Distinctio IX — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO IX
Post praedicta superest cognoscere etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de consequentibus ad malorum obstinationem ; in hac parte agit de his quae consequuntur bonorum confirmationem. Haec autem sunt duo, scilicet distinctio ordinum et consequens ministerium ; ideo haec pars duas habet.
In prima agit de angelicorum ordinum distinctione.
In secunda de angelorum ministerio et missione, infra distinctione decima : Hoc etiam investigandum est etc.
Prima pars habet duas partes.
In prima agit de distinctione ordinum quantum ad primam conditionem ;
in secunda vero quantum ad reparationem, ibi : Notandum etiam, quod decimus ordo etc.
Prima pars habet quatuor partes.
In prima determinat qualiter angelorum ordines distinguuntur.
In secunda, qualiter nominantur, ibi : Haec nomina illis non propter se etc.
In tertia determinat, quod sit huius ordinationis principium, ibi : Mam nunc inquirere restat etc.
In quarta vero et ultima determinat modum, ibi : Praeterea considerari oportet etc.
Secunda vero pars principalis, quae ibi incipit : Notandum etc., duas habet.
In prima determinat de reparatione ordinum angelicorum fienda quantum ad gradum ;
in secunda vero quantum ad numerum, ibi : Non enim iuxta numerum eorum etc.
PRAENOTATA DE NOMINIBUS ET DIVISIONIBUS ANGELORUM.
Ad intelligentiam autem eorum quae in hac parte dicuntur, primo procedendum est via narrationis ; secundo vero via inquisitionis. Via autem narrationis est definitiva et divisiva ; ideo oportet hic praenotare quarumdam rerum definitiones et divisiones.
Oportet igitur primo videre, quid sit hierarchia ; secundo vero, quid angelus ; tertio, quid sit ordo angelicus. Quibus praeintellectis, maxima via praestabitur nobis ad sequentia terminanda.
Sciendum est igitur, quod ipsius hierarchiae beatus Dionysius tres ponit definitiones, in libro De angelica hierarchia,
quarum prima haec est : Hierarchia est divina pulcritudo ut simpla, ut optima, ut consummata vel consummativa.
Secunda est haec : Hierarchia est ordo divinus, scientia et actio, deiforme quantum possibile similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionaliter in Dei similitudinem ascendens.
Tertia est haec : Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, similitudo et unitas, ipsum habens scientiae sanctae et actionis ducem, et ad suum divinissimum decorem immutabiliter definiens ; quantum vero possibile est, reformat suos laudatores.
Istarum definitionum distinctio et explicatio potest haberi sic : quia prima definitio est hierarchiae increatae, duae vero sequentes creatae. Differunt autem, quia prima illarum principaliter attenditur penes egressum a Deo, sed ultima penes regressum, licet utrobique tangatur utrumque.
Prima autem definitio, quae est hierarchiae increatae, exprimit ipsam quantum ad trinitatem et unitatem, ita quod nec trinitas praeiudicat unitati, nec unitas trinitati ; sed unitas spectat ad perfectionem trinitatis, et trinitas unitatis. Ut igitur ostendatur ibi esse unitas in trinitate, dicit : Hierarchia est divina pulcritudo. Pulcritudo enim consistit in pluralitate et aequalitate, sicut dicit Augustinus in libro De vera religione. Ut autem ostendat quod pluralitas non praeiudicat unitati, dicit ut simpla, quia sic est ibi pluralitas, ut tamen non tollatur unitatis simplicitas. Ut etiam ostendat quod unitas non praeiudicat pluralitati, subiungit ut optima, quia sic est in Deo unitas, ut tamen sit summa bonitas, per quam est perfecta communicatio, et sic personarum pluralitas. Postremo, ut ostendat quod unitas spectat ad perfectionem pluralitatis, et e converso, subdit ut consummata in quo significatur quod in trinitate et unitate consistit omnimoda et summa perfectio.
Secundae vero definitionis intellectus sic potest haberi. Definitur enim ibi angelica hierarchia secundum egressum a Deo. Egreditur autem a Deo secundum rationem imaginis et similitudinis, sicut et homo ; et ideo in illa notificatione primo describit ipsam hierarchiam egredientem a Deo per modum imaginis, cum dicit : Hierarchia est ordo divinus, scientia et actio ; ut ordo, id est ordinata potestas, respondeat Patri, et scientia Filio, et actio Spiritui sancto, secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem. Secundo vero describit quantum ad rationem similitudinis, cum subiungit : Deiforme, in quantum possibile est, similans etc. ; et tangitur ipsa assimilatio quantum ad habitum, cum dicitur : Deiforme, in quantum possibile etc., et quantum ad actum, cum subinfertur : Et ad inditas ei illuminationes etc. Similitudinis enim sive gratiae assimilantis actus est sursum ducere, sicut eius origo est desursum descendere.
Tertiam autem definitionem sic possumus intelligere ; describitur enim ibi, ut praedictum est, angelica hierarchia per regressum ad Deum principaliter.
Notatur igitur in praedicta definitione hierarchia regrediens sive regressus eius, primo quantum ad habilitatem, cum dicit : Hierarchia est ad Deum, quantum possibile est, similitudo et unitas. Secundo quantum ad actualitatem, cum dicit : Ipsum habens scientiae sanctae et actionis ducem. Tertio quantum ad immutabilitatem, cum subiungit : Et ad suum divinissimum decorem immutabiliter definiens. Quarto quantum ad plenitudinis ubertatem, cum subinfert : Quantum vero possibile est, reformans suos laudatores in hoc scilicet, quod non solum sibi sufficit, sed etiam propterplenitudinem caritatis et gratiae potens est alios adiuvare.
Et sic patet ex praedictis definitionibus, quid sit hierarchia tam divina quam angelica ; per quarum intellectum elicitur quaedam definitio magistralis, quae competit omni hierarchia, licet non univoce, quae talis est : hierarchia est rerum sacrarum et rationabilium ordinata potestas, in subditis debitum retinens principatum. Haec autem non solum competit hierarchiae angelicae, sed etiam ecclesiasticae vel humanae, de qua nihil ad praesens, sed solum de hierarchia angelica. Et quoniam haec non potest cognosci, nisi cognoscatur quid sit angelus, ideo praenotandae sunt angeli definitiones.
Angelus autem sic notificatur a Damasceno : Angelus est substantia incorporea, intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, Deo ministrans, gratia, non natura immortalitatem suscipiens. Dionysius autem aliter definit angelum sic : Angelus est imago Dei, manifestatio occulti luminis, speculum clarum, splendidissimum, immaculatum, incontaminatum, incoinquinatum, suscipiens, sicut conveniens est, tolam speciositatem boniformis deiformitatis, et in se resplendere faciens bonitatem silentii, quod est in abditis.
Differunt autem hae duae notificationes, quia prima describit angelum quantum ad esse, secunda vero non solum quantum ad esse, sed etiam quantum ad bene esse.
Primae definitionis intellectus haberi potest sic : describitur enim ibi angelus quantum ad substantiam, quantum ad virtutem, quantum ad operationem et quantum ad durationem.
Substantia tangitur in hoc quod dicit : Angelus est substantia incorporea .
Virtus, in hoc quod subiungit : Intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera ubi notatur triplex virtus angelica, scilicet cognitiva, operativa et imperativa. Cognitiva in hoc quod dicitur intellectualis ; operativa in hoc quod dicitur semper mobilis quia sine fatigatione potest operari ; sed imperativa in hoc quod dicitur arbitrio libera, quam non oportet distingui ab aliis praedictis in re, sed sufficit quod distinguatur ratione.
Operatio vero tangitur, cum dicitur Deo ministrans.
Duratio, cum subiungitur : Gratia, non natura immortalitatem suscipiens. Vocatur autem hic gratia non aliquis habitus gratis datus, sed gratia dicitur gratuita Dei influentia.
Intellectus autem secundae definitionis sic potest haberi. Definitur namque ibi angelus non solum quantum ad esse naturae, sed etiam quantum ad bene esse ; et ideo notificatur hic angelus, in quantum habet Dei imaginem per naturam, in quaritum habet similitudinem per gratiam, in quantum habet deiformitatem per gloriam.
Ratio autem imaginis exprimitur quantum ad duo, scilicet quantum ad id quod sursum est, et quantum ad id quod deorsum. Primum tangitur, cum dicit : Angelus est imago Dei ; secundum, cum subiungit : manifestatio occulti luminis imago enim est, in quantum capax Dei est et particeps esse potest ; sed manifestatio luminis est, in quantum illuminationes, quas suscipit, inferioribus ostendit.
Similiter quantum ad similitudinem gratiae describitur quantum ad duplicem respectum : ad sursum per positionem, ad deorsum per privationem. Comparatio ad sursum tangitur, cum dicitur : speculum clarum, splendidissimum ubi notatur, quod gratia desursum veniens naturam conservat, naturam decorat, naturam consummat ; et quantum ad haec tria dicit : speculum clarum, splendidissimum.
Comparatio vero ad id quod deorsum est, per modum privationis notatur, cum dicit : Immaculatum, incontaminatum, incoinquinatum ; per quae tria removet triplicem foeditatem ab angelo, quae repugnat gratiae. Primo foeditatem actam ; et haec est foeditas actualis et removentur per hoc quod dicitur immaculatum. Secundo foeditatem adhaerentem sive advenientem ; et haec est foeditas venialis et removetur per hoc quod dicitur incontaminatum. Tertio removet foeditatem contractam ; et haec est foeditas originalis et removetur per hoc quod dicitur incoinquinatum.
Similiter deiformitas gloriae tangitur secundum duplicem comparationem, scilicet ad id quod sursum est, et ad id quod deorsum est. Ad id quod sursum est, per hoc quod dicit : Suscipiens, sicut conveniens est, totam speciositatem boniformis deiformitatis. Comparatione enim ad Deum deiformis efficitur, cum speciositatem a Deo suscipit. Comparatio vero ad id quod inferius est, notatur, cum dicitur : Et in se resplendere faciens bonitatem silentii, quod est in abditis ; hoc autem est, dum refulgentiam divinae bonitatis, quam ipse habet, ostendit aliis. Hanc autem vocat silentium, quia nemo potest intime Deo coniungi, quin in illo quietetur, et quin omnis strepitus exterior quiescat, et ideo vocat silentium in abditis.
Et sic patet, quid sit hierarchia, et etiam quid sit angelus.
Tertio restat videre, quid sit ordo angelicus. Definitur autem sic a Gregorio, et in littera adducitur haec definitio a Magistro : Ordo est multitudo caelestium spirituum, qui inter se aliquo munere gratiae similantur, sicut in naturalium donorum participatione conveniunt.
Huius notificationis explanatio in promptu est. Notificatur enim hic ordo quantum ad suum fundamentum, quantum ad suum complementum, quantum ad dispositionem quae inter haec medium tenet locum.
Fundamentum tangitur, cum dicit : Ordo est multitudo caelestium spirituum ; ordo enim fundatur in natura. Complementum vero tangitur in hoc quod dicit : qui inter se aliquo munere gratiae similantur ; ordo enim complementum habet a gratia. Dispositio media inter utrumque notatur in hoc quod dicitur : sicut in naturalium donorum participatione conveniunt ; quia meliora naturalia disponunt ad maiora gratuita.
Ex praedictis notificantur nobis illatria, quae prius proposita sunt secundum descriptiones convenientes, quas facile esset secundum topicum calumniari et deslruere ; sed omittendum est, quia valde parum est utile.
Post hoc procedendum est ad divisiones. Sunt autem divisiones tres praenotandae ad faciliorem explicationem distinctionis angelicorum ordinum ; Prima est haec : hierarchiarum alia supercaelestis, alia caelestis, alia subcaelestis. Secunda est haec : hierarchiarum caelestium alia superior, alia media, alia inferior, sive quod idem est, alia epiphania, alia hyperphania, alia hypophania. Tertia est haec, quod ordo prima hierarchiae triplex est, scilicet Seraphim, Cherubim et Throni. Secundae hierarchiae similiter triplex est ordo secundum beatum Dionysium : Dominationes, Potestates et Virtutes. Secundum Gregorium et Bernardum ; Dominationes, Principatus et Potestates. Similiter tertiae hierarchiae triplex est ordo secundum Dionysium Principatus, Archangeli et Angeli. Secundum Gregorium et Bernardum ; Virtutes, Archangeli et Angeli.
Primae divisionis manifesta est ratio et intelligentia. Quoniam enim hierarchia non est nisi in substantia intellectuali, haec autem triplex est, scilicet divina, angelica et humana ; ideo triplex distinguitur hierarchia ; et divina dicitur supercaelestis, angelica caelestis, humana autem subcaelestis.
Secundae autem divisionis ratio et manifestatio est duplex : vel secundum ea quae essentialiter respiciunt hierarchiam vel secundum ea quae secundum status et officia respiciunt hierarchiam. Si vero secundum ea quae essentialiter respiciunt hierarchiam, quae sunt ordo, scientia et actio, sic triplicem oportet esse hierarchiam : unam penes scientiam, et haec est suprema ; alteram penes ordinem, et haec est media ; tertiam vero penes actionem, et haec est infima. Prima enim hierarchia principaliter attenditur penes scientiam divinam, media vero penes potentiam ordinatam, tertia vero penes actionem administrativam.
Si vero secundum status et officia, sic similiter oportet esse tres. Nam quidam est status contemplativorum, quidam activorum, quidam praelatorum. Penes statum contemplativorum est hierarchia suprema, penes statum activorum est hierarchia infima, penes statum medium, scilicet praelatorum, assignatur hierarchia media.
Tertiae autem divisionis ratio et explicatio ex ratione secundae divisionis habet ortum.
Quia enim suprema hierarchia secundum utrumque modum accipiendi attenditur in scientia et statu contemplationis, quae consistit in conversione ad Deum, ideo cum ad conversionem necessario requiratur triplex actus et triplex donum, scilicet tentionis, cognitionis et dilectionis, ideo triplex ordo ibi ponitur. Quantum ad perfectam tentionem est ordo Thronorum ; quantum ad perfectam cognitionem, ordo Cherubim ; quantum ad perfectam dilectionem, ordo Seraphim. Et hoc patet ex suis interpretationibus. Quia igitur tam prima ratio quam secunda comprehendit haec tria, ideo omnes tractatores in hac distinctione concordant, scilicet Dionysius, qui distinguit hierarchias penes essentialia, et Gregorius, qui distinguit penes officia.
Similiter subdivisio secundae hierarchiae pendet ex duplici ratione praeassignata. Dictum est enim quod secunda hierarchia uno modo accipitur penes ordinem sive ordinatam potestatem ; habet enim substantia ordinari mediante potentia. Perfectio autem virtutis sive potentiae consistit in tribus, scilicet in praesidendo, et penes hoc attenditur ordo Dominationum ; in resistendo, et penes hoc attenditur ordo Potestatum ; et in operando, et penes hoc est ordo Virtutum. Et ordinantur hi ordines secundum maiorem dignitatem et minorem, quia plus est praesidere quam repugnare, et repugnare quam per se operari posse. Ideo recte sic ordinantur ordines mediae hierarchiae a Dionysio, ut primo ponantur Dominationes, secundo Potestates et tertio Virtutes.
Si autem secunda hierarchia sumatur penes statum medium, scilicet praelatorum, sic similiter tres habet ordines secundum triplicem praelationem angelorum. Praesunt enim angeli angelicis spiritibus, et hi dicuntur Dominationes ; praesunt etiam bonis hominibus, et hi dicuntur Principatus ; praesunt etiam daemonibus, et hi dicuntur Potestates. Et sic patet ordo secundum dignitatem praelationum. Quia enim plus est praesidere angelis quam hominibus, et bonis hominibus quam daemonibus ; ideo primo Dominationes, secundo Principatus et tertio Potestates enumerantur a Gregorio et a Bernardo.
Divisio etiam tertiae hierarchiae ex duplici ratione praeassignata dependet. Si enim tertia hierarchia sumatur penes actionem ministerialem, sic triplex est ordo angelicus, secundum quod tripliciter contingit deputari ad regimen alterius vel ministerium. Quidam enim sunt angeli ordinati ad regimen principum, et hi Principatus sunt ; quidam vero ad regimen multitudinis, et hi dicuntur Archangeli ; quidam ad custodiam personae singularis, et hi dicuntur Angeli. Et sic patet etiam ordo et sufficientia illorum ordinum, quia plus est praesidere principi quam uni genti, princeps enim praeest toti genti ; et plus est deputari ad custodiam multitudinis quam ad custodiam personae singularis. Et per istum modum distinguit et ordinat Dionysius.
Si vero accipiatur penes operationem vitae activae, sic etiam triplex est ordo, secundum quod triplex est ministerium : aut enim ministerium consistit in operando aut in docendo, et in docendo aut maiora aut minora. Primum est Virtutum, secundum Archangelorum et tertium Angelorum. Et patet ordo, quia plus est facere quam docere sive dicere, et revelare maiora maius est quam revelare minora. Et penes hunc modum sumsit distinctionem tertiae hierarchiae Gregorius et Bernardus.
Ex his apparet ratio harum divisionum, apparet etiam diversificatio inter Gregorium et Dionysium. Quia enim diversimode distinctionem hierarchiarum consideraverunt, ideo et divisiones ordinum in ipsis diversimode assignaverunt.
Sed cum utrumque horum simul non possit esse verum, scilicet quod Principatus sit de media hierarchia et infima, et similiter Virtutes, quin confundantur hierarchiae et ordines, quaeritur quid istorum sit verius, et cui magis innitendum sit. Et dicendum ad hoc, quod magis innitendum est dicto Dionysii, tum quia ipse didicit, sicut dicitur, a Paulo, et ita tradidit sicut audivit ; tum quia Gregorius in confirmationem eorum quae de hac materia dicit ipsius auctoritatem inducit ; tum etiam quia, sicut ex praedictis patet, Dionysius distinctionem hierarchiarum sumsit penes ea quae sunt ipsis angelicis spiritibus intrinseca et essentialia ; et ideo sic ordines distinxit sicut habent collocari in caelis. Gregorius vero plus pensavit opera et officia ; et ideo sic distinxit, secundum quod plus potest valere ad eruditionem nostram. Nec unus contradicit alteri nec verbum alterius retractat ; sed alium modum distinguendi assignat, tum propter diversitatem considerationis in principio, tum propter diversitatem considerationis in fine.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam praedictorum et eorum quae Magister dicit in littera, ut via inquisitiva procedamus, circa ordines angelorum quaeruntur novem.
Primo quaeritur de ordinibus in comparatione ad naturam substratam.
Secundo in comparatione ad causam completivam.
Tertio in comparatione et dispositionem praeambulam.
Quarto quaeritur quantum ad nominationem.
Quinto quantum ad reparationem.
Sexto quantum ad praelationis evacuationem.
Septimo quantum ad numerum.
Octavo quaeritur in comparatione ad suum oppositum.
Nono et ultimo in comparatione ad disparatum.
ARTICULUS UNICUS.
De ordinibus angelorum.
QUAESTIO I.
Utrum angeli diversorum ordinum sint diversarum specierum per naturam
Primo igitur est quaestio de ordinibus angelorum in comparatione ad naturam substratam, et est quaestio, utrum angeli diversorum ordinum sint diversarum specierum per naturam.
Et quod sic, videtur.
- Multiplicatio angelorum maxime manifestat divinam potentiam et sapientiam et bonitatem, et maior multiplicatio ad maiorem spectat manifestationem ; sed maior est multiplicatio, quae est secundum numerum et speciem, quam quae est solum secundum numerum : ergo in angelis reperitur utraque : ergo angelus differt ab angelo secundum speciem. Sed maxime differunt angeli diversorum ordinum : ergo videtur quod secundum speciem distinguantur.
- Item, angeli diversorum ordinum magis differunt quam angeli eiusdem ordinis in simplicitate, quod est primum attributum, ergo pari ratione et in personalitatis discretione : ergo cum angeli eiusdem ordinis saltem differant numero, angeli diversorum ordinum differunt plus quam, numero. Sed maior differentia quam ea quae est secundum numerum non est nisi ea quae est secundum speciem : ergo etc. Si tu dicas, quod differunt magis aliqua differentia accidentali sicut aqua diversorum fontium magis quam aqua eiusdem fontis, obicitur contra hoc, quia magis differunt in simplicitate essentiae ; sed simplicitas essentiae non est accidens angelo, cum nullo modo possit intendi et remitti in eodem angelo, sed est essentialis proprietas : ergo facit essentialiter differre : ergo idem quod prius.
- Item, hoc videtur a simili : cum sint tria genera viventium, scilicet vegetabilium, sensibilium et intellectualium, in, genere eorum quae vivunt vita vegetabili est ponere diversitatem non solum secundum numerum sed etiam secundum speciem, sicut in plantis ; et similiter in genere eorum quae participant vitam sensibilem, sicut in animalibus : ergo pari ratione in his quae participant vitam intellectualem, sicut in angelicis spiritibus. Si ergo est ibi differentia secundum speciem, cum maxime attendatur angelorum differentia in diversis ordinibus, patet etc.
4. Item, sicut corpora luminosa, sua varietate decorant caelum et tamen sunt omnia luminosa, ita angeli suo modo decorant empyreum, unde dicuntur astra matutina, Iob 38, 7 ; sed luminaria caeli differunt specie non numero solo, quia habent operationes et impressiones omnino diversas et speciales : ergo pari ratione et angeli, qui sunt ornatus empyrei.
Contra :
1. Omne quod est procul ab origine, dispergitur, et quod approximatur origini, colligitur et unitur, sicut patet in numeris, patet etiam in lumine et in aliis ; sed angeli sunt proximi causae originali omnium scilicet Deo : ergo debent habere unitatem. Sed non possunt uniri secundum numerum ; ergo debent secundum speciem completam.
2. Item, contingit reperire spiritualem sive rationalem naturam coniunctam et separatam ; sed coniuncta non est nisi unius speciei : ergo nec separata. Si tu dicas, quod hoc venit ex parte corporis, hoc nihil est, quia non anima propter corpus sed corpus propter animam. Et iterum, quid impediret corpora secundum speciem diversa fuisse facta ab initio, si congrueret spiritus rationales esse secundum species diversos ?
3. Item, multitudo angelorum facta est ad illius civitatis plenitudinem et decorem ; sed in illa civitate maxime attenditur unitas et nexus et conformitas : ergo cum conformitas unius naturae faciat connexionem in caritate et ipsam adiuvet - propter quod etiam, ut Sancti dicunt, Deus voluit non tantum homines facere similes sed etiam omnes ex uno homine - ergo videtur etc.
4. Item, angelica natura est caput universi : ergo cum caput sit ratione speciei non unius individui, et caput et status debet esse in uno, sicut arca consummata est in cubito, ergo maxima debet esse unitas : ergo et secundum speciem.
5. Item, ruina angelica reparatur per hominem, qui est idem specie : si ergo competenter et congrue reparatur, videtur tunc quod omnes ruentes fuerint unius speciei. Sed de quolibet ordine sunt lapsi : ergo omnes eiusdem speciei.
Respondeo : Dicendum quod circa hoc duplex est opinio et utraque probabilis.
Una est, quod in angelis est diversitas secundum speciem et etiam secundum genera subalterna, ut hierarchia sit quasi unum genus et ordines tres faciant species. Et ad hoc ponendum moti sunt tum propter divinae bonitatis ostensionem, tum propter simile in aliis creaturis, tum etiam propter gradus repertos in ipsis angelis. Cum enim angeli eiusdem ordinis aliquo modo se excedant, videtur quod, angeli diversorum ordinum et hierarchiarum adeo se excedant, quod etiam habeant in specie et in genere diversitatem.
Alia positio est, quod angeli omnes sunt eiusdem speciei, tum propter illius civitatis unionem, tum propter universi perfectionem.
Licet autem utraque istarum positionum habeat probabilitatem, quia tamen per Scripturam non innotescit nobis diversitas operationum ; et videtur quod illi qui aggressi sunt hanc materiam determinare, sicut Dionysius, divina inspiratione cognoverint et officium et naturam, et ipsi dicunt quod omnia, quae sunt omnium ordinum, in omnibus reperiantur, licet magis excedenter in uno : videtur magis theologica et probabilis positio, nisi occurrat manifesta auctoritas in contrarium quod omnes angeli sint eiusdem speciei, sicut et omnes homines. Et quemadmodum in hominibus sunt gradus et ordines et quoad naturalia et quoad officia commissa sive dignitates et quoad gratuita, salva tamen unitate speciei, sic mtelligendum est in angelis.
Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.
[Ad obiecta] :
1. Ad illud ergo quod obicitur de manifestatione, dicendum quod Deus non manifestat bonitatem, nisi salvo ordine sapientiae ordinantis mundum, et salva proprietate naturae, similiter salva condecentia et perfectione civitatis supernae. Quoniam igitur creatura completior in mundo dat ei consummationem, ideo una est in specie. Rursus, quia supremum et optimum angeli, quod est deiformis intellectus, unum est nec habet coniunctionem cum inferiori, ideo natura angelica debet esse una. Rursus, quoniam illa civitas debet esse unita et perfecte restaurata, ideo debet esse una. Et hae rationes possunt etiam assignari suo modo circa homines.
Si quis autem vellet per hoc ostendere quod homines et angeli essent unius speciei, dicemus quod angeli non coniunguntur hominibus unitate naturae, sed obsequio beneficentiae ; et homo similiter angelo, quia ille istum adiuvat, iste illum reparat, quod non esset si essent eiusdem naturae ; et ideo utrumque congruit civitati supernae.
- Ad illud quod obicitur de magis et minus, dicendum quod intensio et remissio secundum proprietates inseparabiles non variant speciem per se, etsi aliquando concomitentur diversitatem speciei in his formis quae concernunt diversam mixtionem elementorum, quae attenditut secundum qualitates activas, sicut dicitur calidum in quarto gradu differre a calido in primo. Simpliciter autem loquendo, non habet veritatem ; quod patet quia maior est intensio et gradus in gratiis et praemiis quam in naturalibus proprietatibus, et tamen non differunt specie sed solum accidente. Nec valet : si non intenditur in eodem, ergo est essentialis, sicut nec de gloria.
3-4. Ad illud quod obicitur per simile de aliis viventibus et de luminaribus, patet responsio, quod non est simile nec in re nec in ratione. In re non, quia illa habent diversas operationes specificas ; noti sic angeli. Rursus, illa sunt ordinata ad diversas necessitates, angeli vero omnes ad unum principale. Rursus, in vita contemplativa est unitas, in activa multiformitas, et habitatio angelorum est uniformis. Et praeterea, illa magis distant ab uno et summo : ideo etc.
QUAESTIO II.
Utrum distinctio angelorum sit a natura, an a gratia.
Secundo quaeritur, quae sit distinctionis ordinum principalis causa, utrum scilicet sit a natura vel a gratia.
Et quod a natura, videtur.
1. Per illud quod dicit Magister in littera : Superiores sunt qui natura sunt magis subtiles et intelligentia amplius perspicaces : ergo si ordo attenditur secundum sub et supra, videtur quod ordo angelorum sit a natura.
2. Item, supra distinctione tertia : In exordio suae conditionis alii superiores, alii inferiores Dei sapientia constituti sunt ; sed quod habuerunt ab exordio suae conditionis est eis naturale : ergo distinctio ordinum est in eis a natura.
3. Item, quaecumque Deus facit a primaria conditione, facit in modo, specie et ordine, ita quod ista sunt naturalia unicuique : ergo nobilissimam creaturam scilicet angelicam, a principio suae conditionis debuit facere in perfecto modo, specie et ordine. Si ergo hoc est a natura, quod est eis ab initio inditum, patet etc.
4. Item, gratiae gratum facientis est unire et assimilare : si ergo quod est principium uniendi non est principium ordinis distinguendi, videtur quod distinctio ordinum non sit a gratia ; et est a gratia, vel a natura : ergo etc.
Contra hoc obicitur :
- Per definitionem ordinis, quam Magister ponit in littera : Ordo est multitudo caelestium spirituum, qui inter se aliquo munere gratiae similantur : ergo videtur quod absque munere gratiae in angelis non sit ordo.
- Item, supremus omnium ordinum est ordo Seraphim ; sed ordo Seraphim est ab eminentia dilectionis et caritatis : ergo primus et praecipuus ordo est a gratia. Si ergo omnes alii ex illo pendent, videtur quod nullus ordo in angelis sit sine dono gratiae.
- Item, Throni dicuntur, sicut dicit Gregorius, quia tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus : si ergo Deus non dicitur sedere nec inhabitare nisi per gratiam gratum facientem, ergo ordo Thronorum non est nisi a gratia : ergo pari ratione videtur de aliis.
- Item, Deus non praefert hominem homini propter naturalia sed propter merita : ergo si distinctio ordinum est secundum divinam acceptionem, non est secundum naturalia sed secundum gratuita.
Respondeo : Dicendum quod, sicut patet ex definitione ordinis supra posita, ordo et est a natura et est a gratia ; sed a natura tamquam a praeambula dispositione, a gratia tamquam a completiva perfectione. Hoc dico de illis ordinibus, secundum quos attenditur distinctio hierarchiarum in supremis spiritibus, sicut manifeste apparet ex officio et actione et nominatione ipsorum ordinum, inter quos praecipuus ordo est ordo Seraphim qui denominatur ab ardore dilectionis, quae non est in angelis consummata et perfecta nisi per gratiam. Et ideo concedo quod ordinum principalis distinctio non potest esse a natura.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad, illud ergo quod obicitur in contrarium de duplici auctoritate Magistri, quod per naturam alii aliis sunt superiores, dicendum quod hoc non concludit, quod ordines sint a natura sicut a causa completiva ; quia non quaelibet superioritas et inferioritas facit ordinem completum, sed ea solum in qua consistit rerum ordinabilium complementum quantum ad officium et statum.
- Ad illud quod obicitur, quod modus et species et ordo est a natura, dicendum quod aequivocatio est in ordine ; ipse enim loquitur ibi de ordine, quo creatura dicitur ordinata per comparationem ipsius ad finem ; ordo vero angelorum attenditur secundum praecellentiam ipsorum ordinabilium inter se, et haec completa non est inter angelos natura consimiles nisi per dona gratuita, capacitatem naturae complentia.
4. Ad illud quod obicitur, quod gratia unit, ergo ordines non distinguit sive perficit, dicendum quod est loqui de gratia quantum ad habitum et quantum ad usum et quantum ad statum. Etsi gratia gratum faciens uniat et conformet quantum ad habitum, quia omnes habitus gratuiti sunt in omnibus ; distinguit tamen quantum ad usum et ordinat quantum ad statum, pro eo quod usus diversificatur in diversis et status unius in gratia est excellentior statu alterius. Et hoc est quod facit in habentibus consimilem gratiam, ordinem et gradum. Et hoc modo esse in angelis est intelligendum.
QUAESTIO III.
Utrum secundum maiorem capacitatem naturalium dentur a Deo maiora dona gratuita.
Tertio quaeritur de ipsis ordinibus quantum ad dispositionem praeambulam ; et cum haec sit naturalium capacitas et praecellentia, est quaestio utrum secundum maiorem capacitatem naturalium dentur a Deo maiora dona gratuita.
Et quod sic, videtur.
1. Per illud quod dicitur Matthaei 25, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem ; constans est quod loquitur ibi de dato superaddito naturae : ergo si secundum virtutem naturae dedit, videtur quod secundum meliora naturalia sint et maiora gratuita.
2. Item, Magister supra distinctione tertia : Qui natura magis subtiles et sapientia plus perspicaces creati sunt, hi maioribus gratiae muneribus praediti sunt ; et hoc ipsum dicit in littera : ergo videtur quod maior gratia detur secundum maiora naturalia.
3. Item, ad hoc videtur esse ratio : materiae dispositae ad formam, secundum quod dignius et melius disponitur, Deus nobiliorem dat formam : ergo cum naturalia sint sicut dispositiones quaedam ad gratuita, quanto quis habet meliora naturalia, tanto Deus dabit ei maiora dona gratuita.
4. Item, ratio quare Deus non dat homini gratiam, est quia homo non accipit : ergo cum ipse sit semper promptus et paratus dona sua liberalissime infundere, et liberalitas eius superexcedat omnem capacitatem, videtur quod de capacitate naturae nihil dimittat vacuum, quando quis plene se convertit ad eum. Et si hoc, restat quod qui maiora habet naturalia, cum maioris gratiae sit capax, maiorem etiam habebit gratiam. Et hoc videtur sonare verbum Platonis dicentis, quod dedit unicuique beatitudinis, quantum capax erat.
5. Item, sicut gratia est dispositio ad gloriam, ita bona natura est dispositio ad gratiam ; sed Deus ei qui habet ampliorem gratiam ampliorem dat gloriam : ergo ei qui habet meliora naturalia dat maiora gratuita. Si tu dicas, quod non est simile, quia gratia meretur gloriam, non sic natura gratiam, obicitur tunc, quia qualiscumque sit comparatio dispositionis, hoc tamen verum est, quia gloria perfecte complet naturam, ita quod nullus in ea remanet appetitus incompletus. Si ergo gloria implet naturae capacitatem, aut natura magis capax magis habebit de gloria aut non erit glorificata : si ergo secundum maiorem capacitatem naturae est maioritas gloriae, et quantitas gloriae correspondet quantitati gratiae, ergo secundum maiorem capacitatem naturalium attendetur maioritas gratiae.
6. Item, finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem ; sed natura facta est propter gloriam non e converso : si ergo Deus praesciens et praedestinans facit animam ad hoc quod eam glorificet, tantam dabit ei naturalium capacitatem quantam scit se ei daturum gloriam ; aut si ultra tribuat, faciet aliquid frustra. Quodsi hoc est falsum, restat quod capacitas naturae et quantitas gloriae commetiantur : ergo redit idem quod prius.
Contra :
1. Ecclesiastici 1, 10 : Secundum datum suum praebet illam diligentibus se : ergo videtur quod distributio sapientiae et gratiae non pensatur ex parte suscipientis, sed ex parte Dei conferentis.
2. Item, possibile est eum qui meliora habet naturalia nihil habere de gratia et omni tempore vitae suae carere gratia, eum vero qui habet minora naturalia abundare in gratia : quod si hoc est verum, ergo non est dispensatio gratiae secundum mensuram naturalium.
3. Item, Deus dat gratiam homini secundum quod se praeparat : ergo si habens minora naturalia frequenter se melius praeparat quam habens maiora, ergo videtur quod maiora suscipiat dona gratuita quamvis minora habeat naturalia.
4. Item, qui meliora habet naturalia frequenter remanet in statu imperfectionis, qui vero minora frequenter assumit statum perfectionis sive religionis : ergo si maior est gratia in perfectis, patet etc.
5. Item, gratia in nobis nullam potentiam ita principaliter respicit sicut arbitrii libertatem ; sed libertas arbitrii aequaliter est in omnir bus : si ergo maior est gratia in uno quam in alio, non est a natura sed magis a distributione divina.
6. Item, distributio gratiae Dei procedit ex visceribus pietatis et misericordiae ; sed misericordiae est magis compati ei qui magis miser est, ceteris paribus, et qui magis indiget. Si ergo ille qui habet minora naturalia, magis indiget sustentari a gratia quam qui habet meliora : ergo ubi nulla merita vel demerita praecedunt, Deus ei qui minora habet naturalia debet dare maiorem gratiam : ergo distributio gratiae non est praecise secundum maiorem capacitatem naturae, sed secundum beneplacitum pietatis divinae.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod gratiam dare secundum maiorem capacitatem naturalium potest intelligi tripliciter : aut ita quod hoc quod est secundum dicat efficaciam causalltatis, et sic secundum omnes est falsum, quia naturalia non sunt causa gratiae ; aut ita quod dicat dispositionem congruitatis, et sic ubi non est obstaculum, secundum omnes est verum quia natura bona de congruo disponit ad gratiam ; aut ita quod dicat dispositionem necessitatis, et sic secundum communem opinionem est falsum et a doctoribus reprobatum.
Tamen secundum aliquorum opinionem aliquando positum est tamquam verum.
Ratio autem huius positionis fuit ista. Ipsi enim ponebant quod gratia non erat aliud quam Deus ; et quod caritas non esset aliud quam Spiritus sanctus ; et quod intensio gratiae vel caritatis non erat nisi secundum maiorem depurationem animae et remissionem concupiscentiae, quae obsistit ne anima possit perfecte Deo uniri ; et ideo, concupiscientia omnino extincta, anima tantum unitur Deo quantum eius potest elevari natura, et tantam dicitur habere gratiam. Et ideo ponebant quod finaliter anima, quae meliora habebat naturalia, maiorem haberet gratiam.
Sed huius positionis fundamentum improbatum est in primo libro, distinctione decima septima, et amplius improbabitur infra distinctione vigesima sexta. Ipsa autem positio de se improbabilis est et contra bonos mores esse videtur, dum tantum tribuit ei qui parum laborat et parum Deo servit, quantum ei qui magis, immo plus, si maiora habeat naturalia, et perseverat in gratia ; quod omnino absurdum est et per rationes praecedentes improbatum.
Et ideo concedendae sunt rationes, quae hoc ostendunt. Ultima tamen ratio non cogit, quia in distributione gratiarum nec capacitas naturae nec eius indigentia principaliter pensatur, sed divinae praedestinationis dispositio et mensura, secundum quam partitur Deus mensuram fidei, sicut dicit Apostolus, secundum quod in sua praedestinatione mensus est ei.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem, dicendum quod secundum dicit ibi solummodo causam disponentem de congruo. Et iterum, virtus ibi vocatur conatus cordis, qui non solum dicit capacitatem, sed etiam actualem praeparationem ; et ideo auctoritas illa non cogit.
2. Ad illud quod obicitur de auctoritate Magistri, similiter dicendum quod ibi dicit dispositionem de congruo, et magis congruam dispositionem dicit circa angelos quam circa homines, de quibus loquitur Magister. Boni enim, qui ad Deum conversi sunt, secundum hoc plus se praeparaverunt, secundum quod meliora naturalia habuerunt, quia quilibet movebatur in Deum secundum totum cordis conatum, cum non haberet retardativum. Non sic autem est in hominibus ; et ideo illa auctoritas exponi debet, ampliari non debet.
3. Ad illud quod obicitur, quod materiae melius dispositae imprimit Deus nobiliorem formam, dicendum quod non. est simile, quia materia disponitur ad formam naturalem dispositione quae est necessitas : sed maior capacitas naturalium non disponit ad maiorem gratiam dispositione necessitatis sed solum congruitatis. Et quia dispositio congruitatis multis modis potest impediri, sive per oppositum, sive per maiorem congruitatem quae potest ex aliquo accidente supervenire in alio, ideo illa ratio non concludit.
4. Ad illud quod obicitur, quod homo non habet gratiam, quia non accipit, dicendum quod verum est ; sed ex hoc non sequitur, quod ideo habeat gratiam, quia accipit, sicut dicit Anselmus, quia in privativis et contradictorie oppositis non tenet consequentia in ipso, sed e contrario ; et ideo sicut non conceditur quod maiorem habeat gratiam, quia accipit, sic non est concedendum quod maiorem habeat gratiam ex maiori capacitate.
5. Ad illud quod obicitur, quod natura disponit ad gratiam, dicendum sicut dicebatur, quod non est simile, quia natura non sic meretur gratiam, sicut gratia gloriam.
Ad illud vero quod subiungit, quod gloria perficit totam capacitatem naturae, dicendum quod sicut forma perficit capacitatem materiae non simpliciter sed prout exigit dispositio superinducta, sic gloria perficit naturam non simpliciter sed secundum quod exigebat gratia, quae prius libero arbitrio data erat. Cum autem sic perficitur, sufficienter perfecta est, quia rectitudo iustitiae limitat appetitum naturae, ut non ultra appetat, quam gratia promeruit, maxime cum plene sufficiat quod Deus sibi retribuit.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod capacitas naturae ordinatur ad gloriam finaliter, dicendum quod sic ordinatur a Deo, ut tamen praesupponatur dispositio ex parte vo luntatis nostrae. Unde sicut homo, qui capax erat beatitudinis et propter beatltudinem factus, per deordinationem voluntatis deputatur aeternis suppliciis et perdit gloriam ; sic homo, qui maioris beatitudinis capax erat, quia non ex totis viribus suis se disponit ad gratiam, minorem assequitur gloriam quam assequatur alius minoris capacitatis, qui magis se disponit ad gratiam.
Nec sequitur quod aliquid sit frustra, quia ex hoc ostendit Deus, quantum possit gratia super naturam. Verumtamen hoc in bonis angelis non habet instantiam ; cum enim ex totis viribus suis se disposuerint ad gratiam, secundum quod habuerunt meliora naturalia, data sunt eis maiora gratuita.
QUAESTIO IV.
A quo ordo angelorum denominetur.
Quarto quaeritur de ordinum nominatione, super quod dicit Gregorius, quod unusquisque ordo ab eo denominatur, quod plenius accepit in munere.
Obicitur autem contra hoc.
1. Quia quod non contingit cognoscere non contingit nominare ; sed angelici spiritus sunt nobis ignoti, ergo sunt innominabiles. Si tu dicas quod ipsi se nobis notlficant dum revelant, tunc ex hoc sequitur quod uno solo nomine debeant nominari. Si enim nominamus sicut cognoscimus : ergo si per revelationem cognoscimus, omnes debemus nominare et dicere revelatores : ergo non est ibi ponere nominum distinctiones.
2. Item, a dignori debet fieri denominatio ; sed caritas est excellentissimum donum quod est in angelis : ergo omnes debent denominari a caritate, ergo omnes debent dici Seraphim.
3. Item, omnia dona sunt omnibus communia, sicut dicit Gregorius et Magister in littera ; sed denominatio angelicorum ordinum fit a donis gratuitis : ergo omnia nomina eorum debent esse communia, quemadmodum et dona.
4. Item, si unusquisque ordo denominatur ab eo quod plenius accepit in munere ; et supremus ordo omnia dona gratiarum plenius accepit.quam ordines inferiores : ergo debet denominari ab omnibus donis : ergo habebit nomina omnium ordinum sicut dona.
5. Item, si dicitur ordo denominari ab eo quod plenius accepit in munere, aut excessus plenitudinis notatur respectu aliorum ordinum aut respectu aliorum donorum. Si respectu aliorum ordinum, cum ordo inferior in nullo dono aliquem superiorum ordinum excellat, a nullo debet denominari. Si vero dicitur respectu aliorum donorum, tunc aut dona angelorum erunt inaequalia aut a nullo fiet denominatio. Sed dona gratiarum in eodem sunt aequalia, sicut infra patebit in tertio : ergo a nullo donorum potest denominari inferior ordo.
6. Item, In imagine reformata dilectio adaequatur cognitioni : ergo si ordo Cherubim denominatur a plenitudine scientiae, erit in eo similiter plenitudo dilectionis gratuitae : ergo nomen Cherubim et Seraphim eidem ordini angelorum debet attribui et non aliis.
7. Item, cum ordo Cherubim denominatur a plenitudine scientiae, aut denominatur a plenitudine scientiae respectu inferiorum aut respectu superiorum. Non respectu inferiorum, quia talis cognitio in eis non est nobilissima : denominatur ergo a cognitione respectu superiorum. Sed haec cognitio est sapientia : ergo denominatur a plenitudine sapientiae. Sed sapientia est excellentissimum omnium donorum, ergo Cherubim denominatur ab excellentissimo dono : ergo videtur quod sit ordo supremus vel quod dignior ordo non denominetur a digniori nornlne.
8. Item, cum angeli habeant quaedam nomina quae sunt eis propria, quaedam quae sunt communia, quaedam quae sunt propria et possunt esse communia, quaeritur quae sit, istorum nominum ratio et differentia.
Respondeo : Ad horum intelligentiam est notandum quod angeli nominari possunt per ea quae sunt eis naturalia, nominari etiam possunt per ea quae sunt eis gratuita, nominari etiam possunt per aliqua quae quodam modo sunt eis naturalia quodam modo gratuita.
Si denominantur per ea quae sunt eis naturalia, cum eorum natura non innotescat nobis in singulari sed in communi, sic habent nominari nominibus communibus, sumtis a natura et forma communi ; et hoc dupliciter : vel a communi remoto et sic dicuntur caelestes essentiae, vel a communi propinquo et sic dicuntur caelestes spiritus.
Si autem denominentur secundum dona gratuita, sic, quia in ipsis differenter habent statum et gradum et ita distinctionem, sic per illa habent ordines nominari nominibus propriis ; propriis inquam sive respectu daemonum sive respectu aliorum ordinum, sicut dicuntur Seraphim et Throni.
Si autem fiat denominatio ab his quae possunt esse naturalia, uno modo accipiendo, et alio modo accipiendo gratuita ; sic nomina possunt esse communia et propria : communia inquam bonis et malis, et propria bonis, sicut principatus et potestates, quae, si dicantur a naturali proprietate, conveniunt daemonibus, si vero a dono gratuito, conveniunt sanctis spiritibus ; vel communia omnibus ordinibus, propria vero aliquibus, sicut Angeli et Virtutes. Si enim dicantur a naturalibus donis, utpote a limpiditate scientiae et fortitudine potentiae, sic, quia haec duo sunt in omnibus, omnes possunt dici Angeli, scilicet habiles ad revelandum, omnes etiam Virtutes, id est fortes ad operandum. Si autem dicantur a dono gratiae, secundum quod sunt ad haec officia specialiter deputati, scilicet ad mysteria revelanda et miracula facienda, sic sunt quorumdam ordinum nomina propria.
Ex his igitur colligitur quod denominatio angelorum quantum ad nomina propria singulis ordinibus sumta est a donis gratiarum secundum diversos status et gradus, in quibus distinguuntur et ordinantur, sicut praedictum est.
In modo autem accipiendi nomina ista, tria sunt consideranda. Primum quidem, quod unum donum dignius est altero, sicut caritas dicitur esse donum excellens inter alia. Secundum vero est, quod ordo superior in omnibus donis excellit inferiores. Tertium vero est, quod denominatio debet fieri a digniori.
Secundum hoc igitur, cum novem sint status in quibus ordines angelici habeant disponi secundum differentem gratuitorum praecellentiam, ordo supremus vindicat sibi nomen a dignissimo dono et statu ; ordo-sequens a dono et statu magis accedente ad summum, et haec est plenitudo scientiae ; et sic de aliis descendendo usque ad infimum. Unde in denominatione consideratur duplex excessus : et doni ad donum, et ordinis ad ordinem. Et istud vult dicere Gregorius, quod unusquisque ordo eius rei censetur nomine, quam plenius accepit in munere, plenius, inquam, respectu inferiorum, nisi donum illud sit tantae dignitatis et excellentiae, quod ab ipso debeat denominari aliquis ordinum superiorum ; sicut patet, quia ordo Cherubim plenius accepit caritatem quam aliquis inferiorum ordinum, ab ipsa tamen non denominatur, quia, cum sit donum praecellentissimum, excellentissimo ordini appropriatur.
His visis, facile est respondere
Ad obiecta :
1. Ad illud enim quod obicitur, quod non sint noti, dicendum quod verum est de cognitione quae est per acquisitionem ; sed non est verum de cognitione quae est per revelationem, qualiter cognovit beatus Paulus et beatus Ioannes Evangelista ; et ideo ipsi potuerunt denominare et alios erudire, sicut Paulus erudivit Dionysium. Omnium tamen angelorum nomina sumta sunt de sacra Scriptura, sicut Seraphim de Isaiae 6, 2-6, Cherubim de Psalmis et de aliis locis Scripturae Throni de Danielis 7, 9, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes ex diversis locis Epistolarum Pauli, Angeli et Archangeli tam ex novi quam ex veteris Testamenti diversis locis. Quoniam igitur sacra Scriptura fuit divinitus inspirata non humanitus adinventa, impositio nominum angelorum potius fuit ex Dei revelatione quam ex humana investigatione.
2. Ad illud quod obicitur, quod denominatio debet fieri a digniori, dicendum quod non solum hoc attendendum est quod denominatio rei fiat a digniori, sed etiam, quod nomen quod pluribus convenit attribuatur digniori ; et ideo, quamvis omnes ordines a dono caritatis et ardoris denominari possent, quia tamen donum illud in supremo ordine praecellit, solus ille ordo ab eo debet denominari.
3. Ad illud quod obicitur, quod omnia dona omnibus sunt communia, dicendum quod, sicut supra tactum fuit, etsi sit in donis communitas quantum ad habitum, est tamen distinctio quantum ad statum. Denominatio autem non solum respicit substantiam habitus, sed etiam praecellentiam status.
4-5. Ad illud quod obicitur, quod ordo debet denominari ab eo munere quod plenius accepit, dicendum quod hoc non intelligendum est de omni eo quod plenius accepit, sed de eo quod plenius accepit et est in ipso dignissimum, maxime si ille sit ordo dignissimus ; et si ordo sit immediate sequens illum, debet denominari ab eo quod immediate sequitur praecellentissimum donum ; et sic consequenter descendendo usque ad infimum. Et sic patet responsio ad hoc et ad sequens, quoniam supremus a supremo debuit denominari, quia illud dignissimum est et plenissime accepit. Infimus vero ab infimo dono, quia, cum in omnibus excedatur ab aliis, nomen sumtum a dono ultimo sibi debuit relinqui, non quia illud plenius aliis possideret, sed quia alii denominati sunt ab eo quod plenius possidebant. Ex hoc consequenter factum est, ut infimus ordo denominaretur ab infimo dono.
Et si obicitur, quod unum donum non est excellentius alio quia dona sunt aequalia, dicendum quod, etsi sint aequalia intensive, nihilominus tamen est in eis praerogativa alicuius excellentiae, sicut caritas dicitur ab Apostolo maior esse fide et spe.
6. Ad illud quod obicitur : ubi maior est cognitio maior est dilectio, dicendum quod verum est ad minus in gloria. Unde sicut in Seraphim est maior plenitudo dilectionis, est amplior plenitudo cognitionis ; nec Cherubim dicuntur, quia sit in eis amplior plenitudo cognitionis simpliciter, sed respectu inferiorum ordinum.
7. Ad illud quod obicitur, quod donum sapientiae est excellentissimum, dicendum quod sapientia, secundum quod est donum excellentissimum, est dicta a sapore non a sapere, et ita includit caritatem ; sed sapientia sive scientia, a qua denominantur Cherubim, nominat Dei cognitionem quae, etsi sit nobilissima cognitio et ordinata ad affectionem et ideo possit dici sapientia, non tamen est ita nobilis ut dilectio a qua est sapor. Et ideo in illa ratione in nomine sapientiae fit aequivocatio.
8. Ad illud quod ultimo quaeritur, iam patet responsio ex praedictis.
QUAESTIO V.
Utrum ad singulos ordines angelorum fiat assumtio salvandorum.
Quinto quaeritur de ordinum reparatione ; et quaeritur, utrum ad singulos ordines angelorum fiat assumtio salvandorum.
Et quod sic, videtur.
- Super illud Psalmi [44, 17] : Constitues eos principes super omnem terram, dicit Glossa : Elegit pauperes, ut exaltaret ad ordines caeli, qui fiunt ex hominibus et angelis.
- Item, super illud Iosue 1, 3 : Omnem locum, quem calcaverit pes vester etc., dicit Glossa : Si diabolum, vincere potuero, si meruero ut eum conterat Deus sub pedibus meis, consequenter locum eius in caelo habebo : ergo si diabolus fuit de excellentissimo ordine, sicut supra monstratum fuit distinctione sexta, videtur quod homo possit ascendere ad supremum ordinem angelorum.
- Item, ruina angelorum restauranda est, aut superna civitas remanebit imperfecta ; sed non rei stauratur ex angelis, quia casus : angelorum est irreparabilis : ergo restaurabitur ex hominibus bonis.
- Item, distinctio ordinum principaliter venit ex donis gratiarum ; sed in via videmus quod aliqui assimilantur Seraphim in usu gratiae, aliqui Cherubim, et sic de aliis : ergo si Deus retribuit unicuique secundum quod meruit, videtur quod ad diversos ordines angelorum homines debeant assumi, et ex eis angelorum ordines restaurari.
Contra :
- Maior est unitas in superna Ierusalem quam in Ecclesia militante ; sed nunc in via ordo hominum non admittit intra sui unitatem diversum innatura : ergo videtur, cum homo differat specie ab angelo, quod ex angelis et hominibus non debeat fieri unus ordo.
- Item, sicut ordo notat quamdam differentiam inter eos qui sunt ordinum diversorum, sic ponit convenientiam inter eos qui sunt eiusdem ordinis, quod patet ex ipsa definitione ordinis ; sed plus differt homo ab angelo quam differat ordo infimus a supremo : si ergo angelus superioris ordinis et infimi non possunt in eodem ordine collocari, multo minus de hominibus et angelis idem ordo integrari.
- Item, corpus, nunquam sublimatur ad dignitatem spiritus : ergo nunquam debet ibidem collocari corpus humanum ubi collocatur spiritus angelicus, cum semper sit minus dignum quantumcumque gloriosum : si ergo qui conveniunt in ordine conveniunt in sedium collocatione, videtur ex hominibus et angelis eumdem ordinem constare non posse.
- Item, angelus in naturali capacitate excellit animam ; sed gratia data est angelis secundum suae naturae capacitatem, sicut supra dictum fuit et Magister dicit in littera : ergo cum non possit dari gratia animabus supra suam capacitatem, nunquam possunt animae et angeli in gratuitis adaequari : ergo nec ex eis idem ordo constitui.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, sicut praedictum fuit, ad perfectionem ordinis duo concurrunt, natura scilicet et gratia : natura tamquam fundamentum et dispositio, gratia vero ut complementum et consummatio. Et quia aliquid tunc dicitur esse secundum quid quando est in sola dispositione, tunc esse simpliciter quando est in sua perfectione ; cum daemones et angeli in naturalibus conveniant, dicuntur aliquando daemones fuisse de diversis ordinibus angelorum, quamvis nunquam plene fuerint in aliquo ordine ; unde hoc intelligitur secundum quid non simpliciter.
Quia vero homines possunt ad eminentiam gratiae et gloriae in qua sunt angeli elevari, potest ex hominibus et angelis idem ordo constitui, quia, quamvis non conveniant in natura, assimilantur tamen et aequantur in hac gratia ; et per hunc modum reparatur angelorum ruina.
Et si tu obicias, quod non potest esse conformitas in perfectione ubi non est convenientia in praeambula dispositione, dicendum quod hoc non habet locum in proposito, quia illud verum est in dispositione necessitatis non autem in dispositione solius congruitatis.
Concedendum est igitur quod, sicut de singulis ordinibus aliqui ceciderunt, sic etiam singuli ordines per homines restaurabuntur, siciit primae rationes ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod ad unitatem ecclesiasticam non admittit homo rem alterius speciei, dicendum quod non est simile, quia nullum animal invenire potest homo sibi simile in conformitate rationis ; homo autem et angelus in participatione rationis conveniunt, et, quod plus est, in deiformitate gloriae. Et ideo possunt in eamdem societatem et eiusdem societatis ordinem convenire, cum maior sit unitas voluntatum quam facierum et plus faciat ad unitatem pacis et societatis et ordinis conservandam.
2. Ad illud quod obicitur, quod plus differt homo ab angelo etc., dicendum quod verum est de difformitate quae opponitur unitati naturae ; sed non est verum de difformitate quae opponitur unitati gratiae in statu et dignitate ; unitas autem ordinis plus respicit hanc quam praecedentem. Et ideo illud non valet.
3. Ad illud quod obicitur, quod corpus non sublimatur ad dignitatem spiritus, dicendum quod verum est ; sed tamen ex hoc non sequitur quod non debeat locari cum angelis. Sicut enim in statu viae et meriti anima sequitur Locum corporis et in terra habitat cum sit nata esse sursum, sic econtra in statu patriae et praemii corpus sequitur locum spiritus et ibidem erit ubi natus est esse ipse spiritus, non propter se sed propter eum cui coniungitur ; et ideo in eisdem sedibus locatur cum angelicis spiritibus, ad quorum dignitatem per gratiam est humanus spiritus sublimatus.
4. Ad illud quod obicitur, quod angelus habet capacitatem maiorem quam anima, dicendum quod ratio illa calumniabilis est, et quantum ad maiorem et quantum ad assumtionem. Quamvis enim angelus excedat animam in naturalibus secundum comparationem creaturae ad creaturam ; tamen secundum comparationem ad Trinitatem summam, cuius est imago angelus et anima, non oportet esse praecellentiam, cum magis videamus humanam naturam exaltatam quam angelicam tum per gratiam unionis in Christo tum etiam per gratiam comprehensionis in Virgine beata.
Sed esto quod adhuc ista propositio haberet veritatem, adhuc remanet in assumtione dubietas. Cum enim dicitur quod angeli susceperunt gratiam secundum capacitatem naturalium, non est intelligendum praecise, ita quod tantam susceperint quod plus non potuerint capere, quia hoc non de facili posset probari nec auctoritate nec ratione ; sed ita intelligitur quod meliora naturalia habentibus plus datum est de gratia quam habentibus minora, quamvis isti et illi plus possent suscipere. Et ex hoc non sequitur quod anima humana non possit ad aequalitatem cum angelis ascendere ; immo absque dubio credendum est posse, cum in Christo et beata Virgine videamus praecellere.
QUAESTIO VI.
Utrum praelatio angelorumevacuetur post iudicium.
Sexto quaeritur de ordinibus angelorum quantum ad praelationis evacuationem ; et est quaestio, utrum praelatio quae est in ordine respectu ordinis, evacuetur post iudicium.
Et quod sic, videtur.
- I ad Corinthios 15, 24 : Cum evacuaverit omnem Principatum et Potestatem et Virtutem : ergo in die iudicii Principatus et Potestates et Virtutes evacuabuntur.
- Item, supra, distinctione sexta, capitulo [4] : Et sicut inter bonos : Quamdiu durat mundus, angeli angelis, daemones daemonibus, homines hominibus praesunt ; sed in futuro evacuabitur omnis praelatio.
- Item, nomina ordinum accipiuntur penes officia ministrandi ut in pluribus, maxime in his qui subiciuntur : ergo cum cessabit ministerium cessabit subiectio, ergo et cessabit praelatio.
- Item praelatio ordinis ad ordinem est secundum actum illuminandi et purgandi et perficiendi ; sed post iudicium erit status in completione scientiae et gratiae : ergo non erit ultra illuminatio, purgatio et perfectio : ergo nec aliqua in ordinibus praelatio.
Ad oppositum :
1 ; Praecellentia ordinis ad ordinem est secundum maioritatem et minoritatem naturae et gratiae : ergo si quantitas gratiae in angelicis spiritibus non mutatur, praecellentia ordinis ad ordinem non tollitur nec evacuatur.
- Item, angeli statim ut confirmati sunt, beati effecti sunt beatitudine perfecta, ergo nihil remansit in eis quod esset ex parte ; et praelatio ordinis ad ordinem fuit in eis : ergo non fuit ex parte. Sed nihil evacuatur, nisi quod ex parte est : ergo etc.
- Item, pulcritudo consistit in ordine, et ordo in praecellentia unius ad alterum, et praecellentia ponit praelationem ordinis ad ordinem : ergo si ab angelicis spiritibus tolletur praelatio tolletur et pulcritudo.
4. Item, sicut summus ordo denominatur ab eo quod est sibi inseparabile, sic et medii et infimi ; sed Seraphim nunquam desinit esse Seraphim : ergo nec Principatus desinet principari : ergo non cessabit ibi praelationis ordo.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod tripliciter dicitur aliquid praeferri alteri : aut per modum excedentis solum sicut praefertur aurum argento, aut per modum excedentis et influentis sicut praefertur caelestis natura elemento, aut per modum imperantis sicut praefertur dominus ministro. Ad rationem autem perfectae praelationis ista tria concurrunt, ut qui praefertur natus sit eum, cui praefertur, excedere et in ipsum aliquo modo influere et eidem praesidere.
Hoc modo est nunc in praelatione, quae attenditur inter ordinem et ordinem in hierarchiis angelicis, et etiam in hierarchia ecclesiastica. In angelis enim : ordo qui ordini praefertur, excedit in naturalibus et gratuitis, et quodam modo influit purgando, illuminando et perficiendo, et etiam ministeria complenda iniungit.
Cum ergo quaeritur, utrum cesset praelatio ordinis ad ordinem, dicendum quod, si intelligatur de praelatione quantum ad primam conditionem, scilicet ratione excessus, non evacuabitur, sed manebit, quia ordo excedet ordinem tam in gratuitis quam in naturalibus, ita post iudicium sicut et nunc. Si autem intelligatur ratione duorum sequentium, scilicet ratione praesidentiae in influendo et imperando, sic cessabit et evacuabitur ; quia illuminatio quam dicitur recipere, angelus ab angelo, et imperium, si quod est ibi, attenditur per comparationem ad nos quibus ministrant, non per comparationem ad Deum in quo quiescunt et beatitudinis completione perfecte illuminantur.
Et secundum hanc viam procedunt rationes et auctoritates ostendentes quod post iudicium cessabit praelatio ordinis ad ordinem. Sic enim dicit Magister et Apostolus, quod Deus evacuabit praelationem, evacuando Potestatem et Principatum. Dum enim tolletur ministerium tolletur subiectio et imperium.
[Ad obiecta] :
1. Ad illud ergo quod obicitur, quod praelatio ordinis ad ordinem attenditur in praecellentia naturalium et gratuitorum, dicendum quod haec non est tota causa ; ideo, si ex hoc arguat, ab insufficienti arguit.
2. Ad illud quod obicitur, quod angeli beatificati sunt perfecte, dicendum quod licet ex parte virtutis contemplativae perfectam sint beatitudinem assecuti, et ex illa parte nihil sit in eis ex parte, sunt tamen adhuc viatores ratione ministerii. Nam quantum ad illam vim, ut supra dictum fuit, sunt in statu merendi ; et ideo adhuc aliquid habent quod evacuabitur post diem iudicii.
3. Ad illud quod obicitur, quod pulcritudo consistit in ordine, dicendum quod verum est ; nam sicut ab angelis non tolletur pulcritudo, ita etiam nec tolletur ordo. Sed ex hoc non sequitur quod non tollatur praelatio ; quia praelatio non tantummodo includit in se praecellentiam, sed etiam praesidentiam, quae plus aspicit indigentiam viae quam pulcritudinem et perfectionem patriae ; et ideo, cum tollitur, pulcritudo non minuitur.
4. Ad illud quod obicitur, quod ita est inseparabile ab ordine angelorum, quod est esse Principatum, sicut esse Seraphim, dicendum quod Principatus, secundum quod nominat ordinem, non dicit praesidentiam actualem, sed donum gratiae vel datum, secundum quod angelus natus est aliis praesidere ; et hoc manere potest, ablata actuali praelatione. Et ideo non sequitur : desinit principari, ergo desinit esse Principatus, quia principatus non dicit actum, sed habitum vel statum.
QUAESTIO VII.
Utrum ordines angelorum sint tantum novem, an plures.
Septimo quaeritur de illis ordinibus angelorum quantum ad numerum ; et quaeritur, utrum sit status in novenario, an protendatur numerus usque ad denarium.
Et quod sic, videtur.
- Sicut habetur in Lucae 15, 8, in parabola de drachma, homo intelligitur per drachmam decimam ; sed non dicitur drachma decima nisi respectu novenarii, qui est in angelis : ergo si decima drachma reinventa est, videtur quod novem ordinibus decimus ordo adiunctus sit.
- Item, si angelus nunquam peccasset, homo factus esset et ad beatitudinem perveniret ; sed non assumeretur ad restaurandos angelorum ordines : ergo si non careret ordine, in aliquo ordine poneretur. Sed sive in uno sive in pluribus, novem ordinibus adiceretur ordo ulterius. Si ergo civitas Ierusalem per Christum perfecte restaurata est, videtur quod non sit status ordinum in novenario, immo quod eis adiciatur saltem decimus ordo.
- Item, prima proportio reperitur in numeris ; et quia omnia producta sunt secundum debitam proportionem, omnia dicuntur esse producta secundum rationes numerales, tam ab Augustino quam a Boethio. Si ergo civitas supernae Ierusalem est civitas perfectissima et optime proportionata, videtur quod numerus ordinum et graduum eius non stabit citra eum numerum in quo est perfectio et status ; sed hic non est novenarius sed denarius : ergo videtur quod saltem usque ad denarium protendatur.
- Item, beatissima Virgo Maria in patria non erit praeter ordinem ; cum ergo sit supra omnes ordines, per se cdnstituet ordinem : ergo videtur quod sint ibi plures quam novem ordines.
Ad oppositum arguitur sic :
1. Omnis ordo reducitur ad aliquam hierarchiam ; sed non sunt nisi tres hierarchiae, sicut patet ex sufficientia prius assignata : suprema, media et infima, et quaelibet earum sufficienter completur triplici ordine : ergo non videtur quod debeant esse plures.
2. Item, Trinitas manifestatur in qmnibus creaturis secundum plus et minus, maxime autem manifestari debet in Beatis ; sed numerus maxime expressivus Trinitatis est ille qui consistit in trinitate super se reflexa, sicut sunt tres terni : ergo videtur quod in tali numero ordines Beatorum habeant a summa Trinitate institui.
3. Item, distinctio ordinum est secundum dona gratiarum ; sed nullum donum gratiae est in hominibus quod non sit in angelis : ergo nullum ordinem constituent homines praeter ordines angelorum. Sed illi non sunt nisi novem : ergo non videtur quod sit ponere numerum maiorem.
4. Item, si ponitur ordo hominum per se praeter assignatos ordines angelorum, cum in omni ordine angelorum sint de hominibus, tunc homines distinguerentur secundum decem gradus : ergo videtur quod perfectioris numeri sit ordo in hominibus quam in beatis spiritibus. Quod non videtur, cum ipsi per naturam sint Deo proximiores et similiores, ac per hoc constitui debeant in ordinis et numeri nobilissima perfectione.
Respondeo : Dicendum ad hoc quod, quia rationes praedictae solum congruitatis sunt et auctoritates super hoc non inveniuntur expressae, quod super hoc sunt opiniones variae.
Quidam namque dicere voluerunt, quod omnes homines assumerentur ad angelorum ordines, nec essent in illa superna Ierusalem nisi ordines novem ; et sic competebat, ut esset expressa configuratio ad supermundanara hierarchiam quae in Trinitate consistit ; et si angeli stetissent, ad ordines eorum assumti essent, sicut nunc assumuntur. In hoc tamen differt, quod tunc illa assumtio esset hominum beatificatio solum, nunc autem est hominum beatificatio et ruinae angelorum per quamdam aequivalentiam reparatio. Nec obstant rationes ad hoc inductae, quia solum congruitatis sunt ; nec illud quod obicitur de beata Virgine, quia sicut privilegium speciale non est reducendum ad legem communem, sic singularis praerogativa quae est in beata Virgine, non est numeranda cum ordinum distinctione quae est secundum legem communem.
Et ista opinio satis probabilis esse videtur.
Verumtamen, quia textus evangelicus hoc sonare videtur, dum hominem decimam drachmam vocat, et Anselmus hoc videtur innuere in libro De casu diaboli, videtur aliis magis esse probabile quod homines per se constituant communiter unum ordinem, quem vocant decimum respectu novem ordinum angelorum. Non enim decet, ut dicunt, quod homines assumantur ad ordines angelorum, nisi illi qui in hac vita eis similes exstiterunt. Hi autem sunt virgines, qui nec nubuntur nec nubunt ; ideo solas virgines ad ordines angelorum dicunt assumi, et ex eis solis ruinam angelicam restaurari, pro eo quod angelis multum est cognata virginitas.
Sed haec positio non videtur esse conveniens, tum quia per decimam drachmam non solummodo corrupti, sed etiam virgines homines intelliguntur ; tum etiam quia multi carne corrupti multis virginibus praeferuntur, ut beata Maria Magdalena et Petrus apostolus multis aliis virginibus masculis et feminis absque dubio sunt superiores.
Et ideo tertia positio est adhuc, quod supra novem ordines angelorum addetur ordo decimus ex his qui in vita ista non pervenerunt ad tantam meritorum excellentiam, ut exaltentur ad ordines angelorum ; sed meritis Christi salvati decimum tenent gradum, sicut pro eorum salute sol iustitiae Christus per decem gradus descendit, quod signatum fuit in miraculo facto Exechiae, IV Regum 20, 9-11.
Et ista positio videtur esse satis probabilis, tum propter imperfectionem meritorum quam habent multi in via, tum etiam propter perfectionem electorum quantum ad numerum quae erit in Ierusalem superna. Perfectio autem maxima in denario consistit, sicut infra dicetur, quando agetur de decalogo vel de decimatione. Et ideo positionem istam possumus sustinere, quia eam probabilem reddit decimationis significatio et decimae drachmae inventio et solis per decem gradus descensio et ipsius denarii perfectio.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod quilibet ordo est in aliqua hierarchia, dicendum est quod sicut praeter angelicam hierarchiam est nunc ponere hierarchiam ecclesiasticam, sic praeter illas angelicas hierarchias erit inteiligere in decimo gradu salvari simul rationem ordinis et hierarchiae : hierarchiae inquam, per comparationem ipsorum ad invicem, quia non habebunt omnimodam aequalitatem ; sed ordinis per comparationem ad ordines superiores.
- Ad illud quod obicitur de expressa repraesentatione summae Trinitatis, dicendum quod sicut unitas addita novenario novenarium non perimit, sed salvat et ad perfectiorem numerum deducit ; sic decimus ordo ex hominibus constitutus, repraesentationem summae Trinitatis ab angelicis spiritibus non tollit, sed salva illa expressa repraesentatione, facit ad supernae civitatis maiorem perfectionem.
3. Ad illud quod obicitur, quod est distinctio secundum dona gratiarum, dicendum quod non est secundum dona tantum sed secundum dona quantum ad statum. Infra autem omnes status ordinum angelorum adhuc est intelligere statum magis infimum in hominibus et ita ordinem decimum, quamvis ex divina benignitate et largitate contingat, in gratia homines aequiparari angelis, quibus sunt inferiores per naturam.
4. Ad illud quod obicitur, quod tunc erit maior perfectio in hominibus, dicendum quod falsum est, quia hoc non est propter maiorem perfectionem sed propter maiorem a Deo elongationem. Infimus enim ordo inter omnes magis distat a Deo, sicut primus maxime appropinquat ; et quia homo pluribus gradibus natus est distare a Deo quam angelus, licet ex divina misericordia factus sit ei magis proximus : ideo tenet decimum locum, ut sic ostendatur quod excellat angelus hominem per naturam, ostendatur etiam nihilominus quantum Deus sibi invisceraverit hominem per misericordiam.
QUAESTIO VIII.
Utrum in eodem ordine angelorum sit perfecta aequalitas an quaedam gradatio.
Octavo quaeritur de ordinibus angelorum in comparatione ad suum oppositum ; et est quaestio, utrum in angelis ordo compatiatur secum aequalitatem.
Et quod sic, videtur.
- Per Dionysium : dicit enim Dionysius quod illi qui sunt in una hierarchia, aequipotentes sunt ; sed qui sunt aequipotentes sunt aequales : ergo in eadem hierarchia angeli sunt aequales : ergo multo fortius in eodem ordine.
- Item, per Augustinum, De Vera religione : In omnibus actibus convenientia placet, qua una salva, et pulcra sunt omnia ; ipsa vero convenientia unitatem aequalitatemque appetit : ergo si in angelicis ordinibus est perfecta pulcritudo, ergo et convenientia et aequalitas ; sed non est aequalitas inter angelos diversorum ordinum : ergo inter angelos eiusdem ordinis.
- Item, quorum donum et praemium est unum ipsa habent aequalitatem ; sed donum et praemium angelorum eiusdem ordinis est unum et status unus : ergo videtur quod habeant aequalitatem.
4. Item, hierarchia angelica maxime est repraesentiva supremae hierarchiae ; sed in illa ordo non excludit aequalitatem : ergo videtur quod in hierarchia angelica debeat esse ordo cum aequalitate. Sed non est aequalitas in angelis diversorum ordinum : ergo in angelis eiusdem ordinis.
Contra :
- Magister dicit in littera : Sicut in Apostolis alii aliis sunt digniores, ita in ordinibus angelorum creditur recte esse.
- Item, perfectiori modo participat rationem ordinis, ubi est ordo in omnibus quam ubi est ordo in aliquibus tantum ; sed angeli perfectissimo modo inter ceteras creaturas participant ordinem : ergo non solum inter angelos diversorum ordinum, sed inter angelos eiusdem ordinis contingit ordinem assignare.
- Item, sapientis est ordinare, et magis sapientis magis ordinare, ergo et maxime sapientis in eius effectu nobilissimo est res maxime ordinatas producere : ergo videtur quod non solum sit ibi ordo inter angelos diversorum ordinum, sed etiam inter angelos eiusdem ordinis.
4. Item, Lucifer dicitur fuisse maximus inter omnes angelos ; et constat quod de aliquo ordine fuit : ergo angeli illius ordinis non erant sibi aequales ; pari ratione videtur quod in aliis ordinibus alii sint superiores, alii inferiores.
Respondeo : Dicendum quod sicut in suprema hierarchia propter summam perfectionem reperitur pulcritudo ex perfectissima aequalitate et similitudine parium, sic in angelica hierarchia reperitur pulcritudo perfecta in genere creaturae ex quadam gradatione disparium. In his enim duobus modis consistit pulcritudo et convenientia, sicut dicit Augustinus, De vera religione. Sed in suprema hierarchia ex sola similitudine et aequalitate potest esse perfectissima pulcritudo, quia in qualibet personarum aequalium est omnimoda et summa perfectio. In angelica vero hierarchia, quia illi spiritus qui coordinantur, non habent singillatim summam perfectionem, necesse est quod ex quadam convenienti diversitate, in quadam proportionali gradatione consurgat quaedam convenientia ordinata et pulcritudo in genere creaturae perfecta. Et ideo sicut in Sanctis intelligimus quod unus est ordo Apostolorum, alter Martyrum, alter Confessorum, et sic de aliis, et tamen in his ordinibus est gradatio quaedam, nec potest omnimoda reperiri aequalitas, cum de quolibet Sancto possit dici : Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi ; sic suo modo intelligendum est in spiritibus angelicis. Ideo et in eodem ordine ponenda est quaedam gradatio et quidam ordo, licet non sit tantus excessus, quantus reperitur in angelis diversorum ordinum.
Unde rationes hoc probantes concedendae sunt, quamvis non sint multum cogentes. Hoc enim videtur sentire tam Magister in littera quam Dionysius in libro De angelica hierarchia.
[Ad obiecta] :
Ad illud quod obicitur, quod aequipotentes sunt, dicendum quod aequalitas illius posse attenditur vel accipitur secundum conformitatem conversionis, secundum quam attenditur distinctio unius hierarchiae ab aliis ; sicut prima hierarchia et ordines qui sunt in illa, accipiuntur penes actum conversionis in Deum, non quia omnino aequaliter convertantur, sed quia ad hoc indifferenter omnes ordinantur et principaliter ab isto actu omnes denominantur.
2. Ad illud quod obicitur, quod convenientia facit pulcritudinem, dicendum quod, sicut ibidem dicit Augustinus, convenientia non tantum surgit ex aequalitate, sed etiam ex disparium congruenti gradatione ; et sic angelis intelligendum est esse.
3. Ad illud quod obicitur, quod habent idem donum et praemium, dicendum est quod si intelligatur de praemio communi et increato quod Deus est, verum est. Si autem intelligatur de beatitudine creata vel de donis gratuitis quantum ad statum et dignitatem et praerogativam aliquam ; sic non habet veritatem. Sic enim quilibet respectu alterius aliquam habet praerogativam secundum plus et minus.
4. Ad illud quod obicitur, quod haec hierarchia repraesentat summam, dicendum quod repraesentat in quantum potest ; et cum in illa suprema hierarchia sit ordo et perfecta pulcritudo in summa unitate et aequalitate, et haec in hierarchia creata non possint simul coexistere propter limitationem creaturae : ideo est ibi ponere ordinem et pulcritudinem cum diversitate et quadam disparilitate, ut quod non poterat hic fieri ex unitate, saltem impleretur ex plurium diversitate.
Et haec est ratio quare Deus, cum habeat unum Filium, non tamen produxit unum solum angelum sed multos, quia Filius perfecte implet Patrem et, imitatur, ut dicit Augustinus, sed angelus perfecte non exprimit Creatorem ; ideo decuit eos creare in magna multitudine vel in multiformi ordine.
QUAESTIO IX.
Utrum aliis substantiis quam angelis competat per ordines distingui.
Nono et ultimo quaeritur de ordinibus angelorum in comparatione ad suum disparatum ; et est quaestio, utrum aliis substantiis rationalibus quam angelis competat per ordines distingui.
Et quod sic, videtur.
- Sicut enim in angelis est praecellentia naturalium et gratuitoium, ita etiam in animabus rationalibus : ergo si penes hoc attenditur ordo in angelis, pari ratione in animabus exutis.
- item, sicut divina bonitas et sapientia manifestatur in conditione angelorum, ita etiam in conditione spirituum humanorum : ergo sicut facit angelos in diversis ordinibus, ita videtur quod faciat homines.
- Item, ad reparationem ruinae angelicae in diversis ordinibus, homines assumuntur : ergo eisdem gradibus et eisdem ordinibus ordinabuntur in gloria, quibus ordinabuntur et angeli : ergo videtur quod non solum angelis sed etiam hominibus competat.
- item, ordo est nunc in ecclesiastica hierarchia, et ordines varii, cum tamen ipsa ecclesiastica hierarchia ex puris hominibus constet : ergo videtur quod homines nati sint ordinari.
Ad oppositum arguitur sic.
- Si ita competit ordo hominibus, sicut competit angelis, ergo sicut angelorum beatorum novem ordines assignantur, ita videtur quod hominum : ergo saltem erunt decem et octo, quod tamen non ponitur.
2. Item, omnes homines ex uno homine processerunt : ergo videtur quod quantum est de natura sua sint pares : ergo non videtur quod hominibus competat ordo per naturam. Quodsi tu dicas quod competit eis per gratiam, cum gratia praesupponat naturam, ergo et ordo gratiae ordinem naturae : ergo si non est ordo naturae nec gratiae.
3. Item, ordines angelorum distinguuntur penes vim contemplativam et vim ministrativam ; sed in animabus exutis non est ponere vim administrativam : ergo nec ordinum distinctionem.
4. Item, si ponatur ordo in gloria, debet poni ordo correspondens ordinibus repertis in via : ergo cum in clero sint multi ordines, in religiosis etiam sint multae ordinum distinctiones, in Sanctis etiam multi ordines, ut ordo Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum etc., videtur quod multo plures essent ordines hominum quam angelorum.
Respondeo : Dicendum quod, cum ad perfectam rationem ordinis concurrant praecellentia naturalium et gratuitorum sibi correspondentium, in eis solum proprie et perfecte est ponere ordinum distinctionem in quibus est haec duo simul concurrentia reperire. Quoniam ergo in angelis gratia correspondet naturae et creati sunt in naturalium praecellentia et beatificati in differenti donorum praerogativa, hinc est quod proprie est in eis et ordo et hierarchia, maxime cum illa praerogativa ita habeat stabilem permanentiam et distinctionem quod nullam admittat confusionem.
In hominibus vero, etsi sit reperire praecellentiam in naturalibus et etiam in gratuitis, tamen haec duo ut plurimum sibi non correspondent, quia ubi melior est natura frequenter minor est gratia, et qui hodie minor est in merito cras fortassis erit maior. Ideo in hominibus secundum statum praesentem non est proprie ordinum distinctio secundum gratuita, licet aliquo modo secundum auctoritates et officia et status professionum ordinetur Ecclesia. Dicendum est igitur quod proprie et perfecte in solis angelis ponenda est distinctio ordinum ; in hominibus vero, etsi aliquo modo reperiatur, in praesenti reperitur imperfecte et incerte, in futuro vero, quamvis reperiatur stabiliter, non tamen reperitur undique, ut sic oporteat eos qui praecellunt in gratia praecellere in natura.
Ex his patet responsio ad rationes ad utramque partem. Rationes autem probantes quod non solum angelis competit ordo, loquuntur de ordine secundum qualemcumque completionem, sive perfectam sive semiplenam. Rationes vero ad oppositum ostendentes quod in hominibus non sit ordo, procedunt alia via. Non enim concludunt quod nullus sit ibi ordo, sed quod ipsa humana natura non habeat tantam ordinum distinctionem quantam habet angelica, quia hoc habet solummodo per quamdam conformationem ad illam.
[Ad obiecta] :
- Illa tamen ratio non concludit : non est ibi ordo per naturam, ergo non per gratiam. Cum enim non oporteat gratiam adaequari naturae, non oportet ordinem gratiae praesupponere ordinem in natura, quamvis gratia praesupponat naturam sicut accidens praesupponit subiectum. Et quia gratia nostra conformis est gratiae angelorum, quamvis natura nostra non sit eiusdem speciei cum eorum natura, ideo, si qua in nobis erit ordinum distinctio, attendetur per conformitatem ad ordines angelicos. Ideo non oportebit plures et novos ordines ex hommibus esse, nisi fortassis decimum qui ad perfectionem angelorum non poterit pervenire.
Hoc tamen quod nunc dictum est, dubium est, et Magister non videtur acceptare, quamvis, sicut supra dictum fuit, videatur satis probabile.
- Nec illa ratio cogit de vi ministrativa, quia in distinctione ordinum magis consideratur status gratiae quam operatio alicuius potentiae.
Ex his manifesta sunt ea quae tanguntur in littera.
Hoc solum sufficiat ad praesens exponere de nomine Seraphim. Aliquando enim in Scriptura legitur Seraphin per « n » et tunc est pluralis numeri et neutri generis et significat coetum angelorum illius ordinis. Aliquando vero scribitur per « m » tunc est pluralis numeri et masculini generis et significat angelos in illo ordine contentos. Aliquando legitur « Seraph », et tunc est singularis numeri et masculini generis et significat angelum Illius ordinis. Unde versus :
Haec Seraphin dicas, hi Seraphim, Seraph dicas illum.
Vel aliter :
Dic Cherabim sanctos, Cherubin sacra, sit Cherub almus.
