Distinctio XIX — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XIX

DISTINCTIO XIX

Solent quaeri plura de primo hominis statu etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de hominis productione ; in hac parte agit de hominis duratione et conservatione. Et quoniam homo dupliciter habet in esse conservari, scilicet in se et in suo simili, in se per vitam et diuturnitatem, in simili vero per filiorum procreationem, ideo pars ista habet duas.

In prima determinat de hominis immortalitate.

In secunda determinat de filiorum procreatione, infra distinctione vigesima : Post haec videndum est qualiter etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima determinat veritatem.

In secunda dissolvit dubitationes, ibi : Solet hic quaeri, cum primus homo etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima parte veritatem narrat.

In secunda veritatem explanat, ibi : In primo statu fuit corpus hominis animale etc.

Similiter secunda pars habet duas.

In prima movet determinandam quaestionem circa hominis immortalitatem.

In secunda vero movet aliam dubitationem quae habet ortum ex illa, et illam determinat secundum opiniones diversas, ibi : Sed adhuc quaeritur, si non esset praeceptum etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis, in qua agitur de hominis immortalitate secundum statum innocentiae, circa tria consistit dubitatio.

Et primo quaeritur de immortalitate hominis quantum est ex parte animae.

Secundo vero, quantum est ex parte corporis.

Tertio vero, ex parte coniuncti.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum anima rationalis per naturam sit immortalis.

Secundo quaeritur, utrum omnis anima, quantum est de prima constitutione naturae, fuerit incorruptibilis.

 

 

ARTICULUS I.

De hominis immortalitate ex parte animae.

 

QUAESTIO I.

Utrum anima humana per naturam sit immortalis.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod anima rationalis non sit naturaliter immortalis.

  1. Primo per auctoritatem Apostoli, I ad Timotheum ultimo, 16 : Qui solus habet immortalitatem ; loquitur de Deo : ergo immortalitas non convenit alicui creaturae. Si tu dicas hoc esse dictum, quia soli Deo convenit per naturam, animae hominis vero non convenit per naturam, sed per gratiam - contra : gratia non repugnat naturae nec naturam variat, sed potius conservat. Si ergo mortalitas inest omni creaturae per naturam, immortalitas, quae est conditio opposita, nulli creaturae inest per gratiam : ergo hec animae.
  2. Item, Damascenus : Omne quod a versione incipit, in versionem tendit ; sed anima rationalis a versione incipit, cum sit creata, ut ostensum fuit supra : ergo tendit in versionem : ergo non est immortalis. Si tu dicas quod tendit, quantum est de se, sed tenetur et sustentatur manu Conditoris - contra hoc est illud Auguslini, VII De civitate Dei : Sic res, quas condidit, administrat, ut eas agere proprios motus sinat, loquitur de Deo ; si ergo de se ad corruptionem tendit, divinae manus potentia non obsistit.
  3. Item, per auctoritatem Philosophi : Intellectus corrumpitur quodam interius corrupto ; sed non corrumpitur intellectus nisi a corruptione animae rationalis : ergo anima rationalis non est immortalis.
  4. Item, hoc ipsum videtur ratione. Anima patitur in corpore per naturam, sicut planum est ; sed passio magis et magis facta abicit a substantia ; a quacumque autem substantia fiat aliqua abiectio, fit etiam aliqua corruptio, per quam aliquid inde corrumpitur ; et omnis talis substantia est corruptibilis : ergo anima rationalis est corruptibilis,
  5. Item, anima rationalis condolet corpori patienti, ergo magis patienti magis condolet, et maxime patienti maxime compatitur : ergo videtur quod morienti commoriatur.
  6. Item, si substantia est incorruptibilis, et operatio correspondens illi substantiae, quia nunquam substantia privatur propria operatione : ergo si destruitur et laeditur operatio, destruitur et laeditur substantia. Sed ad laesionem corporis laeditur et impeditur actus substantiae rationalis, qui est intelligere : ergo videtur quod laedatur et ipsa substantia : ergo substantia est corruptibilis et mortalis.

 

Ad oppositum sunt innumerabiles auctoritates et philosophorum et Sanctorum, et ideo ostendamus hoc rationibus. Ut autem sufficienter animae ostendatur immortalitas, attendendum est quod anima habet considerari in ordine et habet considerari in se : in ordine, respectu universae creaturae vel respectu divinae iustitiae vel respectu finis, qui competit propriae naturae ; et in se, quantum ad virtutem, quantum ad actum et quantum ad obiectum ; et sic sex modis considerari habet.

  1. Et prima consideratio est secundum ordinem, quem habet inter creaturas universi, et secundum hanc considerationem ostenditur eius immortalitas ex duplici ratione. Prima est haec. In ordine creaturarum universi reperimus primam materiam et ultimam formam, et aeque vel magis est de complemento universi ultima forma sicut et prima materia. Si igitur prima materia est incorruptibilis, ergo et ultima forma ; sed haec est anima rationalis : ergo etc.
  2. Item, alia ratio ad idem. Ad hoc quod universum sit completum, necesse est reperire differentias creaturarum secundum perfectam combinationem ; sed contingit reperire in universo substantiam habentem magnitudinem, existentem incorruptibilem, ut corpus caeli ; et contingit reperire substantiam incorruptibilem, quae nec est magnitudo nec coniuncta magnitudini : ergo contingit reperire substantiam mediam incorruptibilem, quae non sit magnitudo, sed coniuncta magnitudini ; sed haec est anima rationalis.

Ex perfectione igitur ordinis universitatis colligitur animam esse immortalem.

  1. Ex secunda consideratione, scilicet ex ordine divinae iustitiae, ostenditur sic. Nullum bonum est irremuneratum et nullum malum est impunitum apud eum qui iuste iudicat ; sed multa bona remanent irremunerata et multa mala impunita secundum praesentem vitam : ergo est ponere vitam aliam quam hanc ; sed hoc non esset nisi anima remaneret post corpus : ergo etc. Si tu dicas quod hoc non cogit, quia, sicut suscitatur corpus, ita posset anima suscitari ; non est conveniens talis instantia. Cum enim anima ex nihilo sit creata, si corrumperetur, in nihilum tenderet : ergo non suscitaretur, sed alia anima de novo crearetur.
  2. Item, ad divinam iustitiam spectat quod nihil bene et iuste factum debet vergere in malum exitum ; sed, secundum moralem philosophum et secundum legem divinam et secundum etiam omnes sectas, potius homo debet pati mortem quam recedere a veritate vitae et a veritate iustitiae. Sed si omnino perimeretur anima, perimeretur omnino iustitia, quae est in ipsa : ergo talis mortis perpessio, quae iusta est et quam laudat omnis ratio recta, malum haberet simpliciter exitum ; quod est contra divinam iustitiam.

Colligitur igitur ex ordine iustitiae animam immortalem esse.

  1. Ex tertia consideratione, scilicet ex ordine ipsius animae ad proprium finem, ostenditur sic. Remoto ultimo fine, qui principaliter movet, omnes alii fines cassi sunt et vani ; sed finis ultimus omnis operationis rationalis est beatitudo perfecta : ergo si illa non est, omnia quaecumque facit anima, facit frustra. Si ergo hoc est inconveniens, necesse est illum finem ponere. Sed beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus ; ubi autem hoc est, necesse est esse immortalitatem : ergo anima per naturam est apta nata ad incorruptionem et immortalitatem.
  2. Item, omnis anima rationalis naturaliter appetit beatitudinem ; sed nihil est otiosum in fundamento naturae : ergo omnis anima rationalis nata est ad beatitudinem pervenire. Ubi autem bealitudo, ibi perfecta securitas ; ubi perfecta securitas, ibi immortalitas ; ubi enim mors potest accidere, necesse est timere.

Colligitur igitur ex ordine ipsius animae ad suum finem ipsam habere immortalitatem. Et haec triplex consideratio sumta est secundum triplicem ordinem ipsius animae, scilicet ad finem proprium, ad divinum iudicium, ad totum universum.

  1. Ex quarta consideratione, scilicet ipsius animae quantum ad propriam virtutem, arguitur sic. Nulla virtus materialis et corruptibilis nata est super se reflecti : haec per se manifesta est ; anima rationalis secundum actum proprium nata est super se reflecti cognoscendo se et amando : ergo virtus animae rationalis non est materialis et corruptibilis : ergo est immaterialis et incorruptibilis. Sed si virtus est incorruptibilis, et substantia : ergo etc.
  2. Item, omnis virtus, quae per recessum et impermixtionem cum corpore corruptibili fortificatur et potentior efficitur, est incorruptibilis per naturam ; anima rationalis est huiusmodi, sicut patet, quia tanto magis relevatur spiritus et homo interior, quanto magis mortificatur homo exterior : virtus igitur animae rationalis est incorruptibilis.

Et sic ex sua virtute colligitur anima rationalis esse immortalis.

  1. Ex quinta consideratione, scilicet quantum ad operationem, arguitur sic. Cuiuslibet substantiae spiritualis, secundum esse et durationem pendentis ex corpore, operatio pendet ex corpore ; sed anima rationalis propriam operationem habet secundum quam non pendet ex corpore, scilicet intelligere, quia nullum organum sibi appropriat : ergo duratio animae non pendet ex corpore. Sed ipsa de se corrumpi non habet, cum nullam contrarietatem habeat : ergo de se est immortalis et incorruptibilis.
  2. Item, cuiuslibet substantiae corruptibilis operatio antiquatur et senescit in tempore ; sed animae rationalis operatio nec antiquatur nec senescit in tempore, immo iuvenescit, quia in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.

Ex propria ergo operatione colligere possumus animam rationalem esse immortalem.

  1. Ex sexta consideratione, scilicet per comparationem ad obiectum, probatur anima rationalis immortalis esse, sic. Necesse est proportionem esse cognoscentis ad cognitum sive potentiae ad obiectum ; sed anima rationalis nata est cognoscere et intelligere veritatem ; veritas autem est incorruptibilis, sicut probat Augustinus, in Soliloquis, cum sit talis naturae quod ipsa negatio veritatis veritatem ponat : ergo anima rationalis, cum sit veritati proportionabilis, est immortalis. Haec autem ratio non solum concludit animam esse immortalem per veritatem intelligentiae sive conscientiae, sed etiam per veritatem vitae sive iustitiae, de qua Sapientiae, dicitur : Iustitia est perpetua et immortalis, ac per hoc anima, quae est iustitiae capax.
  2. Item, omnis virtus corruptibilis laeditur ab obiecto improportionabiliter excellenti et magis nata est delectari in medio quam in extremo. Sed anima rationalis, intelligens maiora et maxima, non propter hoc peius intelligit minora et magis delectatur in cognitione summae lucis et perceptione sapientiae Dei quam in cognitione alicuius

Ex comparatione ergo ad obiectum colligitur anima rationalis esse immortalis. Si igitur substantia cognoscitur per virtutem et virtus per operationem et operatio per obiectum, cum secundum hanc triplicem considerationem ipsius animae ostensum sit ipsam esse immortalem, omnis animae consideratio sive in se sive in ordine astruit animae immortalitatem.

 

Respondeo : Ad praedicta dicendum est quod anima rationalis est immortalis, secundum quod dicit fides catholica, cui concordat philosophia et omnis ratio recta. Licet autem in cognitionem immortalitatis animae rationalis multiplici via possemus deduci et manuduci, potissimus tamen modus deveniendi in eius cognitionem est ex consideratione finis ; et hunc modum praecipue approbat Augustinus, in XIII De Trinitate et in libro De civitate Dei . Nec immerito, quia finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem.

 

Hoc igitur primo supponendum est tamquam verum et certum quod anima rationalis facta sit ad participandam summam beatitudinem. Hoc enim adeo certum est ex clamore omnis appetitus naturalis, quod nullus de eo dubitat nisi cuius ratio est omnino subversa : certissimum enim est nobis quod omnes volumus esse beati. Si igitur beatus esse non potest qui bonum, quod habet, potest amittere, quia hoc ipso iam habet unde timeat et unde etiam doleat et ita unde miser existat, necesse est ergo quodsi anima facta est capax beatitudinis, quod ipsa sit per naturam immortalis. Et sic colligitur eius immortalitas ex parte causae finalis.

 

Colligitur etiam nihilominus consequenter ex parte causae formalis. Quia enim facta est ad participandam beatitudinem, quae consistit in solo summo bono, facta est capax Dei et ita ad ipsius imaginem et similitudinem. Sed si est imago Dei, expresse ei assimilatur ; hoc autem non esset, si mortis termino clauderetur : cum ergo de natura sua sit imago Dei, non polest mortis termino claudi.

 

Ex hoc etiam habetur et colligitur ratio ex parte materiae. Quia enim ipsum quo est anima sive forma tantae dignitatis est ut ipsam animam reddat Dei imagine insignitam, quae est conditio nobilissima, materia, quae huic formae unitur, tanto appetitu ei coniungitur et ita eius appetitus in ipsa terminatur quod nullatenus queat aliam formam appetere, cum optima colligantia iungantur ad invicem.

 

Et quoniam quod bona ratione iunctum est, dissolvi velle non est Dei, hinc est quod Deus, qui fuit animae auctor, est continuus animae conservator.

Et sic patet ratio immortalitatis animae ex quadruplici genere causae, quamvis principaliter sumatur ex fine. Et istae sunt rationes ostendentes non solummodo quia est immortalis, sed etiam propter quid est.

Rationes vero superius inductae ostendunt quod anima est immortalis, et verum concludunt et ideo concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de Apostolo, dicendum quod Apostolus dicit solum Deum habere immortalitatem, quia solus est qui potest summe se perpetuare sine alterius iuvamine. Anima autem, etsi sit secundum suam originem idonea ad immortalitatem, non tamen potest sufficienter se continuare in esse nisi conservetur a summo Auctore ; et illa conservatio est a gratuita Dei bonitate nec repugnat naturae ipsius animae quantum ad principia ex quibus constituitur, sed potius conservat illorum principiorum appetitum.
  2. Ad illud quod obicitur de Damasceno, quod tendit in versionem, dicendum quod tendentia illa non est per aliquem appetitum virtutis, sed potius per defectum vanitatis, qua creatura est ex nihilo. Hunc autem defectum summa Veritas et Potestas sua praesentia et manutenentia excludit a creatura. Et quia sic praesens est animae rationali, quam fecit, ut eam nunquam deserat quin sit in ea per potentiam, praesentiam et essentiam, ideo anima rationalis nunquam potest corrumpi.

Nec valet instantia quam obicit de verbo Augustini. Augustinus enim inlelligit de motibus qui sunt a natura, secundum quod natura dicit originale principium alicuius effectus, non secundum quod dicit defectum. Et sic intelligendum est etiam quod gratia naturam perficit et ei uon repugnat ; et hoc melius explicatum est in libro primo, distinctione octava .

  1. Ad illud quod obicitur de Philosopho, quod intellectus corrumpitur etc., dicendum quod illud verbum pium debet habere intellectum. Non enim credendum est quod Philosophus voluerit dicere intellectum esse corruptibilem, cum postea probet ipsum impassibilem, incorruptibilem et immortalem esse, sicut, in III De anima, expresse patet ; sed vult dicere quod operatio intellectus, quam habet in corpore, impeditur propter aliquam laesionem factam interius in organo imaginationis vel alterius virtutis sensibilis. Et quantum ad hoc vefrum dixit, sicut patet et est manifestum sensui.
  2. Ad illud quod obicitur, quod anima patitur, responderi potest dupliciter. Primum quidem, quia passio eius non est per ipsius laesionem, sed per compassionem respectu corporis laesi ; et hoc non ponit aliquid de substantia eius abici, sed de substantia cui habet uniri.

Aliter potest responderi quod ipsa anima non solum in corpore, sed etiam extra corpus habet pati ; nec tamen sequitur quod habeat corrumpi : non enim est illa corruptio per partis ademptionem, sed per quietis et pacis continuam impeditionem. Hoc autem in quarto planius determinatum est, cum agitur de poenis animarum damnatarum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod anima corpori condolet, dicendum quod illa compassio non est nisi salva coniunctione animae et corporis. Et quoniam mors separat illam coniunctionem, ideo non oportet compassionem mortis communicare, quia illa consequentia non tenet nisi manente causa. Praeterea, illa consequentia non tenet, si anima maxime compatitur corpori maxime patienti, quod commoriatur morienti. Anima enim, cum sit capax laetitiae, est capax et doloris ; sed cum sit capax vitae, nullo modo est susceptibilis mortis.
  2. Ad illud quod obicitur, quod operatio animae laeditur vel impeditur, dicendum quod hoc est per accidens solum. Quia enim anima magna inclinatione inclinatur ad corpus et corpori suas operationes communicat, et virtutes sensitivae ipsi virtuti intellectivae immediate subministrant, inde est quod, laesis organis corporeis et impeditis viribus sensitivis, operatio intellectus, quamdiu est in corpore, habet impediri, ipso intellectu nullatenus in se laeso ; quod ex hoc patet quod statim cum a corpore separatur, habet suum usum completum. Et haec sufficiant quantum ad propositum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum quaevis anima, etiam brutalis, ex prima conditione fuerit immortalis.

 

Secundo quaeritur, utrum omnis anima, utpote brutalis, non solum rationalis, ex prima conditione fuerit immortalis.

Et quod sic, videtur.

  1. Ecclesiastis 3, 19 : Unus est interitus hominis et iumentorum ; sed homines, etsi intereant quantum ad corpora, non tamen intereunt quantum ad animas : ergo pari ratione nec bruta animalia.
  2. Item, Sapientiae 1, 13 : Deus mortem non fecit nec delectatur in perditione vivorum ; igitur mors non est introducta nisi propter peccatum : ergo si homo non peccasset, nec moreretur ipse nec moreretur brutum animal. Sed hoc non esset nisi animae brutorum essent immortales : ergo etc.
  3. Item, hoc videtur ratione. Probato quod anima Petri sit immortalis, probatur quod omnis anima sit immortalis per hypothesim, quia non est maior ratio de una quam de alia, loquendo de animabus rationalibus : ergo pari ratione, loquendo de animabus sensibilibus, si una anima sensibilis est immortalis, ergo et omnes. Sed anima sensibilis humana est immortalis, quia nunquam est rationalis sine sensibili : ergo cum in hac communicet homo cum brutis, anima sensibilis brutorum animalium per naturam est immorlalis.
  4. Item, omnis anima, quantumcumque parum habeat de nobilitate, excellit omne corpus, sicut vult Augustinus : ergo magis accedit ad Dei similitudinem ; sed aliqua corpora per naturam sunt immortalia, sicut corpora caelestia : ergo multo fortius animae brutorum animalium.
  5. Item, substantia, cuius virtus et operatio non senescit in tempore, non corrumpitur in tempore ; sed an ima sensibilis est huiusmodi, quia, sicut dicit Philosophus, si senex acciperet oculum iuvenis, ita videret sicut iuvenis : ergo etc.
  6. Item, quia homo servit Deo, est dignus remuneratione ; et ideo necesse est ponere animam eius immortalem ut remuneretur post mortem : ergo pari ratione, cum bruta animalia serviant homini et per hoc Deo in homine, videtur similiter quod ipsa debeant remunerari.

 

Contra :

  1. Nulla forma est separabilis a corpore nisi quae habet operationem propriam praeter corpus ; sed nullus spiritus brutalis est huiusmodi : ergo etc. Maior manifesta est, tum quia Philosophus dicit, tum etiam, quia nulla est substantia quae omni careat operatione, cum nulla sit otiosa. Secunda manifesta est ad sensum.
  2. Item, omnia bruta animalia facta sunt propter usum hominis ; sed usus hominis est in vescendo eis, et vescitur eis dum ea occidit : ergo facta sunt ad hoc ut non tantum serviant homini per vitam, sed etiam per mortem ; sed hoc non esset, si animae eorum essent immortales : ergo etc.
  3. Item, animae immortali debetur corpus immortale quantum est ex institutione prima : ergo si animae brutorum erant immortales, habebant corpora immortalia ; sed constat quod bruta non peccaverunt : ergo deberent adhuc esse immortalia. Quodsi hoc constat esse falsum, patet etiam quod et primum.
  4. Item, si animae brutorum essent immortales, ergo deberent omnia corpora brutorum redire sicut et corpora hominum ; sed si hoc, esset impossibile quod omnia essent in terra, cum innumerabilis bestiarum multitudo et animalium continue sibi succedat : ergo inconveniens est dicere brutorum animas esse immortales.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt brutorum animas esse immortales pro eo quod eaedem animae sunt quae vivificant corpora brutorum et corpora hominum, cum merito peccatorum suorum de corpore ad corpus circumeundo pertranseant.

 

Et haec positio quorumdam philosophorum et haereticorum fuit, sicut dictum est supra, et iam improbata est supra tamquam haeretica ; et prorsus abicienda est ista positio tamquam vilis et derogans dignitati creaturae rationalis, dum ponit homines et bestias esse pares, in hoc enim indicat quod sui inventores et defensores sunt homines bestiales, dum animas suas credunt vel bestiarum fuisse vel futuras esse.

 

Fuerunt et alii qui dicere voluerunt quod animae brutorum nec sunt adeo immortales, sicut animae rationales ut possint post corpora vivere, nec sunt adeo corruptibiles sicut aliae formae quae habent contrarietatem ; sed, quantum est de sui natura, natae sunt continue durare, nisi impedimentum suae durationis habeant ex corpore sine quo non possunt subsistere. Huiusmodi autem impedimentum durationis introductum esse dicunt in corpora brutorum propter peccatum hominum. Si enim Adam non peccasset, nullum animal brutum decederet. Unde sicut merito peccati humani quae ad eius obsequium facta sunt, deteriorata fuerunt, sic et bruta animalia facta sunt morti obnoxia.

Sed istud prima fronte obviat ei quod dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, libro III, quod si homo non peccasset, nihilominus essent animalia viventia de rapina, quae ad suam vitam servandam alia interficerent animalia.

Repugnat etiam rationi, cum nulla ratio dicat congruum esse ovem interfici propter hoc quod homo peccavit, cum nullo modo ei in peccato communicaverit nec peccatum suum in ovem transfuderit.

Repugnat etiam imaginationi sensibili. Ubi enim essent tot animalia, quae multiplicata essent super terram ab initio mundi usque in finem, si nulla essent mortua ? Quodsi : dicas quod non essent multiplicata, si, homo non peccasset, quomodo etiam verum esset quod dicitur eis Genesis 1, 22 : Crescite et multiplicamini et replete aquas ? Quod si dictum est piscibus, cur non intelligendum est etiam dictum esse aliis animalibus ? Numquid propter culpam hominis facta sunt fecundiora ? Quae omnia si inconvenientia sunt, positio ista tamquam inconveniens respuenda est.

 

Et ideo dicendum est tertio modo quod nulla alia anima, nisi rationalis, immortalis est.

Et ratio huius apparet, si aspiciamus ad finem propter quem creaturae factae sunt, ex quo fine ponitur in rebus perpetuitas vel corruptibilitas secundum earum exigentiam. Cum autem omnes creaturae factae sint propter Deum, iuxta illud : Universa propter semetipsum operatus est Dominus, sola creatura rationalis facta est ad fruendum Deo et ut beatificetur in ipso, quae sola est ad imaginem. Aliae vero creaturae, quae solum tenent rationem vestigii, factae sunt vel ad manifestationem divinae bonitatis vel ad obsequium creaturae rationalis.

 

Manifestatio autem divini exemplaris et bonitatis Dei est in productione universi, quod est quod dam exemplatum complete repraesentans illud exemplar, et propter repraesentationis completionem completam debet habere et perpetuam durationem. Universum autem dupliciter habet esse, videlicet decurrens et permanens. Esse decurrens non potest esse perpetuum, quia necesse est quod aliquando sit quietum. Esse vero permanens est perpetuum. Illae igitur partes, quae respiciunt universum quantum ad esse permanens, sicut sunt orbes caelorum et elementorum, perpetuitatem habent. Illae vero quae respiciunt quantum ad esse decurrens, utpote quae consistunt in generatione et corruptione, qualia sunt mineralia, plantae et animalia bruta, non debent habere esse perpetuum, sed terminatum, quae quasi quodam transitu suo et quadam inveteratione et innovatione, morte et vivificatione decorant universum. Et sic patet quod bruta animalia quantum ad corpus et animam corruptibilia sunt per naturam, in quantum facta sunt ad repraesentandum divinam bonitatem et sapientiam. Et haec ratio sumta est a fine principali.

 

Est etiam alia ratio sumta a fine non principali, in quantum scilicet creaturae, in quibus est sola ratio vestigii, factae sunt propter creaturam rationalem, scilicet hominem. Quaedam enim factae sunt propter hominem secundum omnem statum, sive viae sive patriae ; quaedam solum secundum statum viae et quaedam solum secundum statum patriae. Et illa quae facta sunt propter hominem secundum omnem statum, sive viae sive patriae, cum status patriae sit perpetuus, debent esse perpetua ; et talia sunt quae integrant hominis habitaculum, sicut caelum et quatuor elementa. Illa vero, quae facta sunt propter hominem secundum statum viae, cum ille status sit pertransitorius et habeat finem, debent esse corruptibilia ; talia autem sunt animalia bruta, quae facta sunt ad supplendam corporis indigentiam secundum eum statum in quo indiget cibis et alimoniis.

Et sic concedendae sunt rationes ostendentes animas brutales esse mortales ex sua prima conditione.

 

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur de Ecclesiaste, quod unus est interitus etc., dicendum quod loquitur quantum ad exteriorem intelligentiam ; et propterea subiungit : Quis novit, si spiritus filiorum Adam ascendat sursum ? quasi dicat : non novit homo qui ambulat secundum intellectum carnalem, qui ea sola considerat quae exterius apparent ; homo autem sapiens novit, qui illud attendit quod ipse Ecclesiastes in fine dicit : Scito, quod pro omni errato adducet te Deus in iudicium.
  2. Ad illud quod obicitur de libro Sapientiae, dicendum quod loquitur vel de morte damnationis aeternae vel de morte temporali in eo cui mors est poena. Tale autem, est solum animal rationis capax, quod, sicut solum natum est esse beatum, solum natum est esse miserum, sic solum natum est praemiari, solum natum est puniri, quia solum ipsum est cui data est vis discretiva inter bonum et malum, verum et falsum. Unde etsi bestia doleat cum occiditur vel laeditur, non tamen punitur ; non enim est capax miseriae ; solus enim ille est miser qui vel scit se esse miserum vel scire debet, cum malum habet.
  3. Ad illud quod obicitur, quod anima sensibilis hominis est immortalis, dicendam quod non est simile. Sensibile enim in homine nominat potentiam, scilicet animae rationalis, sicut infra patebit ; sensibile vero in brutis nominat formam, quae substantificatur in materia transmutabili ; ei quia pendet ex illa quantum ad esse, corrumpitur, illa corrupta,
  4. Ad illud quod obicitur, quod anima sensibilis est nobilior omni corpore, dicendum quod maior nobilitas et minor non facit ad maiorem durationem creaturae - magis enim nobilis est etiam secundum statum naturae lapsae homo quam sit lapis, tamen lapis plus durat modo - sed hoc facit privatio corrumpentis causae. Et hanc habet anima sensibilis propter hoc quod fundatur et pendet ex corpore composito ex contrariis, supra quam contrarietatem sublimata est natura caelestis.
  5. Ad illud quod obicitur, quod anima sensibilis non senescit, dicendum quod verum est quantum est per se ; senescit tamen ratione eius in quo radicatur, scilicet ratione corporis, ratione cuius etiam habet corrumpi, et hoc ex conditione sua primaria.
  6. Ad illud quod obicitur, quod bruta serviunt hominibus, dicendum quod servitium remunerabile non est nisi illud quod est laudabile. Sola autem potentia rationalis et deliberativa, in qua consistit arbitrii libertas, est in qua cadit laus et vituperium ; et ideo, quantumcumque obsequium sit magnum et utile, non est dignum remuneratione nisi factum fuerit ex arbitrii libertate : ideo non decet remunerari animas brutorum. Et sic patet illud.

 

 

ARTICULUS II.

De immortalitate Adae ex parte corporis.

 

Consequenter quaeritur quantum ad secundum articulum de immortalitate Adae ex parte corporis.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum, anima non peccante, posset corpus Adae dissolvi.

Secundo quaeritur, utrum, ipsa peccante, posset per esum ligni vitae in vita perpetuari.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum corpus Adae, ipso non peccante, posset dissolvi.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod, etiamsi Adam non peccasset, corpus eius dissolvi potuisset, tali ratione.

  1. Adam in statu innocentiae habebat corpus mortale, sicut dicit Augustinus et Magister in littera, ergo corruptibile ; sed omne corruptibile de necessitate corrumpetur, sicut vult philosophus, quamvis non omne generabile de necessitate generetur : ergo corpus Adae corruptum fuisset, esto quod in statu innocentiae permansisset.
  2. Item, contrarietas est causa pugnae, et pugna in composito est causa dissolutionis : ergo in illo statu, in quo potest esse contrarietas, potest esse dissolutio ; sed corpus Adae etiam secundum statum innocentiae ex contrariis habebat compositionem : ergo, statu illo manente, poterat habere dissolutionem.
  3. Item, cuicumque statui competit restauratio, competit deperditio ; sed corpori Adae in statu innocentiae competebat restauratio per sumtionem ciborum : ergo et eidem corpori secundum statum innocentiae inerat deperditio. Sed cuicumque inest deperditio, inest et consumtio, et in quocumque ponitur consumtio, ponitur et corruptio ; ergo corpus Adae, in statu innocentiae persistens, dissolvi poterat et corrumpi nulla culpa interveniente.
  4. Item, constans est quod Adam non poterat vivere nisi comederet, cum haberet corpus animale ; sed poterat non comedere : ergo poterat absque ullo peccato corpus eius deficere. Si tu dicas quod peccaret in non comedendo, quia tenebatur comedere - contra : non semper tenebatur comedere, quia signemus aliquam horam in qua tenebatur. In illa hora aut Adam esuriret aut non. Si esuriret, ergo pateretur antequam peccaret ; si non esuriret, ergo natura non indigeret ; cum natura bene disposita tempore necessitatis cibum appetat : ergo non teneretur tunc comedere nec alias : ergo nunquam.
  5. Item, si Adam stetisset, aliquis de filiis eius poterat peccare. Ponatur ergo quod peccasset ; sed possibile est virum iustum a peccatore insidiante interfici absque sua culpa, sicut Abel interfectus est a Cain ; ergo possibile esset Adam saltem dormientem ab eo iugulari et iugulatus interire nulla culpa sua interveniente.
  6. Item, impassibilitas est dos corporum glorificatorum ; sed corpus Adae in statu innocentiae glorificatum non erat : ergo in statu illo persistens impassibilitatem non habebat : ergo persistendo in statu illo mori et non mori poterat : ergo corpus Adae erat dissolubile, anima non peccante.

 

Sed. contra :

  1. Isidorus, De Trinitate : Si homo in paradiso innocenter viveret, nec ignis eum ureret nec aqua mergeret nec absentia aëris suffocaret nec omnia quae nocent mortalibus, impedirent. Ergo videtur quod, ipso permanente in statu innocentiae, corpus eius non erat resolubile.
  2. Item, mors est poena peccati ; sed omnis poena est ordinata ; poena autem non ordinatur nisi per culpam : nulli ergo potest inesse nec poena nec mors nec corruptio nisi cui prius inest culpa : ergo, anima non peccante, impossibile fuit dissolvi corpus Adae.
  3. Item, ad hoc quod debite constituatur aliquod compositum, necesse est materiam et formam proportionari ad invicem. Si igitur anima ut forma et perfectio unita est corpori, impossibile erat corpus illud resolvi et corrumpi nisi aliqua corruptio prius incideret ex parte animae ; sed corruptio, quae potest incidere ex parte animae, non est nisi culpae : ergo impossibile fuit corpus Adae resolvi et pati nisi in anima culpa fuisset praeambula.
  4. Item, status innocentiae medius erat inter statum gloriae et statum miseriae ; sed dissolutio corporis omnino opponitur statui gloriae : cum ergo statui gloriae non opponeretur directe status innocentiae, Adam in statu innocentiae persistente, corpus eius non fuit resolubile.
  5. Item, omnis passio est ab aliquo repugnante et praedominante ; sed, Adam in statu innocentiae existente, vel omnia concordarent ei vel subiacerent : ergo nihil posset corpus eius laedere nec aliquam passionem inferre : ergo corpus eius nec esset passibile nec dissolubile.
  6. Item, impossibile est, stante rectitudine alicuius, ipsum obliquari ; sed omnis rectitudo consistit in subiacendo Deo et praesidendo aliis creaturis, tam corpori suo quam etiam brutis : ergo spiritu rationali stante in puritate innocentiae et obedientiae, impossibile fuit corpus ab eius voluntate recedere. Sed anima semper appetit uniri corpori : ergo impossibile fuit corpus in tali statu dissolvi.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod quemadmodum, iuxta verbum Philosophi, haec est duplex : aliquid est nunc immortale, quia adverbium potest determinare hoc quod est immortale ratione actus moriendi vel ratione potentiae ; ita et locutio praecedens : utrum corpus hominis esset dissolubile sive posset dissolvi, ipso non peccante distingui debet. Illi enim ablativi absoluti possunt determinare hoc verbum « posset » vel hoc verbum « dissolvi ». Si hoc verbum « posset » determinent, veritatem habet locutio. Est enim sensus quod Adam, dum existeret in statu innocentiae, posse habebat ut corpus eius dissolveretur.

Si autem ablativi illi referantur ad actum qui est dissolvi, sic locutio falsa est. Est enim sensus quod Adam posset dissolvi in statu innocentiae, ita quod simul esset innocentia et mortis sive corruptionis poena ; et hoc est impossibile, providente ordine divinae iustitiae, quae nullam inordinationem in universo sustinet. Si ergo poena deordinata est nisi praecedat culpa, et corporis dissolutio non potest animae purae et innocenti non esse poena, inconveniens videtur et contra ordinem divinae iustitiae quod corpus hominis dissolveretur in statu innocentiae.

Et hoc Sancti dicunt et rationes ad hoc inductae ostendunt, et ideo concedendae sunt, quia verum concludunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad Illud ergo quod primo obicitur, quod omne corruptibile de necessitate corrumpitur, dicendum quod Philosophus loquitur de illo corruptibili cuius regimen non subiacet voluntati, sed soli virtuti naturali ; et illud de necessitate habet corrumpi, quia habet causam corruptionis intra se. Corpus autem Adae, etsi esset mortale et corruptibile, tamen voluntati subiacebat ex ordine divinae iustitiae ; et ideo, nisi voluntas deordinaretur, corpus illud nunquam corrumperetur.
  2. Ad illud quod obicitur, quod componi ex contrariis competebat corpori secundum illum statum, dicendum quod alio modo se habent contraria in compositione corporis secundum statum naturae lapsae, aliter secundum statum naturae institutae. Secundum statum enim naturae lapsae non solum agunt in aliquod extrinsecum, sed etiam ad invicem mutuo agunt et patiuntur, non solum in ipsa constitutione, sed etiam post constitutum esse. In statu autem innocentiae taliter commixta fuerunt et proportionata in prima compositione et ad tantam concordiam redacta, ut, illo statu manente, mutuo non pugnarent. Et ideo propter illam compositionem corpus illud dissolvi necesse non erat,
  3. Ad illud quod obicitur, quod secundum statum innocentiae in illo corpore fiebat deperditio, dicendum quod sicut natura universalis patitur elementa corrumpi secundum partem, sed nullo modo patitur corrumpi secundum totum, sic et natura bene instituta in homine, regulata ab ordine iustitiae et providentiae, admittebat deperditionem fieri in homine secundum aliquam partem propter statum animalitatis in quo erat ; sed nullo modo patiebatur corruptionem fieri in toto. Sicut enim fiebat corruptio et deperditio, ita etiam fiebat restauratio ; et ideo non consequebatur dissolutio.
  4. Ad illud quod obicitur, quod Adam a cibo poterat abstinere, dicendum quod non poterat abstinere a comestione quando esset locus et et tempus, tum quia sibi expresse praeceptum erat ut comederet de lignis paradisi, aliis a ligno scientiae boni et mali ; tum etiam quia, si Dominus non praecepisset, natura bene instituta dictaret, quae dictat nullum debere manum sibi inicere.

Nec valet illa obiectio quam obicit de fame : debebat enim famem praevenire et ipse bene sciebat horam et indigentiam suae naturae, quam si pertransiret, omitteret et peccaret.

  1. Ad illud quod obicitur, quod peccator potest occidere innocentem, dicendum quod verum est secundum statum naturae lapsae, in quo omnis homo merito peccati originalis est mortis debitor. Unde permittere innocentem occidi ab impio non est contra ordinem divinae iustitiae secundum statum praesentem ; in statu autem, illo, quia nulla culpa praecesserat, ordo divinae iustitiae talem deordinationem vel punitionem admittere non debebat.
  2. Ad illud quod obicitur, quod impassibilitas est dos corporum glorificatorum, dicendum quod verum est secundum quod impassibilitas privat et actum et potentiam passionis secundum omnem statum. Illa autem impassibilitas corpori Adae non inerat nisi secundum statum determinatum, et ideo perfecla non erat nec dos dici debebat.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum, Adam peccante, corpus eius posset perpetuari per esum ligni vitae.

 

Secundo quaeritur, utrum, Adam peccante, corpus eius posset perpetuari per esum ligni vitae.

Et quod sic, videtur :

  1. Primo per textum Genesis 3, 22 : Nunc ergo ne forte sumat de ligno vitae et vivat in aeternum ; hoc dictum est de Adam post peccatum : ergo si post peccatum sumsisset, in aeternum vixisset et corpus eius perpetuum fuisset.
  2. Item, hoc ipsum videtur per Richardum de sancto Victore, qui de Adam ait sic : Habuit ante peccatum corruptibilitatem, post peccatum corruptionem ; sed utroque modo per esum ligni vitae potuit sustentari.
  3. Item, hoc probatur per experimentum. Henoch enim et Elias, sicut dicunt Glossa et auctoritates Sanctorum, in paradiso conservantur per esum ligni vitae usque ad antichristi adventum ; sed qua ratione usque ad illud tempus conservari possunt, eadem ratione et deinceps : ergo pari ratione et corpus Adae.
  4. Item, non fuit maioris efficaciae lignum scientiae boni et mali ad corpus perdendum quam lignum vitae ad conservandum ; sed per esum illius ligni corpus hominis factum est dissolubile : ergo pari ratione per esum alterius ligni poterat corpus corruptibile solidari et perpetuari, sicut econtra alterius ligni comestio corpus sanum et solidum reddidit dissolubile et infirmum.
  5. Item, post peccatum si spiritus hominis iungeretur fonti vitae, disponeretur ad perpetuam beatitudinem et vitam immortalem : ergo si lignum vitae corporale sic se habebat ad corpus servandum sicut lignum vitae spirituale se habet ad spiritum, videtur quodsi homo poenituisset et de ligno vitae gustasset, quod corpus eius esset factum indissolubile.
  6. Item, homo bene complexionatus, si non habet impedimentum extrinsecum, vivere potest usque ad consumtionem humidi radicalis. Si igitur illud humidum posset restaurari, posset corpus eius in perpetuum incorruptum servari : si ergo illud lignum vitae, sicut dicunt doctores, habebat vlrn restaurandi humidum radicale, videtur quodsi homo de illo comedisset, quod corpus eius in aeternum posset durare, etiam post commissionem culpae.

 

Sed contra :

  1. Ad Romanos 6, 23 : Stipendia peccati mors ; ergo si, postquam homo peccavit, necessarium fuit ipsum peccasse, necessarium fuit ipsum mori : ergo necessarium fuit corpus eius dissolvi : ergo non poterat perpetuari per esum alicuius ligni.
  2. Item, sententia data fuit, Genesis 2, 17 : Quacumque die comederitis Si ergo illam sententiam nulla virtus creata potest infirmare, quantumcumque homo comederet de ligno vitae, necesse erat ipsum mori et corpus eius resolvi. Et hoc hoc ipsum dicit alius textus, Genesis 3, 19 : Pulvis es, et in pulverem etc.
  3. Item, homo per peccatum similis factus est iumentis insipientibus ; sed iumenta si comederent de ligno vitae, non propter hoc corpora eorum fierent indissolubilia : ergo si homo, quantum ad conditionem mortis, iumentis similis effectus est per culpam, quantumcumque de ligno vitae comederet, corpus eius dissolvi necesse esset.
  4. Item, non minus est de mortali immortalem facere quam de mortuo vivum ; sed mortuum suscitare hoc est virtutis solius Dei et virtutis infinitae : ergo corpus dissolubile ad indissolubile reducere, hoc est solius virtutis divinae : ergo si homo post peccatum de illo ligno comederet, corpus eius nihilominus dissolvi esset necesse.

 

Respondeo : Dicendum quod eadem lege, qua divina iustitia non patitur innocentem puniri et mori, non patitur etiam malum remanere impunitum. Et ideo divinum decretum fuit ut, si homo mandatum Dei transgrediendo peccaret et ipsi Auctori suo inobediens existeret, spiritus carnis dominium amitteret ; et sicut voluntas a Deo recesserat, sic anima invita corpus ipsum desereret, et dissolutum in suam originem, unde sumtum erat, rediret. Et quoniam divinum decretum erat inviolabile, hinc est quod postquam homo peccavit, quantumcumque de ligno vitae ederet, corpus eius non fieret indissolubile, ita quod mortem posset evadere.

Ideo concedendae sunt rationes hoc ostendentes.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium de textu, dicendum quod aeternum non dicit ibi vitae interminabilitatem, sed vitae quamdam diuturnitatem, quo modo saepe consuevit loqui Scriptura. Quamvis autem lignum vitae illud corpus non posset perpetuare, poterat tamen adeo naturam ipsius adiuvare et vigorare ut diutius viveret.

2-3. Et per hoc patet responsio ad duo sequentia, scilicet ad verbum Richardi et ad illud quod obicitur de Henoch et Elia. Utrumque enim non concludit vitae interminabilitatem, sed solum quamdam diuturnitatem, quam etsi lignum vitae posset homini lapso conferre per sibi divinitus collatam virtutem, non tamen poterat in aeternum conservare, quia divinum decretum infirmare non poterat, et corpus hominis peccantis ad hoc post peccatum habile non erat, et illud lignum in solo eo quod dispositionem habebat ad eius effectum, efficaciam habebat.

  1. Ad illud quod obicitur per simile de ligno scientiae boni et mali, dicendum quod illud simile deficit dupliciter. Primum, quia illud lignum scientiae boni et mali non fecit corpora illa esse dissolubilia, sed solum hominis culpa et divina sententia. Secundo vero, quia corpus Adae, antequam peccaret, nec habebat necessitatem ad permanendum nec necessitatem ad corrumpendum ; sed postquam homo peccavit, corpus eius subiectum fuit necessitati moriendi, et ideo per esum ligni vitae non poterat conservari.
  2. Ad illud quod obicitur de coniunctione spiritus ad fontem vitae spiritualis etc., dicendum quod illud simile deficit dupliciter. Primo quidem quia voluntas facilius vertitur et revertitur quam natura. Secundo vero, quia fons vitae spiritualis multo potentior est super animam quam illud lignum esset super corpus ; et ideo non sequitur quodsi divinus Spiritus recreat et vivificat animam, quod lignum vitae reformet et consolidet corpus in statum pristinum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod lignum vitae restauraret humidum radicale, dicendum quod etsi per sui esum sufficienter restauraret humidum in corpore hominis secundum statum naturae institutae, nunquam tamen in statu naturae lapsae sic restauraret quin semper aliqua deperditio fieret ; et ita, quamvis diutius conservaret, nihilominus tamen aliquando illud radicale humidum deficeret et corpus ad dissolutionem perveniret.

 

 

ARTICULUS III.

De immortalitate primi hominis quantam ad coniunctum.

 

Consequenter quaeritur de immortalitate primi hominis quantum ad coniunctum.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum illa immortalitas inesset homini a natura vel a gratia.

Secundo quaeritur, utrum illa immortalitas esset eadem per essentiam cum immortalitate gloriosa.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum immortalitas inesset homini a natura vel a gratia.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum illa immortalitas esset a natura vel a gratia.

Et quod a natura, videtur.

  1. Illud est nobis naturale, quod nobis innascitur, et cum quo nati sumus ; sed homo cum illa immortalitate productus est, et illa immortalitas indita est homini a sua conditione : ergo fuit ei naturalis vel a natura.
  2. Item, mors non poterat inesse homini nisi praecedente culpa, sicut probatum est supra ; sed culpa non poterat homini inesse nisi deordinaretur natura : si ergo mors inerat homini contra naturam, immortalitas inerat ei per naturam.
  3. Item, per hoc homo erat immortalis per quod erat innocens ; sed innocens erat ex conditione naturae ; esto enim quod nullam haberet gratiam, nihilominus tamen haberet innocentiam : ergo immortalis erat ex conditione naturae, non ex beneficio gratiae.
  4. Item, immortalitas hominis consistit in continua coniunctione animae et corporis, continua autem coniunctio animae et corporis est per continuum appetitum unius ad alterum ; sed anima habet continuum appetitum ad corpus et e converso, per naturam absque gratia : ergo immortalitas inerat homini per naturam.
  5. Item, idem est principium per quod datur rei esse et per quod in esse continuatur ; sed anima rationalis, quae est forma per naturam immortalis et incorruptibilis, corpori dabat naturaliter esse et complementum : ergo et ipsius corporis sive hominis esse naturaliter continuabat ; sed a quo in esse est continuatio, ab eodem est immortalitatis perpetuatio : ergo etc.
  6. Item, naturale est homini comedere ea quae sibi apponuntur ; sed homo per esum ligni vitae et aliorum lignorum paradisi vitam suam poterat perpetuare, sicut dicit Augustinus et Magister : ergo videtur quod hominis perpetuatio inerat homini per naturam.

 

Sed contra :

  1. Augustinus, Super Genesim, et Magister dicit in littera : Creatus est homo immortalis, quod erat ei de ligno vitae, non de conditione naturae ; mortalis erat conditione corporis animalis, immortalis beneficio Conditoris. Et idem ipse Augustinus expressius dicit quod sicut praestitum fuit filiis Israel quod in quadraginta annis vestimenta eorum non veterascerent, ita praestitum fuit Adae ut non moreretur.
  2. Item, super illud Lucae 10, 30 : Exspoliaverunt eum, et plagis impositis, Glossa exponit de primo homine, quem dicit expoliatum fuisse gratuitis et vulneratum in naturalibus : si ergo immortalitas non fuit vulnerata, sed simpliciter ablata ipsi homini per culpam, ergo non inerat ei a natura, sed a gratia.
  3. Item, hoc videtur ratione. Proprietates naturales non derelinquunt subiectum propter culpam : ergo si immortalitas inerat homini a natura, non videtur quod debuerit eum relinquere propter culpam ; quodsi eam amisit, patet etc.
  4. Item, impossibile est duo opposita inesse eidem secundum eadem principia, maxime secundum principia naturaliter causantia, quae non inclinant ad opposita ; sed homo per naturam suam poterat mori : ergo aut immortalis non erat aut, si erat, non erat per naturam, sed per gratiam solum.
  5. Item, corpus Adae per naturam propriam erat nobiliter complexionatum : ergo molles et teneras carnes habebat ; sed naturaliter molle cedit duro : ergo per naturam corpus Adae vulnerari poterat et secari : ergo per naturam Adam non erat immortalis.
  6. Item, ignis naturaliter consumit corpus ex elementis quatuor constitutum, et corpus animale per naturam indiget aspiratione et respiratione : ergo, si homo caderet in aquam vel in ignem et non moreretur, hoc non esset per virtutem naturae, sed potius contra vel supra : non ergo esset a natura, sed potius ex gratia.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Magister in littera, circa hoc multiplex et varia fuit opinio. Quidam enim dicere voluerunt quod immortalitas primi hominis esset a natura ; quidam quod esset a gratia. Utraque autem harum opinionum habuit aliquam efficacem rationem moventem et utraque habet aliquid veritatis, licet una plus habeat quam altera.

Sicut enim, cum dicitur : homo est beatificabilis, duo tanguntur, et aptitudo et dispositio, ita etiam, cum dicitur homo est immortalis. Unde, sicut homo quodam modo potest dici beatificabilis per naturam, quodam modo per gratiam, sic et in proposito. Prout enim hoc quod est beatificabile importat aptitudinem, sic inest homini per naturam : homo enim a natura sua habet aptitudinem ad beatitudinem. Secundum autem quod importat, dispositionem sufficientem, per quam quis pervenit ad beatitudinem sive sufficientem ordinem ad actum, sic inest homini non per naturam, sed per gratiam, per quam sufficienter disponitur ad gloriam, nec sine illa potest sufficere natura.

Sic et in proposito immortalis quantum ad statum innocentiae dici poterat homo per naturam, immortalis etiam per gratiam, quia a natura habebat aptitudinem, sed a gratia habebat completionem.

 

Et hoc patet sic. Tripliciter enim potest mors homini contingere : aut per elementorum pugnam et dissolutionem aut per humidi consumtionem aut per extrinsecam laesionem. Immortalitas ergo dicit privationem huius triplicis modi moriendi quantum ad actum et potentiam in Beatis, qui dicuntur immortales, quia non possunt mori ; quantum ad actum vero solum in hominibus institutis, qui dicuntur immortales, quia poterant non mori hoc triplici genere moriendi ; habebant enim aptitudinem evadendi hoc triplex genus mortis per id quod habebant a natura.

 

Nam corpus valde bene erat complexionatum et anima de se incorruptibilis erat, quae illud corpus regebat et conservabat, et ita idoneus erat primus homo ex his constitutus, quod nunquam deficeret per elementorum pugnam. Sed tamen illud non sufficiebat : hoc enim non posset anima peccatrix facere, si poneretur in consimili corpore. Et ideo datum fuit illi animae donum gratiae, per quam posset corpori praesidere et illud regere et elementa quasi in quadam amicitia custodire, et hoc, quamdiu vellet, suo auctori subiacere. Hoc autem donum gratiae vocat Anselmus iustitiam originalem. Et sic patet quod, quantum ad immortalitatem, contra primum genus moriendi aptitudinem habebat a natura, sed complementum a gratia.

 

Similiter quantum ad secundum genus moriendi, quod est per humidi consumtionem. Vis enim nutritiva potens erat ad convertendum alimentum sibi sufficiens, et alimenta efficacem habebant virtutem ad nutriendum ; et ex hoc homo idoneus erat ut conservaretur in eo sine corruptione humidum naturale. Sed quia humidum radicale paulative consumitur nec potest reparari per quodcumque alimentum, ideo data est virtus specialis cuidam ligno, quod dictum est lignum vitae, per cuius sumtionem repararetur humidum radicale. Et hoc quidem non fuit ex conditione naturae, sed ex beneficio Conditoris, sicut dicit Augustinus.

 

Similiter et quantum ad tertium genus, quod quidem fit per extrinsecam laesionem. Adam enim fortis et potens erat ad repellendum nociva, sapiens et diligens ad praecavenda, nec habebat nociva extrinseca ; et ideo idoneitatem habebat ut per nullius laesionem incurreret mortem. Verumtamen quod bestiae, et si qua alia sunt quae nocere possent, ipsum omnino non laederent, nec in somno nec in vigilia, hoc non erat a natura, sed a Dei speciali providentia, quae ita eum custodiebat ut sub pedibus eius omnia subiacerent, ut nihil cuperet ipsum offendere, et, si cuperet, non valeret.

 

Et sic patet quod immortalitas, quae fuit in statu innocentiae, quantum ad aptitudinem fuit a natura, quantum ad complementum fuit a gratia.

Et per hoc pro magna parte patet responsio ad obiecta. Rationes enim quae probant quod non fuit simpliciter a natura, concedendae sunt, quia verum concludunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod fuit a natura, quia fuit ei innata, dicendum quod non omne quod inest homini a principio suae nativitatis naturale est, nisi extendatur hoc nomen naturale ; multa enim bona gratis data concreantur et dantur cum natura, sicut planum est. Et ideo illud non valet.
  2. Ad illud quod obicitur, quod mors non poterat intervenire nisi praevia culpa, dicendum quod hoc non erat solum propter naturam, sed propter beneficium gratiae, quod erat naturae superadditum. Quia enim originalis iustitia faciebat naturam immortalem esse, et hanc non poterat perdere nisi per culpam, ideo mors non poterat intervenire nisi per culpam.
  3. Ad illud quod obicitur, quod innocentia erat a natura, ergo similiter et immortalitas, dicendum quod innocentia dupliciter potest dici : uno modo privative, quia privat culpam ; alio modo positive, quia ponit iustitiam contrariam. Innocentia autem non erat causa immortalitatis, secundum quod dicit puram privationem, sed secundum quod importat originalem iustitiam, merito cuius erat in anima vis totius corporis contentiva.
  4. Ad illud quod obicitur, quod continuatio vitae est ex coniunctione animae et corporis, dicendum quod ad continuationem vitae non sufficit appetitus, sicut ad beatificationem non sufficit appetere beatitudinem, sed necessaria est ulterius virtus ad satisfaciendum appetitui. Omnis enim natura appetit esse et durare, non solum hominum, sed etiam brutorum, non tamen in omnibus est immortalitas. Et ideo non sequitur quodsi a natura sit continuatio appetitus, quod a natura sit continuatio immortalitatis.
  5. Et per hoc patet responsio ad aliud quod obicitur, quod ab eodem est datio esse et conservatio. Dicendum enim quod etsi illud sit verum de conservatione quae est ad tempus, non tamen est verum de perpetuatione ; multa enim sunt quae possunt dare esse et tamen non possunt perpetuare.
  6. Ad illud quod ultimo obicitur, quod per esum ligni vitae et aliorum lignorum poterat in esse conservari, dicendum quod ista non erat tota causa, immo necessaria erat divina virtus protegens et prohibens nociva et interior virtus conservans et concilians contraria. Praeterea, quod lignum vitae talem effectum haberet, hoc speciale donum erat Dei, sicut etiam quod tanto tempore vestimenta et calceamenta populi Israel potuerunt sibi praebere obsequia. Et sic patet illud.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum immortalitas innocentiae eadem per essentiam fuisset cum immortalitate gloriae.

 

Secundo quaeritur, utrum eadem esset immortalitas innocentiae per essentiam cum immortalitate gloriae, si homo stetisset.

Et quod sic, videtur.

  1. Augustinus, De vera religione : Per Christum recuperamus quod perdidimus in Adam : ergo illam immortalitatem, quam in Adam perdidimus, per Christum recuperamus ; sed illa immortalitas, quam recuperamus per Christum ; est immortalitas gloriosa : ergo etc.
  2. Item, potentia materiae disposita est eadem per essentiam cum se ipsa indisposita ; sed immortalitas innocentiae et immortalitas gloriae sic se habent sicut potentia indifferens et potentia disposita dispositione quae est necessitas, cum in statu innocentiae poterat mori et non mori, in statu gloriae necesse habeat non mori, ergo etc.
  3. Item, liberum arbitrium confirmatum et non confirmatum est idem per essentiam, similiter et caritas : ergo pari ratione et immortalitas ; sed sic se habent haec immortalitas et illa : ergo etc.
  4. Item, mortalitas in statu innocentiae non est alia a mortalitate in statu miseriae, quia non est post peccatum data nova potentia nec ablata : ergo pari ratione in statu innocentiae et statu gloriae non est alia et alia immortalitas.
  5. Item, si homo stetisset, transferretur ad immortalitatem, ita quod nullius proprietatis nobilis in eo fieret deperditio : ergo cum immortalitas in homine diceret conditionem nobilem, si transferretur, illa immortalitas non amitteretur ; sed non sunt in eodem homine duae immortalitates simul et semel : ergo immortalitas innocentiae et immortalitas gloriae non differunt.

 

Sed contra :

  1. Quod habet aliud et aliud principium proximum differens per essentiam, est differens per essentiam ; sed immortalitas in statu innocentiae et in statu gloriae habent aliud et aliud principium differens per essentiam, quia illa est a gloria, ista est a gratia gratis data : ergo differunt per essentiam.,
  2. Item, non est transitus ab eodem in idem ; sed transitus esset ab immortalitate innocentiae ad immortalitatem gloriae : ergo illa immortalitas et ista non sunt eadem.
  3. Item, quorum opposita sunt diversa, ipsa sunt diversa ; sed immortalitas status innocentiae non opponitur mortalitati, cum simul inessent eidem - Adam enim et mortalis erat et immortalis - sed immortalitas gloriae opponitur illi : ergo non est eadem cum illa immortalitate.
  4. Item, licet vita Adae esset una et continua, si stetisset in via et patria, status tamen vitae et conditio esset alia et alia, quia conditio animalitatis et spiritualitatis non habent identitatem, sed potius oppositionem et diversitatem : ergo cum immortalitas non dicat solum vitam, sed potius conditionem vitae secundum statum animalem et spiritualem, videtur quod immortalitas sit alia et alia.
  5. Item, hoc ipsum videtur per illud quod dicitur in littera : Alia est immortalitas quam amisimus, alia quam in resurrectione speramus. Ex hac auctoritate expresse colligitur quod alia sit immortalitas viae et alia patriae.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod cum idem sit significatum in principali et sumto, sive in abstracto et concreto, idem est significatum huius quod est immortale et eius quod est immortalitas . Immortale autem dicitur quod est aptum natum sive potens non mori ; immortalitas igitur idem est quod potentia sive aptitudo ad non moriendum. Et haec potentia ad non moriendum non est aliud quam potentia animae in regendo et continuando corpus, ut nunquam deficiat nec ab ea separetur. Haec autem potentia consequitur ipsum liberum arbitrium et ei conformatur. Unde sicut in statu innocentiae homo poterat peccare et non peccare, sic anima poterat corpus continere et non continere et homo poterat mori et non mori. Quia vero in statu gloriae impossibile est liberum arbitrium peccare, impossibile est etiam animam corpus deserere. Et quia in statu miseriae necesse habet peccare et aliquando in peccato esse, saltem in sua origine, ideo impossibile est animam corpori vitam continuare.

Quemadmodum igitur ipsius liberi arbitrii potentia in statu innocentiae et gloriae est eadem per essentiam, differens solum secundum statum et dispositionem superadditam, sic illa potentia continuandi et regendi corpus, quae dicitur immortalitas, per essentiam est eadem, differens sola superaddita dispositione.

Et ideo, cum quaeritur, utrum immortalitas innocentiae et gloriae, sive viae et patriae, esset eadem, responderi potest quod eadem est quantum ad potentiam, sed alia quantum ad dispositionem superadditam ; vel, ut proprius dicamus, una et eadem est, sed altera sive alterata, sicut Coriscus albus et niger idem est, sed alteratus.

Et ideo concedendae sunt rationes ostendentes quod haec immortalitas et illa per essentiam essent una.

 

[Ad obiecta] : Ad rationes ad oppositum facile est respondere.

  1. Nam ad illud quod primo obicit, quod principium proximum huius immortalliatis et illius est aliud et aliud, plana est responsio, quia principium praecipuum, scilicet potentia contentiva, est una et eadem, licet sit aliter et aliter disposita, hinc gratia, inde vero gloria.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non est transitus ab eodem in idem, dicendum quod transitus ab hac immortalitate ad illam est per dlversificationem statuum, quia est transitus a statu in statum ; et ideo, sicut quod movetur a statu imperfectionis ad statum perfectionis non dicitur aliud et aliud, sed status dicitur alius et alius, sic in proposito intelligendum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod habent diversa opposita, dicendum quod illa diversitas oppositionis venit ex ratione superadditae dispositionis, sicut intelligitur in libertate arbitrii, quae est libertas a coactione et a culpa et a miseria. Libertas enim a culpa superaddit aliquam dispositionem, scilicet gratiam ; libertas autem a miseria superaddit aliam dispositionem, scilicet vel innocentiam vel gloriam, ratione quarum dispositionum habet opponi diversis. Sic et immortalitas gloriae superaddit ultra im mortalitatem innocentiae, sicut dispositio quae est necessitas, supra dispositionem quae est congruitas.
  4. Ad illud quod obicitur, quod immortalitas dicit conditionem vitae sive statum, dicendum quod verum est, sed non principaliter immo principalius dicit potentiam corporis contentivam, sicut praedictum est ; et ideo ratio illa non cogit.
  5. Ad ultimum, scilicet ad auctoritatem Magistri, iam patet responsio. Quod enim dicitur quod sit alia et alia, aut intelligitur hoc esse dictum quia est altera et altera, aut intelligitur esse alia et alia, non quantum ad ipsam potentiam, quam principaliter importat ipsa immortalitas, sed quantum ad dispositionem superadditam. Et sic patet responsio ad quaesita.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes, circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : In primo statu fuit corpus hominis animale. Animale enim denominatur ab anima : ergo omne corpus habens animam potest et debet dici animale ; sed corpus gloriosum est huiusmodi : ergo animale dici potest. Qualiter ergo dividitur animale contra spirituale ? Si tu dicas quod anima nominat ibi vitam carnalem, sicut dicitur Ioannis 12, 25 : Qui amat animam suam perdet eam ; sed tali modo vivere est reprehensibile : ergo videtur quod tale corpus non competeret statui innocentiae.

Respondeo : Dicendum quod nomen generis aliquando appropriatur ei quod pro sui incompletione vel imperfectione non addit nomen speciale ; unde, sicut animal appropriatur bestiis et dicuntur bestiae esse animalia, sic animale, dictum ab anima, appropriatur quodam modo his quae habent animam cibativam. Et ideo voluit Augustinus appellare corpus animale, id est corpus alimoniis egens ; et iste modus dicendi attenditur, secundum quod animale venit ab anima. Et patet responsio ad obiecta.

Alio modo posset dici, licet minus proprie, quod animale veniret ab hoc quod est animal ; et cum animal approprietur bestiis, diceretur corpus animale, id est bestiis simile. Erat autem Adam in sua conditione, quantum ad corpus, consimilis bestiis in hoc quod indigebat refici cibis ; quantum ad mentem vero erat in honore et bestiis dissimilis. Sed quia, cum in honore esset, non intellexit, immo peccavit, ideo comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis, ut non solum ipse et eius posteri bestiis essent similes indigentia cibi, sed etiam in bestialitate et appetitu mentis. Et sic patet, pro quanto dicitur Adam habuisse corpus animale, et quomodo dividitur contra spirituale.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Quod habebat corpus mortale et immortale. Cum enim mortale et immortale sint opposita, videtur quod duo opposita simul et semel inessent eidem.

Item, animal essentiali divisione dividitur per mortale et immortale, sicut per rationale et irrationale. Si ergo impossibile est animal simul et semel esse rationale et irrationale, impossibile est esse mortale et immortale.

Respondeo : Dicendum quod immortale dupliciter dicitur. Uno modo, prout privat actum et aptitudinem moriendi, et sic dicitur immortale quod non est potens mori ; et hoc modo directe opponitur ei quod est mortale, et impossibile est esse circa idem. Alio modo, prout privat actum solum, et tunc dicitur immortale, id est potens non mori ; et hoc modo mortale et immortale non habent oppositionem, quoniam potentiae rationales et illae quae rationalibus subiciuntur, sunt ad opposita ; et ideo, licet actus sint oppositi, potentiae tamen non sunt oppositae.

Et sic patet responsio ad illa obiecta ; procedunt enim secundum quod immortale privat potentiam. Et si tu obicias quod potentiae distinguuntur per actus, et ita si actus sunt oppositi, et potentiae similiter, dicendum quod illud habet locum in potentiis naturalibus puris ; vel si in aliis potentiis locum habet, intelligitur de actu, qui circumplectitur totam potentiam. Cum autem potentia est ad opposita, unus illorum actuum potentiam totam non circumplectitur.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod post peccatum corpus factum est mortuum. Mortuum enim et vivum opponuntur privative : ergo si corpus Adae post peccatum vivebat, falsum est dicere quod mortuum erat. Si tu dicas hoc esse dictum quia necessitati moriendi erat adstrictum, pari ratione, cum haberet necessitatem ad putrefactionem, deberet dici corpus Adae esse putrefactum.

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in XIII libro De civitate Dei, mortuum potest esse nomen vel participium. Secundum quod est participium, sic significat mortem infuisse, quia est participium praeteriti temporis ; et tunc dicitur esse aliquis mortuus, in quo mors prius fuit. Secundum autem quod est nomen, sic denominat aliquem non solum a morte quae infuit, sed etiam a morte quae inest, sicut dicitur aliquis albus ab albedine quae inest. Et quoniam mors nihil aliud dicit quam tendentiam ad non-esse, et homo continue ad non-esse tendit post lapsum, hinc est quod continue est in morte et ideo continue potest dici mortuus. Et ideo dicit Apostolus quod corpus mortuum est propter peccatum.

Quod ergo obicitur, quod mortuum et vivum opponuntur, dicendum quod verum est, secundum quod mortuum simpliciter privat vivum, hoc est, secundum quod dicit actualem separationem sive terminum corruptionis. Quando autem dicit ordinem ad illum terminum, non opponitur de se, sed ratione eius ad quod ordinat, quia ordinat ad oppositum vitae ; et sic simul possunt stare, immo necesse est simul esse cum vita praesenti. Et ideo signanter participium huius verbi morior est anomalum nec tenet formationem aliorum participiorum praeteriti temporis, sicut dicit Augustinus.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Sumeret de ligno vitae, quo perfecte immortalis factus, cibi alimenta ulterius non requireret. Contra hoc est : quod est corruptibile non potest dare incorruptionem ; sed fructus illius ligni vitae erat corruptibilis, aliter non posset manducari et digeri : ergo non poterat homini praebere perfectam immortalitatem.

Item, aut ille fructus convertebatur in corpus humanum aut non. Si non, ergo non reficiebat nec sustentabat ; si sic, ergo erat eiusdem naturae cum carne reliqua : ergo videtur quod immortalitatem praestare non poterat.

Respondeo : Dicendum quod illud lignum vitae dicitur ab Augustino potuisse praestare perfectam immortalitatem, non quia propria virtute posset corpus hominis facere incorruptibile, cum hoc sit solius potentiae divinae, sed quia virtute sibi data habebat ad hoc disponere, et divina virtus illi ligno tamquam sacramento assisteret, quae immortalitatem perficeret.

Et quod lignum vitae hanc posset habere virtutem, ut ad immortalitatem disponeret, satis patet in multis similibus. Multa enim sunt aromata, ut myrrha et balsamus, quae corpus hominis diu a putrefactione conservant. Quod vero ratione divinae virtutis assistentis diceretur corporibus illis immortalitatem praebere, simile habetur in Sacramentis, quae dicuntur conferre gratiam, quamvis non ipsam gratiam creent, sed divina virtus ipsis assistens, sicut melius in quarto libro explicari habet. Sic et in proposito intelligendum est, cum lignum vitae esset primis hominibus in sacramentum, sicut dicit Augustinus.