Distinctio XXXVI — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO XXXVI.
Sciendum est tamen, quaedam sic esse peccata etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra determinavit Magister quid sit peccatum secundum rem et definitionem ; in hac parte inquirit, utrum peccatum sit poena peccati. Dividitur autem pars ista in partes duas.
In quarum prima Magister movet quaestionem illam et determinat secundum opinionem aliorum.
In secunda vero secundum opinionem propriam, ibi : In nullo tamen praeiudicium fieri veritati etc.
Prima pars habet tres partes.
In prima adducit Magister auctoritates, in quibus ostendit quod unum peccatum sit alterius peccati poena.
In secunda vero movet quaestionem et determinat iuxta aliorum opinionem, ibi : Et ideo merito quaeri potest.
In tertia vero subiungit illius opinionis maiorem explanationem, ibi : Et licet ex hoc sensu omne peccatum mortale possit dici etc.
Similiter secunda pars principalis, in qua istam quaestionem determinat secundum propriam opinionem, dividitur in partes tres.
In quarum prima determinat propositam quaestionem secundum propriam opinionem, confirmans eam auctoritate Sanctorum.
In secunda vero determinat quoddam dubium, in praedictis auctoritatibus propositum, ibi : Illud autem diligenter est notandum, quod supra positis etc.
In tertia vero breviter epilogat ea quae praedicta sunt, ibi : Satis diligenter eorum posuimus etc.
Et sic in hac totali parte agitur principaliter de comparatione culpae ad poenam, utrum videlicet culpa sit poena causaliter tantum an causaliter simul et essentialiter. Et quamvis, secundum aliquorum opinionem, peccatum sit poena tantum causaliter, secundum tamen opinionem Magistri, quam in littera innuit, non tantum causaliter, sed etiam essentialiter poena est.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiim igitur huius partis circa tria incidit hic quaestio.
Primo quaeritur de comparatione culpae ad poenam secundum identitatem.
Secundo vero quaeritur de comparatione culpae ad poenam secundum inseparabilitatem.
Tertio quaeritur de comparatione poenae ad divinae iustitiae aequitatem.
Circa primum quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum unum peccatum sit alterius peccati poena.
Secundo quaeritur, utrum passiones animae sint poenae tantum an poenae simul et peccata.
ARTICULUS I.
De comparatione culpae ad poenam secundam identitatem.
QUAESTIO I.
Utrum peccatum sit poena peccati.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum peccatum sit poena peccati. Et quod sic, videtur.
- Apocalypsis ultimo, 11 : Qui in sordibus est sordescat adhuc, Glossa : Iustum est. Sed esse in sordibus non est aliud quam esse in peccatis, et sordescere non est aliud quam peccare : ergo peccatum est meritum alterius peccati : Igitur, a relativis, peccatum sequens est retributio praecedentis ; sed retributio peccati non est nisi poena : ergo etc.
- Item, Gregorius expressius dicit, et habetur in littera : Inter primum peccatum apostasiae et ultimam poenam ignis aeterni media quae sunt, et peccata sunt et poena peccati.
- Item, Isidorus : Deus occultam superbiam clericorum vindicat per manifestam luxuriam. Sed vindicta peccati est poena : ergo manifesta luxuria est poena superbiae.
- Item, ex hoc quod homo peccat, meretur a Deo relinqui ; sed ex hoc quod relinquitur, cadit consequenter in aliud peccatum : ergo, si hoc iustum est, qui unum peccatum commisit meretur per consequens dimitti cadere in aliud ; ergo, si dimissus cadit in aliud peccatum, illud quod secundo perpetratur, ordinem habet ad primum sicut ad meritum. Sed omne tale est poena peccati : ergo etc.
- Item, omne illud est peccati poena in quo homo damnificatur et laeditur et in quod per illud peccatum inducitur ; sed superbus hoc ipso quod vult alium excellere, necessario cadit in invidiam, quando videt alium superare. Sicut enim dicit Augustinus, in libro De vera religione, necesse habet alii invidere qui non vult ab alio superari. Ergo videtur quod invidia sit poena superbiae ; et invidia absque dubio est peccatum : ergo peccatum est poena peccati.
Sed contra :
- Omnis poena peccati est laudabilis ; nulla culpa est laudabilis : ergo nulla culpa est poena peccati. Maior probatur, quia omne quod iustum est, laudabile est ; sed omnis poena peccati iusta est, sicut dicit Augustinus, et habetur in littera. Minor vero per se patet.
- Item, omnis poena est ordinativa culpae, et per hoc faciens ad universi decorem. Sed culpa subsequens non ordinat culpam praecedentem nec decorat, immo magis deturpat : ergo culpa non est peccati poena.
- Item, si culpa subsequens est poena praecedentis, ergo, a relativis, culpa praecedens est meritum sequentis ; pari ratione, illa culpa, quae est subsequens, est meritum alterius, et sic deinceps. Si ergo nullum peccatum debet remanere impunitum, videtur quod homo debeat peccare in aeternum. Si ergo hoc est inconveniens et indignum, patet quod peccatum non est peccati meritum : ergo nec unum peccatum est alterius punitivum.
- Item, si sequens peccatum punit praecedens, ergo, cum Deus non puniat bis in id ipsum, culpa sequenti perpetrata, culpa praecedens non debet puniri aut, si punitur, non debet tantum puniri. Quodsi hoc esset verum, reportaret quis commodum de malitia ; quodsi hoc est inconveniens, patet etc.
- Item, si peccatum est poena peccati et Deus non punit supra condignum, nunquam peccatum sequens esset maius peccatum praecedenti. Quodsi hoc de plano est falsum, quia de minori peccato devenitur ad maius, planum est quod peccatum non est poena peccati.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio, sicut auctoritates Sanctorum expresse dicunt, tenendum est quod peccatum est poena peccati.
Sed attendendum est quod circa hoc est duplex modus intelligendl, secundum quod Magister in littera innuit. Quidam enim dicere voluerunt quod peccatum est poena peccati ; non tamen essentialiter, sive secundum id quod est, sed ratione eius quod concomitatur vel ratione eius quod consequitur ; sicut patet quod peccatum manifestum, ex quo consurgit infamia, dicitur esse vindicta peccati occulti, non ratione ipsius transgressionis, sed ratione infamiae consequentis ; vel pecca tum, in quo est manifesta ignominia, est poena peccati superbiae, sicut peccatum contra naturam et alia huiusmodi, quae vocat Apostolus passiones ignominiae, poena est ratione ignominiae, non ratione culpae. Et breviter quodlibet peccatum potest dici poena peccati praecedentis ratione laesionis quam infert ; et sic idem dicitur peccatum et poena peccati, ita tamen quod peccatum dicitur essentialiter et poena peccati causaliter.
Sed quoniam secundum istum modum non tantum unum peccatum posset dici poena alterius, sed etiam unum peccatum posset dici poena sui, causaliter loquendo, quia peccans se ipsum laedit. Et iterum, sicut ostensum fuit in praecedentibus, non tantum actio inordinata est culpa, verum etiam ipsa deformitas, quae remanet in anima, et ipsa animae deformatio non modica est ei poena. Et rursus, sicut rationes primae ostendunt, quaedam ordinatio meriti et retributionis est inter culpam praecedentem et sequentem, etiam quantum ad id quod culpae sunt : ideo est alia opinio, cui magis videtur consentire Magister, quod peccatum sequens non tantum causaliter, sed etiam essentialiter, ut sic loquamur, est poena peccati praecedentis. Et hoc dicendo, sicut Magister dicit, in nullo fit praeiudicium veritati, immo hoc est satis planum. Nam poena duo dicit : et dicit malum sive damnum et dicit ordinem ad praecedens meritum ; et haec duo contingit reperire circa sequens peccatum. Damnificatio enim et nocumentum est in ipso secundum quod peccatum : eo enim est peccatum, quo nocet ; et magnum malum incurrit quis, cum incidit in peccatum, etiam si nihil aliud deberet habere posterius. Ordinationem vero habet in eo quod sequens ; hoc ipso enim quod homo est in peccato, dignus est dimitti cadere in aliud, iuxta illud Apocalypsis ultimo, 11, sicut dicitur in Glossa : Iustum est, ut qui in sordibus est sordescat adhuc.
Concedendum est igitur simpliciter quod peccatum potest esse poena peccati, ut expresse dicunt auctoritates Sanctorum.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur, quod omnis poena est laudabilis, dicendum quod illa propositio dupliciter potest intelligi : aut quod laus attribuatur poenae secundum id quod est aut in quantum poena. Si attribuatur poenae secundum id quod est, sic est falsa ; multae enim sunt poenae, quae sunt passiones ignominiae et non sunt laudabiles, sed vituperabiles, Si autem attribuatur poenae sub ratione poenae, hoc est, in quantum est praecedentis peccati punitiva, sic omnis poena est laudabilis, propter hoc quod est ordinata. Et per eumdem modum intelligenda est haec propositio : omnis poena est iusta. Cum ergo infertur quod peccatum sit iustum vel quod sit laudabile, est ibi sophisma secundum accidens, quia proceditur a laudabilitate ordinis ad laudem rei ordinabilis. Hoc autem non sequitur, quia frequenter laus ordinis extranea est ordinabili, maxime cum illud quod est vituperabile ordinatur convenienter et laudabiliter.
- Ad illud quod obicitur, quod omnis poena est ordinativa culpae, dicendum quod verum est quod eo modo ordinat quo modo punit ; et illa quae simpliciter est poena et simpliciter punit, est simpliciter ordinativa ; et illa, quae sufficienter punit, sufficienter ordinat ; quae vero est poena secundum quid et non punit sufficienter ; ordinat solum secundum quid. Et verum est illud, quod sicut quidam ordo laudabilis est, licet magis manifestus, poenae infernalis ad culpam, ita quidam ordo est laudabilis, licet minus manifestus, peccati subsequentis ad peccatum praecedens ; et in hoc ordine laudatur divina iustitia, quae committentem unum peccatum insto iudicio permisit labi in aliud.
- Ad illud quod obicitur, quod culpa praecedens non est meritum sequentis, dicendum quod est meritum congrui et est meritum condigni. Et cum dicitur culpa praecedens esse meritum sequentis, hoc non est quantum ad meritum condigni, sed congrui, quae quidem congruitas in alia congruitate de facili potest recompensari. Sicut enim est congruum quod Deus peccatorem permittat labi in aliud peccatum, sic etiam congruum est ut, quia male usus est vita, eam sibi auferat et in infernum demergat. Sicut etiam congruum est ut dimittat eum cadere in aliud peccatum, sic etiam congruum est ut, si velit abstinere, det ei auxilium ut in aliam culpam non corruat.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus non punit bis in id ipsum, dicendum quod peccatum sequens non erat poena, in qua fieret retributio de condigno, sed solum de congruo. Et sicut retributio eius quod meretur quis quantum ad meritum congrui, non praeiudicat ei quod meretur quantum ad meritum condigni - dat enim Deus iustis bona in praesenti, non propter hoc dat minora in futuro - sic intelligendum est se habere in proposito.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod Deus non punit supra condignum etc., iam patet responsio. Hoc enim intelligitur de poena quae a Deo infligitur proprie et de ea quae circa peccatum praecedens respicit meritum condigni ; utrumque autem horum deficit in proposito. Nam culpa sequens, secundum id quod est, non est a Deo ; culpa etiam sequens non ordinatur ad praecedens peccatum secundum rationem condigni, sed secundum rationem congrui. Congruit enim hoc ordini divinae iustitiae, sicut ostensum est.
QUAESTIO II.
Utrum passiones animae poenae tantum sint, an poenae simul et peccata.
Secundo quaeritur, utrum passiones animae sint poenae tantum an poenae simul et peccata. Et quod sint poenae et peccata, videtur.
- Omne illud, pro quo quis meretur mortem aeternam, est peccatum ; sed pro passionibus animae meretur quis mortem aeternam, Matthaei 5, 22 : Qui irascitur fratri suo reus erit gehennae ignis : ergo ira, quae est passio animae, est culpa ; pari ratione et aliae passiones animae.
- Item, omne illud, quod directe repugnat virtuti, est culpa ; sed ira et invidia et aliae passiones animae repugnant virtutibus : ergo etc.
- Item, omne illud, quod est contra rationem rectam, est culpa ; sed passio animae, quae est dolor de alieno bono est contra rationem rectam, quae de illo iudicat esse gaudendum : ergo etc.
- Item, illud maxime tenet rationem culpae quod maxime est impugnativum gratiae ; sed invidentia gratiae fraternae maxime repugnat gratiae Spiritus Sancti : ergo, cum haec sit passio animae et poena, videtur quod passiones animae sint peccata.
- Item, ad hoc ipsum est ratio Augustini, in libro 83 Quaestionum. Arguit enim sic : Omnis perturbatio est passio ; omnis cupiditas est perturbatio : ergo omnis cupiditas est passio. Sed planum est quod cupiditas est culpa : ergo peccatum est passio et e converso ; redit igitur idem quod prius.
Sed contra :
- In omni peccato, sicut vult Augustinus, in libro De libero arbitrio, regnat libido ; ubicumque autem regnat libido, ibi est improba delectatio : ergo omne peccatum, in quantum peccatum, delectat. Sed huiusmodi passiones animae eam puniunt et contristant : ergo videtur quod non sint peccata.
- Item, omnis culpa actualis est voluntaria ; sed istae passiones animae non sunt voluntariae : ergo non sunt culpa, sed tantum poena.
- Item, omni culpa vituperamur ; passionibus autem animae non laudamur nec vituperamur, sicut vult Philosophus : ergo passiones animae non sunt peccata.
- Item, opposita sunt nata esse in eodem genere ; sed nulla virtus est passio, cum omnis virtus sit in genere habitus : ergo nullum vitium sive peccatum est passio.
- Item, in omni peccato est conversio ad commutabile bonum ; in huiusmodi autem passionibus animae, quae sunt invidia, ira, tristitia, potius est taedium boni et aversio quam conversio : ergo tales passione animae non sunt culpae.
Respondeo : Dicendum quod, sicut expresse dicit Magister in littera et probat per auctoritatem Augustini, multae sunt passiones animae, quae sunt non solum poenales, verum etiam culpabiles, sicut ira et invidia. Licet autem huiusmodi passiones peccata sint, tamem peccata non sunt in quantum passiones, sicut idem Augustinus dicit et habetur in littera : Omnis autem passio, in quantum ipsa aliquis patitur, non est peccatum ; sed huiusmodi passiones peccata sunt ratione inordinationis voluntatis coniunctae vel antecedenter vel consequenter.
Propter quod notandum est quod quaedam est passio illata ab extrinseco, et circa hanc non consistit meritum nec demeritum, nisi in quantum a voluntate respuitur vel acceptatur. Unde occidi pro Christo non est meritorium, nisi in quantum volitum est ab eo qui occiditur. Unde, proprie loquendo, in talibus passionibus passio non est meritoria, sed sufferentia passionis.
Est et alia passio, quae ortum habet, ab intrinseco. Et haec dupliciter potest oriri, quia quaedam oritur ex corruptione naturae, quaedam vero ex conversione voluntatis liberae.
Et illa quae oritur ex corruptione naturae, in duplici differentia est, quoniam natura corruptae est vitiosa corruptione per concupiscentiam et corrupta est corruptione poenali per mortalitatem inflictam. Illae igitur passiones quae oriuntur ex corruptione naturae, ut est corrupta poenali corruptione, tenent rationem poenae tantum, ut fames et sitis ; illae vero quae oriuntug ab ipsa, ut est corrupta corruptione vitiosa, non tantum habent rationem poenae, sed etiam culpae, sicut sunt inordinatae affectiones animae, quae consurgunt ex morbo concupiscentiae, et tales sunt passiones irae et invidiae et consimiles.
Secundum autem quod huiusmodi passiones oriuntur ex conversione Voluntatis.ad aliquod bonum amabile, sic, secundum quod voluntas habet converti dupliciter, passiones huiusmodi sunt in duplici genere. Voluntas enim aliquando convertitur ad bonum simpliciter, et tunc detestatur et odit quod adversatur illi bono, utpote peccatum ; et hoc modo passiones inde consurgentes sunt iustae et meritoriae.
Convertitur etiam voluntas aliquando ad bonum proprium et ad bonum ut nunc, et tunc passiones, quae inde consurgunt, culpabiles sunt et malae, sicut et voluntas a qua oriuntur ; sed non habent plenam rationem mali et culpae, nisi quando in voluntate consummantur, utpote cum aliquis vult irasci et invidere et etiam contristari.
Et sic palet quod huiusmodi passiones animae peccata sunt, et in quantum oriuntur ex corruptione concupiscentiae et in quantum ortum habent ex inordinato amore voluntatis deliberativae.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes aliquas . passiones animae esse peccata.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur primo in contrarium, quod libido regnat in omni peccato, dicendum quod verum est ; secundum quod libido dicitur improba voluntas, sed non oportet secundum quod libido dicitur immoderata delectatio.
Nihilominus tamen potest dici quod et in istis peccatis reperitur libido respectu proprii motivi. Nam invidus delectatur in boni singularitate et iracundus delectatur in adeptione vindictae. Immo, quod plus est, sicut vir iustus ex rectitudine voluntatis delectatur dolendo de malo culpae, sic etiam, invidus quamdam refectionem invenit in dolendo de aliena prosperitate, ita quod delectatio est de uno et tristitia est de altero. Quemadmodum enim aliquis, dum amisit illud quod multum dilexit, vehementer tristatur et magna est illi consolatio posse tristari et ibi solum invenit quietem in fletu et dolore, sicut Augustinus, in IV Confessionum, dicit de se ; sic invidus in dolendo de bono alieno in illa passione invenit quamdam delectationem in eo quod placet sibi de bono alieno contabescere ; illa tamen delectatio multum est respersa amaritudine.
- Ad illud quod obicitur, quod passiones sunt involuntariae, dicendum quod involuntarium dicitur dupliciter sicut et voluntarium : uno modo dicitur voluntarium, cuius principium est voluntas ; alio modo dicitur voluntarium, quod concomitatur voluntas. Et secundum hunc duplicem modum dupliciter dicitur involuntarium : uno modo, ut dicatur involuntarium, quod non est a voluntate efficiente ; alio modo, ut dicatur involuntarium, quod non fit cum voluntate concomitante. Primo igitur modo accipiendo involuntarium, sic veritatem habet de passionibus quae fiunt ab extrinseco, quia earum principium est extra ; voluntarium autem est cuius principium est in ipso. Non autem habet veritatem in passionibus quae sunt ab intrinseco, sicut prius ostensum est, immo possunt esse voluntariae, non solum sicut a voluntate concomitante, immo sicut a voluntate causante, dum diligit aliquid inordinate.
- Ad illud quod obicitur, quod passionibus non laudamur nec vituperamur, dicendum quod hoc verum est, per se loquendo ; prout tamen radicem habent ex voluntate, et voluntas concomitatur eis, et laudari possumus et vituperari, sicut prius ostensum est. Ideo ratio illa non concludit quod huiusmodi passiones non sint peccata, sed quod peccata non sint in quantum eis patimur.
- Ad illud quod obicitur, quod nulla virtus est passio, iam patet responsio. Nam aliqua virtus potest circa passiones consistere ; sicut patientia et fortitudo, prout illae passiones efficiuntur voluntariae. Sic et in proposito intelligendum est esse.
Nihilominus tamen potest dici quod, quamvis passio non sit virtus nisi ex actu voluntatis simul coexistentis, potest tamen aliqua passio, in quantum egreditur a natura vitiata et corrupta, esse peccatum. Nec valet illa ratio, cum plura exigantur ad complendum bonum quam ad committendum malum.
- Ad ultimum iam patet responsio. Nam istae passiones oriuntur ex conversione voluntatis ad commutabile bonum, et ideo peccata sunt ; nunquam enim quis invideret alicui, nisi nimis amaret proprium bonum ; et ut vult Damascenus, ira vindex est laesae concupiscentiae ; immo generaliter, sicut ostendit Augustinus in XIV De civitate Dei, omnes huiusmodi passiones ortum habent ex amore.
ARTICULUS II.
De comparatione culpae ad poenam secundam inseparabilitatem.
Consequenter quaeritur de comparatione culpae ad poenam secundum inseparabilitatem. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum contingat in aliquo ponere culpam sine poena subsequente.
Secundo quaeritur, utrum contingat in aliquo reperire poenam sine merito praecedentis culpae.
QUAESTIO I.
Utrum in aliquo contingat ponere culpam sine poena subsequente.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum contingat in aliquo ponere culpam sine poena subsequente. Et quod sic, videtur.
- Ecclesiastici 5, 4 : Altissimus est patiens redditor ; sed patiens non statim vindicat iram suam, sed usque in tempus exspectat : ergo videtur quod Deus peccatorem non statim puniat : ergo contingit in aliquo esse culpam sine poena.
- Item, pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum ; sed meritum non habet statim conjunctum praemium : ergo videtur similiter quod culpa non statim habeat iunctam poenam : ergo etc.
- Item, poena est, ut dicit Augustinus, labor involuntarius ; sed impiis et peccatoribus in nae vita multa prospera proveniunt, et plures sunt, qui adeo in malo laetantur, quod dolorem non sentiunt : ergo videtur quod ponere sit peccatum absque poena, saltem ad tempus.
- Item, si statim peccator, cum peccat, punitur, aut punitur sufficienter aut non sufficienter. Si sufficienter, ergo non deberet amplius in inferno puniri. Si non sufficienter, ergo aliquid de culpa ad tempus remanet impunitum. Sed qua ratione aliquid remanet impunitum, eadem ratione et totum : ergo videtur quod peccatum possit saltem ad tempus separari a poena
- Item, multo misericordior et benignior est Deus quam sit aliquis homo ; sed ad laudem benignitatis humanae spectat ut in nullo vindicet iniuriam sibi factam : ergo multo fortius hoc decet facere Deum : ergo videtur quod saltem ad tempus debeat relinquere peccatum impunitum.
Sed contra :
- Augustinus, I Confessionum : Iussisti, Domine, et sic est, ut poena sua sit sibi omnis inordinatus animus. Si ergo ad culpam necessario sequitur animi inordinatio, necessario igitur ad culpam sequitur aliqua punitio.
- Item, ubicumque est peccatum, ibi est privatio modi, speciei et ordinis ; ubicumque autem hoc est, ibi est damnificatio ; ubicumque autem damnificatio est merito culpae, ibi est iusta punitio : ergo impossibile est culpam esse in aliquo absque poena.
- Item, quicumque inordinate convertitur ad bonum ut nunc, avertitur a bono simpliciter ; et quicumque acquirit carnalem delectationem, perdit spiritualem consolationem ; sed perdere spiritualem consolationem, ad quam anima nata est, et amittere Deum, qui est omne bonum animae, hoc est maximum damnum et poenam incurrere : ergo videtur quod nunquam peccatum committitur absque poena.
- Item, universum ideo dicitur esse valde bonum, quia optime ordinatum ; sed in eo quod est optime ordinatum non potest esse ordinis corruptio, nec simpliciter nec ad tempus ; sed peccatum absque poena est inordinatum : ergo impossibile est ad momentum peccatum esse impunitum.
- Item, ad iustitiae perfectionem spectat superare iniustitiam, sicut ad sapientiae perfectionem spectat vincere malitiam, ut dicitur Sapientiae 7, 30 : Sapientia vincit malitiam ; sed quia sapientia vincit malitiam, impossibile est aliquod malum esse, quod divina sapientia non statim ordinet et exinde bonum aliquod eliciat : ergo, cum iustitia Dei similiter omnem superet iniustitiam, impossibile est aliquam culpam committi quin statim ad eam non sequatur aliqua poena.
Respondeo : Dicendum quod impossibile est culpam in aliquo esse quin ad ipsam sequatur poena inseparabiliter.
Et ratio huius potest sumi ex perfectione divinae aequitatis et ex pulcritudine universitatis et ex inordinatione culpae et ex conditione peccantis naturae.
Ex perfectione divinae aequitatis ratio sumitur. Tantae enim aequitatis est Deus, qui est iudex omnium, ut non patiatur dedecus peccati ad modicum esse sine decore iustitiae ; omni enim modo debet iustitia iniustitiam superare.
Ex pulcritudine universitatis ratio sumitur. Universum enim ex ordine pulcritudinem habet, et talis est ista pulcritudo qualem decuit fieri ad ostensionem summae sapientiae ; et ideo nullo modo foedari potest, ac per hoc nec ad momentum esse in ea aliquid inordinatum, et ita nec peccatum a poena separatum.
Ex corruptione culpae ratio sumitur. Nunquam enim culpa committitur quin modus, species et ordo circa actionem voluntatis privetur ; et dum voluntas se voluntarie in actu suo deordinat, semetipsam incurvat ; et dum incurvatur, modo, specie et ordine privatur quantum ad habilitatem ad bonum. Talis autem privatio magna est in ipsa anima damnificatio et laesio. Et ideo dicit Augustinus, in quodam sermone De Innocentibus : Nemo habet iniustum lucrum sine iusto damno ; ubi lucrum, ibi damnum ; lucrum in arca et damnum in conscientia ; tulit vestem et perdidit fidem ; acquirit pecuniam et perdit iustitiam.
Ex conditione peccantis naturae ratio sumitur. Quia voluntas rationalis, quae est causa peccati, quasi media est inter sensualitatem et synderesim, media est etiam inter Deum et alias creaturas ; et cum se convertit ad haec inferiora, ab eo recedit qui sursum est ; et dum acquirit parvum bonum, amittit magnum bonum, quia, dum acquirit bonum ut nunc, amittit bonum simpliciter ; et quae erat media facit se ipsam infimam. Similiter, cum peccando concordat cum sensualitate, discordat cum synderesi ; et dum cum synderesi discordat, incurrit ex illa repugnantia remorsum, quemdam et afflictionem internam. Et ita, dum peccat, perdit magnum bonum, perdit honorem proprium, perdit solatium et incurrit remorsum.
Et sic patet quod ad culpam inseparabiliter sequitur poena, sive dicatur poena quaedam damnificatio sive dicatur poena afflictio sive involuntaria passio. Sed poena, quae est damnificatio, semper sequitur et actu et habitu, quia nunquam est homo in culpa quin semper sit in damno. Afflictio vero sive remorsio sequitur saltem in habitu, quamvis propter delectationem intensam vel inconsiderationem sive distractionem animi non sentiatur.
Et ex hoc patet qualiter peccatum claudit in se poenam et qualiter peccatum potest dici poena peccati et etiam poena sui ipsius. Secundum enim diversam comparationem voluntatis peccantis ad synderesim et sensualitatem idem ipsum et habet rationem peccati et habet rationem poenae, sicut ostensum est.
Concedendae sunt igitur rationes probantes quod poena consequitur culpam inseparabiliter.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Altissimus est patiens redditor, dicendum quod dupliciter est loqui de poena, scilicet quantum statum inchoationis et quantum ad statum consummationis. Et primo modo punitur homo remediabiliter, secundo irremediabiliter. Poenam igitur secundum statum inchoationis et remediabilitatis statim infert Deus, quia hoc decet suam iustitiam. Secundum statum vero consummationis et irremediabilitatis differt ; hoc enim decet suam benignitatem et patientiam, secundum cuius divitias nos exspectat ad poenitentiam.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus non statim remunerat, dicendum quod sicut in poena magnitudo afflictionis diflertur et interior afflictio et remorsio peccatum concomitatur, sic et in bene factis multitudo dulcedinis absconditur bene facientibus ; nihilominus tamen aliquae primitiae spiritus degustantur et in omni bono opere quaedam iucunditas conscientiae et tranquillitas bene operanti conceditur, quae est sicut fructus et remuneratio operis illius. Et hoc est quod dicit Apostolus : Laborantem agricolam oportet primo de fructibus edere.
- Ad illud quod obicitur, quod poena est passio involuntaria et afflictiva, iam patet responsio ex his quae dicta sunt. Nam ibi est et damnificatio et afflictio, quamvis non semper
- Ad illud quod obicitur, quod Deus punit sufficienter aut non, dicendum quod punire sufffcienter hoc est dupliciter : aut simpliciter aut secundum quod competit statui. In praesenti igitur punitur culpa sufficienter, sed hoc hon simpliciter, sed prout competit statui praesenti, Et ideo in tali punitione salvatur debitus ordo ; et nihilominus post egressumanimae a corpore debet fieri poenae accumulatio ; nec remanet in praesenti nec in futuro aliquid impunitum, sed totum punitur, licet etiam plus et minus, secundum quod exigit tempus et locus.
- Ad illud quod obicitur, quod homo benignus totum condonat, dicendum quod non est simile, pro eo quod, cum Deus sit ipsa iustitia, si propriam offensam dimitteret impunitam, iniuriam faceret ipsi iustitiae ; non sic autem est de homine. Praeterea, cum ipse sit ultimus index, ei reservantur omnia punienda ; unde quod ipse dimittit impunitum, alium punire non potest. Non sic autem est de homine, qui habet alium superiorem iudicem et quod ipse non punit quasi ad Deum remittit.
QUAESTIO II.
Utrum poena possit esse in aliquo sine culpa praecedente.
Secundo quaeritur, utrum poena possit esse in aliquo sine culpa praecedente. Et quod non, videtur :
- Primo, auctoritate Hieronymi ; ait enim sic : Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt.
- Item, Gregorius, in quadam collecta : Nulla eis nocebit adversitas, si nulla dominetur eis iniquitas. Ergo, si non praecessit dominium culpae, videtur quod nullo modo sequi possit supplicium poenae.
- Item, Augustinus, in I Retractationum : Mors et vita a Domino Deo est ; sed vita ut a donante et mors ut a vindicante. Si igitur mors est a Deo ut a vindicante, pari ratione et omnis alia poena. Sed omnis vindicta respicit meritum culpae praecedentis : ergo videtur quod in nullo sit aliqua poena quin in ipso prius fuerit culpa illius poenae meritoria.
- Item, poena, quantum est de se, dicit aliquod malum ; dividitur enim malum in malum culpae et malum poenae. Ergo sicut maltfm culpae dicit privationem alicuius boni et alicuius ordinis, ita etiam et malum poenae : ergo sicut malum culpae indiget ordinari, ita et malum poenae. Sed sicut malum culpae ordinatur per sequens malum poenae, sic malum poenae per anterius malum culpae : ergo sicut culpa non potest esse sine poena, sic nec poena sine culpa.
- Item, omnis punitio, secundum quod huiusmodi, est effectus divinae iustitiae ; iustitia autem, secundum quod huiusmodi, considerat exigentiam meritorum ; nullum autem est meritum poenae nisi peccatum : ergo impossibile est aliquem puniri nisi in eo quod praecesserit macula peccati.
Sed contra :
- Iob 17, 2 : Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et similiter Iob 6, 2 : Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera ; quasi arena maris haec gravior appareret. Ergo videtur quod poenae, quae fuerunt in Iob, non fuerunt merito praecedentium peccatorum.
- Item, Ioannis 9, 2 : Quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur ? ibi dicitur : Neque hic peccavit neque parentes eius ; et exponit Augustinus quod hoc non dicitur quia non peccaverunt, sed quia caecitas non erat poena peccati : ergo idem quod prius.
- Item, pro peccato originali non meretur quis nisi semel mori ; et Lazarus non tantum fuit mortuus semel, sed bis. Ergo videtur quod aut mors prima aut secunda fuerit ei absque merito peccati inflicta.
- Item, tota die videmus quod impius affligit iustum ; et de hoc etiam propheta conqueritur Habacuc 1, 13 : Quare taces, conculcante impio iustiorem se ? Sed non esset iusta querela Prophetae, si iustus pro peccatis suis puniretur : ergo videtur quod multae poenae infligantur quae non infliguntur merito peccatorum.
- Item, Christus fuit a Iudaeis interfectus ; et planum est quod in ipso nullum fuit omnino peccatum ; et mors illa poena fuit, hoc constat : ergo videtur quod poena possit esse absque culpa praeambula.
Respondeo : Dicendum quod malum poenae dupliciter potest ordinari : uno modo ad malum culpae, quod puniendo ordinat ; alio modo in comparatione ad bonum, quod Deus elicit ex illa poena. Dico igitur, quodsi aliqua poena infligatur, cuius ordinatio principaliter consistat in comparatione ad malum, quod necessario requirit malum culpae praecessisse, nec tantum praecessisse, sed etiam aliquo modo concomitari inseparabiliter. Poena enim aut est directe ordinata ad puniendum aut est ordinata principaliter ad malum excludendum. Primo modo est poena infernalis et secundo modo est poena purgatoria. Et primo modo requirit poena praesentiam culpae secundum deformitatem et maculam ; secundo modo requirit culpae praesentiam secundum reatum et sequelam.
Si autem poena infligatur principaliter propter ordinem quem habet ad bonum quod inde elicitur, aut ergo propter bonum proprium aut propter bonum alienum. Si propter bonum proprium, sic requirit quod in subiecto illo aliquando fuerit culpa et quod possit esse de futuro. Si autem propter bonum alienum, sic sufficit poenae ut fuerit culpa in alio quam in eo qui punitur, in eo videlicet pro quo poena illa sustinetur ; per quem modum fuit in Christo, cuius mors et passio ordinata erat ad redimendum genus humanum et liberandum et reparandum a lapsu, in quem ceciderat ex peccato primi parentis.
Et sic patet quod omnis poena aliquo modo respicit culpam : sed quaedam ut praesentem in se, utpote poena infernalis ; quaedam ut praeteritam in se, sed praesentem in reatu et sequela, sicut poena purgatoria ; quaedam vero solum ut praeteritam, et hoc in eo qui punitur : et sic est omnis poenaiustorum, Christo excepto ; quaedam vero respicit culpam, non in se, sed in alio, sicut patet in Christo.
Cum ergo quaeritur, utrum omnis poena sit causata a culpa, dicendum est quod, si intelligatur de causa meritoria de condigno, sic non habet veritatem ; si autem intelligatur de causa sine qua non, sic aliquo modo veritatem habet. Nulla enim esset poena in homine nisi praecessisset culpa.
Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam, qua scilicet quaeritur, utrum poena possit esse in aliquo sine culpa praecedente, sive qua quaeritur, utrum poena possit separari a culpa. Concedendum est enim quod sic, propter ordinationem quam habet ad bonum posterius, quod ex ea elicitur.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod Hieronymus non accipit ibi mereri pro merito condigni, sed potius pro merito congrui, quod quidem est sicut dispositio praeambula. Et verum est, sicut dictum est, quod, nisi fuisset in nobis peccatum originale, in nobis non esset contracta poenalitas, unde esset aliqua afflictio poenae ; et quod in Christo fuit, hoc fuit solummodo voluntarie.
- Ad illud quod obicitur de Gregorio, dicendum quod facienda est vis in hoc quod dicit : nulla nocebit adversitas ; nam adversitas, quae non infligitur homini exigente merito praecedentis peccati, non est ad eius nocumentum, sed potius ad eius profectum, iuxta illud Apostoli : Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
- Ad illud quod obicitur, quod mors est a Deo vindicante, et ita aliae poenae, dicendum quod in opere Justitiae se multum immiscet opus misericordiae. Et ideo, quamvis prima dispositio ad poenam fuerit vindicta, multae tamen poenae consequuntur ad illam dispositionem, quae potius sunt beneficia divinae misericordiae et divinae visitationis quam sint instrumentum irae. Cum ergo dicitur quod mors est a Deo vindicante, hoc intelligitur de ipsa necessitate moriendi ; sed ex hoc non sequitur quod omnis alia poena sit a Dei vindicta, immo, sicut tactum eat, potest esse a Dei misericordia, quae erudit et flagellat omnem filium quem recipit. Sic enim competit praesenti statui.
- Ad illud quod obicitur, quod poena ordinatur ad culpam, sicut e converso, dicendum quod non est simile. Poena enim habet ordinari, sicut dictum est, dupliciter : non solum ad prius, sed etiam ad posterius. Peccatum autem, secundum quod huiusmodi, ordinari habet solum ad posterius, videlicet ad poenam ; et ideo culpa semper dicit inordinationem, nisi praesentialiter adsit poena ; poena vero, propter ordinationem ad posterius bonum, ordinata et utilis esse potest, etiam si nulla sit culpa in eo qui punitur, illius poenae meritoria. Illud enim malum recompensatur per maius bonum quod inde elicitur, sicut patet in caeco nato et in Iob et in Lazaro et in quolibet viro iusto. Quot autem bona inde eliciantur, invenietur determinatum ih quarto, distinctione decima quinta .
- Ad illud quod ultimo obicitur, iam patet responsio, quia, etsi punitio sit a divitia iustitia, nihilominus tamen plerumque est a divina misericordia. Sicut enim vult Augustinus, in quodam sermone quem facit de flagellatione Pharaonis : cum Deus immittebat Pharaoni flagella, impendebat misericordiae beneficia, quia cor eius ad conversionem excitabat ; cum vero subtrahebat, hoc erat ex rigore iustitiae, quae propter ipsius Pharaonis peccata, dum illa flagella subtrahebat, ipsum obdurari sinebat : et pro tanto Scriptura dicit quod cor eius indurabat.
ARTICULUS III.
De comparatione poenae ad divinae iustitiae aequitatem.
Consequenter quaeritur de comparatione poenae ad divinae iustitiae aequitatem. Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum aliqua poena sit a Deo.
Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum omnis poena sit ab ipso.
QUAESTIO I.
Utrum aliqua poena sit a Deo.
Quaeritur igitur, utrum aliqua poena sit a Deo. Et quod non videtur :
- Sapientiae 1, 13 : Deus mortem non fecit. Ergo, si mors inter omnes poenas est maxime manifestativa divinae iustitiae, et haec non est a Deo, videtur igitur quod nulla alia poena sit ab ipso.
- Item, Augustinus, super illum locum Psalmi [5, 9] : Deduc me, Domine, in iustitia tua : Cum punit malos Deus, non suum malum eis infert, sed suis malis eos relinquit. Ergo videtur quod nulla poena, secundum id quod est, a Deo sit.
- Item, poena est malum repugnans naturae ; sed Conditor naturae nihil facit contra naturam, sicut vult Augustinus . Ergo videtur quod nulla poena sit a Deo.
- Item, omnis poena inducit privationem alicuius boni, et privatio boni dicit boni defectum ; defectus autem non habet causam efficientem, sed deficientem. Si ergo Deus nullius est causa deficiens, nullus defectus potest esse ab eo : ergo nec poena aliqua.
- Item, sicut malum culpae privat bonam dispositionem voluntatis, sic malum poenae privat bonam dispositionem naturae ; sed ita est a Deo natura sicut voluntas, et ita conversatio naturae sicut conservatio voluntatis. Si igitur mala dispositio voluntatis a Deo non est, pari ratione nec mala dispositio naturae : ergo sicut non est a Deo culpa, ita non est a Deo poena.
- Item, sicut in Deo est summa bonitas quantum ad rectitudinem voluntatis, quae est iustitia, sic in Deo est summa bonitas quantum ad completionem et perfectionem naturae ; sed Deus, quia summe bonus est et summe iustus, non potest facere aliquod malum sive aliquam iniustitiam sive peccatum : ergo pari ratione, cum sit summe bonus per naturam, non poterit ab eo egredi malum, quod sit in nocumentum naturae : ergo sicut ab ipso non exit malum culpae, sic nec malum poenae.
Sed contra :
- Isaiae 45, 6 : Ego Dominus formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Sed hoc non intelligitur de malo culpae : ergo necesse est quod habeat veritatem de aliquo malo poenae.
- Item, expressius in cantico Deuteronomii 32, 39 : Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo. Sed occisio et percussio est poena : ergo etc.
- Item, adhuc magis expresse Ecclesiastici 11, 14 : Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Sed huiusmodi sunt poenae : ergo etc.
- Item, adhuc expressius de Novo Testamento, Matthaei 25, 41 : Ite, maledicti, in ignem aeternum ; sed ab illo principaliter est poena qui dictat sententiam ; sed hic est Deus : ergo etc.
- Item, Augustinus, in libro De libero arbitrio : Deus est auctor mali, quod patimur. Sed hoc est malum poenae, ut ibidem dicit : ergo aliqua poena est a Deo.
- Item, sicut actus divinae misericordiae est parcere, ita actus divinae iustitiae est punire : ergo sicut peccati remissio et indulgentia est a divina misericordia, ita peccati punitio est a divina iustitia : ergo aliqua poena est a Deo tamquam a causa.
Respondeo : Dicendum quod poena plus dicit quam malum. Malum enim importat absentiam sive defectum boni ubi debet esse ; poena vero importat ordinem ad ipsum meritum poenae, et simul cum hoc dispositionem aliquam significat circa ipsum punibile.
Quoniam igitur tam ordo quam dispositio rei dicitur esse a Deo sicut a principio, hinc est quod rationabiliter conceditur quod poena sit a Deo, de ilia potissime quae importat ordinem fundatum super realem dispositionem. Et quoniam dicit aliquo modo ordinem ad culpam praecedentem, et culpa praecedens non est ex constitutione naturae, sed potius ex voluntatis inordinatione, hinc est quod, etsi poena dicatur a Deo, non tamen dicitur a Deo faciente, sed a Deo vindicante.
Concedendum est igitur aliquas poenas a Deo esse, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae, pro eo quod aliquae poenae sunt dispositiones ipsius punibilis, et dispositiones non qualescumque, sed ordinatae secundum rigorem divinae iustitiae.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod Deus mortem non fecit, iam patet responsio, quia non negatur quod mors non sit a Deo vindicante, sed quia non fuit a Deo naturam instituente. Ideo enim Deus eam inflixit, quia homo eam meruit merito culpae.
- Ad illud vero quod obicitur, quod Deus, cum punit malos, non infert eis malum, dicendum quod Augustinus non vult ibi negare poenam inferri a Deo, sed hoc vult negare quod defectus ille, qui clauditur in intellectu poenae, non causatur a Deo. Unde non dicit : non infert poenam, sed : non infert malum : malum enim dicit ipsum defectum, sicut dictum est ; poena autem non tantum dicit boni defectionem, sed etiam dicit punibilis dispositionem.
- Ad illud quod obicitur, quod Conditor naturae nihil facit contra naturam, dicendum quod, si natura dicatur naturalis creaturae obedientia vel naturale iudicatorium, secundum quod homo est habilis ad iustitiam, quia utrumque horum dicit immediatam ordinationem ad Deum, sic Deus non facit contra naturam, sicut nec facit contra se ipsum. Alio modo natura dicitur vis operans secundum solitum cursum et quodcumque bonum, quod inest creaturae ex sua origine ; et hoc modo Deus facit contra natuturam, sive per miracula potentiae sive per supplicia vindicantis iustitiae. Et sic non facit simpliciter contra naturam, immo potius secundum naturam, cuius operatio subiacet divinae potentiae et ordinatio subiacet divinae iustitiae. Et, cum Deus utitur creatura, sive ad manifestationem divinae potentiae sive ad manifestationem iustitiae, utitur ea prout debet.
- Ad illud quod obicitur, quod poena dicit privationem et defectum, dicendum quod, generaliter loquendo, poena non dicit solum defectum, immo quaedam poena est quae dicit veram passionem circa ipsum punibile. Unde sicut actio ignis aeterni, qua agit in animam, aliquid est, sic et passio, quam patitur anima ab igne, aliquid est. Et iterum, aliquid ordinatum est, et ita a Deo est, a quo est omnis essentia et omnis ordo. Et propter hoc deficit illa ratio, quia non omnis poena dicit defectum purum.
- Ad illud quod obicitur, quod malum poenae privat bonam dispositionem naturae, sicut malum culpae dispositionem voluntatis, dicendum quod non est simile, quia malum culpae privat inordinate et vituperabiliter, malum vero poenae, secundum quod huiusmodi, privat ordinale et laudabiliter. Et quia quod laudabile est, est attribuendum Deo, quod vero vituperabile, non, hinc est quod recte aliquod malum poenae Deo attribuitur, malum vero culpae non, sicut infra melius videbitur.
- 6. Et per hoc patet responsio ad ultimum quod obicitur de perfectione bonitatis quantum ad voluntatem et naturam Dei. Concedo enim bene quod utriusque est summa perfectio, quia una et eadem : idem enim est in eo natura et voluntas. Comparatio tamen divinae voluntatis ad culpam et poenam, sive e converso poenae et culpae ad divinam voluntatem, differens est, quia culpa propter sui deordinationem deordinationem ponit circa peccantem ; poena vero non deordinationem connotat circa punientem et ordinantem.
QUAESTIO II.
Utrum omnis poena sit a Deo.
Secundo quaeritur, utrum omnis poena sit a Deo. Et quod sic, videtur :
- Ad Romanos 12, 19 : Mihi vindictam, et ego retribuam. Ergo vindicta proprie competit ipsi Deo ; sed omnis punitio vindicta quaedam est : ergo omnis poena et punitio est a Deo.
- Item, Augustinus dicit et habetur in littera : Omnis poena, si peccati poena est, iusta est et supplicium nominatur. Sed omne quod iustum est, a Deo est : ergo omnis poena a Deo est.
- Item, ad Romanos 1, 26 : Tradidit illos Deus in passiones ignominiae, Glossa paulo ante : Deserit Deus non apponendo gratiam vel appositam subtrahendo. Si igitur nulla poena magis caret ratione boni et pulcri quam subtractio gratiae et passio ignominiae, et huiusmodi poenae sunt a Deo, sicut patet ex textu et ex Glossa, ergo et omnis poena.
- Item, nulla poena est acerbior quam poena infernalis, nulla poena habet plus de ratione privationis et defectus quam poena mortis ; sed utraque istarum est a Deo ; ergo et omnis alia poena.
- Item, subtractio gratiae directe opponitur collationi gratiae ; sed gratiam dare hoc maxime placet divinae bonitati ; ergo inter omnes poenas minime est haec poena a Deo auctore. Sed haec est a Deo auctore : ergo et omnis alia. Probatio minoris : In subtractione gratiae est gratiae annihilatio et quaedam Dei de habitaculo cordis expulsio ; sed operatio annihilationis soli Deo est possibilis, sicut dicit Hugo, cum sit infinita distantia inter extrema ; et praeterea, nihil potest Deum eicere : ergo videtur quod talis subtractio gratiae non possit es,se nisi a Deo tamquam ab auctore.
- Item, omne illud, quod ordinat inordinatum et restituit honorem Deo sublatum, est a summo Ordinatore et honoris proprii Zelatore ; sed omnis poena, secundum quod huiusmodi, est ordinativa culpae ; in omni etiam punitione honor redditur Deo, cui subtractus est per culpam : ergo omnis poena, secundum id quod est, procedit a divina iustitia.
Sed contra :
- Excaecatio est quaedam poena ; sed excaecatio non est a Deo, sed ex propria malitia, sicut dicitur Sapientiae 2, 21 : Excaecavit illos malitia eorum : ergo non omnis poena est a Deo. Quod autem excaecatio non sit a Deo, apparet tam ex textu quam ex verbis Augustinis, qUi dicit super illud Ioannis 1, 5 : Lux in tenebris lucet, ibi dicit quod quo modo caeco praesens est lux corporalis et ipse non est praesens lumini, sic intelligendum est in luce spirituali, et hoc ipse textus innuit.
- Item, amissio sive exspoliatio gratuitorum est quaedam poena ; sed haec non est a Deo, immo potius a diabolo, secundum quod dicitur, Lucae 10, 30, de homine descendente a lerusalem in lericho, qui a latronibus fuit vulneratus et spoliatus : ergo non omnis poena est a Deo. Quod autem expoliatio gratuitorum non sit a Deo, apparet per hoc quod dicit Anselmus quod homo non habet gratiam, non quia Deus non dat, sed quia ipse non recipit.
- Item, imaginis deformatio est quaedam poena ; sed Dens imaginem suam nullo modo deformat, immo indignatur contra deformantem : ergo non omnis poena est a Deo. Quod autem imaginis deformatio non sit a Deo, apparet, quoniam imaginem Dei deformare, est contumeliam Deo inferre ; sed Deus nunquam facit sibi contumeliam : ergo nunquam deformat imaginem suam.
- Item, nullus purus defectus est a Deo ; aliqua poena est purus defectus : ergo aliqua poena non est a Deo. Maior per se manifesta est, quia defectus non habet causam efficientem, sed deficientem ; sed Deus nullius est causa deficiens. Minor probatur, quia ignorantia nihil aliud est quam spiritualis tenebra : ergo est privatio pura ; et ignorantia est poena : ergo etc.
- Item, nullum vitium est a Deo ; aliqua poena est vitium, utpote malitia et concupiscentia : ergo aliqua poena est quae non est a Deo. Maior et minor per se manifestae sunt.
- Item, nullum peccatum est a Deo ; sed aliquod peccatum est poena, sicut osiensum est supra, et manifeste apparet in illa deformitate quae remanet in anima post culpam perpetratam : ergo aliqua poena est quae non est a Deo.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod poena de sui generali acceptatione dicit nocumentum ordinatum. Nocumentum autem comparationem habet et ad ipsum nocivum et ad illud quod patitur nocumentum et ad illud secundum cuius privationem nocumentum illud attenditur. Et secundum istam triplicem comparationem nomen poenae habet triplicem acceptationem. Unde dicitur poena aliquando actio rei laedentis, secundum quod adustio ignis infernalis dicitur esse poena reproborum. Dicitur etiam poena passio rei laesae sive punitae, secundum quod dicitur : afflictio reproborum est eorum poena aeterna. Dicitur etiam defectus alicuius boni, in quem incurritur ex illa passione, sicut defectus quietis, salutis et pacis est poena reproborum.
Quocumque autem istorum modorum dicatur poena, sive actio sive passio sive defectus, semper nomen poenae, ut sic est, impositum est ab ordine ; et quod dicit nominat ut ordinatum. Et quoniam omne ordinatum, ut tale est, procedit a Deo, a quo est omnis ordo, quocumque modo dicatur poena et quidquid dicitur poena, in quantum poena, a Deo est, quoniam omne ordinatum a Deo est. A Deo enim habet quod sit ordinatum et Deo placet omnis ordo et idem est fieri Deo auctore et Deo volente.
Si autem loquamur de poena secundum illud quod subest huic ordini, a quo imponitur nomen poenae, tunc dicendum est quod, si poena dicatur defectus sive carentia alicuius boni, sic dicendum est quod talis defectus a Deo non est ; non enim habet causam efficientem, sed deficientem, nec poena, quae talem defectum nominat, est a Deo.
Si autem poena dicatur ipsa passio rei punitae, quae est via ad defectum alicuius boni, tunc distinguendum est : quia quaedam est passio, quae est ordinata simpliciter ; quaedam vero, quae, quamvis sit ordinata secundum quid, est tamen deordinata simpliciter ; quaedam vero medio modo se habens. Passio illa quae est ordinata simpliciter, illa est passio quae est pure poenalis, sicut passio famis et sitis : et talis passio a Deo est : unde fames et sitis a Deo dicitur esse.
Passio vero quae est deordinata simpliciter, sed ordinata secundum quid, est illa quae est culpabilis, sicut est deformatio imaginis et corruptio habitabilis ad bonum ; et talis non est concedenda esse a Deo.
Passio vero media est illa quae est passio vitiosa, utpote illa quae est ex rebellione carnis ad spiritum, quae quodam modo ordinata est ad culpam praecedentem, quodam modo deordinata est, quia est inclinativa ad culpam sequentem ; et haec non conceditur esse a Deo. Et Magister dixit supra, distinctione trigesima secunda, quod fomes et concupiscentia non habent Deum auctorem, sed diabolum aut hominem.
Et sicut distinctum est de poena prout dicitur passio rei punitae, sic distinguendum est de poena prout dicitur actio rei punitivae.
Ex praedictis igitur patet quod, etsi omnis poena sit a Deo, in quantum tenet rationem poenae, non omne tamen quod dicitur poena, a Deo est ; immo quaedam est a Deo, quaedam non. Illa est a Deo quae dicit positionem aliquam, ita quod non nominat deordinationem ; et haec est simpliciter poena. Illa vero non est concedenda esse a Deo quae nominat simpliciter defectum vel quae nominat positionem aliquam cum deordinatione. Unde nec conceditur a Deo esse excaecatio nec obduratio nec imaginis deformatio nec gratiae subtractio sive expoliatio nec error nec ignorantia nec concupiscentia nec his consimilia ; omnia enim haec vel dicunt defectum vel deordinationem aliquam.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod non omnis poena est a Deo.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud quod obicitur, quod omnis vindicta est a Deo, et similiter ad sequens, quo dicitur quod omnis poena iusta est, dicendum quod illae duae rationes non concludunt nisi quod poena sit a Deo sub ratione poenae ; sic enim aliquid dicit quod respicit drdinem, qui attenditur secundum ultionem divinae iustitiae. De eo autem quod subest non oportet illud intelligi quod sit a Deo ; nam crimina criminibus vindicantur, secundum quod Sancti dicunt et supra ostensum fuit.
- Ad illud quod obicitur, quod passio ignominiae et subtractio gratiae est a Deo, dicendum quod, proprie loquendo, neutrum a Deo esse conceditur nisi permissive, secundum quod Deus dicitur obdurare, quia, ipso gratiam non apponente, homo obduratur ; sicut etiam Deus dicitur tradere in desideria cordis. Unde Glossa dicit ibidem : Tradere est permittere et non incitare, sed dimittere ; praecedentibus quippe culparum causis, iure et merito deseruntur a Deo ; et per hoc quod deseruntur, desideriis traduntur. Similiter, quod dicitur Deus gratiam subtrahere, hoc non est quod auferat datam, sed quia, homine se avertente, Deus eam non continuat.
- Ad illud quod obicitur de poena mortis et aeternae damnationis, dicendum quod utraque a Deo est ; utraque enim positionem aliquam vel dispositionem nominat sine deordinatione aliqua.
Et si obiciat quod poena infernalis est acerbissima, dicendum quod acerbitas non impedit quin poena sit a Deo, sed potius deordinatio et defectus.
Et si obiciat quod mors dicit defectum, dico quod mors non tantum dicit defectum, immo dicit passionem et progressum ab esse in nonesse, qui quidem est per animae et corporis separationem, ubi est ergo dolor et afflictio. Et licet defectus consequatur ad illam passionem, mors tamen non nominat purum defectum, sed. potius passionem et transitum illum ; et ideo conceditur mors esse a Deo, quamvis non concedatur de aliis poenis, quarum nomina imponuntur ab ipso defectu.
- Ad illud quod obicitur, quod subtractio gratiae est a Deo, dicendum quod falsum est, proprie loquendo, nisi dicatur permissive, ut dictum est.
Quod vero obicitur quod ibi est annihilatio et Dei expulsio, dicendum quod Deum expelli non est aliud quam gratiam Dei repelli. Gratiam autem Dei repelli non est aliud quam gratiam corrumpi, pro eo quod ipsa, cum sit accidens, non habet salvari nisi in substantia rationali. Gratia autem corrumpitur et annihilatur non per actionem contrarii agentis, sed propter defectum in se ipsa. Deficit autem in se ipsa propter hoc quod subiectum deficit sibi. Anima enim non est nata esse subiectum gratiae nisi per conversionem sui ad Deum ; et ideo, cum se a Deo avertit, iam gratia gratum faciens in ea non potest salvari, et ideo in se Ipsa deficit.
Quod ergo obicitur quod nihil potest gratiam annihilare et Deum de habitaculo suo eicere, dicendum quod illa ratio procedit ac si talis annihilatio vel eiectio fieret per virtutem alicuius agentis. Hoc autem non fit, immo fit propter ineptitudlnem suscipientis, sicut visum est.
- Ad illud quod obicitur, quod omne ordinatum et quod reddit honorem Deo, est a Deo, dicendum quod verum est in quantum tale. Sed cum assumit quod omnis poena est huiusmodi, verum est in quantum poena ; et tunc conclusio vera est, videlicet, quod omnis poena, in quantum poena, a Deo est. Sed, si ex hoc arguatur ulterius quod omne illud quod dicitur poena, est a Deo, utpote culpa vel vitium vel defectus, fiet sophisma secundum accidens, quia quaedam sunt quae Deo attribuere potius sonat in contumeliam quam in gloriam.
Et propterea, si alicubi unquam inveniatur quod concupiscentia vel ignorantia vel cetera similia a Deo sint, exponenda sunt verba, vel quod dicta sunt esse a Deo, quia sunt permissive, vel quia dicuntur esse a Deo, in quantum sunt poenae, vel dicuntur esse a Deo, secundum quod concernunt aliquod ens, non secundum illud a quo primo et principaliter imponuntur.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicitur in primo capitulo, quod peccatum est causa peccati. Sed contra : aut peccatum est causa peccati voluntaria aut necesssaria. Non voluntaria, quia nihil voluntarie operatur nisi quod cognoscit et appetit ; talis autem est rationalis creatura, non culpa : ergo non est voluntaria causa. Item, non est causa necessaria, quia qui pec cavit uno peccato, non est necesse quod peccet altero : ergo non videtur quod aliquo modo sit causa.
Item, si peccatum est causa peccati, aut ratione alicuius boni substrati aut ratione defectus. Non ratione boni substrati, quia tunc magis deberet dici bonum esse causa mali quam peccatum causa peccati. Non ratione defectus, quia quod nihil est, nullius est causa ; intentio enim causalitatis in solis entibus reperitur.
Propter quod est quaestio, quod peccatum sit causa peccati et ratione cuius peccatum sit causa peccati.
Respondeo : Dicendum quod, cum in peccato duo sint, videlicet conversio et aversio, ratione utriusque peccatum habet ad aliud peccatum disponere, et per hoc peccatum aliud dicitur causare. Ratione quidem aversionis, quia in hoc quod a Deo avertit, elongat a bono, et per hoc homo efficitur impotens ad resistendum malo. Ratione conversionis, sicut actus unius virtutis disponit ad actum alterius, utpote actus nutritivae ad generativam, sic una culpa habet disponere ad aliam, utpote gula ad luxuriam. Est igitur peccatum causa peccati, id est dispositio trahens sive inclinans ad aliud peccatum, tam ratione aversionis quam ratione conversionis. Sed ratione aversionis, in qua communicant omnia peccata, quodlibet est causa cuiuslibet ; ratione vero conversionis, in qua distinguuntur, non quodlibet est causa cuiuslibet, sed peccatum unius generis disponit ad peccatum generis proximi, utpote spirituale ad spirituale, ut superbia ad Invidiam, et carnale ad carnale, sicut gula ad luxuriam.
Ad illud ergo quod obicitur, quod non est causa voluntaria nec necessaria, dicendum quod peccatum non est sufficiens causa peccati ; sed causa dicitur in hoc quod trahit voluntatem ut committat aliam culpam, et ita reducitur ad causam voluntariam.
Ad illud quod quaeritur, utrum sit causa ratione positionis vel defectus, dico quod ratione utriusque, sicut visum est. Conversio enim inordinata disponit ad aliam conversionem inordinatam. Ex conversione enim inordinata augetur in nobis concupiscentia et pronitas ad malum, et dum augetur pronitas et concupiscentia, quasi quoddam pondus ponitur in anima. Quod enim est pondus in corporibus, hoc est amor in spiritibus. Et ideo bene dicit Gregorius quod peccatum, quod per poenitentiam non diluitur, mox pondere suo ad aliud trahit. Et ita nec defectus per se facit nec bonum perse, sed unum cum alio.
Illud tamen argumentum non valet, quia defectus non potest esse causa alicuius, ergo non potest esse causa peccati. Causare enim peccatum non est causare aliquid, sed potius deficere. Unde est ibi sophisma secundum quid et simpliciter.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Illico, ut peccat homo, fit in homine corruptio, quae tamen fit Deo auctore. Sed contra hoc est, quia illa boni corruptio, sive active dicatur sive passive, est imaginis Dei deformatio. Deformatio autem imaginis Deo displicet ; et nihil quod Deo displicet, est a Deo ; idem enim est fieri Deo auctore et Deo volente : ergo talis corruptio non est a Deo.
Item, eadem sunt principia actionis et passionis : ergo, si corruptio-actio non est a Deo, videtur similiter quod nec corruptio-passio.
Respondeo : Dicendum quod illud verbum non est dictum secundum opinionem Magistri, sed secundum opinionem aliorum, sicut patet ex ipsa serie litterae. Sed quia tamen illud idem videtur Magister dixisse in ultimo capitulo praecedentis distinctionis, aliter respondendum est quod in illa corruptione et est considerare defectum et deordinationem ; est nihilominus ibi considerare passionem et ordinem ad praecedentem actionem ; et quantum ad haec duo ultima, corruptio ista tenet rationem poenae, et quantum ad hoc dicitur esse a Deo, videlicet in quantum poena. Simpliciter autem loquendo, ut dicatur corruptio modi, speciei et ordinis esse a Deo sive deformatio imaginis, non admittitur, sicut rationes ostendunt, propter hoc quod talis corruptio et defectum dicit et etiam deordina tionem quae est culpa, sicut supra est ostensum. Et est talis corruptio poena non inflicta nec contracta, sed acta ; et ideo quodam modo tenet rationem culpae, sicut ostensum fuit in praecedenti distinctione. Et quantum ad hoc non intelligitur illud quod in littera dicitur.
Et per hoc patent ea quae in littera obiciuntur.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si quis dicat, ea quae peccata sunt, essentialiter poenas esse, in nullo praeiudicium fit veritati. Et postea subiungit quod huiusmodi punitiones iustae sunt et a Deo sunt, nec tamen peccata a Deo sunt. Videtur enim esse implicatio contradictionis. Primo enim dicit unum et idem, essentialiter loquendo, est poena et culpa ; et post dicit quod idem ipsum et est a Deo et non est a Deo.
Respondeo : Dicendum est ad hoc quod illud et consimilia intelligenda sunt cum reduplicatione, ut quando dicitur quod aliquod peccatum est poena peccati et quod poena illa est a Deo, hoc intelligitur secundum quod poena, hoc est secundum rationem ordinationis. Et hoc innuit Magister in littera, cum dicit quod, non in quantum peccata sunt, poenae sunt, nec, in quantum peccata sunt, a Deo sunt, quasi dicat : cum in idem concurrant ratio deordinationis et ordinationis per relationem ad diversa, ordinatio est a Deo, deordinatio vero minime.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit quod sunt quaedam necessitate facta improbanda. Contrarium huius videtur dicere Augustinus, in libro De duabus animabus. Dicit enim quod illud solum est peccatum, a quo liberum est abstinere .
Et dicendum est ad hoc quod, sicut Magister determinat infra, quaedam necessitas est ad venialia peccata, saltem in universali. Illa autem ratio et verbum, quod ibidem sequitur, intelligitur de peccato actuali mortali. Qualiter autem necessitas sit ad venialia, hoc habebit quaestionem infra suo loco, ubi Magister inquirit, distinctione quadragesima prima.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Addunt quoque, quosdam actus non tantum essentia, sed etiam genere esse bonos, ut reficere esurientem. Quaeritur enim : pro quanto dicitur bonum in genere ? Si quia dicit bonum absque circumstantia aliqua superaddita, tunc videtur quod reficere indigentem non sit bonum in genere, quia est ibi circumstantia debita in eo qui reficitur. Si tu dicas quod bonum in genere dicitur, quia commune est et universale, tunc videtur quod similiter deberet dici bonum in specie, cum generale dicatur respectu speciei.
Est igitur quaestio, pro quanto dicatur aliquid esse bonum in genere. Quaestio est etiam de sufficientia ipsius divisionis per tria membra ; videtur enim esse insufficiens, quia non tantum est bonum in genere et bonum ex intentione et causa, sed etiam bonum gratiae et bonum gloriae.
Respondeo : Dicendum quod Magister dividit hic bonum non quocumque modo, sed bonum, prout est in actu. Bonum autem huiusmodi habet considerari in se sive secundum se ; et sic est bonum naturae. Habet iterum considerari secundum comparationem ad materiam debitam ; et sic dicitur bonum in genere. Habet iterum considerari secundum alia tria genera causarum, videlicet in comparatione ad efficiens et formam et finem ; et sic est bonum perfectum.
Et sic patet sufficientia, quia omnis actus aut comparatur ad suum principium efficiens solum : aut comparatur ad suum principium efficiens, prout respicit debitum obiectum, aut comparatur ad suum principium efficiens, prout respicit debitum obiectum et finem congruum. Bonum autem, secundum quod respicit materiam debitam, dicitur esse bonum in genere, pro eo quod, sicut genus dicit esse in potentia ad esse completum, quae completur per adventum differentiarum, sic in actu transeunte super materiam debitam quodam modo inchoatur bonum moris ; illud autem bonum moris specificatur et completur per adventum circumstantiarum : unde potest fieri et bene et male. Similiter intelligendum est de malo in genere.
Quamvis autem bonum et malum possint differenter fieri et bene et male, nihilominus tamen bonum, quantum est de se, dicit inchoationem boni et malum similiter mali ; et ideo nomen boni tenet, quia in ipso salvatur ratio generis. Unde bonum naturae respectu boni moris est quasi in potentia materiali, quae est potentia passiva : bonum autem in genere aliquo modo est bonum moris, ex hoc quod transit supra materiam debitam ; et ideo assimilatur potentiae generis, quae est aliquo modo activa. Genus enim est forma, ut dicit Philosophus, licet per comparationem ad differentias in definitione sit sicut materia.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam bonum ex circumstantia contineri potest sub bono perfecto vel sub bono in genere. Si enim est indutum omnibus bonis circumstantiis, continetur sub bono perfecto. Si autem deficit in aliqua circumstantia, reducitur ad bonum in genere. Sub bono autem perfecto comprehenditur actus gratuitus et gloriosus.
Possent autem plura quaeri de hac materia, sed alibi magis habent locum quam hic.
