. Et si tu quaeras : unde hoc ? dico quod hoc non fuit propter immediatam oppositionem rectitudinis ad peccatum mortale, sed quia in tali subiecto, quod quidem vel oportebat esse sanum vel mortuum.
  2. Ad secundum quod obicitur, quod appetitus praecedit consensum, dicendum quod verum est ; sed appetitus, qui praecessit consensum primorum parentum, non fuit libidinosus, sed natnralis ; ex tunc autem incepit esse libidinosus, quando voluntas deliberativa consensit, et tunc etiam incepit esse mortalis ; et ita non ante coepit esse peccatum quam esset mortale.
  3. Ad illud quod obicitur, quod medium est inter diligere ordinate sub Deo et inordinate supra Deum, dicendum quod, etsi sit medium, comparando statum ad statum simpliciter, comparando tamen ad hominem illum, non cadebat medium. Ratio autem huius erat propter magnam approximationem ad Deum, ob quam nihil poterat inordinate diligere quin per hoc Deo iniuriam faceret ac per hoc supra Deum diligeret.
  4. Ad aliud quod obicitur, quod poterat dicere verbum otiosum, quod est veniale, dicendum quod verbum otiosum ei fuisset mortale propter status perfectionem. Unde quod dicitur aliquod peccatum esse veniale generaliter sive de genere sui actus, hoc intelligendum est respectu naturae lapsae.
  5. Ad illud quod obicitur : quod potest in maius, potest in minus, dicendum quod illud non est semper verum, quia non est hominis potestas aliquando ita ordinata ad minus sicut ad maius. Unde maius est hominem mori quam febricitare, facilius tamen potest aliquis alicui inferre mortem quam febrem ; sic et homo primus citius potuit se occidere quam debilitare, id est, prius mortaliter quam venialiter peccare.
  6. Ad illud quod obicitur, quod quartus status esse deberet, in quo posset tantum venialiter peccare, dicendum quod illum statum nullo modo convenit esse. Quod enim aliquod peccatum sit veniale alicui, hoc est propter magnam pronitatem quam habet ad peccandum, et difficultatem quam habet ad bene faciendum ; et ubi haec sunt, est facilitas ad mortale. Et ita nunquam est ponere statum in quo peccetur venialiter, in quo non possit peccari mortaliter ; est tamen ponere e converso statum, scilicet in quo contingit peccare mortaliter et non venialiter, propter defectum poenitentiae ; huiusmodi autem est status daemonum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum peccatum primum hominis fuerit remissibile vel irremissibile.

 

Secundo quaeritur, utrum peccatum, quod primo secutum est ex tentatione illa, fuerit remissibile vel irremissibile.

Et quod irremissibile, videtur.

  1. Augustinus, De mirabilibus sacrae Scripturae, loquens de angelo, dicit quod resurgere non potuit, quia de sublimissimo statu cecidit ; sed homo cecidit de nobilissimo gradu et statu quem potuit habere in via : ergo, si non potuit resurgere daemon, pari ratione nec homo.
  2. Item, peccatum ad quod nullam habet homo inclinationem, nullam habet excusationem, et quod omni caret excusatione non est dignum remissione ; sed peccatum quod omnino ineptum est ad remissionem est irremissibile : ergo peccatum illud est irremissibile quod fit sine aliqua inclinatione ; sed tale fuit peccatum quod consecutum est ex prima tentatione : ergo etc.
  3. Item, morbus qui totam naturam inficit est incurabilis, quia omnino sanitatem et principium sanitatis expellit ; sed peccatum quod ex primaria tentatione subsecutum est totam naturam humanam infecit : videtur igitur quod fuerit morbus incurabilis.
  4. Item, Adam, antequam peccaret, non solum habuit naturalia, sed etiam gratuita, sicut ostendetur infra, et hoc innuit Glossa, Lucae 10, 30-31, ubi dicit quod homo vulneratus fuit in naturalibus et exspoliatus gratuitis ; angelus vero non habuit gratuita, sed solum naturalia, sicut ostensum fuit supra : ergo maiorem corruptionem fecit peccatum hominis in homine quam peccatum angeli in angelo ; sed peccatum quod magis corrumpit, minus est aptum sanari : ergo, si peccatum angeli fuit irremediabile, multo fortius peccatum hominis.

 

Sed contra :

  1. Poenitentia est via ad inveniendam veniam ; sed primus parens, postquam peccavit, potuit poenitere, quod patet, quia doluit et poenituit : ergo potuit veniam et misericordiam invenire. Ergo peccatum eius fuit remissibile.
  2. Item, dignum est ut qui ab alio deicitur, ab alio adiuvetur ; sed homo, cum peccavit, alio tentante deiectus est : ergo decuit ipsum habere praesidium et adiutorium ad resurgendum ; sed, illo habito, peccatum hominis est remissibile : ergo etc.
  3. Item, peccatum primi hominis totam humanam naturam infecit. Ergo, si irremissibile fuisset, tota humana natura damnata fuisset : ergo divina providentia et dispositio, quae hominem fecerat propter beatitudinem, fuisset frustrata, et ita esset vana.
  4. Item, non est maioris stabilitatis culpa quam gratia nec demeritum quam meritum. Ergo, si culpa Adae fuisset irremissibilis, gratia praecedens fuisset inamissibilis : ergo, si gratiam potuit amittere, pari ratione a culpa potuit resurgere.

Quaestio est igitur propter quid remissibile fuerit peccatum humanum, non angelicum.

 

Respondeo : Dicendum quod primum peccatum hominis, quod ex tentatione diaboli subsecutum est, remissibile fuit.

Et si quaeratur ratio huius, dicendum quod ex tribus rationibus una potest ratio sufficiens colligi. Remissibile namque fuit peccatum primi hominis, quia erat in carne mortalis, quia in voluntate vertibilis, quia in transgressione excusabilis.

Carnis mortalitas faciebat remissibilitatem. Potuit enim divina iustitia severitatem et aequitatem sui iudicii in homine exercere praeter aeternam damnationem in hoc quod hominem peccatorem morti tradidit et hominis innocentis mortem pro satisfactione suscepit, ut sic exerceretur in homine severitatis vindicta pro culpa perpetrata, ut, quemadmodum homo voluntarie peccando Deum deseruerat et se ipsum morte culpae occiderat, sic spiritus invitus desereret corpus et mors exigatur in poena, sicut commissa fuerat in culpa. Angelus autem per naturam immortalis erat nec mori poterat nisi morte aeterna, et ideo non erat alia via exercendi in ipsum iustitiae severitatem nisi per mortem damnationis aeternae. Et sic carnis mortalitas multum facit ad hoc quod peccatum hominis esset remissibile.

 

Voluntatis vertibilitas ad hoc nihilominus faciebat. Quia enim homo conditus est in vertibilitate arbitrii, quae non tantum debebat esse in eo ad momentum, sed etiam ad tempus diuturnum, quia longo tempore debebat esse viator, hinc est quod sicut gratia adveniens eius voluntati non abstulit vertibilitatem ad malum, sic culpa superveniens non abstulit potentiam revertendi ad bonum ; et sicut potuit transgredi, ita potuit conteri ; et sicut per culpam pervenit ad iram divinam, sic per poenitentiam rediit ad gratiam. Hoc autem angelus non habuit, sicut ostensum fuit supra, distinctione septima, propter brevitatem spatii merendi, post quod voluntas eius vertibilitatem habere non poterat, sicut ibidem ostensum est.

 

Excusabilitas etiam in culpa faciebat ad peccati hominis remissibilitatem. Quia enim alio suggerente cecidit, dignum fuit per alium sublevari, et ideo competebat sibi mediatorem habere. Et quia lapsus non potest resurgere sine manu sublevante et inimicus non potest reconciliari sine mediatore interveniente, hinc est quod peccatum hominis remissibile fuit, non peccatum angeli, quia homo, qui per alium cecidit, alium debuit habere adiutorem et relevatorem ; angelus vero non, quia cecidit per semetipsum. Et haec est ratio quam Magister reddit in littera.

 

Et sic patet quod triplex est ratio quare peccatum hominis remissibile fuit, et istae tres concurrentes reddunt unam rationem integram. Inter has tamen praecipua est ratio quae medio loco posita, est, scilicet vertibilitas voluntatis post lapsum, per quam homo susceptibilis erat poenitentiae, mediante qua ad veniam poterat pervenire.

Concedendae sunt igitur rationes ostendentes peccatum hominis, quod ex prima tentatione secutum est, fuisse remissibile.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod cecidit de nobilissimo statu, dicendum quod, quamvis homo esset in statu sublimi, non tamen sic dicitur de sublimissimo statu cecidisse sicut angelus. Angelus enim proximus erat gloriae, adeo quod uno solo motu conversionis ad Deum poterat effici gloriosus ; non sic fuit de homine ; et ideo non est simile.
  2. Ad illud quod obicitur, quod homo nullam habuit inclinationem, dicendum quod, etsi non habuit inclinativum interius, habuit tamen impulsivum exterius, ratione cuius aliquo. modo fuit peccatum eius excusabile. Esto tamen quod excusabile non esset in se, nihilominus excusabile factum est quando homo incepit de sua transgressione dolere.
  3. Ad illud quod obicitur, quod tota natura corrupta est, dicendum quod, etsi corrupta sit tota quantum ad totam posteritatem, quae seminaliter ex Adam procedit, nihilominus tamen remansit ipsi Adae semen, in quo benedictae sunt omnes gentes, id est Christus, in quo nulla fuit corruptio, immo membrum sanissimum fuit, et ideo sua cauterizatione caetera membra a faece peccati curavit. Remansit etiam in homine aliqua naturalis rectitudo, utpote synderesis, quae non fuit in eo extincta, qua movente et instigante potuit peccatum detestari et detestando ad Deum reverti et revertendo curari.
  4. Ad illud quod obicitur, quod homo habuit naturalia et gratuita quando peccavit, dicendum quod, etsi aliquod donum amiserit in peccando, quod Lucifer non perdidit, quia non habuit, naturae tamen rectitudo non est adeo obliquata in homine sicut fuit in diabolo ; et non tam improbe et pertinaciter adhaesit ei quod appetiit, sicut angelus qui nullum habuit retardativum.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum primum peccatum fuerit gravissimum omnium peccatorum.

 

Tertio quaeritur, utrum peccatum, quod ex illa tentatione subsecutum est, fuerit gravissimum omnium peccatorum.

Et quod sic, videtur.

  1. Augustinus, XIV De civitate Dei : Magna fuit in peccando iniquitas, ubi tanta fuit in non peccando facilitas. Ex quo verbo elicitur tale argumentum : Ubi maior est facilitas ad obediendum, ibi maior est culpa in contemnendo ; sed primo homini obedire fuit facillimum : ergo in transgressione illa fuit peccatum maximum.
  2. Item, Augustinus, ibidem : Obedientia secundi hominis eo est praedicabilior quo factus est obediens usque ad mortem. Ex quo verbo potest elici tale argumentum : Sicut qui est obediens usque ad mortem habet maximum meritum in obediendo et est maxime laudabilis, sicut fuit Filius Dei, sic qui sic est inobediens ut etiam non desistat propter timorem mortis, maxime est culpabilis et vituperabilis ; sed talis fuit inobedientia primorum parentum, qui comminatione mortis non timuerunt transgredi divinum mandatum : ergo videtur quod illud peccatum fuerit maximum.
  3. Item, tanto gravius est peccatum quanto magis corrumpit, quia peccatum est corruptio modi, speciei et ordinis ; sed peccatum primorum parentum fuit maxime corruptivum, quia non solum ipsos corrupit, sed etiam totum genus humanum : ergo fuit omnium pectorum maximum.
  4. Item, tanto gravius est peccatum quanto maiori poena punitur per iustum Dei iudicium ; sed peccatum primorum parentum punitum fuit poena mortis et exhaeredationis in se et in suis posteris, et haec est maxima omnium poenarum : ergo illud peccatum fuit maximum.

 

Sed contra :

  1. Minus est peccatum remissibile quam irremissibile ; sed peccatum illud fuit remissibile, ut supra probatum est ; multa autem peccata sunt irremissibilia : ergo etc.
  2. Item, gravius est peccatum quod nullo modo est excusabile quam quod aliquam habet excusationem ; sed peccatum primorum parentum aliquam habet excusationem in hoc quod factum est ad alienam instigationem ; peccalum autem in Spiritum sanctum colorem excusationis non habet : ergo peccatum illud non fuit peccatum gravissimum.
  3. Item, tanto gravius est peccatum quanto ex maiori libidine procedit ; sed in primis parentibus minime regnavit libido et voluntatis improbitas, cum eorum natura esset munda et sana : ergo videtur quod illa transgressio ex inobedientia non fuerit maxima.
  4. Item, gravius est peccatum quod est contra rationem et naturam et institutionem divinam quam quod solum est contra divinum mandatum ; sed peccatum primorum parentum, quod ex illa tentatione secutum est, nec fuit omnino contra naturam nec contra rationem, sed solum contra divinam institutionem : nam nec natura nec ratio per se dictabat de illo ligno non esse edendum ; multa autem sunt peccata quae sunt contra naturam et rationem et institutionem divinam, quae nos appellamus peccata contra naturam : ergo non videtur quod illa primorum parentum transgressio omnium peccatorum fuerit maxima.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum multis modis possit dici peccatum unum gravius et maius altero, ad praesens tamen attendendum est quod tribus modis dicitur unum peccatum esse gravius altero : aut propter maiorem libidinem aut propter maiorem ingratitudinem aut propter maiorem corruptionem.

Si primo modo loquamur, sic peccatum illud nec fuit maximum simpliciter nec maximum omnium peccatorum hu manorum ; ex maiori enim libidine diabolus peccavit et etiam multi filii Adae ex maiori libidine peccant quam peccaverit primus parens.

Si vero secundo modo dicatur peccatum maius, scilicet quantum ad ingratitudinem, sic peccatum Adae non fuit maximum simpliciter, maximum tamen fuit omnium humanorum. Maximum namque simpliciter non fuit, quia diabolus ex maiori ingratitudine peccavit, cum plura bona in sua creatione perceperit et de sublimiori statu lapsus fuerit. Fuit tamen maximum omnium humanorum, quia in nobiliori statu et altiori erat quam aliquis posterorum suorum qui lapsus fuerit in peccatum ; et ideo maxime iudicatur fuisse ingratus.

Si autem dicatur tertio modo peccatum maius altero ratione maioris laesionis, sic quodam modo fuit maximum omnium et quodam modo non. Maior enim laesio dupliciter potest intelligi et esse, scilicet intensive et extensive. Intensive loquendo, peccatum Adae non fuit maximae laesionis, quia non adeo depravavit voluntatem suam sicut multa peccata depravant. Extensive vero loquendo, peccatum illud maximae laesionis fuit, quia nullum peccatum est quod tot personis nocuerit et in tot pertranseat sicut illud peccatum quod perpetratum fuit ex tentatione primaria ; et ita quodam modo fuit gravissimum, quodam modo non.

 

Et ex hoc patet responsio ad rationes ad utramque partem adductas : utraeque enim secundum diversas vias verum concludunt, sicut aspicienti satis est planum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicitur quod diabolus loquebatur per serpentem ignorantem sicut per energumenos Sed contra : Diabolus movet energumenos mediante virtute sensibili : ergo videtur similiter quod moverit serpentem ad formandam locutionem mediante sensibili virtute ; hoc autem non videtur possibile, quia imaginatio serpentis non erat capax sermonis et locutionis : ergo mediante illa non poterat vox articulata formari.

Iuxta hoc quaeritur, a qua virtute fuerit illius locutionis formatio principaliter, et utrum data sit nova potestas serpenti, utrum etiam fuerit miraculum sicut fuit in locutione asinae Balaam.

Respondeo : Dicendum quod ad locutionis formationem ista tria concurrunt : primo instrumentorum aptitudo et convenientia ; secundo vero virtus motiva ; et tertio virtus directiva, cuius regimine formatur vox articulata. Et haec tria sunt in homine complete a sui natura, in brutis vero animalibus reperiuntur incomplete. Habent enim quaedam animalia organa apta, licet non complete, ad vocis formationem ; habent etiam vim sensibilem motivam ; habent etiam vim excogitativam sive imaginativam, ratione cuius erudiuntur ad aliquas voces pronuntiandas. Non tamen est in eis complete, sed cum adest vis rationalis, quae possit et regere et movere, tunc illa potentia incompleta ad actum habet reduci.

Et sic fuit in illa prima tentatione. Nam diabolus excitabat vim motivam et adiuvabat et dirigebat ut posset illas voces articulatas formare, ita quod serpenti non est data nova potestas, sed potestas superior assistebat. Unde proprie miraculum non erat, licet quis rationabiliter admirari posset, cum esset supra potestatem irrationalis creaturae talia verba formari.

Licet igitur maior sit aptitudo in energumenis ratione vis motivae et organorum in loquendo quam in serpente, quia tamen virtus principaliter movens utrobique et dirigens in formando est virtus daemonis, ideo dicit Magister eodem modo locutum esse diabolum per serpentem quo modo loquitur per daemoniacum.

Ad illud ergo quod obicitur, quod imaginativa vis serpentis non erat capax locutionis, dicendum quod verum est de locutione quantum ad significationem, sed non est verum quantum ad vocis expressionem.

Vel posset dici quod, quamvis motus serpentis cooperaretur ad motum linguae, non tamen cognitiva cooperabatur ad vocis articulationem.

Et per hoc patent ea quae quaesita sunt.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : serpens callidissimus dictus est propter astutiam diaboli. Sed si haec est ratio quare serpens dictus est callidissimus, pari ratione, si diabolus quodcumque aliud animal assumsisset, callidissimum diceretur : ergo non esset ratio quare magis illud animal assumsisset quam aliud.

Respondeo : Dicendum quod calliditas attenditur in cognitione ordinata ad nocendum et seducendum. Et quoniam duplex est nocumentum, videlicet spirituale et corporale, duplex potest esse calliditas : aut in nocendo corporaliter aut in nocendo spiritualiter. Calliditatem in nocendo corporaliter homini habet serpens a naturae suae industria, loquendo saltem secundum statum naturae lapsae. Calliditatem vero nocendi spiritualiter non habet a se, sed a diaboli praesentia ; et de hoc loquitur Augustinus et Magister in littera. Et quia spiritualia debent significari per corporalia sibi similia, ideo, cum serpens ex se habeat calliditatem nocendi et insidiandi corporaliter, congruum fuit per ipsum diabolum exercere calliditatem suam contra hominem in nocendo spiritualiter ; et secundum hunc duplicem sensum intelligi potest Scriptura.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit scriptura : Sciendum est duas esse species tentationis, interiorem et exteriorem. Exterior enim tentatio non est nisi propter interiorem nec ad culpam perducit nisi mediante interiori : ergo non videtur quod ab invicem habeant distingui.

Item, subdividit interiorem in eam quae est ab hoste et in eam quae est a carne ; et videtur quod divisio illa sit insufficiens, quia non solum tentatio est ab hoste et a carne, sed etiam a mundo, secundum illud I Ioannis 2, 16 : Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis etc.

Quaeritur ergo de sufficientia horum membrorum. Et cum alibi legantur plures aliae differentiae tentationis, quaeritur quomodo distinguantur ab illis.

Respondeo : Dicendum quod tentatio quinque modis considerari potest, scilicet quantum ad motivum et quantum ad instrumentum et quantum ad effectum et quantum ad gradum et quantum ad modum.

Quantum ad motivum : vel generaliter vel specialiter. Si generaliter, sic dividitur tentatio in eam quae est ab hoste et a carne et a mundo, ut dicitur in quadam sequentia : Mundus, caro, daemonia diversa movent proelia.

Si specialiter, ut dicatur motivum quod se offert non solum per modum obiecti, sed etiam quod inducit et excitat per modum impulsivi, sic est ilia divisio quam ponit Magister in littera, quod tentatio alia est ab hoste, alia est a carne, quorum utrumque habet ad malum incendere.

 

Si autem loquamur quantum ad instrumentum, sic dupliciter potest considerari : aut generaliter aut specialiter. Si generaliter, sic est illa divisio Gregorii, quod tentatio quaedam est per vitia, quaedam per flagella.

Si specialiter, sic est illa divisio tentationis quam ponit Glossa in Psalmo [106, 18] super illud : Omnem escam abominata est etc., ubi dicitur quod multiplex est tentatio, quarum prima est error sive nescientia viae veritatis ; secunda, difficultas vincendarum concupiscentiarum ; tertia, taedium boni ; quarta, tempestas saeculi.

 

Si tertio, modo, scilicet quantum ad effectum, consideretur ipsa tentatio, similiter dupliciter potest considerari : aut generaliter aut specialiter. Si generaliter, sic est illa divisio, quae ponitur in Glossa super illud I ad Corinthios 10, 13 : Tentatio vos non apprehendat etc., ubi dicitur in Glossa quod tentatio alia est diabolica, alia est humana. Et differunt, quia, sicut ibidem innuitur, tentatio diabolica est quae malum habet exitum et quae terminatur ad mortale peccatum ; tentatio vero humana dicitur quae exitum periculosum non habet, quia vel est ibi peccatum veniale vel nulla est ibi culpa, secundum quod ostenditur in Glossa, ubi dicitur quod tribus modis habet fieri tentatio humana.

Si specialiter, sic est illa Augustini, De doctrina christiana, quod diabolus tentat aut vexando carnem aut vulnerando naturalia aut exspoliando gratuita ; hic enim ponuntur specialiter effectus tentationis diabolicae.

 

Si autem quarto modo consideretur tentatio, scilicet quantum ad gradum, hoc potest esse dupliciter : aut generaliter aut specialiter. Si generaliter, sic est iila quam ponit Magister in littera : tentatio alia est exterior, alia interior.

Si specialiter, sic est illa quam ponit Gregorius, et habetur in Glossa super illud Iacobi 1, 14 : Unusquisque tentatur a concupiscentia etc., quod tentatio tripliciter perficitur : suggestione, delectatione et consensu, ubi notantur gradus in progressu tentationis explicite, qui ponebantur in divisione prius habita implicite. Per tentationem enim exteriorem intelligimus suggestionem ; per interiorem intelligimus illam in qua est delectatio vel consensus.

Et per hoc patet responsio ad illud quod primo obicitur, quod illa membra ad invicem non distinguuntur, cum unumordinetur ad alterum.

 

Si autem quinto modo consideretur tentatio, scilicet quantum ad tentandi modum, hoc similiter aut erit generaliter aut specialiter. Si generaliter, hoc potest esse explicite vei implicite. Si implicite, sic est illa quae ponitur in Glossa super Psalmum [90, 1] : Qui habitat in adiutorio, ubi dicitur quod quaedam est tentatio levis et occulta, quaedam gravis et occulta, quaedam levis et manifesta, quaedam gravis et manifesta. Si autem explicite, sic est illa quam ponit Bernardus per septem membra. Quarum prima est importuna, scilicet quae procaciter insistit ; secunda dubia, scilicet quae animum dubietatis nebula involvit ; tertia est subita, scilicet quae iudicium rationis praevenit ; quarta occulta, quae scilicet deliberationis ordinem praeterfugii ; quinta violenta, quae vires nostras transcendit ; sexta fraudulenta, quae scilicet animum seducit ; septima perplexa, quae variis vitiis impedit.

In hac enim divisione explicantur difficultates et gravitates tentationum sive modorum tentandi,et latentiae, quae in priori divisione implicite claudebantur. Verumtamen tam haec divisio quam praecedens est de modis tentationis in sua generalitate consideratae.

Si autem consideretur specialiter tentatio, prout contrahitur ad tentationem diaboli, sic modi eius dupliciter possunt assignari : vel implicite, et sic dividit Augustinus, in quodam sermone : Diabolus tentat ut leo, tentat ut draco ; vel explicite, et sic est illa divisio Gregorii super Iob 40, 9, super quem locum dicit Gregorius sic : Fideli famulo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat, scilicet quod opprimendo rapit, insidiando circumvenit, minando terret, suadendo blanditur, desperando frangit, promittendo decipit. In hac autem divisione explicantur modi, quos Augustinus clauserat sub his duobus verbis, quod tentat ut leo, tentat ut draco.

Et sic patet ratio assignandi diversas divisiones tentationis secundum diversas eius considerationes. Patet nihilominus responsio ad oblecta.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit in littera : Tentatio, quae fit ex carne, non est sine peccato. Cum enim diabolus possit carnem commovere et vexare, videtur similiter quod tentatio, quae est ab hoste, sine peccato esse non possit.

Item, cum non sit in nostra potestate tentari vel non tentari, videtur quod tentatio de se non ponat in nobis culpam nisi ei consentiatur. Sicut ergo tentatio hostis, cui non consentitur, est materia exercendae virtutis, ita videtur etiam tentatio carnis.

Propter hoc est quaestio quare tentatio carnis magis est semper cum peccato quam tentatio hostis.

Respondeo : Dicendum quod tentatio carnis est impulsus sensualitatis, quem consuevimus appellare primum motum, et quoniam in illo impulsu sensualitas movetur inordinate et praeter rationis ordinem, hinc est quod tentatio carnis nunquam est in nobis quin sit in nobis aliqua inordinatio, et ita aliqua venialis culpa. Tentatio vero hostis omnino extra est et potest esse sine aliqua delectatione inordinata in nobis existente. Et ideo dicit Magister quod tentatio hostis potest esse sine peccato, tentatio vero carnis minime.

Alia etiam posset reddi ratio, quoniam caro est in potestate nostra et eam possumus ad libitum nostrum domare ; et ideo potius imputatur nobis in culpam carnis impulsio quam diabolica suggestio. Quomodo autem carnis impulsus sive primi motus debeant dici esse peccatum, infra suo loco magis expresse determinabitur.