Distinctio IV — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

Post haec videndam etc.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de habitibus naturalibus et de habitibus ad perfectionem praeparantibus. In hac parte agit de habitibus in statu perfecto constituentibus ; unde inquirit, utrum angeli sint creati sive fuerint beati et perfecti. Dividitur autem haec pars in duas.

In prima prosequitur quaestiones de beatitudine ;

in secunda de perfectione, ibi : Ad hoc autem, quod quaerebatur.

 

Prima pars habet tres.

In prima determinat quaestionem quantum ad illos qui ceciderunt, ostendens quod nunquam fuerunt beati.

In secunda quantum ad eos qui remanserunt, et hoc ibi : Boni vero qui perstiterunt etc.

In tertia breviter resumit praedeterminata de utrisque, ibi : Ex praedictis consequitur etc.

 

 Ad hoc autem, quod quaerebatur etc. Haec est secunda pars, in qua prosequitur, utrum angeli sint creati perfecti ; et habet haec pars tres particulas.

In prima innuit quod per distinctionem est respondendum.

In secunda subiungit distinctionem, ibi : Dicitur namque perfectum etc.

In tertia vero resumit praedeterminata et breviter ostendens, qualis facta fuerit natura angelica, resumendo praedicta, ibi : Quales facti fuerunt angeli in creatione

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis quaeruntur tria.

Primum est, quales creati sunt angeli quantum ad gloriam.

Secundum, quantum ad futuri eventus praescientiam.

Tertium est, quantum ad cognitionem matutinam.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Primum est, utrum in sui creatione habuerint gloriam.

Secundum est, utrum habuerint gratiam.

 

 

ARTICULUS I.

Quales creati sunt angeli quoad gloriam et gratiam.

 

QUAESTIO I.

Utrum angeli creati sint in beatitudine sive gloria .

 

Quaeritur ergo primo, utrum angeli creati sint in beatitudine sive gloria. Et quod sic, videtur.

1. Ezechielis 28, 12 : Tu plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi fuisti ; sed esse in deliciis paradisi et esse plenum sapientia est ipsa beatitudo, quam dicimus aeternam gloriam : ergo etc.

2. Item, Augustinus, in libro De mirabilibus sacrae Scripturae ;

Angelus in summo sui ordinis honore constitutus lapsus est - loquitur de angelo ante lapsum - sed summus honor ordinis angelici est beatitudo et gloria : ergo etc.

3. Item, Augustinus, De fide ad Petrum : Angelici spiritus, pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis et beatltudinis donum in ipsa naturae suae spiritualis creatione divinitus acceperunt.

4. Item, idem, De ecclesiasticis dogmatibus : Angeii, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, non natura possident, ut non mutentur : ergo si modo habent veram beatitudinem, patet quod in beatitudine creati sunt.

5. Item, ratione videtur : quia angelus a sua creatione habuit habb litatem ad diligendum Deum propter se et super omnia, ergo habuit habilitatem ad fruendum Deo ; sed ipse non habuit aliquod retardativum ex parte affectus nec obumbrativum ex parte intellectus : ergo totaliter ferebatur in ipsum Deum amore fruitionis :-ergo cum talis status et actus sit beatitudo et gloria, patet etc.

6. Item, Deus fecit liberum arbitrium vertibile : ergo cum possit habere creatura rationalis ipsum invertibile, ut patet modo in sanctis angelis, aliquibus debuit hoc modo facere ; sed non est invertibilitas liberi arbitrii in Beato nisi per gloriam : ergo etc. Aut si dicas quod non debuit facere, hoc non videtur, quia debuit facere res optimo modo ; sed iste est optimus status ipsius angeli : ergo aliquem in hoc statu debuit facere.

 

Contra :

1. Ioannis 8, 44: Ille in veritate non stetit ; sed beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus : ergo est status in veritate : ergo Lucifer non fuit factus beatus. Sed inter omnes perfectus et nobilis est conditus : ergo etc.

2. Item, obicitur quod perseverantia sive securitas est de essentia sive substantia beatltudinis - beatus enim non est qui potest amittere bonum, quod habet - sed angeli potuerunt amittere, quia amiserunt : ergo etc.

3. Item, nullus, laudatur vel vituperatur in his quae habet a natura vel conditione ; sed sicut damnationi essentiale est vituperlum, ita beatitudini essentialis est laus : ergo impossibile est quod aliquis beatus sit a conditione, immo est repugnantia in adiecto.

4. Item, aut omnes fecit Deus beatos aut aliquos. Non omnes : constat, quin plures ex eis ceciderunt. Non aliquos, ut videtur, quia tunc illi praecellerent alios quasi praeexcellentla improportionali : ergo Lucifer non fuisset ausus se eis praeponere. Quod si ausus est, videtur quod nulli conditi sunt beati.

Si tu dicas, quod maiorem audaciam praesumsit, scilicet aequiparari Deo, quanto magis praeesse beatis, adhuc non solvit. Si enim Deus beatos condidit angelos ab ipsa conditione, hoc fuit, quia naturae eorum consonabat, ut sub tali perfectione et tam nobili fierent : si ergo Lucifer, ut dicunt Sancti, et Magister dicit in sequentibus, splendidissima habuit naturalia, magis debuit et congruum fuit ipsius naturam gloria insigniri. Quod si ipse, ut patet, beatus factus non est, patet etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut praetactum est supra quorumdam opinio fuit quod angeli, quia sunt spirituales et actuales, in instanti suae creationis fuerunt in actu conversionis et aversionis ; et sicut in prima aversione sunt damnati aeternaliter illi qui aversi sunt, ita in prima conversione illi glorificati sunt aeternaliter qui conversi sunt ; et ita dicunt intellexisse Augustinum et fuisse eius positioneni, quod aliqui sunt creati beati et formati, quia simul tempore, licet posterius natura, factum est caelum et lux, id est angelica natura informis et formata. Lux enim, ut dicit Augustinus, XI De civitate, dicuntur angeli, quia Illuminati sunt, ut beate sapienterque viverent.

Sed tamen haec positio supra improbata est tamquam falsa et erronea ratione illius partis, quae dicit in primo instanti fuisse aversos. Ratione alterius partis pari ratione improbata est, et patet falsitas per Augustinum, De correctione et gratia, ubi, dicit quod angeli, etsi beati facti sunt, erat tamen adhuc quod eorum beatitudini adderetur, si permansissent. Constat quod beatitudini et gloriae, cum sit invariabilis, non fit additio ; constat etiam quod loquitur communiter. de bonis et malis, cum dicit : si permansissent.

Et ideo aliter est dicendum quod beatitudo dupliciter potest dici. Uno modo status perfectus plenitudine omnis boni, et haec ponit visionem Dei claram et tentionem perfectam ; et hoc modo angeli non sunt creati, nec aliqui nec omnes, sed habuerunt quidam ex eis in ipsa confirmatione. Alio modo dicitur beatitudo status perfectus privatione omnis mali tam poenae quam culpae ; et tales creati sunt angeli, quia innocentes et impassibiles. Et de hac beatltudine loquitur Augustinus ; sed haec non est perfecta, nisi, cum additur ei altera, et de hac currunt auctoritates probantes quod beati facti sunt.

 

Ad obiecta :

1. Ad illud enim quod dicit Ezechiel : In deliciis paradisi fuisti, dicendum quod sicut primus homo conditus est et positus in deliciis paradisi, quae tamen non erant deliciae beatitudinis perfectae ; et sicut data est ei sapientia ad cognoscendum omnia mundana, sed non illa quae est visio Dei in patria : simili modo intelligendum est in angelo.

2. Quod dicit Augustinus, De mirabilibus sacrae Scripturae, intelligit quantum ad naturalia, quia ita bona habuit quod non erat habiturus meliora. Unde et in illo loco conditus est, in quo erat beatificandus.

3-4. Duae vero sequentes auctoritates loquuntur de beatitudine secundum illas duas differentias quas dixi.

5. Ad illud quod obicitur, quod habebant fruitionem sine retardatione, dicendum quod verum est ; non tamen habebant in perfecta completione, quia Deum non videbant facie ad faciem, sed in effectibus cognoscebant et in se ipsis maxime, sicut melius patebit infra.

6. Ad illud quod obicitur, quod debuit dare aliquibus invertibile, dicendum est quod, quantum est de conditione, nullis debuit dari, quamvis possit, quia homines et angelos meliores iudicavit Deus, si ei liberaliter deservirent ; ideo utrumque posuit in manu consilii sui.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum, angeti creati sint in gratia.

 

Supposito quod angeli non sint creati in gloria, quaeritur, utrum sint creati in gratia.

Et videtur quod sic.

1. Per Augustinum, De civitate, XII : Creavit Deus angelos, simul in eis condens naturam et largiens gratiam.

2. Item, super illud Oseae 3, 1 : Dilexerunt vinacia uvarum, Glossa Hieronymi : Per vinacia intelliguntur daemones, qui creati sunt in magna pinguedine Spiritus sancti, sed per superbiam arefacti de caelo ceciderunt ; constat quod pinguedo Spiritus sancti est gratia Spiritus sancti.

3. Item, Damascenus expressius : Per verbum Dei creati sunt omnes angeli et a Spiritu sancto per sanctificationem perfecti : si ergo sanctificatio perfecta non est nisi per gratiam gratum facientem, et ipse loquitur de omnibus : ergo etc.

4. Item, ratione videtur, quia Deus, cum sit liberalissimus, promptus est gratiam dare omnibus paratis recipere. Unde et Anselmus : Ideo homo non habet gratiam, non quia Deus non dat, sed quia ipse non recipit ; sed nulla melior praeparatio ad gratiam quam pura innocentia et voluntas recta : ergo si haec erant in angelis a sui origine et creatione, per consequens et gratia.

5. Item, fecit Deus creaturam rationalem ad inhabitandum in ea, et hoc, quia ipse Deus vult in ea habitare ; unde Proverbiorum 8, 31 : Deliciae meae esse cum filiis hominum : ergo quod non inhabitet, venit ex aliqua prava dispositione ex parte mentis : cum ergo in angelis nulla prava esset dispositio ex parte mentis, immo omnimoda idoneitas ad gratiam, videtur etc.

6. Item, pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum ; sed ipse fecit angelos in statu in quo statim poterant demereri : ergo in statu in quo poterant mereri. Sed non contingit mereri sine gratia gratum faciente : ergo etc.

 

Contra :

1. Augustinus, Super Genesim ad litteram : Per caelum intelligitur angelica natura informis ; sed non fuit informis per defectum formae naturalis : ergo informis fuit per defectum formae superadditae naturae. Sed haec est gratia : ergo etc.

2. Itera, Gregorius, XXXII Moralium, tractans illud verbum Ezechielis 28, 13 : Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die, qua conditiis es, praeparata sunt : Huius lapidis in die, conditionis suae foramina praeparata sunt, qui videlicet capax caritatis conditus fuit, qua si repleri voluisset, stantibus angelis, tamquam in ornamento regis positis lapidibus, inhaerere potuisset. Habuit ergo iste lapis foramina, sed per superbiae vitium caritatis auro non sunt repleta. Ecce, expresse, quod non habuit caritatem.

3. Item, ratione videtur, quia gratia in angelo nullum habet retardativum : ergo si haberet gratiam unientem Deo, totaliter angelus ferretur in Deum : ergo nunquam peccasset. Sed peccavit : ergo num quam caritatem vel gratiam habuit.

4. Item, sicut se habet culpa ad damnationem aeternam, ita gratia ad gloriam ; sed statim ut habuerunt culpam fuerunt damnati aeternaliter et obstinati : ergo statim ut habuerunt gratiam fuerunt confirmati : ergo nunquam ruissent, si gratiam habuissent.

 

Respondeo : Dicendum quod haec quaestio facti est ; et quia non invenimus aliam rationem quam congruitatis, probabiliter utrumque possumus opinari, sicut et alii ante nos.

Fuerunt enim aliqui dicentes quod angeli omnes creati sunt in gratuitis gratum facientibus. Et ratio, quae movit eos, fuit haec : ex parte Dei scilicet perfecta liberalitas, et ex parte creatorum idoneitas. Quia enim ab instanti creationis erant vasa et receptacula munda, et Deus est promptus suam gratiam impartiri, nisi habeat obstaculum ex parte suscipientis, non dimisit Deus illa ad momentum vacua, sed statim ut condidit, gratia illustravit. Et talia debuerunt de manu Dei exire receptacula, ut statim essent prompta in bonum usum. Unde sicut probabiliter coniciunt aliqui, quod Deus fecerit arbores plenas fructibus et alia in statu nobilissimo et perfectissimo, sic etiam naturam angeli ornaverit gratia a sui conditione, quae in primo usu bono sive victoria erat perpetuanda, et in prima deordinatione perpetualiter amittenda.

Haec est una positio, et satis videtur consona auctoritatibus Sanctorum, ut patet inspicienti.

 

Fuerunt etiam alii, qui dixerunt angelos non habuisse gratiam gratum facientem ab instanti creationis, sed post.

Et ratio, quae eos movit, est dispositio naturae angelicae, quae fertur in id quod appetit sine retardatione. Unde sicut ex conversione ad malum ita profunde conversi sunt, ut non possent redire, sic, immo multo magis, ex conversione ad bonum sive ex habilitate ita bono totaliter adhaesissent, si gratiam habuissent, quod nunquam lapsi essent. Unde non videtur aliquo modo probabile quod Lucifer habuerit gratiam ; et si ipse non habuit, cum inter caeteros esset excelsus, a maiori arguitur nec alios habuisse a sui origine. Hanc positionem videtur acceptare Magister, hanc positionem communiter tenent doctores ; et ita huic tamquam probabiliori et communiori concordandum est.

 

[Ad obiecta] :

1-3. Ad auctoritates adductas respondendum est per distinctionem gratiae. Uno enim modo gratia dicitur communiter, prout comprehendit quidquid naturalibus est superadditum, naturalibus, inquam, quae sunt de generali rei constitutione ; sicut dicitur gratia habere bonum ingenium, bene legere, bene cantare et huiusmodi. Alio modo dicitur quod superadditum est libero arbitrio ad rectitudinem faciens et disponens, sicut dicimus virtutes naturales, sicut innocentia, mititas, pietas. Tertio modo, quod est superadditum tamquam rectificans et complens et elevans, et haec dicitur gratia gratum faciens, quia facit hominem acceptabilem Deo, et ideo acceptabilem quia conformem.

Quando igitur dicitur quod angelo data sunt gratuita, aut non intelligitur de gratuitis tertio modo dictis, sed primo vel secundo, quia sic multa dona gratuita habuerunt ; aut, si intelligitur de gratuitis proprie dictis, non intelligitur ab instanti creationis ; sed sicut intelligitur peccatum diaboli fuisse ab initio, quia statim post initium et post primum motum deliberativum cecidit, ita intelligendum est de gratia angelorum. Aut si intelligitur de gratuitis proprie dictis et ab instanti creationis, hoc non intelligitur formaliter sive essentialiter, sed dispositive ; unde dicitur aliquis creatus in aliquo, quia in proxima dispositione ad illud.

Et ita per hanc triplicem viam ad auctoritates inductas et multas alias quae possent induci potest breviter responderi.

4-5. Ad rationes autem sumtas a Dei liberalitate, dicendum quod liberalitas est salvo ordine sapientiae et iustitiae. Quamvis enim ab instanti creationis cuiuslibet hominis posset eum beatificare, tamen longo tempore tardat ; similiter, quamvis posset cuilibet parvulo gratiam dare sine baptismate sicut cum baptismate, tamen non dat. Et ratio huius est, quia gloria est bonum laudabile ; ideo non dat nisi per meritum laudabile ; et ideo convenit eam dari praecedenti aliquo merito congrui. Similiter, quando confert gratiam, si confert adulto, cum gratia faciat habentem dignum gloria, non confert nisi ad motum liberi arbitrii, si habet usum ; si vero non habet, ad motum fidei alienae sive ad meritum Christi ; ideo secundum ordinem sapientiae non statim debuit dare, sed exspectare motum liberi arbitrii, quod et fecit ; unde ad se conversis sine mora dedit gratiam.

Patet igitur responsio ad illud quod obicit de liberalitate et habilitate, quia non tantum exigit munditiam ut dispositionem, sed motum liberi arbitrii in adulto ; parvulo vero potest alienum meritum suffragari sicut et demeritum.

5. Ad illud quod obicitur ultimo de statu, quod in malo erat, dicendum quod falsum est. Quamvis enim non posset mereri ex his quae acceperat, tamen, quia Dominus ita promptus erat dare, sicut ipse accipere, nullum habebat obstaculum in merendo, sicut nec in demerendo. Et hoc patet : sicut enim facile fuit diabolo averti, ita facile bonis angelis converti ; et sicut aversio fuit demeritoria, ita conversio facta est meritoria, statim apposita gratia. Unde sicut aliquis indirecte dicitur habere aliquid quod statim habet dum indiget et petit, quamvis non penes se habeat ; sic etiam indirecte potuerunt dici angeli gratiam habuisse. Quodsi habuissent maiorem facilitatem ad malum sive inclinationem, et divinum adiutorium in opportunitate deesset, recte obiceret.

 

 

ARTICULUS II.

De angelis quoad futuri eventus praescientiam.

 

Consequenter circa secundum duo quaeruntur.

Primum est, utrum bonis revelari debuerit futura permansio.

Secundum est, utrum revelari potuerit malis sua damnatio.

 

 

QUAESTIO I

Utrum bonis angelis revelari debueritfatura permansio.

 

Primo ergo quaeritur, cum nullis in creatione data sit gloria, nullis etiam data sit gratia, utrum aliquibus data sit futurae glorificationis praescientia.

Et quod sic, videtur.

1. Deus ab instanti suae conditionis angelos condidit repletos scientia rerum mundanarum : sed Deo magis placet quod servi sui habeant scientiam de his quae spectant ad salutem : si ergo praescientia futurae salutis erigit animam et delectat, ergo cum aliqui essent salvandi, videtur quod saltem debuit eis dari praescientia talis ; constat enim quod potuit.

2. Item, si non fuerunt de salute certi, ergo potuerunt rationabiliter dubitare et timere ; sed timor poenam habet : ergo poena ante culpam ; sed hoc est inconveniens : ergo videtur quod illi saltem debuerunt certificari qui erant salvandi.

3. Item, propinquiores erant angeli ad gloriam quam nos in miseriis constituti : ergo saltem tantam certitudinem vel maiorem habebant quantam nos habemus ; sed nos habemus certitudinem spei : ergo ipsi habebant hanc vel aliam. Sed non habebant hanc, quia spes est certa exspectatio futurae beatitudinis proveniens ex gratia et meritis : cum ergo ipsi non haberent gratiam et merita, certitudinaliter sperare eis fuisset praesumtio : non ergo habebant certitudinem spei. Sed non est aliam dare quam certitudinem praescientiae vel revelationis : ergo videtur quod aliquibus saltem esset data.

 

Contra :

1. Plus est dare certitudinem de gloria quam dare gratiam - multis enim Deus dat gratiam, quibus tamen non revelat certitudinaliter suam gloriam - ergo cum non habuerint gratiam, sicut supra probatum est, patet quod nec stabilitatis praescientiam.

2. Item, diabolus sive Lucifer non habuit praescientiam de statu, quia non erat permansurus : ergo si ipse fuit plenus sapientia et perfectus decore inter omnes, videtur quod nulli alii habuerunt.

3. Item, ostenditur per deductionem ad duplex inconveniens. Unum inconveniens est excusatio diaboli sive sui peccati. Posset enim de peccato suo quodam modo se excusare, quia scientiam non habuit quam Deus aliis angetis dedit. Aliud inconveniens videtur accusatio Dei, quiai ante videtur punisse malos quam mali fuerint ; et quod ante gratiam suam sive donum scientiae subtraxerit quod aliis dedit, qui non praecellebant ipsos nec merito vitae nec dignitate naturae.

 

Respondeo : Circa hoc duplex fuit opinio, sicut tangit Magister in littera.

Quidam enim dicere voluerunt quod bonis, qui permansuri erant, data est revelatio sive praescientia suae stabilitatis, et hoc loco spei, ratione cuius iam quodammodo beati erant. Et innituntur illi verbo Augustini, quod dicit opinando, Super Genesim ad litteram : Forte Deus diabolo revelare noluit quid facturus vel passurus esset ; caeteris vero revelare voluit quod in veritate mansuri essent.

Alia est positio, quod nullis data est praescientia, sui status, quia habere certitudinem de sua permansione est cognitio magis spectans ad statum praemii quam ad statum meriti ; et huius signum est quod Deus aut paucissimis aut nullis revelat, quantumcumque dilectis et amicis, se certitudinaliter glorificandos. Haec enim cognitio potius est expediens ad gaudendum quam ad merendum. Unde quia angeli erant in statu meriti omnes ; quia nondum erant beati ; ideo nullis data est haec cognitio.

Et haec positio est magis rationabilis et magis placet Magistro et magis consonat verbis Augustini, sicut patet in littera et XI De civitate Dei, ubi dicit quod pares fuerunt angeli quantum ad conditiones ante lapsum. Unde si alicubi videtur dicere contrarium, si quis inspiciat adiacentia, aut opinando aut quaerendo dicit. Et ideo haec positio magis est tenenda.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus dedit angelis praecognitionem rerum mundanarum, dicendum quod non est simile, quia cognitio universi spectat ad cognitionem naturalem, et perfecta cognitio universi spectat ad perfectionem naturalis cognitionis ; sed certa cognitio sui status spectat ad perfectionem gloriae ; et ideo solum debet dari quando in statu tali ponitur a quo non potest cadere. Et sic patet illud.

2. Ad illud quod obicitur, quod si non erant certi, ergo videtur quod rationabiliter poterant dubitare et timere, dicendum quod est certitudo ex parte cognitivae et ex parte affectivae.

Certitudo ex parte cognitivae est duplex, una scilicet infallibilis, ut quando ita scit aliquid quod non potest falli ; altera probabilis, ut quando habet verisimiles rationes ad hoc sive ad unam partem, ita quod ad oppositum aut nullas habet aut paucas. Et in angelis fuit certitudo secundo modo, non primo. Ipsi enim rationabiliter poterant conicere ex his bonis quae acceperant, quod ad beatitudinem parati erant, maxime, cum in se nullam viderent maculam.

Certitudo ex parte affectivae est duplex ; una in exspectando, alia in tenendo. Exspectare est spei, sed tenere est comprehensionis. Secunda non potuit esse in angelis ante confirmationem ; prima fuit semiplene, et minus plene quam in viris sanctis, quia in his ex gratia et meritis, in illis erat affectione naturae.

Ex his patent obiecta : quia certitudo probabilitatis, quae non habebat rationes ad oppositum, liberabat et a dubitatione et a poenali timore.

3. Patet etiam ultimo obiectum, quia aliquam certitudinem habuerunt ; sed tamen non oportet quod esset maior certitudine spei. Et ad illud quod obicitur, quod proximiores erant, dicendum quod proximiores quantum ad statum, quia medii erant inter gloriam et miseriam. Sed tamen magis distabant quantum ad meritum, quia nondum habebant pignus gloriae nec primitias spiritus, sicut habent viri sancti in hac vita, de quibus dicit Apostolus ad Romanos 5, 5 : Spes autem non confundit, quia caritas Dei

 

 

QUAESTIO II

Utrum, malis angelis revelari potuerit ipsorum damnatio.

 

Secundo quaeritur, utrum malis angelis revelari potuit suus casus.

Et quod non, videtur.

  1. Omnis certa cognitio futurae poenae et miseriae est poenalis ; sed si angelus certitudinaliter sciret se peccaturum, cum certo iudicatorio cognosceret peccatum esse puniendum et peccatorem a Deo separatum esse miserum, haberet praecognitionem certam suae miseriae : ergo poenam ante culpam haberet. Sed hoc est contra ordinem divinae iustitiae : ergo si Dens contra ordinem divinae iustitiae non potest facere, Deus non potuit revelare.
  2. Item, omnis praecognitio certa de amissione alicuius boni cogit hominem desperare de illo ; sed Deus neminem innocentem potest cogere ad desperationem, quia non potest cogere ad peccatum : ergo non potuit angelo revelare casum suum.
  3. Item, fiat argumentum Anselmi, in libro De casu diaboli : Si diabolus sciebat casum suum, aut volebat aut non. Si volebat : ergo iam ceciderat, ergo non praesciebat se casurum. Si praesciebat et nolebat : sed quanto magis nolebat tanto plus dolebat ; et quanto magis nolebat tanto iustior erat ; et quanto magis dolebat tanto erat miserior : ergo quanto iustior tanto miserior. Sed hoc omnino est inconveniens : ergo etc.
  4. Item, fiat argumentum Magistri : Si praescierunt, aut ergo vitare potuerunt et voluerunt, et ita non ceciderunt ; aut vitare voluerunt et non potuerunt, et ita fuerunt miseri ; aut vitare potuerunt et noluerunt, et ita fuerunt stulti et maligni

Si ergo quodlibet istorum est impossibile, impossibile est quod habuerunt praescientiam sui casus.

 

Sed contra :

  1. Dominus potuit praedicere Petro sine peccato suum casum, sicut dicitur Matthaei, et in aliis Evangeliis : ergo pari ratione potuit revelare Lucifero.

2. Item, Bernardus, De gradibus humilitatis, tractans illud verbum Isaiae, : Ponam sedem meam ad aquilonem : Puto per aquilonem reprobandos homines fuisse designatos ; per, sedem, potestatem in illos . Et in sequentibus dicit quod in praescientia Dei suum praevidit principatum, scilicet quod debebat praeesse malis ; et ideo dixit : Ponam sedem. Ergo principatus sequebatur casum ; et potuit praevidere principatum : videtur similiter, quod potuit praevidere casum.

3. Item, videtur quod rationes de poena non valeant, duplici ex causa. Deus enim potest separare quae naturaliter sunt coniuncta, ut in igne calorem a luce, sicut dicit Basilius : ergo multo fortius cognitionem praedictam a poena. Praeterea, quantumcumque aliquid sit punitivum, tamen non punit, nisi subiectum punibile sit unde si anima Petri esset in inferno, non puniretur - ergo cum angelus in statu illo esset innocens et nullo modo ad poenam dispositus, patet etc.

4. Item, videtur quod ratio de desperatione non valeat, quia sicut praecognitio damnationis est occasio desperationis, ita praecognitio gloriae est occasio praesumtionis ; sed praesumtio non impedit quin Deus possit revelare futuram glorificationem. : ergo pari ratione lapsum. Si tu dicas, quod non est simile, quia ex parte illa est occasio, hic est necessitas. Contra : desperare est actus voluntatis deliberativae et actus qui est peccatum ; sed nihil potest cogere voluntatem ad aliquid maxime ad peccatum ; ergo etc.

5. Item, praescientia Dei non ponit necessitatem, ergo nec praescientia diaboli : ergo si sciret quod ppsset aliter esse, ergo posset adhuc sperare : non ergo cogeretur desperare.

 

Respondeo : Dicendum quod angelus certam praescientiam sui casus habere non potuit.

Cum enim hoc esset confingens, sciri certitudinaiiter non potuit, nisi ab eo qui certitudinaliter omnia cognoscit, et tam necessaria quam contingentia, quia eius cognitio ex re non pendet ; talis est Deus solus. Non ergo potuit praescire, nisi Domino revelante. Deus autem sibi revelare non potuit, quia non debuit praedicere, quod potuit - sicut praedixit Petro - quod non voco revelare, sed certam interius illuminationem dare ad praecognoscendum suum lapsum, hoc voco revelationem. Hanc autem dare Deus non potuit de potentia ordinata, quia talis praecognitio de necessitate habet annexam culpam aut miseriam. Aut enim sibi placeret quod laberetur, et ita esset impius ; aut displiceret, et ita esset miser et dolorosus. Utrumque est Deo impossibile et inordinatum, sive innocenti infligere poenam sive innocentem, dum est innocens, habere culpam.

Et hoc probat ratio prima et ratio Anselmi et Magistri. Alia vero ratio de desperatione probat quod non potuit angelo revelari sua damnatio, quia impossibile est certum de damnatione sperare. Unde illa via bona est et concedenda.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod potuit ei Dominus revelare sicut et Petro, solvitur, quia Petro non revelavit, sed praedixit ; unde Petrus non intellexit simpliciter, sed sub conditione, vel etiam non bene advertit usque ad lapsum ; sic credo quod potuit praedicere angelo.

Tamen aliqui dicunt quod non esi simile, quia lapsus Petri erat reparabilis, non sic lapsus angeli.

2. Ad illud quod obicitur, quod praevidit suum dominium, quare similiter non suum praecipitium ? dicendum quod de ipso Bernardus miratur, et solvit quod ita potuit esse, sicut de Ioseph, qui vidit suum principatum et non praevidit suam venditionem. Sed et diabolo potuit Dominus revelare dominium et non praecipitium, quoniam dominium illud non de necessitate habet annexum praecipitium ; potest enim aliquis bonus dominari malis.

Aliqui tamen voluerunt dicere quod illud quod dictum est ad aquilonem,verbum est Prophetae. Diabolus enim volebat praeesse et aliis sedem dominationis suae praeponere ; et Propheta praedicens quod eventurum sibi fuerat, dicit aquilonem in hoc significans malos.

  1. Ad illud quod obicitur contra rationem de poena, dicendum quod ab ista cognitione separare poenam sive dolorem est auferre bonam voluntatem ; quia qui praevidet se facturum malum et non dolet, hoc ipso est malus ; et ita ista cognitio necessaria dispositione disponit animam vel ad poenam vel ad culpam ; nec Deus debet auferre et separare poenam ut ex hoc redundet culpa. Et sic patet illud.
  2. Ad illud quod obicitur de desperatione, dico quod, supposito quod praevideret lapsum et impossibilitatem resurgendi, cogeretur desperare, quia haec cognitio non potest stare cum spe. Unde si quis non credit aliam vitam, necessario desperat de futura vita, quia hoc necessario exigitur ad spem ; sic qui certus est de damnatione desperat de salute. Unde non est simile de occasione praesumtionis ef praescientia Dei, quia illa non aufert quod est necessarium ad humilitatem et salutem ; sed haec praecognitio certa necessario aufert certitudinem ad oppositum, et ita certitudinem spei.

 

 

ARTICULUS III.

De cognitione matutina et vespertina angelorum.

 

Consequenter tertio loco quaeritur, utrum creati sint angeli illuminati cognitione matutina. Et circa hoc quaeruntur duo.

Primum est, utrum cognitionem matutinam habuerint in ipsa creatione.

Secundum est, utrum vespertinam post glorificationem.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum angeli in ipsa creatione habuerint matutinam cognitionem.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod in ipsa creatione habuerunt cognitionem matutinam.

  1. Primo per Augustinum. Augustinus enim, Super Genesim, quasi per totum, sic prosequitur illos septem dies, ut per hoc intelligat septemplicem conversionem angelorum super res ; et dicit quod simul tempore omnia facta sunt e ab angelis cognita. Si ergo quilibet dies habet mane et vesperam, et isti dies fuerunt a principio conditionis angelicae, quilibet angelus habuit cognitionem matutinam et vespertinam a suae creav tionis primordio.

2. Item, idem Augustinus, IV super Genesim ad litteram : Mens angelica, pura caritate inhaerens Verbo Dei, posteaquam illo ordine creata est ut praecederet omnia, prius vidit in Verbo Dei facienda quae facta sunt. Si ergo omnia simul condita sunt, necesse est quod hanc cognitionem habuit, angelus ab instanti creationis ; sed cognitio in Verbo est cognitio matutina : ergo etc.

3. Item, Dionysius dicit quod angeli sunt lumina, ergo quod angelus videt in se videt in lumine : ergo si cognitio matutina eo ipso dicitur matutina, quia est in lumine, cum angeli hoc habuerint a sua creatione, patet etc.

4. Item, angeli ante lapsum in principio suae conditionis nullam habebant impuritatem peccati nec obscuritatem mentis : ergo videtur quod cognitio eorum esset cognitio clara : ergo videtur quod matutina ; et ita ab instanti creationis cognitione matutina perfecti sunt.

 

Contra :

1. Cognitio matutina est cognitio qua quis cognoscit in ipso Verbo ; sed in Verbo non potest aliquis aliquid videre nisi videat Verbum. Verbum autem nullus potest videre nisi Beatus : si ergo angeli in principio suae conditionis non fuerunt beati, sicut supra probatum est, ergo etc.

  1. Item, lux faciebat vespere et mane ; sed lux dicit angelicam naturam formatam, sicut dicit Augustinus, et Super Genesim et De civitate ; sed formata fuit per gratiam et gloriam. Cum ergo angeli nec gratiam nec gloriam habuerint in principio conditionis, quia non essent lapsi : ergo etc.
  2. Item, si in principio conditionis habuerunt cognitionem matutinam, cum daemones habeant sibi data integra et splendidissima, maxime quae spectant ad cognitionem, ergo adhuc haberent cognitionem matutinam ; sed cognitio malutina est in Verbo et in rationibus aeternis : ergo daemones adhuc haberent istam cognitionem ; quod est contra Augustinum, De civitate, qui dicit de Christo quod innotuit daemonibus non per id quod est vita et lumen incommutabile, sed per quaedam lucis effecta.
  3. Item, sicut patet ex textu, vespere praecedit mane ; unde dicitur : Factum est vespere etc., ergo cognitio vespertina matutinam ; sed cognitio vespertina ; sequitur existentiam rerum, sicut dicitur super Genesim ad litteram libro IV, ubi dicit Augustinus : Nisi prius sit quod cognoscatur, cognosci non potest : ergo cognitio matutina sequitur vespertinam : ergo oportet quod sit post existentiam rerum : ergo non fuit concreata angelis a principio.

Est igitur quaestio, si omnia simul creata sunt, qualiter angelus potuit cognoscere res fiendas de primo creatis ?

Rursus, si matutina cognitio est gloriosa, quomodo potuit esse in angelis a suo primordio, cum omnes aequales fuerint, sicut Augustinus videtur velle, ad Orosium, et Magister dicit in littera ?

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc diversae sunt positiones, quae consurgunt ex diversificalione verborum Augustini in hac materia.

Quidam enim, attendentes ad verba Augustini, Super Genesim ad litteram, dicunt quod quando quaeritur utrum angeli a principio suae creationis cognitionem habuerint matutinam, facienda est vis : auf enim quaeritur de omnibus aut de aliquibus. Si de omnibus, sic respondent quod non omnes habuerunt. Lucifer enim nunquam habuit cognitionem matutinam, quia nunquam divinam lucem vidit in se ipsa, sicut in antecedentibus monstratum est . Si autem quaeratur de aliquibus, sic dicunt quod habuerunt, quia simul tempore sunt creati et ad Deum per gloriam conversi, et in eodem instanti sunt formati et a tenebris divisi, et in eodem res omnes cognoverunt secundum suum ordinem et connexionem, et hoc in ipso Verbo. Quae res, etsi in eodem instanti et simul cum angelis fuerint conditae, tamen angelorum conditione et ipsorum ad Deum conversione sunt posteriores natura et dignitate ; et ideo dicitur quod angeli in Verbo cognoverunt res faciendas. Et illud expresse videntur sonare verba Augustini, in IV Super Genesim ad litteram, circa finem.

 

Sed quoniam Augustinus, XI De civitate, expresse videtur sentire contrarium - ibi enim dicit quod fuerit mora inter creationem et lapsum, et quod ante lapsum nec boni praescii fuerunt beatitudinis nec mali miseriae, nec illi lux nec illi tenebrae erant - ideo, ne sibi contradicere videatur, distinguunt aliqui cognitionem matutinam dupliciter. Cognitionem enim matutinam vocat Augustinus cognitionem in Verbo. In Verbo autem dupliciter dicuntur cognoscere : uno modo perfecte, scilicet speculando et intuendo ipsum Verbum et in ipso alia, et haec cognitio facit Beatos ; alio modo suscipiendo illuminationem a Verbo et in illa susceptione cognoscendo alia, et haec cognitio fuit angelis innata, quia indidit eis Deus omnium species et lumen etiam super mentes angelorum expandit, quo cognoscerent facta et facienda. Et haec cognitio matutina est de qua loquitur Augustinus, Super Genesim ad litteram ; et haec fuit in angelis. Et per hoc solvunt contrarietatem ad utramque partem. Hanc etiam dicunt in daemonibus remansisse, sed obscuratam propter culpam ; ideo non matutinam esse dicendam.

Et sicut distinguunt in cognitione, ita etiam distinguunt et in luce et in tenebris, quod uno modo dicuntur angeli lux propter irradiationem ab illa superna luce procedentem secundum statum naturae, per quam cognoscunt res in proprio genere cognitione quae dicitur vespertina, et referunt ad Deum, et sic dicitur matutina. Et tenebra per oppositum dicitur ignorantia, quae ab angelis est exclusa ; unde .dicuntur repleti fuisse sapientia.

Alio modo dicitur lux ipse angelus propter irradiationem procedentem a summa luce secundum plenitudinem gratiae consummatae sive gloriae, qua dicuntur angeli illuminati, ut beate sapienterque viverenti ; et in hoc statu dicitur matutina cognitio proprie, quae nunquam fuit nisi in angelis beatis.

Et sic diversis modis loquitur Augustinus.

 

Ex his patent rationes ad utramque partem, quia rationes ad primam partem intelliguntur de cognitione matutina large dicta, scilicet primo modo. Rationes vero ad oppositum intelliguntur de cognitione matutina proprie dicta, quae scilicet est per gloriam.

Et hoc curialius est dicere quam dicere quod Augustinus dicat contraria et tamquam instabilis modo dicat hoc, modo contrarium. Nisi enim distinguatur quod dicitur Super Genesim, recte videtur contrariari ei quod dicitur XI De civitate Dei. Quidquid tamen sit de opinione Augustini in productione rerum - quia infra determinatur, cum aliis Sanctis contradicere videatur - non est tamen credendum quod tantus homo sibi contradicat, maxime in his quae non retractat. Verum qualitercumque intelligantur verba eius, magis standum est his quae dicuntur in libro De civitate Dei, ubi loquitur asserendo, quam Super Genesim ad litteram, ubi ipsemet protestatur se loqui inquirendo. Cum igitur ibi dicat quod vere aliqua mora fuit inter creationem et lapsum angeli, ac per hoc inter glorificationem et creationem, et cognitio matutina proprie sit gloriosa, tenendum est quod illam non habuerunt a sui conditione.

 

Ad auctoritates igitur in contrarium aut solvendum est quod ipse locutus fuerit inquirendo et opinando ; aut certe respondendum est per distinctionem, ut praedictum est.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum angeli modo habeant cognitionem vespertinam.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum in angelis sit cognitio vespertina post glorificationem.

Et quod sic, videtur.

  1. Augustinus, IV Super Genesim ad litteram, loquens de superna Ierusalem : Ibi semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis ; semper vespere in cognitione creaturae in se ipsa ; semper mane ex hac cognitione in laude Creatoris .
  2. 2. Item, ratione. Eadem lux est quae faciebat vespere et mane ; si ergo lux quae facit mane, est illuminatio gloriae, ergo in hac illuminatione est vespere : ergo in statu gloriae est cognitio vespertina.
  3. Item, cognitio vespertitia est cognitio rerum in proprio genere ; sed angelus gloriosus in proprio genere cognoscit res : ergo habet cognitionem vespertinam.
  4. Item, angelus gloriosus amplius laudat Deum quam homo viator ; sed homo viator non solum laudat Deum in sua maiestate, sed in operum suorum multiformitate : ergo et angelus beatus. Sed haec laus praesupponit cognitionem : ergo etc.

 

Contra :

  1. I ad Corinthios 13, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ; sed cognitio vespertina ideo dicitur vespertina, quia tenebrae est admixta ; angeli autem vident in luce plena : ergo etc.
  2. 2. Item, cognitio fidei, quae est per speculum, evacuatur, adveniente cognitione gloriae, quae consistit in videndo Verbum aeternum. Si ergo cognitio vespertina ideo vespertina est quia in umbra creaturae, ergo non stat cum cognitione gloriae.
  3. Item, mane adveniens expellit vesperam et similiter vespera expellit mane ; sed in angelis continue est cognitio matutina, qua vident in ipso Verbo sine interpolatione : ergo non habet locum in eis vespertina cognitio.
  4. 4. Item, vespera est per declinationem solis ad occasum ; sed in angelis beatis nunquam est approximatio ad occasum, sed continuus fulgor et calor lucis aeternae : ergo nunquam est in eis cognitio vespertina,

Et propter hoc est quaestio - cum tam « mane » quam « vespere » utrumque importet approximationem ad noctem et ad tenebras ; et angeli distent distantia omnimoda tam a frigore peccati quam ab ignorantia veri : videtur quod nec matutina nec vespectina cognitio sit ponenda, sed potius meridiana - quaeritur igitur pro quanto dicatur cognitio matutina et pro quanto vespertina, et quare non ponatur differentia tertia, scilicet cognitio meridiana.

Et iuxta hoc quaeritur, ad quos pertineant istae cognitiones et de ipsarum ordine et praerogativa, ut sic elucescat harum cognitionum quidditas et natura.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, sicut vult Augustinus, omnis creatura, quantum est de se, tenebra est ; Deus autem lux est, et tenebrae in eo, non sunt ullae, sicut dicitur in I canonica Ioannis [1, 5]. Dies dicit illustrationem, a luce procedentem super haec tenebrosa ; mane autem et vespera dicunt media inter diem et noctem secundum accessum et regressum.

Intelligendum igitur quod divina lux, illuminans angelum illuminatione perfecta ad cognitionem sui, facit angelum lucem ; et cognitio ipsius Dei in se dies dicitur, quia pure est lux, et cognitio et ratio cognoscendi. Lux ista angelica, sic illuminata, habet cognoscere creaturam ; et sic, quia cognoscit id quod est tenebra, est eius cognitio inane vel vespera appellata ; sed vespera, prout cognoscit creaturam in se ipsa, mane, prout ex illa cognitione consurgit ad laudandum et refert ad cognitionem ipsius, quam habet in Verbo. Unde Augustinus, De civitate XI, capitulo : Scientia creaturae in comparatione scientiae Creatoris quodam modo advesperascit, itemque lucescit et mane fit, cum ipsa refertur in laudem dilectionemque Creatoris ; nec in noctem vertitur, ubi non Creator amore creaturae relinquitur.

Unde nota quod, etsi ad similitudinem huius lucis visibilis dicatur ibi mane et vespere, sicut dictum est, tamen duplex est differentia : una, quia ibi vespera non vertitur in noctem sicut in luce materiali ; altera vero, quia mane non succedit meridies, nec diei vespere, sed totum est simul. Unde Augustinus, Super Genesim V : Simul, inquit, habent diem et vesperam et mane.

Et sic patet quod in angelis beatis est nunc cognitio vespertina cum matutina, nec habent successionem vel ordinem temporis, habent tamen ordinem dignitatis, quia dicit Augustinus, De civitate XI : Cognitio creaturae in se ipsa decoloratior est quam cum in Dei sapientia cognoscitur.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod est ex parte, dicendum quod falsum est, immo bene potest esse perfecta in proprio genere ; et si dicatur aliquo modo minus perfecta, hoc est respectu cognitionis in Verbo. Verumtamen non habent oppositionem, quia haec imperfectio non venit ex parte cognoscentis, sed ex parte cognoscibilis vel ipsius medii.

Et per hoc patet sequens de fide, quia ibi est imperfectio ex parte cognoscentis, non cogniti.

3-4. Ad illud quod obicitur, quod vespera declinat ad occasum et non compatitur mane, dicendum quod verum est in his ubi est vespera et mane propter lucis variationem ; non ibi ubi simul convertit se angelus ad creaturam et Deum. Nec est ista diversitas nisi solum ratione diversi modi, cognoscendi, qui quamvis sint diversi, non sunt tamen oppositi, sed unus famulatur alteri et unus perficit alterum, non excludit.

 

Ex his etiam patere possunt aliae quaestiones, scilicet, in quibus sunt istae cognitiones ; quia proprie in beatis angelis, nisi nomina extendantur.

Patet etiam quare non dicitur cognitio creaturae dies sive meridies, sed cognitio Dei, quia omnis creatura tenebra.

Patet etiam quod cognitio matutina praecellit propter pleniorem lucem, ob quam clarior est et certioret aitior ; et sic patet totum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

An parte ista sunt dubitationes circa litteram, et quaeritur primo de hoc quod dicit : Beati nunquam fuerunt qui ceciderunt, quia sui eventus ignari fuerunt.

Contra : ad hoc quod aliquis sit beatus non oportet scire omnia, sed sufficit Deum cognoscere.

Item, beatitudo non est aliud quam clara visio Dei ; sed ad hoc non requiritur cognitio eventus : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod ad beatitudinem non solum dos visionis requiritur, sed perfectae tentionis. Perfecta autem tentio non est nisi quando est cum securitate ; securitas autem non est nisi cum est securitas de permansione ; et quia hoc angeli habere non potuerunt, saltem qui lapsuri erant, quia falsum erat ipsos permansuros, ideo beati non fuerunt.

Ad illud quod obicitur, quod sufficit Deum cognoscere, dicendum quod falsum est, immo oportet etiam perfecte tenere. Et quod subiungit, quod aperta et clara visio Dei est tota merces, dicendum est hoc esse verum per concomitantiam ; vix enim aut nunquam est ita aperta Dei visio, quin sit futurae permansionis certitudo ; aut si non est, non est in illa perfecta beatitudo. Hanc autem visionem apertam, quae est facie ad faciem non habuerunt angeli ante confirmationem, immo simul Dei visionem habuerunt et tentionem, licet ante aliquatenus cognoscerent et amarent, sive ad haec duo habiles essent.

 

Dub. II.

Item, quaeritur de hoc quod dicit : Beati esse non poterant, si damnationis incerti erant.

Contra : certitudo damnationis potius est contraria beatitudini quam consona : ergo si certitudo nihil confert ad gloriam, ergo incertitudo nullo modo impedit gloriam sive beatitudinem perfectam.

Respondeo : Dicendum quod de aliquo futuro dupliciter potest haberi certitudo : vel in partem affirmativam vel in partem negativam ; et sicut ad beatitudinem oportet habere certitudinem de eius perpetuatione futura, ita oportet habere certitudinem de miseria nunquam futura ; ista enim duo sunt omnino inseparabilia. Certitudo ergo damnationis nunquam futurae confert ad gloriam. Et quoniam incertitudo aeque privat certitudinem respectu affirmationis, sicut et respectu negationis, ideo incertitudo negationis ita repugnat sicut incertitudo permansionis. Et sic habet intelligi illud verbum.

 

Dub. III.

Item, quaeritur de divisione perfecti. Videtur enim insufficiens, quia non tantum est perfectio secupdum naturam, sed. etiam secundum gratiam et gloriam ; et secundum gratiam multiplex genus perfectionis.

Item, quaeritur quare magis accipitur unum genus perfectionis secundum tempus quam secundum aliud accidens.

Respondeo : Dicendum quod perfectum dicit complementum sive completionem, in qua est status. Status autem ponitur in aliquo dupliciter : aut simpliciter aut in genere. Si simpliciter, sic est tertium membrum ; si in genere creaturae, hoc potest esse dupliciter : aut in quantum exit a Deo, et sic habet rationem vestigii, et reperitur haec perfectio in omni creatura, quando perducta est ad modum, speciem et ordinem sibi competentem. Alio modo, in quantum creatura redit in Deum, et sic est perfectio gloriae ; et hanc vocat Magister perfectionem secundum naturam. Unde ponendum quod est perfectio secundum essentiam et secundum participationem ; et hoc dupliciter : vel secundum egressum vel secundum regressum.