Distinctio XXX — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

In superioribus insinuatum est etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Pars ista, in qua Magister determinat de hominis lapsu, divisa fuit in tres partes secundum triplicem differentiam corruptionis peccati,

in quarum una persona corrumpit naturam,

in altera vero natura personam,

in tertia vero persona corrumpit se ipsam.

Et prima quidem consistit in peccato primi parentis, secunda in peccato originali et tertia in peccato actuali. Prima igitur parte determinata, aggreditur hic Magister partem secundam.

Dividitur autem pars ista in partes quatuor.

In quarum prima determinat quid sit originale peccatum.

In secunda vero qualiter traducatur, infra, distinctione trigesima prima : Nunc superest investigare etc.

In tertia vero qualiter deleatur, infra, distinctione trigesima secunda : Quoniam supra dictum est, peccatum originale esse vitium etc.

In quarta vero determinat utrum peccatum originale multiplicetur et intendatur per peccata proximorum parentum, infra, distinctione trigesima tertia : Praedictis adiciendum est etc.

 

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes tres.

In prima ponit partem prooemialem.

In secunda determinat propositum principale, ibi : Hic primo videndum est etc.

In tertia determinat quamdam incidentem dubitationem de veritate humanae naturae, ibi : Ad hoc autem, quod diximus, in Adam fuisse etc.

Prima et tertia parte remanente indivisa, media pars dividitur in tres.

In prima inquirit utrum originale peccatum sit.

In secunda, dato quod sit, inquirit utrum sit poena vel culpa, ibi : Quod diligenter investigandum est, quid sit etc.

In tertia inquirit utrum sit concupiscentia vel alia culpa, ibi : Nunc superest videre quid sit illud peccatum etc. Harum autem partium subdivisiones in littera planae sunt.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem huius partis secundum tria, quae determinat Magister in littera, incidit hic quaestio circa tria.

Primo namque quaeritur de originalis peccati entitate.

Secundo, de quidditate.

Tertio et ultimo, de veritate humanae naturae.

 

Quantum ad primum articulum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum corruptio, quae est in natura humana, insit ei ex primo ortu suae conditionis vel ex merito primae transgressionis.

Secundo, dato quod merito transgressionis, est quaestio, utrum propter peccatum Adae humana natura sit corrupta poenaliter tantum an etiam poenaliter et culpabiliter.

 

 

ARTICULUS I.

De originalis peccati entitate.

 

QUAESTIO I.

Utrum, corruptio, quae est in humana natura, insit ei a suae conditionis primordio an ex peccati merito

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum corruptio, quam videmus in humana natura, insit ei ex suae conditionis primordio an ex peccati merito. Et quod non insit ex suae conditionis primordio, sed ex peccati merito, videtur tam ex ordine divinae iustitiae, quam ex ordine sapientiae, quam etiam ex ordine bonitatis. Differt enim triplex ordo in creaturis, quia per iustitiam fit ordinatio remunerationum et meritorum ; per sapientiam vero ordinatio partium ad se invicem ; per boniiatem vero ordinatio rerum in suum finem.

 

  1. Ex parte divinae iustitiae arguitur sic : Nulli iuste infligitur poena nisi praecedat culpa ; sed nihil aliud est poena quam passio involuntaria in rationali creatura : ergo nullo modo talis passio fuit in homine, antequam praecesserit in eo culpa : igitur talis corruptio non fuit in humatio genere a primordio suae conditionis, sed ex merito transgressionis.
  2. Item, a summa iustitiae aequitate nulla procedit curvitas et obliquitas ; sed humana natura non solum corrupta est corruptione poenalitatls, verum etiam corruptione curvitatis, quia videmus homines ex corruptione sibi indita inclinari ad malum : ergo nunquam a divina iustitia processit quod humana natura sit corrupta in sui primordio : ergo, si corrupta est, hoc est solum peccati merito.

 

3. Ex ordine autem sapientiae arguitur sic : Ubicumque est summa sapientia, ibi est summa pulcritudo, sicut exponit Augustinus, in libro De Trinitate VI : Quare species appropriatur Filio ; sed a summa pulcritudine nihil procedit foedum, nihil turpe, nihil quod rationalem offendat aspectum ; sed in homine ratione utente sunt aliquae passiones connaturales, de quibus rationabiliter erubescit : ergo talis passio nunquam fuit in homine a sua prima origine ; et fuit sic vel merito transgressionis : ergo etc.

4. Item, ubicumque intelligitur summa sapientia, intelligitur summa veritas et summa aequalitas ; sed a summa aequalitate nulla debet procedere improportionabilitas ; sed duralio et conservatio corporis secundum statum praesentis miseriae est improportionabiiis animae, quae est eius forma, quia hoc est temporale, illud perpetuum : ergo nunquam humana natura sic producta fuit in sui primordio a summa sapientia : videtur ergo quod in hoc ceciderit ex propria culpa.

 

  1. Ex ordine divinae bonitatis arguitur sic : A summa bonitate nihil procedit quod sit magis propinquum ad malum quam ad bonum, cum universa propter semetipsam summa bonitas operetur ; sed sensus et cogitationes hominum prona sunt in malum ab adolescentia sua, secundum quod dicit sacra Scriptura : ergo in illa corruptione, in qua est, non fuit humana natura a summa bonitate producta.
  2. Item, nihil quod procedit a summa bonitate, est dignum maledictione ; sed multae sunt in nobis passiones maledictione dignae, propter quas tam Iob quam leremias maledixit diei suae in qua natus est, et in Lege maledicebantur steriles mulieres ; ergo non videtur quod humana natura in ea corruptione, in qua nunc est, creata sit a summa bonitate.

Videtur igitur quod in hanc corruptionem et statum devenerit merito culpae, cum hoc sit contra ordinem bonitatis, sapientiae et iustitiae, contra quem ordinem inconveniens est Deum aliquid facere.

 

Sed contra :

1. Primo ostenditur quod hoc non repugnet ordini divinae iustitiae, quia non est maioris innocentiae homo quam sit ovis vel agnus ; sed ovis mortalis et passibilis producta fuit a Deo ita quod in nullo ex hoc derogatur divinae iustitiae : ergo pari ratione videtur quod, si talem produxisset hominem qualis nunc est, non videretur in aliquo derogari eidem.

2. Item, quod non repugnet ordini sapientiae, videtur. Secundum idem exemplar, secundum quod Deus produxit hominem de terra, produxit etiam alia animantia et corpora mixta ; sed hoc non repugnat pulcritudini divini exemplaris quod ex quatuor elementis composita sint corruptibilia, immo hoc facit ad ordinem universi, sicut in pluribus locis ostendit Augustinus : ergo non videtur esse contra ordinem sapientiae, si Deus easdem proprietates et passibilitates a natura indidit hominibus, quas etiam dedit aliis animalibus.

3. Item, quod non sit contra ordinem bonitatis divinae, videtur. Ad summam enim bonitatem spectat dare unicuique inclinationem competentem suae naturae. Sed sicut anima rationalis delectari habet in bono simpliciter, ita et sensibilis in bono ut nunc, et sicut terra habet quiescere deorsum, ita et ignis sursum. Si igitur Deus omnibus dedit proprias inclinationes, igitur a primaria hominis constitutione erat diversitas appetituum in sensibili et rationali, erat nihilominus appetitus diversus in elementis corpus constituentibus. Si igitur diversitas primae inclinationis facit rebellionem et diversitas secundae inclinationis inducit corruptionem, videtur quod, si homo hoc modo conditus esset, in nullo derogaretur ordini bonitatis divinae.

4. Item, quod talis fuerit homo conditus, videtur posse persuaderi ex ratione sumta secundum principia naturalis philosophiae. Cum enim homo sit minor mundus, propter quem omnia facta sunt, debet habere naturalem conformitatem ad mundum maiorem, qui propter ipsum factus est a sua primaria conditione. Sed ita videmus in maiori mundo quod inferiores orbes contrario motu moventur orbi superiori, secundum quod dicunt philosophi naturales : ergo pari ratione videtur quod in homine per naturam portio sensitiva movetur contra iudicium rationis. Sed haec, est corruptio, quae in nobis est maxime inordinata : si igitur haec est a prima conditione, videtur quod et omnis alia,

5. Item, hoc videtur alia ratione sumta per principia moralis philosophiae. Dicit enim moralis philosophus quod virtus est difficillimorum operativa, nec est aliqua virtutis laus ubi nulla est difficultas. Si ergo homo fuit conditus ad virtutem dispositus, videtur quod a sua prima conditione habuerit difficultatem faciendi bonum et vitandi malum, et in tali fuisset dispositus quod omnis virtus habere posset in eo suum usum : ergo videtur creatus fuisse cum huiusmodi corruptionibus.

6. Item, hoc videtur ratione sumta secundum principia theologiae. Dicit enim per Scripturam Spiritus sanctus quod via perveniendi ad gloriam et sublimitatem est per ignominiam et humilitatem ; via perveniendi ad coronam est per tentationem et pugnam ; via perveniendi ad quietem et tranquillitatem est per labores et tribulationes. Si ergo homo debuit sic fieri quod esset dispositus pervenire ad gloriam et victoriam et pacem perfectam, videtur quod humana natura in poenalitatibus et corruptionibus, in quibus nunc est, a suae conditionis primordio fuerit constituta.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio natura humana in has corruptiones deiecta est merito primae praevaricationis, non instituta a primordio suae conditionis. Hoc enim fidei veritas praedicat, sacrae Scripturae auctoritas confirmat, rationis probabilitas manifestat. Fides hoc clamat et dicit, Filium Dei passum esse ut nos a morte eriperet, in quam nos induxerat primus parens. Sacrae Scripturae auctoritas confirmat, quae dicit Genesis 2, 17, qualiter homo per culpam inobedientiae poenam mortalitatis incurrerit. Ratio autem hoc manifestat, sicut prius in opponendo monstratum est, tam ex ordine qui respicit divinam iustitiam, quam ex ordine qui respicit sapientiam, quam etiam ex ordine qui respicit bonitatem summam.

 

Attendendum est tamen quod ratio in inquirendo dupliciter potest procedere : aut prout est adiuta radio fidei, et sic procedit aspiciendo ad causas superiores ; aut prout iudicio proprio relicta est, et sic procedit inspiciendo ad naturas et causas inferiores ; acquirit enim scientiam per viam sensus et experientiae. Primo modo ratiocinantur doctores catholici et fideles circa ea quae sunt fidei, et secundum hunc modum ratiocinandi multum est hoc consonum rationi quod Deus in tanta miseria et calamitate, in qua nunc est, hominem a principio non fecerit ; iramo dicere contrariummagnae impietatis videtur esse piae et sanae menti. Secundo modo ratiocinando processerunt philosophi, qui non aspexerunt in hominis conditione suum principalem Auctorem, sed aspexerunt principia componentia et operationes quas habet per virtutem naturae ; et secundum hunc modum ratio potius discordat veritati catholicae quam concordet. Et haec est ratio quare philosophi, qui fuerunt tantae veritatis indagatores, non pervenerunt ad lapsus humani cognitionem, quia eis videbatur esse valde rationabile hominem sic fuisse conditum, cum tamen catholicis docloribus non solum fide, sed etiam rationum evidentia certitudinaliter eius contrarium appareat esse verum.

Unde et rationes, quae hoc ostendunt, sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod Deus fecit ovem passibilem, quae tamen non peccavit, dicendum quod non est simile de homine et de ove. Homo enim, qui rationis particeps est, capax est beatltiidinis et iustitiae, et per oppositum culpae et miseriae. Unde sicut in homine obliquari culpa est, sic et pati poena est ; in ove autem neutrum contingit reperire. Ideo passibilitas ovis nihil facit ad ordinem nec contra ordinem divinae iustitiae, cuius est considerare meritorum exigentiam ; non sic autem est de passione in natura humana.
  2. Ad illud quod obicitur, quod secundum idem exemplar alia genera animalium facta sunt corruptibilia, dicendum quod non est simile, pro eo quod alia animalia ab homine non habent formam completivam incorruptibilem. In solo autem homine anima est immortalis per naturam, sicut ostensum fuit supra ; et ideo mortalitas in aliis animalibus non ponit aliquam improportionem perfectibilis ad suam perfectionem sicut ponit in homine ; ac per hoc nec ita repugnat mortalitas in aliis animalibus ordini, quem sapientia Dei servat in rerum conditione, sicut mortalitas reperta in homine.
  3. Ad illud quod obicitur, quod summae bonitatis est dare unicuique suam inclinationem, dicendum quod hoc verum est, salvo ordine qui attenditur inter res secundum quod comparantur ad invicem. Quoniam bonitas non praeiudicat sapientiae et quia secundum ordinem naturae corpus debet esse sublectum animae et sensibilitas subiecta debet esse rationi, sic debuit Deus dare inclinationem tam corpori hominis quam sensualitati carnis quod in nullo praeiudicaretur rectitudini rationis. Et hinc est quod, etsi sensualitas bonum ut nunc appeteret, nulla tamen erat rebellio in primo homine, quia tantum appetebat sicut ratio dictabat. Nunc autem est rebellio, quia praeter iudicium rationis frequenter appetit ; et propter hoc brutales effecti sumus et iumentis insipientibus comparati, cum tamen homo in primordio conditus fuerit in honore et dignitate rationis.
  4. Et per hoc manifesta est responsio ad sequens obiectum, quod obicit de diversitate motuum orbium caelestium. Etsi enim videatur ibi esse contrarietas, non tamen est ibi contrarietas, immo ordinatio recta, pro eo quod sphaera superior semper movet inferiorem et nunquam inferior superiorem. Nunc autem in nobis non est sic, pro eo quod videmus aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae et captivantem nos in servitutem peccati.
  5. Ad illud quod obicitur, quod virtus est difficillimorum operativa, dicendum quod quaedam est difficultas quae venit ex genere operis, quaedam vero quae venit ex defectu operantis. Prima difficultas est de essentia virtutis. Virtus enim, in quantum virtus, circa magna consistit et ardua ; haec autem difficultas in primo homine fuit sic. Homo enim ita perfecte Deo obedivisset et ita perfecte Deo adhaesisset, sicut perfectio virtutis obedientiae et amicitiae hoc requirit ; et sic de aliis virtutibus.

Est et alia difficultas, quae venit ex defectu operantis ; et ista quidem non est de essentia virtutis, immo accidit virtuti secundum quod virtus est ; et ideo ad hoc quod homo esset virtuosus non oportuit hanc difficultatem reperire in homine in primordio. Et quod illud sit verum, hoc planum est. Quanto enim aliquis magis proficit in virtute, tanto magis operatur cum minori difficultate ex parte sua ; si igitur haec difficultas esset de virtutis essentia, secunduim quod homo proficeret, minueretur in eo virtutis excellentia ; quod falsum esse nemo dubitat.

  1. Ad illud autem quod obicitur de via perveniendi ad salutem secundum sacrae Scripturae instructionem, dicendum quod Scriptura sacra tradita est homini lapso et documenta tradit per quae perducatur ad patriam secundum quod competit statui praesenti. Ideo ex his non potest argui quod talis debuerit homo fieri ut per hanc viam deveniret ; tales enim viae sunt valde asperae. Si autem homo non peccasset, non cum asperitate, sed cum omni lenitate pervenisset ad suum finem. Et est simile, quia sanitas conservatur per bona cibaria et suavia, sed non recuperatur nisi per potiones amaras.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum natura. humana merito primae transgressionis fuerit corrupta poenaliter tantum, an etiam culpabiliter.

 

Secundo quaeritur, utrum merito primae transgressionis humana natura fuerit corrupta poenaliter tantum an etiam culpabiliter. Et quod culpabiliter corrupta sit, videtur.

  1. Ad Romanos 5, 12 : Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ex isto verbo colligitur quod omnes in Adam fuerunt infecti et peccatores constituti. Si forte dicas, sicut dicunt Pelagiani, quod pertransit per imitationem ; contra : ad Ephesios 2, 3 : Eramus natura filii irae, sicut et ceteri ; sed nemo est filius irae nisi per culpam : si ergo per naturam omnes eramus filii irae, omnes per naturam contrahimus culpam : ergo in ceteris natura humana culpabiliter est infecta.
  2. Item, Ioannis 3, 5 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto etc. ; sed nullus a praemio aeterno excluditur nisi pro peccato : si igitur omnes non baptizati excluduntur, sive sint parvi sive adulti, ergo omnes, ex quo nati sunt, habent culpam ; sed non culpam quam fecerunt, cum huic sententiae subiaceant ante usum rationis ; sicut patet in parvulis incircumcisis, Genesis 17, 14 : igitur haec est culpa quae per naturalem generationem reperitur in quolibet : ergo etc.
  3. Item, si tota natura esset in una persona, corrupta illa persona quantum ad esse, necesse est totam naturam corrumpi quantum ad esse : ergo pari ratione, si corrumperetur quantum ad bene esse, corrumperetur tota natura quantum ad bene esse. Sicut enim sequitur : si Adam moritur, homo moritur ; sic sequitur : si Adam peccat, homo peccat. Cum igitur tota natura esset in Adam quando peccavit, videtur quod tota in eo peccaverit ae per hoc tota in omnibus et singulis culpabiliter infecta fuerit.
  4. Item, venenato fonte, per consequens venenantur et rivuli a fonte procedentes. Si igitur omnes homines processerunt ab Adam, sicut rami a radice et rivuli a fonte, et ipse corruptus fuit morbo concupiscentiae, quae fuit in eo culpa, videtur quod et ceteros corrupit eodem corruptionis genere, et ita culpabiliter :
  5. Item, sicut se habet innocens respectu innocentis generandi, sic peccator respectu peccatoris ; sed, si Adam stetisset in sua innocentia, omnes filios genuisset innocentes : ergo tota humana natura esset innocens et pura, quantum esset ex ipso. Hoc satis planum est. Ergo pari ratione, cum peccavit, totam humanam naturam constituit peccatricem ita quod omnes filios gigneret peccatores.
  6. Item, quia Adam peccavit, factus est mortalis ; et quia mortalis est, necesse fuit quod generaret omnes filios mortales ; sed sicut se habet effectus ad effectum, ita se habet causa ad causam. Si igitur causa mortalitatis fuit culpa et mortalitas personae Adae totam humanam naturam fecit mortalem et totam corrupit poenaliter, pari ratione videtur quod culpa Adae totam humanam naturam infecerit culpabiliter et omnes ex illo exeuntes corruperit culpabiliter.

Si igitur culpa, quae omnibus inest per naturam, est culpa originalis, colligitur ex omnibus his rationibus quod ponere sit culpam originalem.

 

Sed contra :

1. Ezechielis 18, 20 : Filius non portabit Iniquitatem patris, et pater Si igitur haec lex divina est, secundum divinam legem quilibet peccat sibi et non alii, iuxta illud Proverbiorum 9, 18 : Si sapiens eris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum. Igitur non videtur quod ex peccato patris filius habeat infici culpabiliter.

2. Item, tam in Novo quam in Veteri Testamento nuptiae concessae sunt tamquam bonae et licitae ; sed ad nullum bonum necessario consequitur malum ; sed ad nuptias necessario sequeretur malum, si proles culpam contraheret a sua origine : ergo vel nuptiae sunt malae et illicitae, quod est contra sacram Scripturam et fidem Christianam, vel non est ponere peccatum originale.

3. Item, corrupta re transmutablli et minus nobili, non propter hoc corrumpitur quod est intransmutabile et maius nobile ; sed persona hominis est transmutabilis et minus nobilis quam natura : tota enim natura speciei perpetua est et magis nobilis quam una persona singularis : ergo impossibile fuit eam a persona Adae totaliter et per culpam infici.

Item, in malis generaliter est verum quod malum habitum praecedit malus actus, quamvis e contratio sit in bonis : ergo habitualis corruptio naturae oritur ex actuali culpa ipsius naturae. Sed natura, quantum est de se, semper est recta et non peccat, quia peccatum proprie est voluntatis : ergo non videtur quod tota natura infecta fuerit vel etiam potuerit infici.

5. Item, nullum naturale est culpabile, pro eo quod in naturalibus nec laudamur nec vituperamur ; sed originalis corruptio est naturalis, cum sit eadem apud omnes : ergo videtur quod ista duo sint incompossibilia, quod aliqua corruptio sit culpabilis et quod sit originaiis : ergo non videtur quod natura tota a persona potuerit culpabiliter infici.

6. Item, nullum necessarium est voluntarium ; sed corruptio originalis est necessaria : ergo non est voluntaria. Sed omnis culpa est affectio voluntaria, secundum quod dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio : ergo impossibile est originalem corruptionem esse culpam : redit igitur idem quod prius, quod nulla culpa sit originalis et quod natura humana in Adam non fuerit infecta culpabiliter.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio tota natura, hoc est natura in omnibus hominibus seminaliter ab Adam descendentibus, corrupta est, non solum poenaliter, sed etiam culpabiliter. Hoc enim manifestat visionis Dei carentia, rationalis erubescentia, concupiscens tiae praedominantia.

Carentia visionis Dei hoc manifestat, quia nullus debet aeterno bono, ad quod factus est, privari, nisi in se habeat aliquid per quod indignus sit divino aspectui praesentari ; tale autem non est nisi culpa. Si igitur omnes, quotquot sunt, visione Dei privantur, nisi per baptismum fluminis vel flaminis renascantur, planum est quod omnes, quotquot sunt, contrahunt ex sua origine culpam.

 

Erubescentia etiam rationis hoc manifestat. Nullus enim rationabiliter erubescit de his passionibus quas habet a natura, nisi insint ei per aliquam culpam ; sed omnis homo naturaliter erubescit ex genitalium membrorum motu. Ex hoc igitur colligitur et manifestatur quod quilibet in se ipso non tantum poenaliter, sed etiam vituperabiliter et culpabiliter est corruptus, quantum est de sua naturali origine.

 

Praedominantia concupiscentiae hoc evidentissime manifestat. Certum est enim quod tunc anima hominis est ordinata, quando spiritus est sub Deo et caro et virtutes animales sunt sub spiritu et sequuntur eius imperium. Ab oppositis igitur tunc anima hominis est perversa, quando caro et virtutes animales praesunt spiritui rationali. Et hoc quidem verum est de plano, non tantummodo secundum fidem, verum etiam secundum philosophiam. Sed in homine vigor concupiscentiae et lex membrorum, quam unusquisque habet a nativitate captivat spiritum et ei praedominatur. Ex hoc igitur clarum et apertum est quod anima cuiuslibet hominis a nativitate perversa est et inordinata ; sed sicut ordinatio in homine et rectitudo iustitia est, sic perversitas et inordinatio culpa est. Si ergo anima cuiuslibet hominis per legem concupiscentiae perversa est a sua origine, in quolibet homine indubitanter ponendum est esse peccatum originale, quantum est de sua prima nativitate.

Et de hoc nemo dubitat, nisi qui nescit quantus sit vigor concupiscentiae et qualiter spiritus rationalis Deo debeat subesse. Constat enim quod non subest spiritus noster perfecte Deo, nisi diligat ipsum super omnia et propter se. Planum est etiam quod nullus in statu naturae corruptae Deum diligit super omnia et propter se sine dono gratiae, immo necessario vincitur a vigore concupiscentiae, ut magis amet se vel aliquod bonum apparens. Planum est igitur quod anima cuiuslibet hominis in sua nativitate peccatrix est, cum subversa et inordinata sit, sicut ostensum est. Et ideo dicit Apostolus ad Romanos 7, 23-25, in persona hominis lapsi : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati. Et exclamat : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et respondet : Gratia Dei per Iesum Christum. Hanc igitur legem et inordinationem ad Deum si quis velit attendere, nullo modo dubitabit hominem esse peccatorem a sua nativitate, immo ita certum est ut dubitari non possit de originali sicut etiam nec de actuali.

Hoc tamen ignoraverunt philosophi et etiam aliqui haeretici, quia nescierunt attendere in quo attenditur rectitudo animae et iustitia et pro quanto anima dici debet ad Deum ordinata. Constat igitur quod tota humana natura corrupta est, non solum poenaliter, sed etiam culpabiliter.

 

A quo autem corrupta fuerit, hoc planum est ex ipsa Scriptura, quia ab Adam. Potuit autem Adam totam naturam corrumpere et culpabilem facere suo peccato, triplici conditione concurrente. Prima est, quia non tantum erat humanae naturae individuum, sed totius humanae naturae principium. Secunda est, quia non tantum fuit sibi datum mandatum sicut singulari personae, sed tamquam stipiti totius humanae naturae ; et hoc bene indicat textus, quia mandatum illud descendit per virum ad mulierem. Tertia, quia Adam innocentiam et immortalitatem susceperat pro se et sua tota posteritate : unde ipse innocens et immortalis generasset immortalem et innocentem. Quia igitur ipse erat omnium principium, et transgressus est mandatum quod ei datum erat secundum quod erat principium, et amisit illam iustitiam et innocentiam, quam debebat omnibus posteris conservare : hinc est quod per ipsum originali iustitia sumus privati et in eius infectione ceteri sunt infecti, non tantum poenaliter, sed etiam culpabiliter : tum propter debitum ordinationis, quae deberet esse in nobis ; tum propter carendam illius innocentiae, quam deberemus habere ; tum propter praedominantiam concupiscentiae, per quam animae nostrae sunt inordinatae et iniustae ; et si iniustae sunt et inordinatae, necesse est eas summae iustitiae displicere.

Patet igitur quod tota humana natura corrupta est, non solum poenaliter, sed etiam culpabiliter. Patet nihilominus a quo fuerit corrupta, quoniam a primo parente. Qualiter autem illa culpa traduci habeat, hoc determinabitur infra . Rationes igitur ad primam partem concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod filius non portabit iniquitatem patris, dicendum quod illud intelligitur de peccato quo pater peccat ut singularis persona, sicut melius manifestabitur infra ; et ideo locum non habet in transgressione primaria, qui illa non fuit omnino singularis personae, sicut explanatum est supra.
  2. Ad illud quod obicitur, quod ad bonum non necessario consequitur malum, dicendum quod verum est per se loquendo. Unde ad nuptias non necessario sequitur genitae prolis corruptio, in quantum est ibi maris et feminae coniunctio naturalis, sed in quantum illi coniunctioni adiuncta est corruptio vitiosa seminis ob peccatum primi parentis. Et si tu obicias, sicut obicit haereticus, quod qualitercumque sequatur malum, omittendum esset illud bonum, dicendum quod illud non est verum, nisi quando malum praeponderat bono. Nunc autem non est sic, quia in generantibus non est ulla culpa ; in generato vero melius est sic esse quam non esse, maxime cum subveniatur ei per gratiam baptismalem.
  3. Ad illud quod obicitur, quod, corrupto minus nobili et transmutabili, non corrumpitur magis nobile et perpetuum, dicendum quod illud verum est et locum habet quando illud quod est magis nobile et perpetuum non dependet a minus nobili et transmutabili. Non sic autem est in proposito, quia tota natura humana dependebat a persona Adae quantum ad existentiam. Unde, si Adam fuisset mortuus, totum genus humanum esset in eo corruptum.
  4. Ad illud quod obicitur, quod malum habitum praecedit malus actus, dicendum quod hoc verum est. Verumtamen ex hoc non oportet quod malum habitum naturae praecedat malus actus naturae, secundum quod natura, sed sufficit quod praecedat malus actus personae, pro eo quod natura et persona sunt indivisa ; et ideo corruptio personalis potest effici naturalis, sicut ostendit Anselmus, De conceptu virginali.

Posset tamen dici quod, etsi natura in se noti peccaverit, peccavit tamen prout erat in Adam ; ipse enim Adam peccavit in quantum erat omnium hominum principium.

  1. Ad illud quod obicitur, quod nullum naturale est culpabile, dicendum quod, sicut dicit Augustinus, differt dicere naturam et naturam corruptam. Potest igitur aliquid esse naturale, quod consequitur ipsam naturam secundum institutionem, et aliquid esse naturale, quod consequitur ipsam naturam secundum corruptionem. Dico igitur quod illud quod est naturale quod consequitur naturam secundum institutionem, nullo modo est culpabile ; illud vero quod sic est naturale quod consequitur naturam secundum corruptionem, culpabile est ; et tale est originale. Et sic patet illud.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nullum necessarium voluntarium est, dicendum quod, etsi hoc respectu eiusdem veritatem possit habere, tamen respectu diversorum non necesse est quod habeat veritatem. Quod enim necessarium est uni, voluntarium potest esse alteri ; et sic est in originali, quod quidem, etsi nobis sit necessarium, Adae tamen fuit voluntarium ; et ratione illius voluntatis nobis imputatur in peccatum : unde dicuntur omnes peccasse in ipso. Hoc autem melius ostendetur, cum manifestabitur qualiter originale peccatum traducitur.

 

 

ARTICULUS II,

De quidditate originalis peccati.

 

Consequenter quaeritur de secundo, videlicet quid sit originale peccatum. Et circa hoc duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum originale peccatum sit concupiscentia.

Secundo quaeritur, utrum sit ignorantia.

 

QUAESTIO I.

Utrum peccatum originale sit concupiscentia.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum originale peccatum sit concupiscentia. Et quod sic videtur.

  1. Ad Romanos 6, 12 : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ibi Glossa : Peccatum, id est fomes peccati ; sed fomes peccati non est aliud quam concupiscentia ; si igitur fomes peccati est peccatum, et non est peccatum actuale, restat quod sit originale.
  2. Item, ad Romanos 7, 7 : Concupiscentiam nesciebam esse peccatum etc., Glossa : Concupiscentia. est unde omnia mala proveniunt. Si igitur -illud quod est origo omnium malorum, est originale peccatum, videtur quod originale peccatum nihil aliud sit quam concupiscentia.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione. Quales sunt actus, tales sunt habitus ; sed concupiscere est peccatum : ergo necessitas concupiscendi mala est et peccatum. Sed necessitatem concupiscendi a natura contrahimus : si igitur peccatum quod a natura contrahitur est peccatum originale, videtur etc.
  4. Item, in omni peccato est conversio aliqua ad commutabile bonum vel in actu vel in habitu. Si igitur peccatum originale est peccatum, ergo est ibi aliqua conversio inordinata ad bonum commutabile ; sed conversio inordinata ad bonum commutabile nihil est aliud quam concupiscentia : ergo necesse est peccatum originale esse concupiscentiam.

 

Sed contra :

  1. Ad Romanos 7, 8 : Peccatum, occasione accepta, per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam ; hoc autem non potest intelligi de peccato actuali : intelligitur ergo de originali. Si igitur operans non est operatum, ergo concupiscentia non est originale peccatum nec e converso.
  2. Item, Beda dicit quod quatuor sunt nobis inflicta propter primum peccatum, videlicet ignorantia, infirmitas, malitia et quartum ex his conflata concupiscentia ; sed quod est inflictum pro peccato non est ipsum peccatum : ergo, si haec merito originalis peccati sunt nobis inflicta, secundum quod dicit Beda, ergo etc.
  3. Item, concupiscentia manet cum gratia ; originale peccatum non potest manere cum gratia : ergo originale peccatum non est concupiscentia. Si tu dicas quod concupiscentia manet cum gratia, in quantum est remissa, et sic est poena ; in quantum autem est intensa, non manet, et sic est culpa, contra : Magis et minus non diversificant speciem : ergo, si concupiscentia remissa non est culpa, sed poena, pari ratione videtur quod nec concupiscentia intensa.

Item, concupiscentia, postquam remissa est, intendi potest et in pristinum dominium revocari, sicut experimento patet. Si igitur originale peccatum esset iterabile, tunc et baptismus ; quod est contra institutionem Ecclesiae.

 

Est igitur quaestio, quid sit originale peccatum per essentiam. Et cum a Magistro dicatur et atrAugustino esse concupiscentia, sicut patet in littera, ab Anselmo autem, in libro De conceptu virginali, dicatur esse debitae iustifiae carentia, quaestio est quomodo ista duo verba possint esse simul vera et in quo horum verborum magis explicatur quid sit originalis culpa.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut actuale peccatum non dicit omnimodam privationem, eo quod non tantum dicit aversionem, immo etiam quamdam conversionem ; non etiam dicit omnimodam boni privationem, immo relinquit aptitudinem et aliquem actum, privando circumstantiam erga ipsum : sic etiam in originali suo modo intelligendum est. Unde sicut non dicitur peccatum actuale esse in aliquo ex hoc solo quod careat iustitia, quia tunc lapis diceretur peccatum habere, sed ex hoc quod aliquam inclinationem habet ad aliquid, in qua, cum deberet esse iustitia, non reperitur : sic etiam originale peccatum dicitur esse in aliquo non solum quia caret iustitia originali, sed etiam quia curvitatem habet et necessitatem concupiscendi. Unde quemadmodum videmus in aegritudine corporali, utpote in paralysi, quod talis morbus inest ex quadam dissolutione virtutis, ita tamen quod non omnino privatur virtus motiva, sicut in mortuo, sed aliquo modo manet, non potens membrum regere, et ita sequitur partim ex positione, partim ex defectu manus tremulatio : sic intelligendum est tam in actuali quam in originali peccato. Quemadmodum igitur, si quis quaereret quid esset peccatum carnis, dupliciter posset ei notificari, videlicet ratione inclinationis deordinatae, ut dicatur esse immoderatus appetitus rei tractabilis secundum carnem ; et ratione privationis boni, ut dicatur esse privatio castitatis et continentiae : et utroque modo respondetur satis convenienter : sic, cum quaeritur quid sit originale peccatum, recte respondetur quod sit concupiscentia immoderata ; recte etiam respondetur quod sit debitae iustitiae carentia ; et in una istarum responsionum clauditur altera, licet una notificet ipsum originale ratione eius quod est in ipso habens modum conversionis ; altera vero, ratione privationis.

 

Concedendum est igitur, sicut rationes ostendunt et Magister dicit in littera, quod originale peccatum est concupiscentia, et haec non quaecumque, sed concupiscientia prout claudit in se debitae iustitiae carentiam. Haec autem est concupiscentia immoderata et intensa, adeo ut sit carnis ad spiritum praedominantia, et talis semper est iuncta carentiae debitae iustitiae, et secundum quod inest nobis ab origine, dicitur peccatum originale. Et hoc est quod dicit Glossa super illud : Beati, quorum remissae sunt iniquitates, Glossa : Iniquitatem dicit fomitem, qui ante baptismum non tantum poena est, sed culpa ; post baptismum vero poena tantum est, et non culpa. Cum enim deletur originale, non deletur ut omnino non sit, sed ut non sit peccatum.

Concedendae sunt igitur rationes quae hoc ostendunt. Ad rationes autem ad oppositum satis planum est respondere per ea quae dicta sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud enim quod primo obicitur, quod peccatum operatur concupiscentiam, dicendum quod illud intelligitur de concupiscentia quantum ac actum, quam dicitur operari mandatum, quia occasionaliter excitat in nobis ipsam concupiscentiam, quae se habet per modum habitus.

2-3. Ad illud vero quod obicitur, quod concupiscentia est nobis inflicta per peccatum, dicendum quod intelligitur de concupiscentia prout est remissa, et sic sortitur rationem poenae ; et hoc modo non est originalis culpa, sed ipsius sequela. Et per hoc patet responsio ad sequens quod obicitur, quod manet simul cum gratia. Non enim manet, prout dictum est in opponendo, prout intensa est, quia sic dicit animae perversionem, ac per hoc originalis iustitiae privationem ; prout autem est remissa per gratiae praesentiam, hoc non dicit. Et si obicias, quod magis et minus non variant speciem, dicendum quod, etsi istud locum habeat in naturalibus, non tamen habet veritatem in moralibus, quoniam virtutes et vitia in moribus attenduntur penes medietatem et eius extrema, quae sunt superfluum et diminutum. Et hoc non solum verum est apud moralem philosophum, sed etiam apud theologum, qui dicit quod amor creaturae citra Deum vel sub Deo non est peccatum mortale ; si vero supra Deum intendatur, mortale peccatum efficitur.

 

Ad illud vero quod obicitur, quod concupiscentia remissa iterum potest intendi, dicendum quod, etsi intendi possit et intendatur, hoc est per peccatum actuale ; concupiscentia vero intensa non dicebatur esse peccatum originale, nisi prout sic contrahebatur a prima origine ; et quia hoc non potest esse nisi semel, quantumcumque et quotiescumque concupiscentia intendatur, originale peccatum non iteratur.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum peccatum originale sit ignorantia

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum peccatum originale sit ignorantia. Et quod sic, videtur.

  1. Super illud Psalmi [24, 7] : Delicta iuveniutis et ignorantiae meae etc., Glossa : Ignorantiae meae, id est originale peccatum, quod est in parvulis. Et paulo ante : Delicta ignorantiae dicit ea quae sunt in pdrviilis, qui peccato originali tenentur.
  2. Item, Hugo, in libro De sacramentis, in septima parte : Originale peccatum est vitium, quod nascendo contrahimus per ignorantiam in mente et concupiscentiam in carne. Ergo videtur quod originale peccatum sit ignorantia. Quodsi tu dicas hoc esse dictum per causam, obviat illud quod consequenter dicit Hugo, in eadem parte : Ista quatuor mala in homine apparent : superbia, ignorantia, mortalitas et concupiscentia. Superbia mentis culpa est, mortalitas carnis poena tanlum, ignorantia vero culpa et poena. Sed non est nisi culpa originalis : ergo etc.
  3. Item, originale peccatum maxime habet deleri per fidei Sacramentum : ergo directius opponitur ipsi fidei, quae est In cognitiva, quam virtuti alicui exlstenti in affectiva. Si ergo ignorantia dicit privationem virtutis dirigentis cognitivam, videtur quod peccatum originale sit proprie ignorantia.
  4. Item, poena respondet culpae ; sed originali peccato proprie debetur poena carentiae visionis Dei : ergo, si hoc dicit privationem ex parte cognitivae, videtur quod et ipsum originale ; quod si hoc verum est, redit idem quod prius.
  5. Item, sicut peccatum est in concupiscendo ea quae non sunt appetenda, sic peccatum est in discredendo ea quae sunt credenda : ergo sicut habere necessitatem ad concupiscendum est culpa, sic habere necessitatem ad discredendum est culpa. Sed parvulus utramque necessitatem habet ; et non habet nisi originale : ergo sicut ponitur originale peccatum in parvulo esse concupiscibilitas sive concupiscentia, sic debet etiam poni esse ignorantia.

 

Sed contra :

  1. Beda dicit quod quatuor sunt nobis propter peccatum inflicta, scilicet ignorantia et infirmitas etc. : ergo, cum peccatum originale non dicatur infirmitas, pari ratione nec ignorantia, quae est poena pro ipso inflicta.
  2. Item, Augustinus, Ad Valentinum : Ignorantia in his qui scire non potuerunt poena peccati est. Si ergo ignorantia in parvulis est invincibilis, videtur quod sit poena, et non culpa, maxime cum videamus parvulos propter ignorantiam excusari ab omni culpa.
  3. Item, originale peccatum deletur in baptismo : sed aeque bene est ignorans parvulus baptizatus sicut non baptizatus : ergo ignorantia esse non potest originale peccatum.
  4. Item, si aliquis ex aliquo actu suo cadat in furiam, illa furia non dicitur in eo esse culpa, sed poena : ergo pari ratione, si aliquis ex peccato primi parentis in ignorantiam cecidit, non debet dici culpa originalis, sed eius poena. Et potest hic esse locus a maiori, quia magis debet imputari ignorantia in culpam, in quam incidit ex actu proprio, quam ex actu alieno.
  5. Item, cum peccatum originale sit concupiscentia, ut probatum est supra, et Augustinus dicit, si esset ignorantia, cum concupiscentia et ignorantia sint diversorum generum, tunc in quolibet esset pluralitas originalium peccatorum ; quod ostendetur inferius esse falsum.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut supra dictum fuit de ignorantia in adultis, ipsam videlicet peccatum non esse, nisi prout habet voluntatem concomitantem, sic econtra cognitio non, est virtus, nisi ei sit iuncta affectio : sic per hunc modum intelligendum est in proposito, quod ignorantia, si pure dicat nescientiam, sic tantum est poena ; si vero dicat nescientiam, ut est coniuncta concupiscentiae, sic, est culpa, pro eo quod talis ignorantia oppositionem habet cum virtute et gratia. Gratia enim, adveniens in animam, non solummodo rectificat affectionem per caritatem, sed etiam cognitivam per fidem. Non enim potest dirigi voluntas, nisi pariter dirigatur et ratio, et libertas arbitrii simul im ratiofie et voluntate consistit.

Hoc igitur modo concedi potest peccatum originale esse ignorantiam ; et sic intelligit magister Hugo et Glossa, et procedunt rationes quae ad primam partem inducuntur.

 

Ad illud tamen quod obicitur de carentia visionis Dei, dicendum quod ratio illa duplicitur deficit. Primum quidem, quia carentia visionis Dei non tantum debetur peccatis, quae respiciunt cognitivam, immo quae respiciunt affectivam, cum visio sit tota merces, quae redditur omnibus virtutibus et meritoriis operibus. Secundo vero, quia, cum dicimus parvulos puniri carentia visionis, in hoc intelligitur per consequens quod priventur et dote fruitionis et dote tensionis.

 

Rationes autem quae ad oppositum inducuntur, procedunt de ipsa ignorantia secundum quod dicit puram nescientiam, et sic est poena, non culpa ; secundum autem quod habet iunctam concupiscentiam, culpa est.

Nec tamen ex hoc sequitur quod in nobis sint plura peccata originalia, sicut concludit ratio ultima, pro eo quod ubi. ponitur unum propter alterum, ibi unum tantum.

Cum ergo dicimus ignorantiam ratione concupiscentiae esse peccatum originale, non propter hoc ponimus in nobis plura originalia differentia per essentiam, sed hoc ponimus quod, cum originale sit unum, deordinat et vitiat totam animam, non solum secundum affectivam, sed etiam secundum cognitivam, ita tamen quod principalius affectivam. Unde magis proprie notificatur originale per concupiscentiam et debitae iustitiae carentiam quam per ignorantiam, quia tam concupiscentia quam debitae iustitiae carentia notificant ipsum originale, secundum quod est culpa, et ideo praedicantur de ipso praedicatione per essentiam. Ignorantia autem notificat magis secundum quod est vitium cognitivam deordinans : unde magis praedicatur de peccato originali, secundum quod ipsa ignorantia peccatum est, praedicatione per causam quam per essentiam. Et hoc insinuat ipsum verbum Hugonis, cum dicit ipsum originale esse vitium, quod contraximus per ignorantiam. Hoc etiam declarat ipse Anselmus, in libro De conceptu virginali ubi dicit quod omne peccatum est iniustitia, et omnis, iustilia et iniustitia in voluntate consistit.

Et sic patet quid sit originale peccatum per essentiam, quoniam est concupiscentia et debitae iustitiae carentia ; patet etiam quomodo originale peccatum ab Hugone dicitur esse ignorantia et per consequens ea quae ad utramque partem sunt adducta.

 

 

ARTICULUS III.

De veritate humanae naturae.

 

Consequenter circa tertium articulum quaeritur de veritate humanae naturae. Et cum duo concurrant ad hoc quod aliquid dicatur de veritate humanae naturae, materia videlicet et forma, ad quartum librum spectat dicere de veritate humanae naturae ex parte formae, ubi agitur de resurrectione ; ad hunc vero locum spectat inquirere de veritate humanae naturae ex parte materiae, ubi inquirit Magister, utrum aliquid extrinsecum in veritatem humanae naturae possit transire. Circa hoc igitur duo quaerenda sunt.

Primo quaeritur, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per actum generativae.

Secundo quaeritur, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per opus nutritivae.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per actum generativae

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per actum generativae. Et quod non, videtur.

1. Primo, auctoritate doctorum authenticorum, videlicet Magistri Sententiarum et Hugonis. Ait enim Magister in littera sic : Omne quod in humanis corporibus naturaliter est descendit a primo parente lege propagationis et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte. Similiter magister Hugo de sancto Victore, in fine sextae partis : De substantia costae, in se divina virtute absque extrinseco additamento multiplicata, corpus mulieris factum est, quemadmodum postea naturam humanam, a primis parentibus in subsequentem generationem seminatam, a modico iam in tantum multiplicatam cernimus, ut multa hominum millia ex eo iam excrevisse videamus.

2. Item, hoc ipsum ostenditur secundo auctoritate Sanctorum. Dicit enim Anselmus, in libro De conceptu virginali, capitulo 2, loquens de primis parentibus : Quia tota humana natura in illis erat et nihil extra ipsos erat, tota infirmata est et corrupta. Et quod maius est, Augustinus, X Super Genesim ad litteram, dicit quod nos fuimus in Adam secundum rationem seminalem et secundum corpulentam sub stantiam ; caro autem Christi fuit solum secundum corpulentam substantiam. Quodsi haec vera sunt, quod tota caro et omnium posterorum caro fuit in Adam, ergo nihil extrinsecum per virtutem generativam transit in ipsam.

3. Item, hoc videtur auctoritate Evangeliorum, Matthaei 15, 17 : Omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur. Ergo non videtur quod ex aliquo, quod ab homine comeditur, prolis corpus constituatur. Et Marci 7, 18-19 : Omne extrinsecum introiens in hominem non potest eum coinquinare, quia non intrat in cor, sed in ventrem et in secessum exit, purgans omnes escas. Ibi Glossa : Quamvis tenuissimus humor et liquens esca, cum in venis et artubus decocta fuerit et digesta, per occultos meatus, quos Graeci poros vocant, ad inferiora dilabitur et in secessum vadit.

4. Item, hoc ipsum videtur ratione. Primo per veritatem generationis : generare enim est de sui substantia aliquem producere. Si ergo omnes vere et recte dicuntur ab Adam geniti et filii Adae, omnes sumus de aliquo quod esset eius substantia propagati ; sed qua ratione manus mea vel pes vel aliud membrum constitui habet ex eo quod fuit in Adam, eadem ratione et singula membra ; videtur igitur quod totum corpus cuiuslibet hominis ex Adae semine fuit consitutum ; et si hoc, nihil extrinsecum transit in veritatem humanae naturae per actum virtutis generativae.

5. Item, hoc ipsum videtur per legem cognationis, quoniam stipes non potest contrahere cum aliquo ex ipso procedente nec aliqui approximantes stipiti possunt ad invicem contrahere ; hoc autem non est ob aliud nisi propter unitatem carnis et sanguinis : ergo videtur quod non de superfluitate nutrimenti, sed de substantia patris proles generetur, et non solum de substantia patris proximi, immo etiam patris, remoti, alioqnin vana erit lex cognationis ; quod non solum est contra veritatem sacrae Scripturae, immo etiam contra dictamen naturae.

6. Item, hoc ipsum videtur per conditionem resurrectionis. Necesse est enim unicuique animae proprium corpus reddi. Esto igitur quod aliquis nutritus de carnibus humanis generet prolem, si semen illud de alimento sumtum est, cum huius alimentum esset de veritate corporis alterius hominis, rediret ad primum corpus : ergo iste non resurgeret qui generatus est ex illo semine, cum anima privaretur proprio corpore. Si igitur hoc est impossibile, restat et illud impossibile esse, videlicet quod aliquid extrinsecum transeat in semen : augetur igitur quod a primo parente decisum fuit in se ipso sine alterius appositione.

 

Sed contra :

  1. Philosophus, in libro De animalibus, dicit quod semen est superfluitas ultimi cibi. Si ergo medicis in his quae dicunt circa suam scientiam credendum est, et naturalibus similiter in his quae dicunt circa suam scientiam credendum est, cum determinare de generatione hominis pertineat ad philosophum naturalem, credendum est ei quod semen sit ex superfluo nutrimenti sic quod aliquid extrinsecum in veritatem humanae possit transire.
  2. Item, super illud Lucae 11, 27 : Beatus venter etc., Interlinearis : Ex eodem fonte et lac nutriendis et semen procreandis pueris emanat ; de semine ergo Virginis potuit concipi, qui eius lacte potuit enutriri .
  3. Item, Augustinus, in libro De vera religione : Alimenta corpori non apta per congruos meatus eiciuntur, quorum aliud feculentissimum redditur terrae ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes numeros accipit et inchoatur in prolem. Numeros autem vocat seminales rationes. Per istam auctoritatem expresse colligitur quod semen sit ex alimento. Si forte tu dicas quod Augustinus intelligit quantum ad partem seminis secundum materiam, obviat ipsa auctoritas, quae dicit quod alimentum accipit numeros, id est rationes seminales ; illa enim pars dicitur esse pars secundum speciem, super quam fundatur virtus activa et conversiva. In eadem etiam auctoritate subiungit quod ex illo alimento sic traducto omnia membra formantur. Et planum est, secundum medicos, quod membra radicalia ex partibus secundum speciem habent formari sive ex humore radicali.
  4. Item, hoc ipsum videtur ratione. Omne augmentum, quod fit per naturam, vel fit per rarefactionem vel fit per additionem. Si ergo ex illo semine, quod ab Adam decisum fuit, omnes homines naturaliter producti sunt, necesse est illud esse auctum vel per rarefactionem vel per additionem. Sed per rarefactionem non posset, quia nec tot atomi fuerunt in illo semine quot homines sunt ex eo producti. Si ergo auctum est, hoc est per additionem ; aliquid igitur extrinsecum intrat in seminis humani constitutionem. Quodsi tu dicas tertium modum augendi esse per multiplicationem naturae possibilem, obicltur contra hoc per Hugonem de sancto Victore, qui dicit quod facere aliquid in maius secundum substantiam et quantitatem sine appositione, hoc est soli Deo possibile.
  5. Item, impossibile est aliquem per virtutem riutritivam nutriri, nisi apponatur aliquid extrinsecum per quod quis nutriatur. Ergo pari ratione impossibile est virtutem augmentativam augmentare substantiam, nisi addatur aliquod extrinsecum, per quod augmentetur. Aut si potest in se ipso augeri, quare non potest per se ipsum nutriri ?
  6. Item, de nobilitate agentis est quod possit aliam materiam ad se ipsum trahere et in se convertere, sicut ignis convertit in se aerem. Si ergo potentia generativa in homine completa est et perfecta, et ratio seminalis in ipso est maxime activa, videtur quod possit agere in extrinsecam materiam et in se convertere et rationem seminalem ei communicare ; et si hoc, per opus virtutis generativae in veritatem humanae naturae potest aliquid extrinsecum transire.

 

Respondeo : Intelligendum est hic quod, sicut expresse patet in littera, opinio Magistri Sententiarum fuit quod nihil extrinsecum in veritatem humanae naturae per generationem transeat. Haec autem positio multum apparet esse probabilis. si quis attendat verba Sanctorum et simul cum hoc conditionem resurrectionis et legem cognationis. Hanc igitur positionem quidam sustinuerunt dicentes quod talis multiplicatio sine extrinseci appositione in humana natura fit per virtutem supernaturalem ; alii, quod hoc fit per virtutem supercaelestem ; tertii, quod hoc fit per virtutem elementarem.

 

Primi dixerunt quod sicut Deus sibi reservat animarum creationem propter earum immortalitatem, sic etiam substantiam corporum humanorum multiplicat et augmentat sine additione extrinseca, sicut multiplicavit panes evangelicos et sicut multiplicavit costam, de qua formata est Eva ; et hoc, quia corpora humana sunt ad immortalitatem ordinata. Non tamen dicitur facere miracula sic multiplicando, quia hoc facit quasi faceret per naturam. Natura enim alendo et nutriendo quasi fovet extrinsecus ; sed Deus est qui nutrimentum praestat intrinsecus.

Huic autem modo dicendi obviat et sensus et ratio et auctoritas. Sensus obviat, quia sic videmus hominem ex homine produci sicut asinum ex asino et sicut plantam ex planta. Si igitur alia corpora naturalia fiunt ex materia addita et sensus noster non fallitur, iudicandum est similiter esse circa corpora humana.

Ratio etiam obviat, quia non est generatio naturalis nisi eia in qua natura est vere agens et vere producens sibi simile. Si igitur multiplicatio hominis ex homine esset per virtutem supra naturam, et non per virtutem ipsius naturae, generatio hominis ex homine non esset naturalis ; et si hoc, non esset generatio vera.

Repugnat etiam auctoritas. Dicit enim Augustinus, X Super Genesim ad litteram, quod nos fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam et secundum rationem seminalem, Christus tantum secundum corpulentam substantiam. Sed si corpora nostra educerentur ex semine Adae per virtutem supra naturam, iam in ipso deberent dici, sicut et Christus, esse solummodo secundum corpulentam substantiam, non secundum rationem seminalem, cum seminalis ratio dicat vim activam.

 

Alii vero sustinent praedictam positionem, dicentes quod talis multiplicatio est per virtutem supercaelestem. Corpus enim quintae essentiae sive luminosum natum est ex se emittere lumen et se ipsum multiplicare, non educendo naturam Idhilnis ex illo corpore quod illuminat, sed simul multiplicat materiam et formam. Sic et in proposito dicere voluerunt quod, quia in natura humana multum est de natura quintae essentiae, potest ipsa in se ipsa multiplicari. Huic etiam modo dicendi obviat sensus et ratio et auctoritas. Sensus, quia nullum corpus caeleste multiplicat lumen suum in se, sed, si multiplicat, multiplica extra se et in materia extrinseca. Et iterum, non videmus quod sol in multiplicando generet solem vel producat solem : igitur, si secundum naturam caelestem attenditur ista multiplicatio in humano semine, nec multiplicabitur in se ipso nisi aliquo extrinseco superaddito, nec ex tali multiplicatione homo producetur ab homine, sicut nec sol producitur a sole.

Ratio etiam obviat, quoniam multiplicatio per virtutem creatam est ab aliquo simili activo. Si ergo formae tantum est agere, et forma non assimilatur materiae, sed alteri formae, impossibile est igitur aliquid multiplicari per virtutem creatam quantum ad principium materiale, nec materiam elementarem nec caelestem.

Auctoritas etiam repugnat, quoniam lumen, egrediens a corpore luminoso, corpus non est nec habet in se materiam ; et hoc supra planius ostensum fuit, distinctione decima tertia, ubi et auctoritates ad hoc inductae sunt. Difficile est etiam explicare, secundum istam positionem, qualiter natura quintae essentiae intret constitutionem humanae naturae. Et nisi hoc sane intelligatur, sicut explanatum fuit supra, distinctione decima septima, non potest de facili sustineri.

 

Tertii vero sustinent quod talis multiplicatio fit per virtutem inferioris naturae, concurrente simul potentia susceptiva ex parte materiae et activa ex parte formas. Materia enim, quantum est de se, non habet extensionem, sed quod extendatur tantum vel plus, hoc est ratione formae sibi adiunctae. Unde quantumcumque parum ponatur de materia in aliquo corpore, capax esset valde magnae extensionis, si esset aliquod agens quod posset formam tantae extensionis imprimere. Ex parte vero formae est ibi potentia multiplicandi sibi simile ; et hinc est quod, cum semen adiuvatur et confovetur per alimentum extrinsecum, vis illa seminalis in sua materia potest se ipsam multiplicare et crescere, nullo repugnante ; et ideo non oportet aliquid extrinsecum in veritatem humanae naturae transire. Et hoc videtur Augustinus sentire, cum dicit quod ex uno semine segetes segetum et silvae silvarum, greges gregum, populi populorum educi possunt, ita quod nihil reperitur postea in omnibus iliis, quod prius non fuerit invisibiliter in semine illo primo.

 

Huic autem positioni, etsi rationabilior ceteris videatur, nihilominus tamen, sicut et praedictis, repugnat sensus et ratio et auctoritas.

Sensus quidem primo repugnat. Nam si in his quae generantur fieret crementum per multiplicationem absque additamento, tunc mundus iste esset ninlto maior quam fuerit a principio et visibiliter cresceret quotidie. Non enim posset dici quod per resolutionem decem grana frumenti reducantur ad unum.

 

Ratio etiam repugnat, quia materia non est subiectum transmutationis nisi sub aliquo esse. Unde, etsi materia corporalium per intellectum abstrahi possit a forma corporum, nunquam tamen per virtututem alicuius creaturae potest exspoliari omni extensione et forma corporea ; propter quod in pluribus locis dicit Augustinus quod impossibile est ex corpore fieri spiritum, et Super Genesim ad litteram et in libro De immortalitate animae. Si igitur haec materia sub tali esse statum habet et determinationem in sua extensione, ultra quam natura non potest procedere, pro eo quod, sicut dicit Philosophus, omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti ; et alibi, quod ex uno pugillo terrae potest generari .ignis in millecupla proportione, exuno tamen pugillo non possunt generari nisi decem aquae : si hoc, inquam, ita est, impossibile est ponere quod aliqua res corporalis in se ipsa augeatur absque sua rarefactione et alterius appositione ; hoc dico de operatione naturae. Et attendendum est hic quod longe aliter loquendum est de materia secundum essentiam et secundum esse sive secundum substantiam. Nec est dicendum quod tantum sit de materia in uno parvo lapide sicut in uno monte, loquendo secundum esse sive substantiam, quamvis in materia secundum essentiam non sit considerare tantum et quantum. Et sic ratio non concordat huic positioni.

 

Auctoritas etiam obviat. Dicit enim Hugo, in sexta parte, ubi distinguit sex opera, quorum primum est de nihilo aliquid facere. Secundum est de aliquo aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in maius. Tertium opus est de aliquibus aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in minus. Quartum opus est de aliquo aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem, in maius. Quintum opus est de aliquibus aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in minus. Sextum opus est de aliquo nihil facere. De his sex generibus operum subiungit quod primum opus et secundum et tertium et ultimum sunt soli Deo possibilia. Cum igitur talis multiplicatio, ut ibidem dicit, pertineat ad secundum genus operis, non ergo fiet virtute naturae inferioris.

Quodsi ista auctoritas non sufficit, ostenditur hoc auctoritate Augustini, V Super Genesim ad litteram, circa finem libri, ubi sic ait : Illa quae producuntur ex semine, in semine omnia fuerunt primitus, non mole corporeae magnitudinis, sed in potentia causali. Nam illa magnitudo copia terrae humorisque congesta est ; sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adiacens humor, commixtus terrae, tamquam materies verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem. Non igitur semen in semetipso augetur sine alterius appositione. Adhuc expressius, Super Genesim ad litteram, in fine X : Quid absurdius quam putare ullum esse corpus, manente suae naturae quantitate, quod undique crescat nisit rarefiat. Ergo, si quantitas seminis decisi manet et non rarefit et undique crescit, hoc non potest esse sine appositione materiae nisi hoc fiat mirabiliter.

Quocumque igitur praedictorum modorum sustineatur opinio Magistri sive etiam omnes modi conflentur in unum, sive per se quilibet adaptetur, plurima occurrunt difficilia, propter quae multi recusant opinionem Magistri sustinere in parte ista.

 

Secunda opinio circa istam posi, tionem est aliquorum sequentium verba naturalium et medicorum, dicentium quod mediante virtute generativa non solum aliquid transit in veritatem humanae naturae, immo tota veritas prolis generatae est ex extrinseco addito, quia est ex superfluo nutrimenti. Hoc autem dicunt esse, quia modus operandi est ordinatus et delectabilis et expeditus. Ordinatus, quia ibi incipit operatio generativae, ubi cessat operatio nutritivae. Natura enim per prius intendit sibi quam alii ; et ideo materia generationis est superfluitas ultimi cibi, quae quidem, etsi sit superflua operi nutritivae, est tamen necessaria operi generativae.

Modus etiam iste est delectabilis, quoniam natura delectatur in emissione superflui et tristatur et dolet in emissione necessarii et sibi coniuncti. Si ergo natura maxime delectatur in opere generativae, materia generationis est ex superfluo nutrimenti.

Modus etiam iste est expeditus, quia, cum tertius cibus sit in potentia proxima, ut convertatur in singula membra, si natura debet ex aliquo humore fabricare corpus, fabricabit ex illo ; sed cum non fabricet ex necessario, restat quod fabricat ex superfluo. Quoniam igitur natura operatur quanto potest brevius et delectabilius et ordinatius, ideo dicunt talem modum procreandi, videlicet ex superfluo nutrimenti, maxime esse convenientem naturae. Convenit etiam, ut dicunt, hoc dispositioni divinae et ordinationi corporum ad resurrectionem. Cum enim semen non resurgat in generante, sed in genito, non videtur humor ille fuisse de generantis veritate, sed potius de humidi superfluitate.

 

Licet autem hic modus dicendi multum videatur probabilis attendenti verba Philosophi, obviat tamen ei, sicut et alii modo dicendi, et sensus et ratio et auctoritas.

Sensus quidem, quia videmus prolem aliquando asslmilari proavo, et sicut assimilatur proavo, ita potest assimilari ei qui praecessit usque ad generationem decimam : ergo et sic deinceps. Ergo videtur quod aliquid sit in isto primo filio traductum a parente primo. Et iterum, cum videamus hominem ex coitu attenuari et ex frequentatione talis actus mortem accelerari, videtur quod non solum in semine fiat superflui emissio, immo quod etiam alicuius humidi radicalis ; et ita proles non tantum est de superfluitate alimenti, sed etiam de veritate generantis.

Ratio etiam obviat, quia si solum esset proles de superfluitate cibi patris, nec esset vera generatio, cum generatio sit de substantia generantis, nec esset vera cognatio ; immo magis attineret homo porco, de quo sumtum est nutrimentum, quam patri generanti.

Auctoritas etiam repugnat, quo niam expresse dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, quod omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam et secundum seminalem rationem. Et quod maius est, Apostolus dicit quod omnes in Adam peccavimus et quod Levi in lumbis erat Abrahae, quando decimatus fuit, ad Hebraeos 7, 9-10.

 

Ex hac igitur positione, si pertractetur, sequi videtur quod, si omnino esset proles de superfluo nutrimenti, non esset generatio nec cognatio vera. Ex praecedenti vero, si ponatur quod nihil de alimento transit in prolem, sequi videtur quod non sit generatio naturalis.

 

Si igitur pro certo habendum est quod generatio hominis ex homine et vera est et naturalis est, necesse habemus viam mediam inter utramque harum positionum tenere, ut dicamus quod aliquid de superfluo nutrimenti transit in semen, nec tamen semen omnino est de superfluo nutrimenti, immo aliquid est ibi de humido radicali ; et ex utroque habet semen propagari. Unde sicut videmus circa nutritivam quod est humiditas radicalis et nulrimentalis, utpote illa quae fluit, sic intelligendum est etiam circa vim generativam quod in ipsa est aliqua humiditas radicalis, et etiam aliqua fluens et refluens, et in generatione prolis una currit cum alia. Transmisit igitur Adam, quando generavit primum filium, aliquid de illa radicali humiditate, et illud modicum per virtutem naturae toti corpori filii fuit commixtum commixtione perfecta, quia nullam partem erat signare in corpore filii, in qua non esset aliquid de illo humido, quod a patre traduxit. Si igitur filius Adae in generando prolem similiter aliquid descindebat de suo humido radicali, necesse erat quod aliquid transmitteret de eo quod sumserat a patre, et sic deinceps. Et pro tanto dicuntur omnes fuisse in Adam, non quia fuerit ibi totaliter materia omnium nostrorum corporum, sed quia ibi erat aliquanta materia et ratio seminalis sive potentia convertendi ad se aliam naturam, ita ut sufficeret ad omnium procreationem, addito sibi illo in quo posset se multiplicare.

Et est exemplum : si aliquis haberet fermentum, quod commisceret commixtione perfecta toti pastae, nihil fieret de illa totali pasta fermentata quod non diceretur fieri de illa pasta ; et similiter, si illa pasta commisceretur adhuc alii maiori pastae, et sic procedendo quasi innumerabiles panes fermentati possent fieri ex modico fermento per appositionem rei fermentabilis. Sic et in proposito ex modico semine per appositionem humoris susceptibilis rationis seminalis possunt innumerabiles homines propagari.

 

Et iste modus satis consonat rationi nec repugnat verbis Philosophi et sumtus est ex verbis Augustini, sicut patet aspiciendo auctoritatem prius positam, quae sumta est de libro De vera religione, ubi dicit quod alimentum accipit latentes numeros totius animalis et inchoatur in prolem. Et modum explicat in fine V Super Genesim ad litteram, sicut patet in auctorilate prius posita, ubi ostenditur quod ex modico semine generatur arbor magna. Huic igitur modo dicendi, tamquam magis intelligibili et magis consono philosophiae et sacrae Scripturae, magis adhaereo. Credo enim beatum Augustinum hoc sensisse, sicut ex verbis eius possum colligere. Et secundum hunc modum salvatur veritas cognationis et generationis, pro eo quod aliquid radtcale a parente traducitur in prolem. Sustinetur nihilominus generatio et propagatio esse naturalis, quia hoc fit per alimenti additionem.

Et ideo concedendae sunt rationes ostendentes quod aliquid de alimento transit in veritatem humanae naturae mediante opere naturae, quia non solum illud radicale, quod a patre deciditur, fit de veritate prolis, sed etiam illud cum alimenti superfluo sibi iuncto, ita quod illud quod erat superfluum uni, sit necessarium alteri ; utrumque enim erat fundamentum fabricae totius corporis generati.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Hugonis et Magistri, dicendum quod verbis eorum in hac parte magistri communiter non assentiunt nec ego ipsos bene intelligo ; nec tamen affirmo illos falsum dixisse, sed magis intelligo aliam, opinionem.
  2. Ad illud quod obicitur de auctoritate Anselmi et Augustini, iam patet responsio. Dicunt enim quod in Adam fuimus, non quia nulla alia materia conversa sit in corpus nostrum nisi illa quae fuit in Adam, sed, si qua alia conversa est, hoc non est nisi per coniunctionem cum illo quod ab Adam fuit decisum. Et si tu dicas quod ipse Anseimus dicit quod totaliter humana natura erat in Adam, dicendum quod hoc non dicit quantum ad existentiam possibilem, sed quantum ad existentiam actualem, quia nihil actu erat de veritate humanae naturae nisi quod in Adam erat. Aliquid tamen possibile erat ad hoc quod fieret de veritate humanae naturae, sed hoc operalione et virtute carnis Adae.
  3. Ad illud quod obicitur de auctoritate Domini in Evangelio et de Glossa, dicendum quod hoc nequaquam intelligit nec textus nec Glossa, quod homo totum egerat quod manducat, sed quia, cum homo manducat, fit separatio puri ab impuro per digestiones interius factas et purum et naturae conveniens interius retinetur et impurum exterius expellitur ; et pro tanto dicebat Dominus quod nihil quod in os intrat, hominem coinquinat ; et sic verissimum est verbum Domini, secundum quod valet ad propositum.

Posset tamen dici quod secessus ibi vocatur non tantum via inferior, per quam currunt egestiones, sed omnes meatus subtiles, per quos fit ciborum decolatio. Et Glossa dicit quod Graeci vocant illos poros ; et ita noii sequitur quod totum alimentum exeat exterius, et nihil de illo in veritatem prolis pertranseat.

  1. Ad illud quod, obicitur, quod generatio est de substantia generantis, iam patet responsio. Dico enim quod aiiquid de radicali humiditate parentis transit in prolem et ratione illius salvatur ibi veritas generationis ; nec tamen oportet quod sit identitas secundum totum generantis ad genitum. Sicut enim generans non dat se totum, sed partem sui, sic et genitus non exivit a generante secundum totum, sed secundum aliquam partem ; nec illud totum, quod a generante traxit, fuit radicale ipsi generanti, sed aliquid est additum radicali ut possit augeri.
  2. Ad illud quod obicitur de lege cognationis, iam patei responsio. Ita bene enim salvatur lex cognationis, si traducitur filius a patre trahendo ab ipso humorem radicalem cum additione extrinseci, sicut si de extrinseco nihil adderetur, immo multo verius. Additio enim extrinseci facit ut linea consanguinitatis aliquando terminetur et qui magis distant a stipite minoris consanguinitatis vinculo coniungantur. Et si obiciat quod, si traducitur aliquid de radicali, quod pari ratione posset totum traduci, et quod necesse sit illud esse multiplicatum in se, cum etiam tot atomi non fuerint in corpore Adae, dicendum quod semen et est quantum mole et est quantum virtute. Et quantitas virtutis se tenet ex parte formae et potest dici ratio seminalis, et haec, cum sit forma, multiplicabilis est, hoc est, potest sibi similem inducere in materiam sibi appositam. Quantitas vero molis, quamvis parva sit, potest tamen adeo extendi, ut commisceatur valde magnae quantitati per eam naturam qua omne corpus in infinitum divisibile est ; et sic magnae quantitati potest commisceri et totum trahere ad naturam suam ; et ex illa totali quantitate potest aliquid fieri, quod non fieret de ipso semine per se ; et quotcumque fiant ex illa totali quantitate, dicuntur facta per se. Nec tamen oportet ibi distinguere diversas partes, ex quibus diversa fiant in illo semine primordiali, sed solum in proximo, pro eo quod illud per additionem superflui nutrimenti adauctum est.
  3. Ad illud quod obicitur de lege resurrectionis, respondent aliqui quod homo non potest generari de carnibus alterius hominis, pro eo quod alimentum et illud quod convertitur in semen debet esse in potentia respectu eius in quod convertitur ; caro autem hominis secundum speciem est in actu, et ideo non potest in alium hominem transmutari.

Sed illud non videtur sufficere, pro eo quod ex carne possunt generari vermes ; posset et per consequens generari planta et fructus, et tunc esset in potentia respectu carnis humanae ; et ita per multas transmutationes videtur quod ex ea posset fieri semen.

 

Alii vero dicunt quod, cum caro hominis sit possibilis ad omnem transmutationem sicut et alia, quod de illa possit generari semen ; et tunc resurget in ipso genito, pro eo quod ad ipsum habet essentialiorem comparationem et Dominus supplebit illi aliunde addendo, sive multiplicando virtute super naturam, sicut facit in parvulo.

Sed qua ratione dicitur de una parte quod potest converti, eadem ratione et de qualibet, et sic posset homo totum corpus suum amittere.

 

Ideo est tertius modus dicendi, quod caro hominis secundum speciem non potest fieri caro alterius hominis secundum speciem propter necessariam ordinationem, quam habet ad animam quae ipsam vivificavit. Utrum autem illa ordinatio fundetur in appetitu pulverum vel in providentia Conditoris, difficile est discernere. Quocumque tamen modo sit, ad hoc plana est responsio. Istud autem planius invenitur determinatum in quarto ubi manifestatur quid in quo resurgat.

Resurget autem semen in genito, non in generante, quamvis dictum sit hic quod semen sit de radicali humiditate generantis. Aliter enim semen est radicale generanti et aliter generato. Quia generanti est radicale secundum partem sui, est etiam radicale respectu virtutis generativae, non respectu virtutis nutritivae ; virtus autem generativa et eius humiditas est ordinata ad aliud. Unde, si humiditas generativae decidatur ab aliquo, sive alius generetur sive non, nunquam resurget in eo ; et hinc est quod, quamvis in emissione seminis fiat decisio alicuius radicalis humiditatis, nulla tamen est ibi poena, quoniam illa humiditas per naturam erat ad alterum ordinata. Unde et manet ibi modus operandi expeditus et delectabilis et ordinatus ; el hoc totum est, quia illa humiditas in generante erat ad alterum. In genito vero, quia ex ea fabricatur totum corpus, est sicut totius corporis fundamentum, et tunc, quando anima unitur ei, incipit esse vere et proprie de veritate humanae naturae. Tunc enim primo incipit habere necessitatem ad resurrectionem ; prius autem solum erat possibile. Unde si qua mulier faceret abortum ante animae unionem, illud nullo modo resurgeret.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae opere nutritivae.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae mediante opere nutritivae. Et quod non, videtur :

  1. Primo, per Augustinum, qui, XXII De civitate Dei, dicit quod parvuli resurgent in perfectione corporali et in aetate virili, quam habituri erant, pro eo quod iam totum in ratione habebant, quamvis non haberent In mole. Haec est verborum sententia. Ergo, si tam magni suscitabuntur parvuli sicut illi qui multum comederunt, videtur quod sumtio alimentorum veritatem humanae naturae non augeat, ac per hoc nihil de illis in humani corporis veritatem pertranseat.
  2. Item, ibidem dicit Augustinus quod, si aliquis nutriatur de carnibus humanis, caro illa non resurget in eo qui nutritur, sed in eo in quo primo fuit caro. Sed nihil est de veritate alicuius nisi quod resurget in eo : si ergo caro, quae est per alimentum generata, non resurget in eo in quo est, videtur quod nihil extrinsecum transeat in veritatem alicuius mediante opere nutritivae.
  3. Item, solum illud dicitur esse verum, quod habet actum sibi per naturam convenientem ; ergo illud solum est de veritate carnis humanae, quod habet actum convenientem tali carni. Sed caro habens actum sibi convenientem potest aliam carnemin se convertere et dicitur caro secundum speciem : ergo illud solum transit in veritatem carnis humanae, quod transit inveritatem secundum speciem. Sed mediante opere nutritivae nihil transit in carnem secundum speciem, sicut vult Philosophus, alioquin esset augmentum in infinitum : ergo mediante illa virtute nihil transit in veritatem humanae naturae.
  4. Item, illud est solum de veritate alicuius, in quo rei substanta salvatur ; sed sola humiditas radicalis est illa quae manet, quam continuari oportet usque in finem : ergo illud solum transit in veritatem humanae naturae, quod transit in humiditatem radicalem. Sed nihil potest transire in humiditatem radicaiem mediante nutritiva, sicut dicunt medici, alioquin posset homo iuvenescere et vitam perpetuare : ergo mediante hac virtute nihil transit in veritatem humanae naturae.
  5. Item, quod per naturam generatur, potest etiam per naturam corrumpi : ergo quod mediante opere nutritivae proficit et crescit, potest etiam minui et decrescere. Si ergo mediante vi nutritiva aliquid in veritatem humanae naturae transiret, illud posset deperdi, et sic continue novum restaurari : contingeret igitur aliquando quod homo aliud corpus haberet, sicut videmus in aqua, quae exit de fonte.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, De vera religione : In huiusmodi visibilis corporis structuram alimenta, quae apta sunt, assumuntur ; non apta vero per congruos meatus ei ciuntur. Si ergo quod est de corporis huius structura et integritate, est de humanae naturae veritate, videtur etc.
  2. Item, omne quod resurget est de veritate humanae naturae ; sed illud in quod transit alimentum mediante opere nutritivae, resurget, utpote capilli, Lucae 21, 18 : Capillus de capite vestro non peribit : ergo etc.
  3. Item, veritas carnis non est aliud quam vera caro ; sed vera caro est cui debetur operatio carnis ; potissima autem carnis operatio est vivere per animam ; sed in hanc carnem transit alimentum mediante vi nutritiva, quia tota caro hominis vivit : ergo etc.
  4. Item, ubicumque est nutritio, ibi est conversio et assimilatio et unio ; sed ubi est assimilatio et unio, eiusdem naturae fit illud cui unitur et illud quod unitur : ergo, si hoc facit virtus nutritiva convertendo alimentum, videtur quod per ipsam aliquid de alimento in veritatem humanae naturae transit.
  5. Item, sicut se habet generativa ad productionem prolis sive generati, sic se habet nutritiva et augmentativa ad perfectionem et conservationem nutriti et augmentati : ergo, si aliquid transit in veritatem humanae naturae generati mediante generativa, similiter et aliquid transibit in veritatem humanae naturae nutriti mediante nutritiva et augmentativa.

Est igitur quaestio, quid sit veritas humanae naturae et quae differentia sit inter veritatem humanae naturae et carnem secundum speciem. Et rursus, quae sit differentia inter carnem secundum speciem et carnem secundum materiam ; et quare magis dicatur veritas humanae naturae quam veritas naturae asininae. Haec omnia valent ad intelligenda ea quae dicuntur in quarto, in quaestione de resurrectione.

 

Respondeo : Dicendum quod praeter generalem intentionem, qua verum dividitur contra falsum - secundum quam intentionem res vera dicitur quae habet materiam et formam et actum sibi convenientem - est et alia intentio veri duplex, qua scilicet verum dividitur contra permixtum, altera vero, qua verum dividitur contra vanum. Et primo horum modorum dicitur verum, quod est purum et impermixtum ; altero modo dicitur verum, quod est permans et fixum.

Cum ergo loquuntur auctores de humana natura, loquuntur sub vocabulo veritatis, vocantes eam veram. Non est enim aliud dicere veritatem humanae naturae quam humanam naturam veram. Sic autem vocant eam, loquentes de natura humana ex parte corporis, pro eo quod corpus humanum praeter hoc quod habet formam et operationem sibi convenientem sicut et alia corpora naturalia, habet ordinationem ad immortalitatem, et ita quamdam impermixtionem in hoc quod non potest tantum transmutari quin tandem reddatur animae quae ipsum vivificavit ; habet nihilominus quamdam fixionem sive incorruptionem, pro eo quod necesse est ipsum aliquando fieri immortale. Ratione igitur ordinationis ad incorruptionem, ex qua inest corpori humano, non tantum debita operatio, sed etiam Impermixtio et quaedam Incorruptio, dicitur corpus humanum verum. Illud ergo praecise et proprie est de veritate humanae naturae, quod est ordinatum ad incorruptionem et resurrectionem.

 

Aliquid autem ordinatur ad resurrectionem dupliciter : vel de necessitate vel de congruo. Illud autem ordinatur in nobis ad resurrectionem de necessitate, in quo consistit fundamentum et fabrica corporis nostri, et hoc est illud cui primo anima unitur. Et tale tractum est a generantibus, et in tale nihil potest transire opere nutritivae, secundum quod nutritiva operatur post animae unionem.

Illud vero ordinatur in nobis ad resurrectionem de congruo, in quo consistit fabricae nostri corporis complementum ; et hoc est quod facit ad quantitatem corporis perfecti. Et sic aliquid de alimento potest converti in veritatem humanae naturae mediante vi nutritiva et augmentativa, quae ordinantur ad complendam corporis fabricam, quae inchoata fuit mediante vi generativa, cui competit operari quousque anima infundatur ; et ex tunc sequitur operatio nutritivae et augmentativae ad conservandum et complendum corpus.

 

Huic autem modo dicendi concordant tam naturales philosophi quam medici. Naturalis enim philosophus distinguit in homine duplicem carnem : carnem secundum speciem et carnem secundum materiam. Et vocat carnem secundum speciem illam quae habet vim activam et potentiam convertendi alimentum in carnis naturam ; carnem vero secundum materiam vocat illam quae sic est caro ut tamen non possit aliud in carnem convertere propria virtute. Dicit etiam quod virtus nutritiva et augmentativa non convertit alimentum in carnem secundum speciem, sed secundum materiam, quia, si aliter esset, tunc nunquam staret augmentum ; cum augmento enim carnis cresceret et virtus augmentandi. Hoc autem non sic est, et ita caro secundum speciem solum est.a generantibus sive mediante generativa, quamvis caro secundum materiam, scilicet quae fluit et refluit, possit esse mediante nutritiva.

Et est exemplum de vino generato in vite, quod habet potentiam convertendi aquam, sed illa aqua non habet potentiam convertendi aliam aquam ; quia si hoc, tunc semper posset quis apponere aquam et maneret vinum ; hoc autem non sic est, quia tantum potest poni de aqua quod vinum amittit virtutem suam. Sic et in proposito intelligendum est quod virtus corporis fabricativa potest dare primae carni potentiam convertendi, et illa convertit, quousque tantum adveniat de carne secundum materiam, quanta erat ibi potentia convertendi - sicut videmus in vino - tum ex parte caloris, tum ex parte extensibilitatis ipsius carnis secundum speciem. Et hinc est quod unus homo magis augmentatur quam alter ; et aliquando stat augmentum, quia caro superadveniens in fine quasi aquosum facit, sicut dicit Philosophus, quemadmodum aqua superinfusa vino.

Secundum hanc distinctionem-carnis distingui potest in theologia veritas humanae naturae dupliciter, sicut praedictum est.

 

Similiter medicus distinguit in homine duplicem humiditatem, videlicet radicalem et nutrimentalem, et dicit quod humiditas radicalis est illa in qua calor substantificatur ; nutrimentalis vero est illa quae praebet ipsi calori fomentum. Dicunt igitur quod humiditas radicalis est solum a generantibus et mediante opere generativae ; nam nutritiva in hanc humiditatem non potest. Si enim posset, tunc homo iuvenesceret et vitam etiam suam in perpetuum continuaret, si illud humidum renovari posset. Quod cum constet esse falsum, dicunt quod alimentum mediante nutritiva non transit in illud humidum. Et hinc est quod illi qui laborant tertia specie hecticae, in qua est illius humidi consumtio, liberari non possunt, ut dicunt. In humiditatem autem nutrimentalem, quae calori pabulum praebet, possibile est alimentum converti mediante opere nutritivae.

Et est exemplum in lampade ardente, in qua est humiditas olei et humiditas licinii ; et humiditas licinii assimilatur humido radicali, quoniam, ex quo consumitur, restaurari non potest, et in illo licinio flamma substantificatur ; humiditas vero olei assimilatur humiditati nutrimentali, quae pabulum praebet igni et impedit ne cito licinium consumatur ; et illa humiditas aliquando augetur, aliquando minuitur, aliquando consumitur, aliquando restauratur.

Et iuxta hanc duplicem humiditatem distinguunt theologi dupliciter humanae naturae veritatem, sicut prius dictum est.

 

Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam ; patet etiam responsio ad obiecta. Nam rationes, quae ad primam partem inducuntur, videlicet quod nihil transit in veritatem humanae naturae mediante opere nutriti vae, procedunt secundum quod de veritate humanae naturae dicitur esse aliquid quod est de necessitate ordi-, natum ad incorruptionem ; et hoc modo bene concedendum est quod nihil transit in veritatem nutriti.

Rationes vero ad oppositum procedunt de veritate humanae naturae, secundum quod illud dicitur esse de veritate quod est ordinatum ad resurrectionem de congruo. Tale autem est non solum quod trahitur a generante, sed etiam tota illa caro, quae reperitur in homine in eius morte, maxime si non faciat ad corporis deformitatem.

 

Nec hoc impedit quod Dominus parvulos suscitabit in perfecta quantitate. Dicit enim Augustinus quod supplebit virtus divina, ubi deficit natura ; ubi vero natura sufficientem paravit materiam, Deus non agit supplendo, sed reformando. Nec valet illa ratio, quodsi Deus supplet in resurrectione sine additamento, quod nunc similiter fiat sine additamento, quia illa erit operatio mirabilis et supra naturam ; hominis vero generatio et augmentatio, quae nunc est, naturaliter fit. Et ideo illa ratio, quam Magister adducit in littera, non cogit, immo sicut apparet aspicienti, arguit a maiori affirmando.

Illa vero, quae ultimo quaerebantur, iam plana sunt per ea quae dicta sunt.

 

Ut igitur sit ad unum dicere, concedendum est, sicut ex praecedentibus apparet, quod aliquid extrinsecum transit in veritatem humanae naturae ; sed mediante opere generativae transit in veritatem, prout veritas dicitur proprie, secundum quod dicit necessariam ordinationem ad incorruptionem, mediante vero opere nutritivae transit aliquid in veritatem humanae naturae, prout veritas dicitur large, videlicet secundum quod dicit ordinationem ad resurrectionem de congruo ; et sic quod est de veritate unius potest resurgere in alio, secundum quod manifestatur in quarto. His visis, satis plana sunt ea quae dicuntur in littera.

 

 

DUBIUM CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

Hoc solum tamen quaeritur breviter, cum Magister in littera in illo capitulo : Nunc superest videte nominet originale peccatum octo nominibus, quomodo distinguantur illa nomina.

Et dicendum ad hoc quod originale peccatum habet comparari ad illud a quo est, et sic dicitur originale peccatum, quod est ab origine ; dicitur etiam lex carnis, quia contrahitur mediante carne.

Habet etiam comparari ad illud ad quod est sive ad quod inclinat, et hoc vel in dispositione remota, et sic dicitur concupiscibilitas ; vel in dispositione propinquiori, et sic dicitur fomes ; vel etiam in dispositione proxima, et sic dicitur concupiscentia.

Habet etiam comparari ad illud per quod inclinat, et sic dicitur lex membrorum.

Habet etiam comparari ad illud contra quod, et hoc dupliciter : vel in quantum reddit difficilem ad bonum, et sic dicitur languor naturae ; vel in quantum praedominatur voluntati, ut curvet eam in malum, et sic dicitur tyrannus.

Et sic patet quod secundum diversas comparationes diversis nominatur nominibus.