Distinctio VI — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

Praeterea sciri oportet etc.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de aversione et conversione angelorum. In hac parte agit de lapsu sive ruina malorum. Et dividitur haec pars in duas.

In prima determinat veritatem.

In secunda removet dubitationem, ibi : Solet autem quaeri etc.

 

Prima pars habet tres partes.

In prima determinat, unde ceciderunt ;

secundo vero, in quem locum, ibi : Et tantae superbiae ;

tertio vero, qualiter ibi habent ordinem praelationum, ibi : Et sicut inter bonos etc.

 

Similiter secunda pars habet tres.

In prima movet quaestionem de unitate loci quantum ad angelos minores ;

secundo quantum ad Luciferum ;

tertio occasionaliter ostendit confligendi modum inter nos et nostrum adversarium.

Primum facit ibi : Solet autem quaeri etc. ;

secundum ibi : De Lucifero ;

tertium, ibi : Aliis quoque, qui a sanctis etc.

Principaliter igitur in hac distinctione determinatur, unde angeli corruerunt ; et deinde, quis locus post ruinam et quis ordo in loco et officio.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam eorum quae in hac parter dicuntur de lapsu angelorum, tria Incidunt quaerenda.

Primum est, de quo ordine vel dignitate ceciderunt.

Secundum est, in quid ceciderunt.

Tertium est de ordine sive praelatione eorum post casum.

Circa primum duo quaeruntur.

Primo quaeritur, de quo ordine fuit Lucifer.

Secundo, de quo ordine lapsi sunt minores angeli.

 

 

ARTICULUS I.

De quo ordine mali angeli ceciderunt.

 

QUAESTIO I.

Utrum Lucifer fuerit de supremo ordine angelorum.

 

Quaeritur ergo primo, de quo ordine fuerit Lucifer. Et quod fuerit de supremo, hoc ostenditur.

  1. Iob 40, 14 : Ipse est principium viarum Dei ; sed non ordine naturae : ergo ordine dignitatis : ergo fuit praecellens inter creaturas caeteras, ergo et inter angelos.
  2. Item, Gregorius, XXXII Moralium, tractaris illud Ezechielis [28, 14] : Tu Cherub extentus et protegens etc. : Quia comparatione claritatis suae caeterorum claritatem, obumbrasse creditur, ideo ipse extentus et protegens perhibetur ; loquitur de Lucifero : ergo etc. Et ibidem iterum : Dum caeteris agminibus angelorum praelatus, eorum claritatem transcendit, ex eorum comparatione clarior fuit. Et iterum in eodem libro : Illa supernarum virtutum procerae altitudinis, agmina in laetitiae aeternae viriditate plantata quamvis excelsa fuerint condita, huic tamen nec praelata sunt nec coaequata.
  3. Item, ratione. Lucifer appetiit omnibus praeesse et credidit se posse obtinere ut nulli subesset ; sed hoc non est probabile nisi vidisset se omnes praecellere : ergo fuit de supremo ordine.
  4. Item, peccatum eius maximum fuit inter peccata omnium angelorum, immo omnium creaturarum ; sed tanto maius est vitium quanto in nobiliori natura : ergo si maximum peccatum habuit omnium aliorum, ergo quantum ad naturam caeteris maior fuit.

 

Sed contra :

  1. Ezechielis 28, 14 dicitur ad Luciferum : Tu Cherub, sicut exponit Gregorius ; sed supremus ordo non est ordo Cherubim, sed Seraphim, sicut vult Dionysius : ergo non fuit de supremo ordine.

2. Item, Damascenus II libro, capitulo : Ex his angelicis virtutibus, quae praeerant terrestri ordini, id est, eius qui circa terrena est ordinis, et cui terrae custodia a Deo commissa erat, liberi arbitrii sui electione aversus est : ergo Lucifer secundum Damascenum fuit de infimo ordine.

3. Item, ratione videtur, quia si ipse fuit supremus, ergo magis fuit deiformis, ergo magis ad peccatum inhabilis : ergo non peccavit, aut si peccavit, non ita profunde sicut alii, ut videtur.

4. Item, si supremus inter omnes angelos, ergo inter omnes creaturas nobilior : ergo magis a Deo dilectus, qui diligit omnia quae fecit : ergo cum facillimum fuerit Domino ipsum conservare, non videtur probabile quod ipsum permiserit ruere.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut testantur et auctoritates sacrae Scripturae et Sanctorum Lucifer valde excellens fuit, et si stetisset, in supremo ordine collocatus fuisset, cum ad hoc haberet idoneitatem ex parte naturae. Sicut enim patebit infra, distinctio ordinum consummata venit ex parte gratiae, sed dispositio ex parte naturae.

Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur, quod dicitur Cherub, dicendum quod Seraphim interpretatur incendium, et hoc est per caritatem ; angelus autem, licet a sua conditione habuerit plenitudinem scientiae, non tamen habuit incendium caritatis nisi a gratia. Et quia Cherubim dicitur plenitudo scientiae, sed Seraphim incendium caritatis, hinc est quod dicitur Cherub, non Seraph ; et hoc non ideo quia esset de ordine Cherubim, sed quia habebat habitum illi ordini convenientem, non sic habitum convenientem ordini Seraphim, quamvis ad illum esset praeparatus.
  2. Ad illud quod obicitur, quod praeerat terrestri ordini, dicendum quod Damascenus hoc dicit quantum ad vim administrativam, quia caeteri ei erant subiecti quantum ad actum ministerii. Et quia actus ministerii omnibus aliquo modo competit ex natura, sicut infra patebit, quia omnes sunt administratorii spiritus, ideo ex hoc non habetur quod angelus fuerit de ordine infimo, immo esse potuit de supremo et praesidere terrenorum ministerio.

Sed tunc est quaestio : cum in angelo esset vis contemplativa, quare magis per administrativa eum describit ? Et dicendum quod vis contemplativa attenditur in comparatione ad superius, sed administrativa in comparatione ad inferius. Et quoniam angelus sumsit occasionem peqcandi considerando suam praesidendam respectu inferiorum, ideo secundum illam vim eum describit. Unde Augustinus dicit quod consideratio angeli in peccando fuit contrario modo considerationi centurionis, qui dixit Matthaei 8, 9 : Ego homo sum sub potestate constitutus et habens sub me milites. Angelus e contrario primo consideravit milites et ministros sibi subditos ; ideo elevatus est in superbiam.

3. Ad illud quod obicitur, quod minus habilis ad peccandum, dicendum quod verum est ; attamen voluntas in omnibus angelis libera erat et vertibilis, et ideo sine omni pronitate poterat quo volebat inclinari ; et hinc est quod ille gravius peccavit. Unde ad peccatum non necessario concurrit pronitas, sed vertibilltas ; nec peccatum intenditur ex pronitate, sed magis ex naturae et donorum dignitate et conversionis profunditate. Et quia altior erat, ideo cecidit profundius ; et quia fortior, ideo ad malum se convertit fortius et inseparabilius.

4. Ad illud quod obicitur ultimo, quod videtur incredibile quod Deus nobilissimam creaturam suam sic perire dimitteret, dicendum quod mira in hoc ostenditur Dei iustitia, quae tantum servat iustitiam, ut ordinem institutum nullo modo infringat ; tantum peccatum odit, ut propter peccatum quos carissimos reputavit abiciat. Unde credo quod tam spectandum monstrum divinae severitatis in angelo nobilissimo et primo homine, quorum utrumque propriis manibus plasmavit et decoravit, Deus nobis infirmis apposuit et ostendit ut addiscamus quantum Deus odit peccatum et maxime superbiam, quod pro uno motu cordis nobilissima omnium creaturarum aeternaliter et sine spe veniae est damnata, et pro uno esu pomi et ipse Adam et tota posteritas usque ad finem mundi est mortalitati et multiplici poenalitati subiecta ; et nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus. Ex his efficacissimum relinquitur argumentum, quod horrendum est incidere in manus Dei viventis. Si enim Deus non pepercit nobilissimo angelo superbienti, quid erit de vilissimo cinere et abiectissimo, in altum se extollenti, cum iacere debeat in cinere et cilicio, immo in ipso sterquilinio ?

 

 

QUAESTIO II.

De quo ordine lapsi sint minores angeli.

 

Secundo quaeritur de quo ordine lapsi sunt minores angeli.

Et quod de omnibus, videtur.

  1. Hugo : De quolibet ordine aliqui ceciderunt .
  2. Item, Gregorius dicit in homilia Pentecostes, quod ad omnes angelorum ordines aliqui homines assumuntur ; sed hoc non erit nisi ad restaurandam ruinam angelorum : ergo de quolibet aliqui corruerunt.
  3. Item, probatum est quod Lucifer fuit de supremo ordine : ergo si de illo ceciderunt, videtur quod multo fortius de aliis.
  4. Item, omnes angelorum ordines procurant hominum salutem - unde omnes sunt administratorii spiritus etc. - ergo videtur quod omnibus ordinibus suo modo homines recompensent obsequium, ut nutriatur caritatis solatium ; sed sicut angeli subveniunt hominibus ministrando, ita homines angelis eorum lapsum reparando : ergo quilibet prdo habuit ruinam.

 

Sed contra :

  1. II Petri 2, 4 : Deus angelis peccantibus non pepercit : ergo omnes tabentes sunt de infimo ordine, quia infimus ordo censetur nomine angelorum, ut inferius patebit.

2. Item, Apostolus vocat daemones, ad Ephesios ultimo, 12 principatus et potestates, et diversa nomina angelorum dicuntur de daemonibus praeter Seraphim et Thronos : ergo videtur quod de his ordinibus nulli ceciderint, aut si ceciderunt, cum non possit probari per Scripturam, nullo modo est asserendum.

3. Item, angeli eiusdem ordinis sunt similiores in natura ; sed qui sunt similiores in natura, similiores sunt in affectionibus, quia omne animal ad sibi simile copulabitur ; et qui similiores sunt in affectionibus similiores sunt in moribus, et qui similiores sunt in moribus similiores sunt in bonitate et malitia : ergo probabilius videtur ponere quod, si de aliquo ordine steterunt aliqui, quod omnes per consequens ; et si ruerunt aliqui, quod omnes de illo ordine : ergo non est ponere quod de omnibus ordinibus aliqui ruerint, aliqui steterint.

 

Respondeo : Dicendum quod, secundum quod Sancti dicunt et accipiunt ex Scriptura, de omnibus ordinibus aliqui lapsi sunt ; et hoc expresse dicit Hugo, et ratio persuadet. Cum enim de supremo ordine aliqui avulsi sint, ut Lucifer, credendum est quod omnes senserint aliquam ruinam.

 

[Ad obiecta] :

1. Ad illud ergo quod obicitur, quod omnes dicuntur angeli, dicendum quod angelus, secundum quod est nomen officii, quod est mitti, commune omnium est, ut patebit infra ; appropriatur tamen inferiori ordini, de quo frequentius mittuntur aliqui ; et ideo beatus Petrus, generaliter loquens, comprehendit omnes.

2. Ad illud quod obicitur, quod Scriptura non nominat omnia nomina, dicendum quod sicut in malis quaedam sunt quae mox nominata coniuncta sunt malo, ita in bonis quaedam sunt quae mox nominata coniuntta sunt bono, ut Seraphim, quia dicit caritatis incendium, et Throni, quia dicit sedem, ubi Dominus requiescit ad iudicandum. Et ideo nomina horum ordinum daemonibus non attribuuntur ; quamvis ipsi ex natura dispositi essent ad hos ordines, sicut ad alios, tamen nomina aliorum tenent, quia communia sunt bonis et malis, ut sunt Principatus et Potestates.

3. Ad illud quod obicitur de amore similitudinis, dicendum quod illud habet locum in amore naturali ; in amore vero electivo, ubi quis fertur secundum dominium voluntatis, non habet veritatem. Nam Medea occidit filium et plus odit homo hominem quam serpentem frequenter, et maior est discordia voluntatum ; et quia lapsus et status fuit secundum voluntatem electivam, non naturalem, ideo non habet hic locum.

 

 

ARTICULUS II.

In quid ceciderint angeli lapsi.

 

Consequenter quaeritur quantum ad lapsum, in quid ceciderunt.

Primo, utrum ceciderunt in infernum quantum ad locum.

Secundo, utrum in infernale supplicium.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum angeli in locum infernalem ceciderint.

 

Quod autem ceciderint in locum infernalem, videtur.

  1. Quia casus tanto profundior quanto gradus excelsior : ergo si ceciderunt de loco altissimo, ut de empyreo, videtur quod detrusi sunt in locum infimum, et ita in infernum.

2. Item, angelis sanctis propter munditiam et lucem sapientiae debetur locus mundissimus et lucidissimus, sicut empyreum : ergo, a contrariis, daemonibus immundis et obtenebratis debetur locus tenebrosissimus et immundus ; sed iste locus est infimus et subterraneus, qui dicitur infernus ; ergo etc,

3. Item, homines mali post mortem statim descendunt in infernum, sicut dicit Iob 21, 13 : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt : ergo cum hoc sit angelis casus quod hominibus mors, ergo statim ceciderunt in locum infernalem. Si tu dicas quod sunt relicti extra infernum ad nostram exercitationem, contra : Homo de se pronus est sufficienter ad malum et satis potest exercitari a passionibus carnis : ergo videntur superfluere exercitationes daemonum ; et si Deus hoc permittit, videtur immisericorditer agere.

 

Contra :

1. Ad Ephesios 2, 2 : Aliquando ambulastis secundum principem potestatis aeris huius ; « huius » demonstrat aerem materialem : ergo potestas diaboli maxime est in hoc aere ; sed ubi est potestas eius, et substantia : ergo etc.

2. Item, constans est quod diabolus nos tentat et tentavit Christum, ut dicitur Matthaei 4, 11, de nobis autem non tantum Scriptura docet, sed etiam experientia : ergo cum angelus ibi sit ubi operatur, et circa nos operatur : ergo etc.

3. Item, in inferno nulla est omnino redemptio unde qui descendunt in infernum, nunquam ascendunt : ergo si daemones deiecti essent in inferno, nequaquam possent ad nos venire ; sed veniunt : ergo in infernum nunquam descenderunt.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut patet ex Scripturis, locus daemonum post lapsum usque ad diem iudicii non est locus subterraneus, quem vocamus infernum, sed aer caliginosus in quo generaliter daemonum multitudo inhabitat.

Utrum autem aliqui detrusi sint in infernum, hoc ego nescio nec invenio a Sanctis determinatum. Hoc autem bene credo, quod aliqui descendunt ad torquendas animas, secundum quod habent deputata inter se maledictionis officia.

Ratio autem quare in hoc aëre sunt, est propter humanum exercitium. Sicut enim dicit Augustinus : Nunquam Deus, quos praesciebat futuros malos, eos fecisset, nisi paritet nosset quibus bonorum usibus eos accommodaret. Unde divina dispositio hoc exigit ut etiam de praevaricantibus angelis obsequium quodam modo electorum trahat et eliciat. Scit enim bene uti malorum pravis voluntatibus ; et ideo non eos detrusit in infernum, sed locum dedit aptum ipsis daemonibus tum quantum ad statum peccati, tum quantum ad statum exercitii sive belli. Aer enim caliginosus propter caliginem convenit tenebrositati culpae, sed propter mobilitatem et subtilitatem convenit velocitati angelicae ; unde, sicut aliquibus viris sanctis ostensum est, frequenter circa nos volitant sicut muscae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod de altissimo in profundissimum, dicendum quod verum concluderet, si esset omnino retributum quod meruerunt ; sed Dominus non statim retribuit, sed simul cum hominibus eos illuc exspectat proicere, quo ipsi sua perversitate inducunt peccatorem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod angelis beatis locus debetur altissimus, dicendum quod quamvis sit eis debitus, non tamen ibi sunt semper, sed et circa nos ad explendum suum ministerium. Similiter dico quod quamvis locus infimus et vilissimus sit daemonibus debitus ; tamen eis differtur propter nosirum exercitium.
  3. Ad illud quod obicitur de hominibus malis post mortem etc., dicendum quod non est simile omnino, sed solum quoad statum impoenitentiae. Nam quoad statum demeriti vel exercitii non est simile, sicut infra melius patebit ; anima enim non est deputata ad ministrandum sicut angelus.

Ad illud quod obicitur ultimo, quod Deus immisericorditer agit cum homine, dicendum quod non, immo misericordia superexaltat iudicium ; quia contra fomitem dat scintillam conscientiae, contra daemonem dat bonum angelum, et supra hoc dat suam gratiam et Spiritum sanctum suum, qui vincit omnem potestatem : quia neque mors, neque vita, neque principatus, neque potestates possunt nos separare a caritate Dei. Unde ille amor est adiutorium praevalens omnibus et omnia vincens. Propter hoc, ut haberent exercitium ; quia virtus in infirmitate perficitur, dat Deus sanctis suis angelum satanae, qui eos colaphizet, sicut colaphizavit Paulum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum daemones ceciderint in infernale supplicium.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum ceciderint in infernale supplicium, utrum scilicet crucientur ubicumque sunt.

Et quod sic, videtur.

1. Super illud Iacobi 3, 6 : Lingua inflammata a gehenna, Glossa : Gehenna est diabolus, propter quem facta est. Sicut enim gehenna semper ardet, sic diabolus ubicumque sit, vel in aëre, vel sub terra, semper fert secum tormenta flammarum.

2. Item, hoc videtur ratione per simile. Angeli conversi, quamvis non sint a ministerio absoluti, tamen in ipso ministerio habent praemium suae conversionis, scilicet beatam visionem : ergo pari ratione daemones poenam infernalem.

3. Item, videtur a minori, quia gravius est in conspectu Dei iuste omnia ponderantis peccatum angelicum quam humanum ; sed homo decedens in peccato sine aliquo intervallo statim punitur poena gehennali et incendio : ergo multo fortius videtur de angelis malis.

4. Item, in peccato duo sunt : aversio et conversio, et utrique respondet sua poena, scilicet carentia visionis aversioni, et afflictio ignis conversioni ; sed stalim iit peccavit, amisit irremediabiliter visionem et punitus est carentia visionis : ergo pari ratione poena afflictionis. Sed haec est poena illius ignis : ergo etc.

 

Contra :

1. Matthaei 8, 29 dicitur : Iesu, fili Dei, ut quid venisti ante tempus torquere nos ? ergo angeli nondum torquebantur.

2. Item, si punirentur poena ignis materialis, cum ille agat in creaturam passibilem et condignam pati : ergo cum diabolus corporaliter obsidet aliquem, si secum fert ignem, videtur quod eum totum comburat, nisi virtutem ignis per miraculum Deus restringat. Sed non est ibi ponendum miraculum : ergo etc.

3. Item, si ita torquerentur igne materiali, cum ille sit summe afflictivus, non delectarentur in peccato hominis sive in faciendo alios peccare : ergo cum hoc multum desiderent, non videtur esse probabile.

4. Item, si torquerentur igne materiali, cum non sint nisi tres species : carbo, flamma et lux ; quaero, qua specie ? Non luce : constat, quia non affligit, nec decet eos secum ferre lucem : ergo vel flamma vel carbone. Sed neutra istarum latet sensum : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc sunt diversae positiones doctorum.

Quidam enim, innitenles praedictae Glossae et considerantes ultionem divinae iustitiae sive rigorem, dicunt daemones, ubicumque sunt, puniri supplicio ignis materialis, licet minus intense quam post ultimam damnationem. Et cum hoc non sit intelliglbile, quod ignem cremantem ubique secum circumferant, nisi habeant corpora alligata, coguntur ponere quod daemones a sui lapsu primario habuerunt sibi aptata corpora, in quibus punirentur et in quibus circumferrent quasi intrinsecus materiale incendium, quocumque discurrant, sicut febricitans ubique circumfert ardorem, in qualicumque loco ponatur.

Sed quoniam illud est difficile sustinere quod daemones habeant corpora inseparabiliter unita, sicut infra melius patebit, et praeterea, non videntur acriter puniri, tum ex verbis Evangelii, tum etiam quod intenti sunt mala facere et mala multa multiplicare : ideo aliorum positio est quod daemonibus differtur poena ignis usque post iudicium, tum ut eorum exercitium non omittatur, tum etiam ut divina misericordia ostendatur, quae sustinet vasa irae apta in interitum in multa patientia usque in diem quo retribuet omnibus secundum fructum adinventionum suarum.

Quae harum positionum sit verior, nescio ; haec tamen, quae ultimo dicta est, videtur probabilior.

 

[Ad obiecta] :

1. Ad illud ergo quod obicitur de Glossa, patet responsio, si aspiciantur sequentia : quod non intelligit de flamma ignis materialis, sed de flammis vitiorum, scilicet irae et invidiae, quibus etiam torquentur.

2. Ad illud quod obicitur de angelis bonis, dicendum quod non est simile, quia Deus pronior est ad miserendum quam ad condemnandum. Praeterea, ministerium angelorum non impeditur ; ex gloria, sed expeditur ; sed poena omnino retraheret malos ab exercitando.

3. Ad illud quod obicitur de damnatis hominibus, dicendum quod non est simile, quia damnati statim sunt extra statum demeriti, et ideo non oportet quod differatur supplicium ; non sic daemones, quia demerentur, sicut infra melius patebit.

4. Ad illud quod obicitur de aversione, dicendum quod non est simile, quia visio Dei non potest stare cum culpa ; unde inseparabilis poena a culpa est visionis carentia ; non sic est de poena afflictiva.

 

 

ARTICULUS III.

De ordine et de praelatione post casam.

 

Consequenter tertio loco quaeritur, qualiter daemones sint post lapsunrordinati. Et circa hoc quaeruntor duo.

Primo quaeritur, utrum sit inter eos ordinum distinctio.

Secundo, utrum inter malos angelos sit praelatio.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum in daemonibus sit distinctio ordinum.

 

Quaeritur ergo, utrum inter eos sit distinctio ordinum.

Et quod sic, videtur.

1. Apostolus ad Ephesios ultimo, 12, vocat eos principatus et potestates, et alii Sancti nominibus aliorum ordinum : ergo videtur, quodsi tenuerunt nomen et non frustra, quod aliquo modo tenuerunt rem, et ita quod ordines sint distincti in eis.

2. Item, a natura sua sunt conditi distincti et perfecti et ordinati ; sed Dionysius dicit quod habent,sibi naturaliter data integerrima : ergo adhuc manet inter eos ordo.

3. Item, nihil in universo est inordinatum, quamvis sit inordinatum in se, quia foedari non potest : ergo daemones suo modo sunt ordinati, ut angeli : ergo et inter eos est ordo.

4. Item, natura angelorum, quantum erat de se, habilis erat ad ordines, et gratia adveniens perfecisset ordines, quia data eis fuisset secundum naturalium strenuitatem : ergo cum similiter per maiorem naturalium strenuitatem fuerit ordo et maloritas in culpa, videtur quod similiter per culpam non auferatur ordo sed magis perficiatur.

 

Contra :

  1. Hugo de sancto Victore : Omnes in eandem malitiam consenserunt et unum ordinem perversae societatis effecerunt : ergo non est inter eos ordinum distinctio.

2. Item, malum est corruptio modi, speciei et ordinis ; sed per peccatum facti sunt mali, ergo inordinati : ergo non est inter eos ordo, cum omnes sint mali.

3. Item, maior est deordinatio in culpa sive per culpam quam in poena : nam poena reducit culpam ad ordinem aliquem ; sed in suppliciis non est ordo naturae : ergo nec ih existentibus in peccatis. Probatio minoris : Iob 10, 22 : Ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat ; loquitur de loco poenarum.

4. Item, quanto melior est natura tanto maior est in ea culpa : ergo quanto aliquis superior per naturam tanto interior per culpam, quia maior culpa facit peiorem : ergo culpa pervertit totum ordinem naturae et aufert omnino ordinem gratiae : ergo nullus ordo est inter eos.

 

Respondeo : Dicendum quod de angelis est loqui quantum ad statum triplicem, scilicet gloriae et naturae institutae et lapsae. Quantum ad statum gloriae est in eis ponere ordinum distinctionem perfectam ; quantum ad statum naturae, ordinum distinctionem sed imperfectam ; quantum ad statum culpae, ordinum distinctionem sed imperfectam et perversam : imperfectam, propter privationem gratiae quae habilitatem naturae perficit ; perversam, propter praesentiam culpae quae, quamvis substantiam naturalium non corrumpat, tamen foedat et deordinat. Et illud manifestum est, si attendatur. Nam illi qui meliora habuerunt naturalia, illi gravius peccaverunt et peccant, tum propter hoc quod ardentius appetierunt, tum quia magis ingrati fuerunt, tum etiam quia modo acrius vexant. Ratione nobilitatis naturae praecellunt in ordine naturae et praecellunt in magnitudine culpae, et quantum ad hoc deteriores sunt, et ideo inferiores esse debent.

Concedo ergo quod inter daemones est ordo secundum praecellentiam naturalium, sed tamen perversus adiunctione culparum. Concedo igitur rationes probantes quod in eis sit aliquis ordo, licet tenuis, ut visum est.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud tamen quod ultimo obicitur, quod culpa consonat naturae, dicendum quod illa consonantia magis est discordantia quam consonantia. Nam magnitudo culpae facit in veritate minus quanto maior est ; et ita in magna natura non servat dignitatem ordinis, immo magis pervertit, quia magnificari in culpa est deteriorari in natura bene condita sive instituta.

Quod enim Dionysius dicit, quod habent data integerrima, verum est quantum ad substantiam, non quantum ad habilitatem ad operationem determinatam.

Quae vero ad oppositum opponuntur concedenda sunt, eo quod verum concludunt, scilicetquod non est in eis ordo perfectus, immo magis perversus. Et sic patent omnia.

 

QUAESTIO II.

Utrum inter angelos malos sit praelatio.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum inter angelos malos sit praelatio.

Et quod sit ibi de facto, ostenditur.

  1. Iob penultimo, 24-25: Non est potestas super terram, quae possit ei comparari. Et iterum : Ipse est rex super omnes filios superbiae ; sed daemones sunt huiusmodi : ergo etc.

2. Item, Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Vocat minores daemones angelos diaboli : ergo cum angelus diaboli nullus dicatur quantum ad naturae conditionem, dicitur ergoquantium ad ministerii subiectionem : ergo etc.

Item, quod de iure unus praesit alii, videtur.

3. Servitus enim introducta est inter homines, ut dicit Ambrosius, merito peccati ; sed nullum peccatum adeo meretur servitutem, sicut peccatum ambitionis et superbiae : cum ergo daemones maxime illo peccaverunt, inter eos maxime debet esse servitus et dominium, et ita praelatio.

4. Item, habens liberi arbitrii voluntatem secundum legem potest se facere servum sempiternum, sicut dicitur Exodi 21, 5-6 ; sed daemones, liberae voluntatis entes, Lucifero se voluntarie subiecerunt, dum eius superbiae consenserunt : ergo facti sunt servi.

 

Sed contra : Quod ibi non sit praelatio de facto, videtur.

1. Inter superbos semper iurgia sunt, sicut dicit Proverbiorum 13, 10. Ergo cum ipsi sint valde superbi, videtur quod refugiant omne dominium : ergo aut non est ibi praelatio aut, si est, nullius stabilitatis est.

2. Item, si est ibi, aut ergo natura aut violentia aut electione voluntaria. Non natura, quia natura etiam post culpam et in poenis eadem manebit ; sed tamen post iudicium cessabit omnis praelatio, ut dicit Magister. Si violentia : ergo quilibet, qui potest, subiugat sibi alium ; sed hoc non est sine quadam colluctatione et pugna : ergo videtur quod continue sit inter daemones rixa et discordia ; quod manifeste falsum est, quia miro modo concordes sunt ad pervertendos homines, quod non esset si inter se bellarent. Igitur non est nisi electione voluntatis ; sed hoc est falsum, quia superbi sunt : ergo etc.

Item, videtur quod non sit ibi de iure.

3. Si enim servitus et dominium introducta sunt propter peccatum, ita quod servitus est poena peccati, ergo magis deberet servitute deprimi qui magis peccavit ; sed Lucifer magis peccavit : ergo omnibus deberet esse subiectus. Sed nulla est praelatio in qua unus subicitur multis : ergo etc,

4. Item, licet homo teneatur hominis imperio obedire, cui subiugatus est et subditus factus, sicut dicit Scriptura : Servi obedite per omnia dominis, tamen, quando praecipit contra Deum, non tenetur nec debet ; et si semper praeciperet contra Deum, nunquam deberet subici vel obedire : ergo si nunquam posset aliquid praecipere nisi contra Deum, nullo modo posset nec deberet ei de iure subesse. Si ergo diabolus contra Deum praecipit in omni eo quod mandat, nec aliter potest praecipere, patet etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, praelatio est inter daemones, et alii imperant, alii obediunt, sicut tangit Magister in littera .

Et hoc satis videtur probabile, tum quia filii tenebrarum quodammodo imitari conantur, licet falso et imperfecte, filios lucis ; unde, sicut vident angelos ordinate officia sua exsequi secundum imperia sapiendorum et maiorum, similiter ipsi faciunt maleficia ; tum etiam quia filii tenebrarum prudentissimi sunt in generatione sua. Et quia habent colluctationem adversus genus humanum, et regnum eorum et exercitus, si esset divisus et sine capite, non posset stare : ideo, sicut homines proeliantes in exercitu, quantumcumque sint praesumtuosi, tamen propter odium inimicorum libenter subiacent duci imperanti et habent multos proximos et unum principalem ducem, sic credendum est esse in daemonibus.

Concedendum est ergo quod inter daeomnes est praelatio.

 

[Ad obiecta] :

1. Et patet responsio ad illud quod primo obicitur de superbia, quia malitia et invidia, quam non potest superbus exercere sine adiutore, facit eum libenter alii subici propter appetitum triumphi.

2. Ad illud quod obicitur quomodo sit ibi praelatio, dicendum quod non est electione nec violentia, sed credo quod natura et divina institutione. A sua enim conditione data est eis vis ministrativa, et potentior uni quam alii ; et Deus ordinavit ut minus potentes et sapientes magis potentibus et sapientibus subessent in ministrando. Et Hugo dicit quod id in malo ministerium exercent, quod perficiendum ex conditione acceperunt. Et ita sibi invicem praesunt, sicut praeessent, si essent boni ; et cum cessabit status ministerii, cessabit status praelationis ; et sic patet quod de facto est praelatio.

3-7. Ad illud quod quaeritur utrum de iure, dicendum quod nulla omnino est praelatio de iure, quia, cum ipsi daemones subiectis nihil praecipiant nisi contra ius, eo quod ruperunt ius et dissipaverunt foedus sempiternum, ideo nulla manet ibi iuris obligatio, sed solum malevolens confoederatio. Nec est simile de homine ; qui iuste potest praecipere servo ; et ideo non valent rationes ad hoc inductae.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo quaeritur de hoc quod dicit : Eos cadentes caliginosi aeris habitaculum suscepisse... ad nostram probationem : ergo videtur ex hoc quod ultimo dicitur, quod debeant habitare in terra, cum ad nostrum exercitium sint deputati.

Item, in Dialogo legitur, quod quaedam comedit lactucam et statim obsessa est a daemonio ; et ibidem ratio redditur, quia diabolus erat in lactuca quam momordit : ergo videtur quod sint in terra.

Respondeo : Dicendum quod divina clementia et providentia locum sequestratum providit daemonibus ne nimis acriter nos tentarent ; nec tamen nimis a nobis longinquum, ut possent nos exercitare. Unde quod habitent in caliginoso aere, hoc divinae sententiae est ; quod vero ad nos veniant, hoc permissionis est. Unde cum triplex sit aeris interstitium, si quaeratur in qua parte sint, probabile videtur quod sint in medio, ubi est turbulentia et vexatio et varietas impressionum ; et hinc est quod frequenter commovent ventos et pluvias :

 

Dub. II.

Item, quaeritur de hoc quod dicit : In isto aere caliginoso, qui eis carcer est. Videtur enim quod nullo modo sit carcer, quia discurrunt quo volunt.

Et iterum, spir rituales sunt, ergo nec prohibentur nec detinentur corpore.

Item, ventus non potest commovere nec conturbare radium, ergo multo fortius nec spiritum.

Item, cum non habeant visum corporalem, videtur quod nullus locus sit eis caliginosus, nec puniri videntur tenebris corporalibus.

Respondeo : Dicendum quod sicut ex quadam congruitate caelum empyreum est angelis sanctis locus conveniens ei aptus, tum ex luce tum ex spatiositate, ita ut recte possit diei palatium, attestans claritati et tranquillitati et amplitudini caritatis ; sic, per oppositum, aër iste caliginosus carcer est, quia parvus et arctus et obscurus, non obscuritate quae obscuret vel arctitudine quae angustet, sed potius quae attestatur mentis arctitudini et frigori iniquitatis et commotioni affectionum. Et ideo recte carcer dicitur. Et sicut alio modo locus corporalis locat spiritus, alio modo corpora, ita etiam alio et alio modo incarcerat. Et sic patent obiecta.

 

Dub. III.

Item, quaeritur de hoc quod dicit, quod dabitur ei potestas a Deo tentandi homines, quam modo non habet.

Contra : Iob 41, 24 : Non est potestas super terram, quae possit ei comparari ; ergo si vires eius excedunt nostras, potius videtur quod Deus deberet nobis augere posse quam daemonibus ; aut videtur iniuste agere et inaequaliter, dum exponit debilem forti et fortificat fortem contra debilem.

Respondeo : Dicendum quod potestas illa, de qua loquitur Iob, est potestas virtutis naturalis, non est potestas tentandi. Nam potestas tentandi debilis est, nisi fortificetur per consensum tentati : Debilis enim est hostis qui non vincit nisi volentem. Quia tamen propter nostram concupiscentiam et ignorantiam multipliciter nos decipit et allicit, ideo fortis est, et adeo quod pauci essent qui non vincerentur, nisi Deus eius astutiam et fallaciam restringeret, quam in fine iusto iudicio permittet dilatari. Et ideo potestatem tentandi dicitur dare, non conferendo novam potentiam, sed sinendo ipsum operari secundum istam potentiam et astutiam, quam iam habet.

 

Dub. IV.

Item, quaeritur de hoc quod dicit quod non est fas illi spiritui, qui victus est, impugnare aliquem.

Contra : probabiliter creditur quod diabolus magnus, qui tentavit Adam, tentavit Christum et omnimode est victus : ergo videtur quod nunquam amodo tentet ; quod est contra textum Apocalypsis.

Item, si hoc est verum, ergo videtur exercitus daemonum adeo diminutus in fine quod tentare npn possit : hoc autem falsum est, cum fortius tentet in fine.

Respondeo : Dicendum quod circa hoc difficile est veritatem determinare. Quod enim fiat imminutio in illo exercitu daemonum, non videtur improbabile, cum ita videamus contingere secundum legem belli, ut qui superatur amoveatur a bello ; quantum tamen et quando, difficile est determinare ; unde quidquid dicat Origenes, melius est dubitare quam super hoc aliquid definire.