Distinctio XX — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

Post haec videndum est qualiter primi parentes etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de duratione immortalitatis ; in hac parte agit de procreatione posteritatis. Vel aliter, et in idem redit, supra egit de conservatione individui ; hic agit de conservatione speciei, quae quidem est per filiorum procreationem. Dividitur autem pars ista in partes tres.

In prima determinat qualiter primi parentes filios procreassent.

In secunda determinat quales filii nascerentur, ibi : Si vero quaeritur, quales, si non peccassent etc.

In tertia breviter epilogat quae praedeterminata sunt, ibi : Talis erathominis institutio ante peccatum.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat de modo generationis.

In secunda de tempore translationis, ibi : De termino vero temporis, quo transferrentur etc.

Similiter secunda pars principalis habet duas.

In prima determinat quales nascerentur filii quantum ad corpus.

In secunda, quales nascerentur quantum ad animam, ibi : Et cum de corpore humano non sit absurdum etc.

Aliarum partium subdivisiones et continentia manifesta sunt in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem huius partis, quae est de procreatione liberorum in statu innocentiae, quaedam incidunt dubitabilia.

Et primo quaeritur, utrum in statu innocentiae fuisset sexuum commixtio.

Secundo, utrum in illa commixtione esset seminum decisio.

Tertio, utrum in illa seminis decisione esset delectationis intensio.

Quarto quaeritur, utrum in illa commixtione esset integritatis corruptio.

Quinto quaeritur, utrum in omni coitu esset prolis generatio.

Sexto quaeritur, utrum aequalis esset per generationem masculorum et feminarum multiplicatio.

 

 

ARTICULUS UNICUS.

De procreatione liberorum in statu innocentiae.

 

QUAESTIO I.

Utrum in statu innocentiae fuisset sexuum commixtio.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod, si homo stetisset, facta esset sexuum commixtio.

  1. Primo per textum Genesis 2, 18 : Faciamus ei adiutorium simile sibi. Sed vir non indigebat adiutorio mulieris nisi quantum ad actum generationis, nec poterant simul aliquem generare nisi simul commiscerentur : ergo etc.
  2. Item, Augustinus, XIV De civitate Dei : Quisquis dicit non coituros, non generaturos homines, nisi peccassent, quid aliud dicit nisi propter numerositatem Sanctorum necessarium fuisse peccatum ? Ergo si hoc est inconveniens ponere, etiamsi homo non peccasset, vir et mulier per commixtionem sexuum generarent.
  3. Item, distinctio sexuum non est nisi propter generationem ; sed in primaria sui conditione distinctio fuit in humana specie sicut in aliis : ergo si sexus distincti ad unum effectum non concurrunt nisi commisceantur, videtur quod, si homo stetisset, vir et mulier commixti essent.
  4. Item, vir habuit vim generativam ; sed planum est quod prolem intra se concipere non poterat, cum nec haberet locum, in quo fetus vegetaretur, nec viam, perquam egrederetur : ergo videtur quod ad hoc quod generaret, necessarium erat sibi cum muliere commisceri et convenire.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, De bono coniugali : Nuptiae non nisi mortalium esse poterunt ; constat hoc dictum esse quantum ad commixtionem sexuum ; si ergo, manente statu innocentiae, homo non poterat mori, ergo nec mulieri poterat commisceri.
  2. Item, Damascenus : Poterat Deus genus hoc absque generatione multiplicare, si homo mandatum suum servasset usque in finem. Ergo videtur quodsi homo stetisset, quod vir mulieri commisceri non haberet nec filium procreare.
  3. Item, ad hoc data est vis generativa ut quae non possunt continuari in se, conserventur in suo simili ; sed, homine stante, in perpetuum continuari posset : ergo non videtur quod homo generaret.
  4. Item, commixtio sexuum est opus carnale ; sed primi parentes, cum essent spirituales, non erant dediti operibus carnis nec impediebantur a quiete contemplationis : ergo non videtur quod, natura stante, haberent insimul commisceri.

 

Respondeo : Dicendum quod in statu innocentiae absque dubio homo haberet generari ex homine ; et hoc attestatur auctoritate Scripturae et ludicio rationis rectae.

Dicitur enim hominibus in statu innocentiae, sicut scribitur Genesis 1, 28 : Crescite et multiplicamini et replete terram. Et alius textus dicit mulierem in adiutorium viri esse factam.

Rationi etiam rectae hoc consonat, quae dicit potentiam generandi spectare ad completionem naturae, usum vero generationis ad complementum et perfectionem civitatis supernae. Et quia in statu innocentiae natura perfectior erat quam in statu viae ; et si homo stetisset, superna civitas suorum civium numerositate nequaquam fraudata esset : ponendum est quod homo in statu innocentiae generare poterat et genuisset. Et quia nec vir per se nec mulier per se suffecisset ad generandum, ideo per commixtionem fieret coniunctio unius ad alterum, et mutuum sibi praeberent auxilium in procreatione prolis ad multiplicandum genus humanum.

Et ideo concedendae sunt rationes ostendentes quod, si homo stetisset, et esset generatio et sexuum commixtio.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium de verbo Augustini, in libro De bono coniugali, dicendum quod mortale non vocatur ibi quod habet necessitatem in moriendo, sed mortale dicitur generaliter pro vita animali, in qua sola potest fieri generatio, quia in ea solum potest fieri decisio et restauratio ; et quia haec mortalitas esse poterat in statu innocentiae, quamvis non in statu gloriae, ideo patet illud.
  2. Ad illud quod obicitur de verbo Damasceni, dicendum quod Damascenus non vult dicere quod non esset generatio, si homo stetisset, sed quod non esset per eum modum per quem est modo, scilicet cum libidine et foeditate. Praeterea, ipse non dicit, quid Deus faceret, sed quid facere posset.
  3. Ad illud quod obicitur, quod ideo data est vis generativa quod perpetuentur corruptibilia, dicendum quod illa non est ratio tota ; immo ratio praecipua et secundum fidem, quam ignoravit Philosophus, est propter multiplicationem numeri electorum, quam Deus sic disposuit facere successive propter congruentiam multiplicem, sicut supra tactum est : tum videlicet propter divinae gloriae manifestationem ; tum etiam propter hominum maiorem coniunctionem, ut magis ad invicem se diligerent ; tum etiam propter universi decorem et perfectionem, quae non solummodo attenditur secundum esse permanens, immo etiam secundum esse decurrens ; decursus autem in rebus irrationalibus debet esse secundum ordinem et exigentiam ad res rationales, propter quas factae sunt.
  4. Ad illud quod obicitur, quod commixtio sexuum est opus carnale, dicendum quod caro uno modo sonat in vitium, sicut illud ad Galatas 5, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum ; alio modo caro dicit naturam, sicut illud ad Ephesios 5, 29 : Nemo carnem suam odio habuit. Et sic carnale potest dici dupliciter : vel a carne secundum quod dicit naturam, vel a carne secundum quod dicit vitium. Et hoc ultimo modo in primo statu sexuum commixtio non esset carnale opus, eo quod non esset ibi vitiositas ; esset tamen opus carnale, secundum quod caro sonat in naturam ; et nihilominus esset spirituale opus, quia natura et opus naturae concordaret spiritui et gratiae.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum in statu innocentiae in commixtione fuisset seminum decisio.

 

Secundo quaeritur, utrum in illa commixtione esset seminum decisio.

Et quod sic, videtur.

  1. Generare est de substantia sua aliquem producere ; sed nemo producit aliquem de substantia sua nisi det ei partem substantiae suae, cum totam dare non possit nisi solus Deus ; partem autem substantiae non dat nisi decidendo a se : ergo etc.
  2. Item, filius a patre et matre generatur non tantum effective, sed etiam materialiter ; sed quandocumque aliqua duo sunt materia unius, necesse est ad invicem uniri et commisceri secundum se tota vel secundum aliquid sui ; illud autem, in quo uniuntur, non solum habet rationem materialis, sed etiam effectivi, et tale vocamus semen : ergo, si homo stetisset, generatio nihilominus esset per commixtionem seminum.
  3. Item, vir ex suo coitu mulierem fecundaret, sed hoc non esset nisi aliquid impartiretur mulieri ; sed constat quod non impartiretur necessarium, quia natura illud sibi reservat : ergo impartiretur alimenti superfluum, et hoc est semen : ergo fieret seminum commixtio.
  4. Item, a primaria conditione habuerunt vir et mulier vasa susceptibilia et idonea ad humoris seminarii generationem et decisionem et commixtionem ; et. illa sunt quae sunt organa virtutis generativae : ergo in generatione prolis naturale est semen decidere : ergo si homo generaret tunc, secundum quod competebat naturae, in statu innocentiae fuisset commixtio seminum.

 

Sed contra :

  1. Semen est superfluum nutrimenti ; ubicumque autem est superfluitas, ibi est vitiositas ; sed in natura instituta non erat vitiositas ; ergo nec superfluitas : ergo nec humor seminarius.
  2. Item, semen est superfluitas tertiae digestionis ; sed si homo stetisset, non esset in eo superfluitas secundae digestionis, utpote stercus et urina : ergo nec superfluitas tertiae. Prima patet per Philosophum ; secunda manifesta est, quia illae superfluitates nunquam sunt sine foeditate et ignominia : ergo si foeditas et ignominia non sunt in homine nisi per culpam, nullo modo esset in eis talis superfluitas.
  3. Item, si esset in eis semen, aut esset conveniens propriae complexioni aut non. Si non, ergo non videtur quod de eo deberet vel posset proles generari. Si sic, sed natura naturaliter tenet quod est sibi conveniens, et si expellit, hoc non est per naturam, sed per violentiam : si igitur in statu innocentiae homo hominem generaret non violenter, sed naturaliter, videtur quod in generatione semen non emitteret.
  4. Item, actualis decisio partis a parte est via ad corruptionem ; sed homo in statu innocentiae ad corruptionem non tendebat : ergo generando semen non decidebat.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum generatio prolis, quantum est de ordine et potestate naturae, habeat fieri per coniunctionem et commixtionem duorum sexuum in hominibus, qui respectu prolis se habent per modum materialis et efficientis, ita quod ratio materialis plus residet penes mulierem, et efficientis sive activi plus residet penes virum ; necesse est ad generationem aliquas particulas tam a muliere quam a viro decidi, in quibus esset virtus et ratio seminalis respectu corporis propagandi. Quia igitur hic est ordo naturae, non solummodo lapsae, sed etiam institutae, ideo dicendum est quod in statu innocentiae et vir et mulier per decisionem seminum generassent.

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium de seminis superfluitate, dicendum quod est superfluitas residuitatis et est superfluitas impuritatis. Superfluitas residuitatis est in semine, et haec superfluitas necessitatem non excludit, immo idem ipsum quod est necessarium est superfluum, sed necessarium speciei, superfluum individuo, necessarium virtuti generativae, sed superfluum nutritivae ; et haec superfluitas non repugnat bonitati et completioni naturae, quia non sonat in vitium, sed in complementum. Est et alia superfluitas impuritatis, sicut stercus et urina, defluxus rheumatis et emissio sudoris et consimilia ; et haec est in duplici differentia. Quaedam venit ex debilitate virtutis contentivae et conversivae, sicut rheuma et sudor : et talis non fuisset in Adam, propterea quia virtutes naturales in ipso erant in suis operationibus efficaces. Alia vero est quae venit ex nutrimenti qualitate et nutriti puritate ; et haec fuisset in Adam, qualis est superfluitas egestionis et urinae, quae sunt propter separationem puri ab impuro, ut illud quod purum et idoneum est assumatur in alimentum, illud vero quod est minus idoneum, abiciatur exterius, licet non cum tanto foetore et foeditate sicut nunc. Et hoc satis indicant vasa et intestina et foramina, quae sunt homini a sua prima conditione naturaliter deputata.

 

[Ad obiecta] :

  1. Et per hoc patet responsio quasi ad omnia obiecta. Nam primum quod obicit, quod ubi est superfluitas, ibi est vitiositas, non valet, quia non habet veritatem de superfluitate residuitatis, qualis est superfluitas seminis.
  2. Secundum autem quod obicit, quod superfluitas secundae digestionis est cum foeditate, et ita cum poenalitate, similiter non valet ; quia, quamvis illa separatio puri ab impuro sit in nobis cum foeditate, In istis esset sine aliqua foetoris corruptione, in attestationem virtutis potentiae conversivae et puritatis nutritivae.
  3. Similiter tertium non multum cogit, quia semen, cum sit superfluum nutritivae, est necessarium generativae, non convenit cum natura, ut salvans ipsam in se, sed ut salvans eam in altero. Et ideo natura non appetit sibi illud retinere, sed in alterum transfundere ; et quamvis non conveniat naturae generantis in se, ut sic est, convenit tamen naturae generati.
  4. Similiter ultimum non cogit, quod dicit quod decisio est via ad corruptionem. Hoc enim locum habet ubi est decisio partis necessariae cum quadam violentia et ubi est decisio sine restauratione. Hoc autem non est in seminis decisione, sicut ostensum est.

Et ita omnia obiecta possunt solvi per distinctionem prius factam et alia etiam plura media, quae ad hoc possunt adduci.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum in emissione seminis in statu innocentiae fuisset delectationis intensio.

 

Tertio quaeritur, utrum in illa seminis emissione esset delectationis intensio.

Et quod sic, videtur.

  1. Natura bene disposita desiderat superfluum emittere : ergo melius disposita magis desiderat illud emittere ; sed natura instituta multo melius erat disposita quam natura lapsa : ergo vis generativa multo magis desiderabat semen emittere, quod est superfluum. Sed ubi maius est desiderium, ibi in completione multo maior est delectatio : ergo in seminis decisione multo maior esset delectationis intensio quam sit modo.
  2. Item, delectatio est ex coniunctione convenientis cum convenienti et sensu eiusdem ; et ideo dicunt naturales delectationem esse in coitu propter transitum humoris per locum nervosum, in quo maxime viget sensus. Si ergo tanta erat tunc convenientia vel maior quam sit modo, et sensus tunc magis vigebat quam modo, videtur quod in seminis decisione maior tunc quam nunc esset delectationis intensio.
  3. Item, unaquaeque virtus cognoscitiva delectatur in facilitate et complemento suae operationis ; hoc per se verum est : ergo quanto maior esset completio et facilitas, tanto maior esset delectatio. Sed vis generativa, in qua viget sensus tactus, facilius et completius exisset tunc in actum suum quam nunc : ergo maior esset ibi delectationis intensio.
  4. Item, oculus Adae plus delectabatur in aspectu lucis et auditus in auditu cantus sonori quam aspectus vel auditus hominis lapsi : ergo pari ratione In gustu et tactu, apposito sibi convenienti, multo plus haberet delectari : ergo cum cognovisset uxorem vel cum comedisset, maiorem delectationem habuisset.

 

Sed contra :

  1. Augustinus dicit, De civitate Dei, quod si homo non peccasset, sic membra genitalia applicarentur ad invicem sicut modo applicatur manus ori ; sed in applicatione manus ad os aut nulla, aut modica habetur delectatio : ergo pari ratione videtur quod nec in contactu filorum membrorum.
  2. Item, si tanta esset delectationis intensio tunc quanta est nunc, cum modo sit deordinatio in actu generandi propter intensionem delectationis, tunc fuisset generativa deordinata : ergo non esset generativa instituta, sed destituta.
  3. Item, si in actu illo, natura stante, esset delectationis intensio, cum, fortificata una virtute, minoretur usus alterius, videtur quod sicut nunc in illo opere absorbetur usus rationis, ita et tunc ; sed hoc non potest esse sine hominis subversione : ergo non esset natura ordinata, sed inordinata et subversa.
  4. Item, si tanta esset tunc delectatio in praesentia et coniunctione sexuum quanta est nunc, ergo similiter tantus esset appetitus in absentia quantus est nunc ; sed vehementia desiderii et appetitus excitat pruritum, et pruritus vehementia facit membra illa inobedientia rationi et repugnantia : ergo in statu ante lapsum esset pugna et controversia ; quod est contra omnes Sanctos et contra fidem sinceram. Restat ergo quod tempore naturae institutae in sexuum commixtione non erat delectatio intensa.

 

Respondeo : Intelligendum est hic duplicem modum esse dicendi.

Quidam enim dicere voluerunt quod tanta vel maior erat delectatio tunc quam nunc ; et tamen non erat immoderata : tanta erat propter naturalis virtutis perfectionem ; immoderata non erat propter inferiorum virtutum sublectionem. Ratio enim dominabatur illi delectationi et eam deferebat in suum finem ; et ideo non absorbebatur nec erat ibi repugnantia. Et per hoc volunt solvere obiecta.

Est et alius modus dicendi, qui magis concordat verbis Augustini et probabilitati rationis, scilicet quod in decisione seminum et commixtione sexuum tempore naturae institutae aliqua fuisset delectatio, moderata tamen et mensurata, secundum quod exigebat hominis rectitudo et secundum quod eam volebat temperare hominis ratio ; et ideo non erat tanta quanta est modo. Nunc enim, quia virtus illa maxime exivit rationis imperium, dum ratio amisit originalis iustltiae vinculum et retinaculum, per quod imperabat viribus inferioribus, ideo, laxatis sibi habenis, toto impetu et conatu se praecipitat in delectabile sibi oblatum, non propter intensionem virtutis moventis, sed propter defectum virtutis retardantis. Unde sicut equus lascivus, rupto freno, velocius currit et impetuosius quam cum infrenatur et detinetur a suo sessore, licet non habeat, maiorem virtutem, sic et in proposito intelligendum est se habere. Et hoc est quod dicit Augustinus, De civitate Dei : Nuptiae illae dignae felicitate paradisi, si peccatum non fuisset, et diligendam prolem gignerent et pudentiam libidinem non haberent.

Et ideo concedendae sunt rationes ostendentes quod non esset tunc tanta delectationis intensio quanta est nunc, cum modo tanta sit ut modum et ordinem debitum non observet.

 

Ad obiecta :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod natura desiderat emittere superfluitatem, dicendum quod verum est ; sed illud desiderium habet terminum et limitem et in natura instituta illum terminum non exiret ; nunc autem exit, et ratio prius tacta est.
  2. Ad illud quod obicitur, quod delectatio venit ex coniunctione convenientis cum convenienti et sensu eiusdem, dicendum quod non tantum venit ex coniunctione, sed etiam ex virtutis conversione super delectabile. In statu autem naturae institutae, etsi esset coniunctio convenientis cum convenienti et sensus, non tamen tanta esset virtutis incurvatio et inclinatio quanta est modo : et ideo non esset tam improba et tam intensa delectatio.
  3. Ad illud quod obicitur, quod virtus delectatur in completione et facilitate sui actus, dicendum quod verum est ; sed tamen adhuc ista delectatio terminum praefixum debet habere, et haberet utique si homo stetisset. Et quoniam illum merito peccati egreditur, hinc est quod amplius delectatur, quamvis delectationis materia non sit maior.
  4. Ad illud quod obicitur, quod amplius delectaretur homo in sensu visus et auditus, dicendum quod verum est de delectatione naturali, sed non est verum de delectatione curiositatis. Nec est simile de delectatione quae est in visu et quae est in tactu, quoniam visus delectatur in obiecto, quod est nobile et magis accedit ad naturam spiritualem, similiter et auditus ; et ideo in Beatis delectatio visus potissime intenditur. Tactus vero delectatur in re magis grossa et materiali ; et ideo intensio suae delectationis magis repugnat statui spirituali et magis reddit hominem carnalem et animalem, qualis est homo in statu miseriae. Et sic patet quod illud non est simile.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum in coitu in statu innocentiae fuisset integritatis corruptio.

 

Quarto quaeritur, utrum in illo coitu esset integritatis corruptio.

Et quod non, videtur.

  1. Primo per Augustinum, XIV De civitate Dei : Sine ulla corruptione integritatis infunderetur maritus gremio mulieris. Ergo videtur quod, si homo stetisset, nulla esset integritatis corruptio.
  2. Item, ubi est corruptio integritatis in re habente sensum, est passio vel dolor, quia dolor est sensus divisionis partium, sicut dicit Philosophus. Si ergo in actu illo fuisset integritatis corruptio, cum esset in re habente sensum, esset nihilominus per consequens doloris passio ; sed haec passio non poterat esse in natura stante : ergo nec integritatis corruptio.
  3. Item, ubi est corruptio integritatis, est amissio virginalis dignitatis ; sed, si homo stetisset, in actu illo non fuisset alicuius dignitatis amissio : ergo nec integritatis violatio.
  4. Item, corruptio integritatis est principium destructionis et disponens ad mortem : Immortalitas enim integritatem dicit et privat corruptionem. Si ergo, statu illo manente, tam vir quam mulier erant immortales, ergo integritatem per corruptionem aliquam non poterant perdere.

 

Sed contra :

  1. Impossibile est semen suscipi et emitti nisi per apertionem viarum ; sed in actu generationis fuisset seminum commixtio : ergo fuisset et viarum apertio. Si igitur in apertione viarum est integritatis virginalis violatio, ergo etc.
  2. Item, quamvis naturalia sint deteriorata, non tamen sunt ablata : ergo sicut modo commiscetur maritus uxori, ita et tunc ; sed nunc non potest commisceri sine corruptione integritatis : ergo nec tunc.
  3. Item, quod aliqua virgo conceperit, hoc est miraculum et proprium solius Matris Christi ; si ergo miraculum est supra naturam et contra naturam, videtur quod, natura stante, nulla mulier posset concipere, manente virginitate et corporis integritate.
  4. Item, mulier non posset parere, salva claustrorum integritate, quia fetus non posset nisi per apertam portam exire ; exire enim per ianuam clausam, hoc est solius Christi proprium et naturae impossibile. Si ergo esset integritatis corruptio in partu, pari ratione et in conceptu.

 

Respondeo : Dicendum quod proposita quaestio pius habet curiositatis quam utilitatis ; quia tamen habet ortum ex verbis Augustini, ideo introducta est, maxime propter explanationem illius verbi quod dicit quod maritus commisceretur uxori sine ulla corruptione integritatis ; quod quidem non videtur esse intelligibile Si enim mulier permaneret integra, nunquam esset viri ad mulierem carnis commixtio.

Propter quod intelligendum est quod integritatis corruptio tria dicit, scilicet claustrorum apertionem, poenalem passionem et foedam delectationem. Primum est naturae, secundum est poenae, tertium vero est corruptionis vitiosae, quae tenet medium inter culpam et poenam.

 

Si igitur vir uxorem cognovisset in tempore naturae institutae, fuisset ibi claustrorum apertio, sicut ostendunt rationes secundo inductae ; non tamen fuisset ibi poenalis passio ac foeda delectatio, quia vis generativa nec esset corrupta nec esset infecta ; immo obedirent rationi illa membra, sicut dicit Augustinus, sicut obediunt os, manus et lingua. Unde sicut manus aperitur et clauditur et os aperitur et clauditur, nec est ibi passio vel poena nec delectatio foeda, sic fuisset in natura ; nec turpius fuisset tunc loqui de istis membris quam sit loqui de aliis. Nunc enim turpe est loqui propter hoc quod natura horret et erubescit actum illum ratione foeditatis quae in ipso consistit.

 

Et sic patet responsio ad rationes ad partem oppositam. Omnes enim procedunt de corruptione, secundum quod corruptio sonat in violentiam et poenalitatem et in delectationem et foeditatem, et sic minuit dignitatem virginalem. Et hoc patet pertractanti singulas.

 

 

QUAESTIO V.

Utrum quoties fuissent coniuneti, toties prolem genuissent.

 

Quinto quaeritur, utrum in qualibet coniunctione viri et mulieris esset prolis generatio.

Et quod sic, videtur.

  1. Matrimonium pro tempore innocentiae erat solum in officium, non in remedium ; sed officium consistit in procreando prolem : ergo solum ad hoc erat. Si ergo vir et mulier non coniungebantur matrimonialiter nisi propter quod erat matrimonium, videtur quod nunquam coniuneti essent quin prolem generarent.
  2. Item, qui debitum petit in statu naturae lapsae praeter necessitatem prolis procreandae, peccat saltem venialiter : ergo ibi vir nunquam peteret debitum praeter necessitatem prolis procreandae, aut, si peteret, peccaret et caderet a statu innocentiae. Ergo, illo statu manente, nunquam cognosceret uxorem quin ex ea susciperet prolem, cum ibi actus non esset privatus debita intentione nec intentio debito fine ; privatio enim intentionis rectae non est sine culpa, privatio vero utilitatis intentae non est sine poena ; quorum neutrum erat in natura instituta.
  3. Item, numquam homo comedisset quin ex illa comestione sumsisset refectionem, nec unquam nutritiva in suo actu privata fuisset proprio effectu : ergo pari ratione generativa in suo actu nunquam caruisset debito fructu ; sed fructus eius est proles ; ergo etc.
  4. Item, nunquam homo seminasse terram quin ex ea collegisset fructum temporaneum ; sterilitas enim non fuit in terra nisi propter hominis culpam : ergo si venter mulieris ita erat alienus a sterilitate sicut terra tempore naturae institutae, ergo nunquam mulierem cognovisset quin ex ea debitum fructum sumsisset.

 

Sed contra :

  1. Vis nutritiva semen adminislrat generativae : ergo cum homo continue nutriretur, humor seminarius generativae continue administrabatur : ergo vel oportebat hominem extraordinarie pollui vei naturam gravari ex tentione seminis, vel aliquando mulierem cognoscere, quando non esset apta generare, utpote quando prolem haberet in ventre. Si ergo prima duo membra sunt inconvenientia, restat ergo tertium, scilicet quod uxorem aliquando cognovisset, quando prolem non generasset.
  2. Item sicut comedere est actus naturalis, ita et coire ; sed homo naturaliter appetit comedere, non solum in statu naturae lapsae, sed etiam institutae : ergo pari ratione naturaliter appetebat coire. Sed homo tempore naturae institutae debebat appetitui naturae satisfacere, cum natura esset ordinata et ordinate appeteret, alioquin poenam sentiret : ergo videtur quod, sive mulierposset concipere sive non, vir praeter necessitatem prolis generandae aliquando mulierem cognosceret.
  3. Item, ponatur quod Adam cognosceret uxorem suam praegnantem, quaero : aut peccaret aut non ? Si non, ergo non erat necesse quod in omni coitu generaret. Si sic, contra : Sanctius erat tunc matrimonium quam tempore naturae lapsae et aeque magnae vel maioris efficaciae ; sed nunc propter bonum matrimonii excusatur coitus a culpa, etiam quando nulla est prolis generandae necessitas :, ergo videtur quod multo fortius tunc.
  4. Item, non erat maior inordinatio in contactu illorum membrorum quam in admovendo manum ad os, sed manus admoveri potest ad os sine aliquo peccato, etiam praeter necessitatem : ergo videtur quod Adam potuit cognoscere uxorem suam absque peccato praeter necessitatem prolis generandae.

 

Respondeo : Dicendum quod vir in quolibet actu quo cognovisset uxorem, suscepisset ex ea prolem.

Et ratio huius est quia congruentia ordinis exigebat et perfectio virtutis ad hoc sufficiebat. Exigebat namque hoc congruentia duplicis ordinis, scilicet virtutis generativae ad rationem et utriusque ad suum finem. Vis enim generativa ordinem habebat ad rationem, ordinem, inquam, perfectae subiectionis : et ideo in actum non exibat nisi secundum quod ratio dictabat. Ratio autem recta et ordinata dictat nulla re esse utendum nisi ad id propter quod est ; et quia vis generativa data fuit homini ad prolis multiplicationem, ideo recta ratio nunquam dictaret et vis generativa nunquam exiret in actum nisi propter prolis generationem ; hoc enim congruentia ordinis exigebat.

Perfectio, etiam virtutis aderat, quae ad hoc sufficiebat. Quia enim vis generativa in viro ad generandum erat potens et sufficiens nec habebat impedimentum, similiter et in muliere pro suo loco et tempore ; ideo, cum ordinate cognosceret vir uxorem, semper ex ea prolem susciperet propter exigentiam duplicis ordinis et sufficientiam duplicis virtutis, scilicet generantis et concipientis, sicut praedictum est. Unde rationes hoc ostendentes concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod nutritiva semper deserviret generativae dicendum quod ita esset natura Adae ordinata ut nunquam de cibo sumeret nisi adeo temperate quod superfluitas tertiae digestionis, quae quidem dicitur semen, non esset sufficienter coadunata, quousque veniret hora debita generandi. Adam enim in statu innocentiae posse naturae suae cognovisset et sufficientiam alimenti et tempus et horam, quando generare debuisset ; et ita viveret modeste et sobrie quod nec ad superabundantiam nec ad indigentiam declinaret.
  2. Ad illud quod obicitur, quod naturaliter appeteret coire sicut comedere, dicendum quod non est simile, quia actus comestionis est ordinatus ad salutem individui, in quo continue fit deperditio ; actus, vero generationis ad conservationem speciei et multiplicationem similis - quod non oportet continue fieri, sed temporibus determinatis - et ideo non sic esset appetitus naturalis ad coitum sicut est ad cibum, nec ita continuus nec ita frequens. Si enim in viris castis etiam tempore naturae lapsae non sic est inclinatio ad coitum sicut ad cibum, multo minus nec in Adam erat. Quod autem ita intendatur appetitus vis generativae, hoc potius est corruptionis naturae quam institutionis primariae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod, si cognosceret praegnantem, non peccaret, dicendum quod praegnans non potest cognosci sine deordinatione, vel quae sit vel quae videtur. Et quia in statu innocentiae deordinationem timere non poterat, quia non erat ibi titillatio nec pruritus, ideo, si tunc cognovisset, si sciret se inutiliter cognoscere, inordinatus fuisset, et ideo peccasset. Nec est simile quod inducit de matrimonio in statu naturae lapsae, quia nunc non solum est in officium procreamdae prolis, sed etiam in remedium vitandae fornicationis, sicut melius in quarto libro
  4. Ad illud quod obicitur, quod non esset ibi maior deordinatio quam in admovendo manum ad os, dicendum quod similitudo illa attenditur quantum ad hoc quod utrumque membrum rationi subiacebat et utrumque concupiscentiae pluritu et ardore carebat. In hoc tamen dissimilitudo est, quia magis oportebat actum illum ad finem debitum ordinare quam qualemcumque motum manus vel pedis, propter determinationem usus illorum membrorum ad procreationem prolis. Usus autem manus vel pedis non est ita determinatus, et ideo non oportet cum tanta deliberatione exerceri.

 

 

QUAESTIO VI.

Utrum aequalis fieret multiplicatio virorum et mulierum, si homo stetisset.

 

Sexto et ultimo quaeritur, utrum aequalis fieret multiplicatio virorum et mulierum.

Et quod sic, videtur.

  1. Natura sic procederet in generando sicut Deus eam instituit ; sed Deus, cum produxit naturam humanam, produxit masculum et feminam in pari numero : ergo similiter et natura in pari numero multiplicasset.
  2. Item, generatio hominis non poterat continuari nisi per masculum et feminam, et ita necessaria est ad generationem mulier sicut et masculus : ergo videtur quod natura aequaliter intenderet utrumque sexum ; sed sicut intendebat, ita multiplicabat : ergo etc.
  3. Item, sicut vir intendit se salvare in simili, scilicet in viro quem generat, sic et mulier in consimili, scilicet in muliere ; sed natura aeque bene esset ordinata in muliere sicut in viro : ergo, si vir non frustraretur sua intentione, similiter nec mulier : ergo quot conciperet masculos ad conservationem sexus virilis, tot conciperet feminas ad conservationem sexus muliebris.
  4. Item, in statu innocentiae sicut quilibet comederet, ita quilibet prolem multiplicaret, cum omnibus esset dictum : Crescite et multiplicamini : ergo quilibet haberet uxorem. Si ergo matrimonium requirit quod sint duo in carne una, tot essent viri quot mulieres, nec plures nec pauciores.

 

Sed contra :

  1. Sicut dicit Philosophus, in libro De animalibus, femina est vir occasionatus : ergo videtur esse praeter naturae intentionem ; sed tempore naturae institutae, cum natura esset recta, nihil produceretur praeter intentionem ipsius : ergo videtur quod nulla mulier generaretur vel saltem paucae : ergo plures essent viri quam mulieres.
  2. Item, sicut vult Philosophus : Natura semper desiderat quod melius est ; sed sexus virilis perfectior est et melior quam sexus muliebris : ergo natura magis desiderat generare virum quam mulierem ; si ergo sic produceret secundum quod desideraret, plures produceret viros quam mulieres.
  3. Item, generatio maris est propter vigorem virtutis generantis et seminis decisi, sicut dicunt naturales et medici ; sed in statu naturae institutae virtus generativa et semen decisum completam et sufficientem haberet virtutem : ergo semper vel pluries masculos generari contingeret.
  4. Item, cum semen viri praedominatur semini mulieris, tunc ad propriam naturam trahit et convertit ; sed secundum ordinem naturae masculus potentior est femina : ergo, natura stante, semper vel pluries vinceret semen virile : ergo plures generaret natura masculos quam mulieres.

 

Respondeo : Dicendum quod, si homo stetisset, aequaliter natura multiplicaret viros et mulieres. Rationem autem huius facile est accipere a parte finis ad quem, sed difficile est accipere a parte principii a quo.

 

A parte namque finis ad quem ratio est in promptu. Cum enim distinctio sexuum esset propter multiplicationem generis humani et completionem numeri electorum, et illa multiplicatio ad omnes spectaret, et hoc solum secundum legem matrimonii, in qua tantum una erat unius : necesse est, si natura stetisset, tot fuisse mulieres quot viros, cum nulia mulier careret viro et nullus vir careret uxore, nec una esset plurium nec plures unius.

 

Rationem autem a parte principii effectivi assignare est difficile ; potest tamen sic investigari, descendendo ad principia alterius scientiae, scilicet naturalis et medicinae, quarum utraque famulari habet theologiae. Magna est enim quaestio apud naturales et medicos de distantia generationis maris et feminae ; et cum quaeritur, quare modo mas, modo femina generatur, triplex ratio redditur a diversis. Una a parte vasis suscipientis : si enim suscipitur in parte dextra, dicunt quod ibi generatur vir propter fortem calorem qui ibi viget ; si in parte sinistra, sic generari habet mulier.

Secunda ratio redditur ex parte commixtionis utriusque sexus, scilicet viri et mulieris. Si enim praedominatur semen viri, tunc trahitur ad naturam viri et generatur masculus ; si vero semen mulieris, tunc trahitur ad suam naturam et generatur sexus femineus.

Tertia ratio redditur ex parte virtutis seminis virilis. Si enim semen virile fuerit virtutis fortis ex concursu triplicis caloris et spiritus in ipso existentis, tunc fit fortior coagulatio et complexio et generatur sexus vigorosus, id est masculinus. Si autem fuerit virtutis debilis, tunc fit coagulatio mollior et fragilior et generatur ex eo sexus infirmus, scilicet femineus.

Haec autem ratio tertio dicta principalior est inter istas tres, nec aliae habent efficaciam nisi ab ista. Nam, sicut vult Philosophus, principaliter movens in generatione, sive maris sive feminae, est semen virile ; et ideo nec semen mulieris proprie habet semini viri praedominari, nisi hoc dicatur propter debilitatem seminis virilis, qua accedit ad conformitatem seminis mulieris ; nec locus matricis facit sexuum diversitatem principaliter sicut principaliter movens, sed sicut cooperans principaliter moventi, quae quidem est fortitudo vel debilitas in virtutd seminis virilis.

 

Si autem quaeratur, quae sit ratio diversitatis in debilitate et virtute virilis seminis, triplex etiam ratio potest reddi. Una est propter caliditatem et bonam dispositionem membri, a quo fit seminis generatio et per quod fit seminis transfusio, ita quod nec excedit in caliditate nec declinat ad frigiditatem ; tunc enim semen, quod ab illo membro transfunditur, est fortis virtutis et vigoris. Si autem membrum se habet in opposita dispositione, tunc semen est virtutis debilis.

Alia ratio potest sumi ex parte exterioris adiutorii, utpote alimenti et venti et temporis, quae multum faciunt ad vigorationem vel debilitationem virtutis. Boreas enim suo flatu virtutem vigorat, dum eam recludit interius ; sed auster debililat, dum eam exhalare facit ; sic etiam facit cibus et tempus. Et quando exteriores dispositiones concurrunt quae virtutem habent vigorare, tunc semen est fortis virtutis ; quando vero sunt in contraria dispositione, tunc semen est virtutis debilis.

Tertia ratio sumitur ex parte animae. Vis enim generativa multum conformatur accidentibus animae et imaginationibus, secundum quod per experimentum patet. Nam ex memoria delectationis frequenter fit excitatio pruritus carnis ; et ex imaginatione forti in somnis fit effusio seminis, sicut fit ad praesentiam mulieris ; et vis formativa, quae est praecipua virtus in semine, multum adluvatur ab imaginativa, secundum quod exempla ponuntur et sunt in sacra Scriptura et etiam in medicina, ut patet in ovibus Iacob, Genesis 30, 37-42. Et narratur pro exemplo, quod mulier, quae nanum aspiciebat, cum a viro cognoscebatur, omnes filios nanos concipiebat.

 

Inter has autem rationes, cum omnes sint bonae et faciant ad seminis vigorationem, secundum statum naturae lapsae praecipua sumitur ratio ex parte complexionis membri ; aliae duae sunt sicut adminiculares solum vel impedientes.

 

Sed tempore naturae institutae, in qua corpus sublectum erat animae, principalis ratio sumitur generationis maris et feminae a parte virtutis animalis moventis et imaginantis. Cum enim vir intenderet et vellet generare virum, tunc vigoraretur virtus naturalis eius in agendo et esset semen maioris virtutis et generaretur sexus vigorosus sive masculus ; quando vero vellet et imaginaretur generare sexum femineum, tunc minus forti impressione ageret in naturam inferiorem corporalem, et tunc semen esset minus forte et generaretur sexus femineus : et ideo in tempore naturae institutae generatio maris et feminae subesset voluntati rationali.

Et quoniam ratio dictaret omnia facienda esse ordinate et tot producere mulieres quot viros, ut quilibet vir haberet adiutorium simile sibi secundum exigentiam legis matrimonii, ideo tunc viros et mulieres produceret in humero aequali. Nunc autem, quia generativa non omnino subest virtuti animali, id est imaginariae, nec etiam rationali, licet ei aliquo modo conformetur, sed magis variatur penes dispositionem membri et exterioris adiutorii, hinc est quod non est certa determinatio numeri nec in viris nec in feminis generandis ; immo modo, quando credit generare masculum, generat feminam, et quando credit generare feminam, generat masculum ; et aliqui plures habent feminas, aliqui plures masculos.

Sic ergo patet quod, si homo stetisset, in aequali numero fieret multiplicatio virorum et mulierum. Unde rationes hoc ostendentes concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud autem quod primo obicitur, quod femina dicitur vir occasionatus, dicendum quod Philosophus non vult dicere quod femina sit praeter naturae intentionem, sed quod virtus naturae aliquem defectum habet in productione mulieris respectu productionis viri ; ille autem defectus non repugnat ordini naturae, sed potius salvat. Secundum enim ordinem naturae, sicut producuntur in eodem corpore quaedam membra magis fortia, quaedam minus, sic producuntur in eodem specie quaedam individua unius sexus, quaedam alterius. Et ideo, licet ille defectus, qui ordinem naturae corrumpit, utputa est ille qui est causa defectus membri vel bonae complexionis, sit praeter naturae intentionem, generatio tamen mulieris nec est praeter naturam nec contra naturam, sed secundum naturam.
  2. Ad illud quod obicitur, quod natura semper desiderat illud quod melius est, dicendum quod non intelligitur quod semper desiderat melius simpliciter, sed melius in ordine ; licet autem sexus masculinus melior sit in se quam femineus, non tamen esset ita sufficienter salus naturae in solo virili sexu, sicut est in virili et muliebri : et ideo natura magis desiderat utrumque quam alterum solum.

4. Ad illud quod obicitur, quod semen viri praedominatur semini mulieris, dicendum quod illa ratio debet sane intelligi ad hoc quod valeat. Proprie enim loquendo, nunquam semen mulieris praedominatur semini viri ; sed ideo dicitur praedominari semen mulieris, quia semen viri adeo est debilis virtutis quod magis est idoneum ad productionem sexus muliebris quam virilis ; hoc autem modo potuit esse in statu primo, sicut praetactum est.

3. Et per hoc patet responsio ad aliud quod obicitur de fortitudine caloris et virtutis. Gradus enim ibi fuissent secundum ordinem rationis et secundum exigentiam finis, ita quod vir aliquando operaretur actione magis fortificata in productione viri, aliquando minus fortificata in productione mulieris.

Si quis autem vellet dicere, sicut aliqui existimant, quod mulier semper gemellos conciperet, ita quod pars dextra attraheret quod est maioris virtutis de semine ad generationem sexus virilis, et pars sinistra quod est virtutis magis debilis ad generationem sexus feminei ; tunc facile esset ad ea quae obiecta sunt respondere. Hoc autem nec de facili probatur nec etiam reprobatur certitudine rationis ; et ideo modus solvendi praehabitus videtur esse magis rationabilis.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit, quod infirmitas, prona ad ruinam turpitudinis, excipitur honestate nuptiarum. Ex hoc enim videtur dicere quod non possit actus ille sine peccato et turpitudine exerceri. Sed contra hoc est, quia omnis actus qui est in praecepto, potest fieri sine peccato : ergo et coitus.

Respondeo : Dicendum quod hoc non dicitur de turpitudine quae sonat in culpam, sed quae magis sonat in poenam ; vel si de illa intelligatur, tunc nuptiae ita excipiunt pronitatem carnis quod actus ille abque omni peccato potest fieri. Unde quod dicit Magister quod nuptiae ordinant actum illum, non est intelligendum ratione inordinationis quae sit in actu illo, sed quae inesset nisi esset matrimonium. De hoc autem diffusius agetur in quarto in tractatu de matrimonio.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod in paradiso essent nuptiae honorabiles. Videtur enim quod similiter sint honorabiles in statu Ecclesiae, cum sint Sacramentum magnum, sicut dicit Apostolus ad Ephesios 5, 32, cum etiam approbentur a iure naturali. Si tu dicas quod honorabilitas nuptiarum attenditur quantum ad actum illum, tunc quaeritur quare magis actus ille honestus et castus sit cum pudore quam alius actus in quo est culpae deordinatio ; magis enim verecundatur quis de actu illo honeste et caste facto quam de alio actu inordinato, utpote cognoscere uxorem quam percutere servum.

Respondeo : Dicendum quod est loqui de nuptiis quantum ad significatum et quantum ad fructum et quantum ad actum ; et quantum ad haec tria honorabiles erant in paradiso. In statu vero miseriae, quamvis sint honorabiles quantum ad significatum et fructum, habent tamen pudorem annexum quantum ad actum, quia omnis homo, utens ratione, actum illum erubescit exercere coram aliis, etiam cum propria uxore.

Rationem autem huius assignat Augustinus, in XIV De civitate Dei quia, cum ratio deberet dominari corpori, magis erubescit quod Ipsa subiciatur alicui parti corporis et quod aliqua pars corporis dominetur ei quam quod ipsa inordinate dominetur sibi ; et ideo magis verecundatur de ardore libidinis, quae est in actu illo, quam de perturbatione furoris, quae est in convitiando servo.

 

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Deus nondum iusserat ut coirent. Hoc enim videtur esse falsum, quia dicitur Genesis 1, 28 : Crescite et multiplicamini et replete terram ; constat quod hoc dictum est quantum ad actum generativae : ergo etc.

Iuxta hoc quaeritur si mandatum illud omnes obligabat. Quodsi sic : ergo videtur quod transgressi sunt, quia non coierunt in statu innocentiae ; si non : ergo videtur quod poterant continue servare virginitatem.

Item quaero, utrum Illud mandatum maneat adhuc. Quodsi manet : ergo non licet alicui servare virginitatem, quod est contra Apostolum, qui dicit I ad Corinthios 7, 7 : Volo omnes vos esse, sicut ego sum, loquitur de castitate. Si non obligat modo, quaero : quando revocatum est ? Videtur etiam quod modo sint melioris conditionis homines quam tunc, quia modo possunt servare virginitatem, tunc autem non poterant.

Respondeo : Dicendum quod illud mandatum datum fuit viro et mulieri in statu innocentiae ; sed, cum esset mandatum affirmativum, non obligabat ad semper, sed pro loco et tempore. Determinatio autem temporis dependebat ex revelatione divinae voluntatis, quam quia Deus nondum eis revelaverat, ideo dicit Magister quod nondum iusserat.

Ad illud quod quaeritur, utrum illud mandatum fuerit revocatum, dicendum quod aliter obligabat tempore naturae institutae, aliter nunc.

Tunc enim omnes obligabat, quia omnibus erat in officium ; nunc autem non obligat omnes, pro eo quod multi sunt qui sufficiunt illud implere, aliis consilium virginitatis servantibus. Hoc autem consilium competit statui naturae lapsae, non autem naturae institutae, quia tunc, cum nulla esset pronitas, non esset maior virtus continere quam nubere, et omnes prolem ad cultum Dei generarent ; nunc autem propter difficultatem et arduitatem omnino continere magnae est virtutis et dignitatis.

Et sic patent ea quae obiciuntur.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Completo numero, sine morte corpora in aliam qualitatem transirent. Videtur enim haec positio esse inconveniens. Primum, quia magnum dispendium esset parentibus, si tanto tempore gloria eorum differretur, quousque electorum numerus impleretur.

Et iterum, si spes, quae differtur, affligit animam, videtur quod in eis esset aliqua afflictio. Rursus, cum numerus electorum futurus sit in magna multitudine, quomodo possent omnes homines intra paradisi spatium contineri ? Hoc non videtur esse probabile. Si tu dicas quod propter hoc parentes transferrentur absque aliis et glorificarentur, hoc non videtur cpnveniens, quia ad magnificentiam Dei spectat omnes simul glorificari, sicut faciet in die iudicii in generali resurrectione.

Et dicendum est breviter quod ista secunda opinio probabilior est, sicut dictae rationes ostendunt. Nec obstat illud de simultate glorificationis ; hoc enim magis est propter iudicium et resurrectionem corporum, quam decet esse simul, quam propter beatitudinis collationem. Huius ratio expressius habetur in quarto, in tractatu de resurrectione.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod in parvulis exspectaretur aetas ad ambulandum et loquendum sicut modo Hanc enim opinionem videtur Magister approbare. Sed contra hoc est verbum Augustini praecedens paulo ante hoc. Dicit enim sic : Infirmitati mentis congruit haec infirmitas carnis.

Item, si natura humana polentlor et nobilior est quam brutalis, et quorumdam animalium fetus statlm, cum nascuntur, possunt ambulare, multo fortius videtur quod filii hominum.

Respondeo : Dicendum quod Magister nullam istarum opinionum intendit asserere ; et dubium est utrum sic vel sic esset ; nihilominus tamen hanc opinionem approbat tamquam probabiliorem, quae dicit parvulos paulative proficere et crescere ad usum membrorum. Nec hoc dicit sine ratione. Teneritudo enim membrorum debetur proli hominis propter bonitatem complexionis et congruentiam naturae, quae procedit a debiliori complexione ad fortiorem ; unde parvuli habent teneriora membra quam adulti. Processus autem in incremento non esset miracuiosus, sed naturalis, etiam tempore naturae institutae ; et ideo rationabiliter Magister hunc modum dicendi magis approbat. Verbum autem Augustini praecedens intelligitur de infantia ratione incommodorum concomitantium eam, non ratione imperfectionis membrorum.

Aliud quod obicitur de illis generibus animalium, non valet, quia alterius sunt complexionis et organizationis.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Parvulos per intervallum temporis in sensu et cognitione proficere. Cum enim anima rationalis non senescit in tempore, non videtur secundum conditiones temporis alterari : ergo videtur quod processu temporis non efficeretur magis sciens, cum non haberet in scientia per tempora alterari.

Item, Deus fecit animam Adae perfectam scientia : ergo pari ratione fecisset animam filiorum, si ipse stetisset.

Respondeo : Dicendum ad hoc quod haec est probabilior positio quod aliquo modo per intervalla temporum in sensu et cognitione profecissent. Anima enim, dum est in corpore, complexionem corporis imitatur. Et quoniam in infantia est mollis et fluida complexio cerebri, ideo non potest ibi esse fortis impressio specierum nec fortis conversio super illas. Unde sicut facies non relucet in aqua mota, sic parvuli non essent idonei statim ad usum cognitionis.

Quod ergo obicitur quod anima non alteratur in tempore, verum est, quantum est de se, sed ratione corporis, cui coniungitur, quod crescit et in tempore fortificatur.

Ad aliud vero quod obicit, quod haberet habitum, dicendum quod si puer haberet scientiam quantum ad habitum, non tamen haberet quantum ad actualem considerationem propter organi ineptitudinem, sicut etiam non habent dormientes. Unde sicut parvuli baptizati dicuntur habere virtutes in munere, non in usu vel actu, sic intelligendum est parvulos illos scientiam habuisse ; et postmodum, complexione facta habili ad considerandum, statim essent in actu considerationis sine penuria et Iabore ; et potissime verum esset in eis illud verbum Philosophi, quod dicit quod in sedendo et in quiescendo fit anima prudens et sciens, cum sessio et quies dicatur contra motum et fluxibilitatem complexionis.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Praeceptum addidit obedientiae quare Dominus addidit praeceptum super praeceptum ? Et quare tot fuerunt praecepta quae homini dedit ? Et iterum, quare praeceptum obedientiae sive disciplinae potius fuit negativum quam affirmativum ?

Respondendum est ad hoc breviter quod tria Dominus fecit eis praecepta in principio, unum scilicet quod fuit : Crescite et multiplicamini, aliud fuit : De omni ligno paradisi comedite ; tertium fuit : De ligno autem scientiae boni et mali nolite comedere.

Numerus autem et sufficientia istorum praeceptorum potest sumi dupliciter. Uno modo sic : quoddam enim est praeceptum quod ordinat ad Deum, et istud fuit praeceptum obedientiae ; quoddam, quod ordinat ad proximum, et illud fuit praeceptum de multiplicando genere ; quoddam, quod ordinat ad se ipsum, et hoc fuit praeceptum de comestione.

Secundo modo sic, ut quoddam praeceptum respiciat corpus, et hoc est praeceptum de comedendo ; quoddam respiciat animam, et hoc est praeceptum de abstinendo, quod est obedientiae meritum ; quoddam coniunctum, et hoc est praeceptum de consimili multiplicando.

Praeceptum autem disciplinae fuit negativum ut facilior esset eius observantia et homo non posset de transgressione vel omissione habere excusationem.

Et in hoc terminatur totalis illa pars huius libri quae est de hominis constitutione.