Distinctio XXVIII — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO XXVIII
Id vero inconcusse et incunctanter etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra determinavit Magister quantum potest liberum arbitrium cum gratia ; in hac vero parte determinat quantum potest liberum arbitrium sine gratia. Et dividitur haec pars in duas.
In prima determinat de potestate liberi arbitrii lapsi, quam habet, gratia circumscripta.
Secundo vero determinat de libero arbitrio primi hominis, utrum gratia operante et cooperante eguerit, infra distinctione vigesima nona : Post haec considerandum est, utrum etc.
Dividitur autem pars ista in tres partes.
In prima, quia Pelagiam errabant circa potestatem liberi arbitrii, ponit illius haeresis improbationem.
In secunda vero respondet ad Pelagianorum argumentationes, ibi : Quod vero dicunt, sine gratia etc.
In tertia vero subiunglt catholicae veritatis expressionem, ibi : Id vero de gratia et libero arbitrio indubitanter teneamus etc.
Media pars dividitur in tres partes secundum tria media, a quibus sumuntur tres rationes, quibus Magister respondet.
Primo enim respondet ad illud quod Pelagius dicebat, nullum esse culpandum, si non vitat vel non facit illud quod sibi est impossibile. Ex quo sumuntur duae rationes, ad quas Magister respondet duobus capitulis.
Secundo vero respondet ad illud quod Pelagius dicebat, quod nihil est tam in nostra potestate quam ipsa voluntas, quod etiam ab ipso Augustino Pelagius assumserat, ibi : Alibi etiam Augustinus dicit quod huic gratiae etc.
Tertio vero respondet ad illud quod Pelagius dicebat : Quod credere nostrum est, quod etiam extraxerat de verbis Augustini ex duobus locis ; et ideo Magister respondet in duobus capitulis. Et incipit ilia pars ibi : In expositione quarumdam propositionum etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio de potestate liberi arbitrii, circumscripta gratia.
Circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, quantum possit liberum arbitrium absque gratia gratum faciente.
Secundo vero quaeritur, quantum possit per se absque gratia gratis data.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum liberum arbitrium sine gratia gratum faciente possit a culpa resurgere.
Secundo quaeritur, utrum possit absque gratia gratum faciente adversarium vincere.
Tertio quaeritur, utrum possit Dei mandata implere.
ARTICULUS I.
Quantum possit liberum arbitrium absque gratia gratum faciente.
QUAESTIO I.
Utrum liberum arbitrium absque gratia gratum faciente possit a culpa resurgere
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum liberum arbitrium absque gratia gratum faciente pcssit a culpa resurgere. Et quod non, videtur :
- Primo per illud quod dicitur ad Romanos 3, 24 : Iustificati gratis per gratiam ipsius ; et paulo ante : Ex operibus legis non iustificatur omnis caro ; et expressius ad Titum 3, 24 : Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam etc. Igitur, gratia gratum faciente circumscripla, non potest liberum arbitrium per se resurgere a culpa.
- Item, ad Galatas 2, 21 : Non abicio gratiam Dei ; si enim pet legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si ergo virtute liberi arbitrii posset homo ad iustitiam redire, videtur quod Christus frustra mortuus esset ; quod si hoc est impium dicere, patet etc.
- Item, nemo petit ab alio quod habet in sua potestate ; sed in Psalmo [40, 5] petit vir sanctus : Sana animam meam, quia peccavi tibi ; docet etiam nos ipse Salvator petere in oratione dominica : Et dimitte nobis debita nostra. Ergo etc.
- Item, hoc ostenditur ratione, quam facit Bernardus : Cum aliquis de impio fit pius, de malo fit bonus ; et cum de malo fit bonus, melioratur ; nullus tamen habet posse supra se : ergo nullus potest se ipsum meliorare propria virtute : ergo nec absque gratia Dei a culpa resurgere.
- Item, omni peccato offenditur Deus, qui est ipsa iustitia, et omne peccatum fit contra mandatum Dei ; sed tanta est offensa quantus est ille qui offenditur : cum igitur ipse sit infinitus, offensa habet aliquo modo rationem infiniti. Si igitur liberum arbitrium potentiae finitae est, impossibile est quod in pristinum statum, redeat nisi reducatur per divinam misericordiam, quae sua gratuita bonitate condonet culpam sive remittat offensam ; hoc autem non fit sine gratia : ergo etc.
- Item, peccatum est privatio vitae spiritualis et privatio lucis ; sed vita spiritualis non potest redire ad animam nisi a fonte vitae, nec lux nisi a fonte Ilicis : ergo impossibile est quod anima resurgat a culpa, nisi Deus, qui est fons vitae et lux perennis, sua benignitate eam vivificet et illuminet ; hoc autem non est nisi per donum gratiae : ergo etc.
Sed contra :
- Damascenus : Peccatum est ab eo quod est secundum naturam in id quod est praeter naturam aversio ; sed facilius est unicuique rei moveri secundum naturam quam praeter naturam : ergo, si liberum arbitrium virtute propria peccando potest moveri praeter naturam, virtute propria redire poterit ad naturam : ergo sicut potuit cadere, ita et resurgere.
- Item, maior est virtus liberi arbitrii quam naturae ; sed natura, cum infirmatur, sanari potest absque auxilio medicinae : ergo multo fortius liberum arbitrium, cum infirmatur per culpam, sanari potest absque omni gratia.
- Item, absque gratia gratum faciente de ignorante potest fieri homo sciens, non solum in his quae subsunt naturae, sed etiam in his quae sunt supra naturam : ergo pari ratione absque gratia gratum faciente poterit homo fieri iustus de peccatore.
- Item, peccator in mortali peccato existens potest desiderare et velle iustitiam ; sed nihil aliud est esse iustum quam velle iustitiam, quia iustitia est rectitudo voluntatis ; tunc autem voluntas recta est quando vult iustitiam : ergo peccator in mortali peccato absque gratia gratum faciente iustificari potest.
- Item, per eamdem vim per quam quis movetur ad aliquid quiescit ibidem : ergo, si aliquis non movetur ad culpam nisi voluntate, non quiescit ibi nisi per voluntatem et quamdiu vult : ergo, si non vult in culpa persistere absque gratia gratum faciente, videtur quod possit a culpa resurgere. Si tu dicas quod non potest velle, contra : Potestates rationales sunt ad opposita sicut dicit Philosophus, et voluntas, quamdiu est in via, vertibilis est : ergo sicut voluntarie potuit culpam appetere, ita voluntarie potest a culpa resurgere.
- Item, inter gratiam et culpam media est innocentia, sicut melius patebit infra ; ergo, cum possit ab aliquo haberi innocentia sine gratia, sicut habita fuit ab Adam in primordio, et innocentia habita deleatur culpa, videtur quod sine gratia gratum faciente aliquis possit a culpa resurgere.
Respondeo : Dicendum quod in huius quaestionis determinatione aliter senserunt philosophi, aliter senserunt haeretici, aliter senserunt tractatores catholici.
Philosophi enim, ignorantes qualiter peccato offendatur divina maiestas et qualiter per ipsum adimatur potentiarum habilitas, dixerunt quod homo per exercitationem poterat iustus effici, sicut per inordinationem a recta ratione factus erat iniustus. Unde et Phiiosophus dicit quod pravus, ad meliores exercitationes deductus, aut multum proficiet aut perfecte in contrarium habitum restituitur.
Haeretici vero, aliquod lumen fidei habentes, cognoverunt quod per peccatum offenditur maiestas divina et quodam modo damnificatur. Excaecati tamen non consideraverunt qualiter ex culpa natura infirmatur ; et ideo dixerunt quod ad hoc quod liberum arbitrium a culpa resurgat non est sibi necessaria aliqua gratia curans, sed sufficit sola gratuita Dei misericordia, quae inclinatur ad remittendum peccata nostra propter satisfactionem, quam Christus sibi facere voluit, dum se in cruce pro nobis obtulit.
Sed haec positio non tantum a veritate deficit, sed etiam, dum contraria implicat, se ipsam destruit. Dicit enim quod ad hoc quod liberum arbitrium a culpa resurgat necesse est quod Deus sibi culpam remittat ; et tamen non est necesse quod aliquid sibi tribuat vel circa ipsum faciat. Si enim Deus non mutatur et iterum ipse iuslus iudex est, ut nihil acceptet nisi tantum quantum valet, ad hoc quod culpa remittatur et peccator Deo reconcilietur necesse est quod aliquid ipsi peccatori tribuatur, per quod morbus peccati sanetur.
Catholici vero tractatores et luce fidei et auctoritate Scripturae cognoverunt quod peccatum et Dei est offensivum et etiam quodam modo damnificativum, dum homo se transfert de servitio Dei ad servitutem diaboli, et etiam imaginis deformativum. Et ideo dixerunt quod ad hoc quod liberum arbitrium resurgat a culpa, necessaria est gratia, non solum secundum quod gratia dicitur gratuita voluntas Dei nec etiam secundum quod dicitur liberalis passio Christi, sed etiam secundum quod dicitur habitus animi. Gratuita enim voluntas Dei concurrit ad hoc quod fiat offensae remissio : voluntarie enim nobis condonat offensam ; liberalis autem passio Christi concurrit ad hoc quod fiat damni satisfactio ; habitus infusus concurrit ad hoc quod fiat morbi curatio et imaginis reformatio. Et ideo ad hoc quod homo resurgat a culpa, multum per omnem modum necessaria est sibi gratia.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod homo absque gratia gratum faciente non potest a culpa resurgere.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium, quod motus in id quod est secundum naturam, facilior est quam ille qui est in id quod est praeter naturam, dicendum quod illud verum est de illo motu qui est secundum naturam, ita quod subiacet potestati naturae ; et de illo etiam motu qui est praeter naturam, ita tamen quod non corrumpitur nec diminuitur ibi naturae potestas, sicut est in motu lapidis sursum. Facilius enim regreditur deorsum quam ascenderit sursum, tum quia moveri deorsum est in eius potestate ; tum etiam quia per motum sursum nihil diminuebatur vel adimebatur de eius gravitate.
Non sic autem est in proposito, tum quia moveri ad iustitiam est per virtutem supra naturam ; tum etiam quia motus ad culpam diminuit habilitatem liberi arbitrii. Per peccatum enim non solum homo exspoliatur gratuitis, sed etiam vulneratur in naturalibus.
- Et per hoc patet responsio ad sequens, quod obicitur de similitudine sanitatis naturae ad sanitatem voluntatis ; non enim est simile. Nam sanitas corporalis est in potestate naturae, sanitas vero spiritualis est per aliquid quod est supra naturam. Cum autem aliquid infirmatur corporaliter, non omnino naturae perimitur virtus, quae erat principium sanitatis ; et ideo a tali infirmitate ad sanitatem naturaliter potest fieri regressus. In peccato vero perditur ipsa gratia Dei et Justitia, per quam erat spiritualis sanitas ; et pro tanto dicitur grave peccatum esse mortale, quia aufert homini principium vitae. Et propterea, sicut de mortuo non potest, fieri vivus nisi virtute mirabili et supra naturam, sic nec de peccatore potest fieri iustus naturaliter vel voluntarie, sed mirabiliter.
- Ad illud quod obicitur de ignorante, quod potest fieri sciens sine gratia gratum faciente, dicendum quod non est simile ; ignorantia enim, in quantum huiusmodi, potius dicit defectum poenae quam culpae. Unde ignorans, secundum quod ignorans, non displicet Deo ; peccans autem, secundum quod peccans, Deo displicet ; et ideo culpae recte opponitur gratia, quae reddit Deo acceptum, sicut ignorantiae opponitur scientia. Et quoniam oppositum expelli habet per suum oppositum, ideo non sequitur quodsi ignorantia habet expelli sine gratia, quod similiter culpa.
- Ad illud quod obicitur, quod peccator, manens in mortali, potest velle iustitiam, dicendum quod velle aliquid est dupliciter : vel exiliter et semiplene, sicut dicitur : Vult, et non vult piger, vel plene et sufficienter, sicut dicit Apostolus ad Philippenses 2, 13 : Deus operatur in nobis velle et perficere. Primo modo potest esse in peccatore, et talis voluntas non facit aliquem iustum ; secundo modo non potest esse sine gratia praeveniente et adiuvante voluntatem. Hoc autem secundo modo, non primo, voluntas iustitiae reddit animam iustam.
- Ad illud quod obicitur, quod per eamdem vim, per quam aliquid movetur, quiescit, dicendum quod verum est in eo motu qui est ad aliquod complementum ; hoc autem non oportet esse in motu corruptionis et destructionis. Aliquis enim interficitur per violentiam, non tamen oportet quod per illam eamdem vim in morte persistat. Et quia peccatum corruptio dicitur, non oportet quod quis persistat in peccato ex solo actu voluntatis, sicut per actum voluntatis se in peccato praecipitavit, sicut patet in eo qui se voluntarie interficit vel voluntarie se demergit.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus possit restituere innocentiam et ita delere culpam absque gratia, dicendum quod hoc verum est ; sed largitas divinae misericordiae sic decrevit auferre malum, per quod homo Deo displicet, ut simul daretur borium, per quod homo Deo placeret ; nec unquam expellit culpam quin sanctificet ipsam animam et in ea habitet per gratiam. Unde nihil est medium secundum tempus inter iustum et impiam ; ex quo enim homo nascitur, necesse est animam eius vel esse perversam per culpam ver erectam per gratiam.
QUAESTIO II.
Utrum liberum arbitrium absque gratia gratam faciente possit adversarium suum vincere.
Secundo quaeritur, utrum liberum arbitrium absque gratia gratum faciente possit adversarium suum vincere. Et quod sic, videtur.
- Genesis 4, 7 dictum est Cain : Subter te erit appetitus tuus, et tu dominaberis illius ; sed constat quod Cain lam erat in mortali peccato : ergo in statu illo dominari poterat appetitui proprio ; sed nullam victoriam habet in nobis adversarius nisi per nostrum appetitum. Si igitur absque gratia gratum faciente Cain superare poterat proprium appetitum, videtur quod posset etiam vincere adversarium.
- Item, Bernardus, in libro De libero arbitrio : Liberum arbitrium est potentissimum sub Deo. Et ibidem dicit quod liberum arbitrium sui omnino defectum non patitur, quare potissime in ipso aeternae et incommutabilis imago deitatis videtur. Nam si habet initium, nescit tamen occasum ; nec de iustitia vel de gratia accipit augmentum nec de peccati miseria detrimentum. Ergo, si liberum arbitrium, adiutum gratia et iustitia, possit superare adversarium, pari ratione videtur quod possit etiam per se ipsum.
- Item, spiritus luxuriae deicitur vel vincitur per continentiam et spiritus iracundiae per patientiam et sic de aliis ; sed continentia et patientia possunt haberi absque gratia gratum faciente per gratiam gratis datam : ergo videtur etc.
- Item, difficilius est vincere se ipsum quam vincere diabolum ; sicut enim habitum fuit, et Magister dicit supra, distinctione vigesima prima : Fortior est fentatio carnis quam tentatio hostis ; sed homo absque gratia gratum faciente potest se ipsum vincere et morti exponere, sicut patet in haereticis : ergo multo fortius videtur quod absque gratia gratum faciente possit de diabolo triumphare.
- Item, adversarius noster, in quo nulla est gratia gratum faciens, frequenter potest nos devincere et sibi subiugare. Si ergo non est peioris conditionis homo quam sit diabolus, videtur quod absque aliquo dono gratiae possit quis adversarium suum vincere.
Sed contra :
- I ad Corinthios 15, 57 : Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Iesum Christum Dominum nostrum. Igitur sine auxilio Christi nemo potest de inimico habere victoriam ; si ergo Christus auxiliatur nobis per gratiam suam, per quam nos iustificat, videtur etc.
- Item, ad Romanos 7, 24-25 : Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et respondet : Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Si ergo nullus vincit adversarium nisi qui liberatur a lege peccati et mortis, videtur quod absque gratia Dei per Iesum Christum, quae quidem est gratia gratum faciens, non possit adversarium vincere.
- Item, super illud Psalmi [106, 12] : Infirmati sunt etc., Glossa : Non potentes resistere vitiis per se. Deo enim desistente ab auxilio, laborare potest homo, sed non vincere. Ergo videtur quod absque auxilio gratiae gratum facientis non contingit vincere tentatorem. Quodsi tu dicas hoc intelligendum esse de gratia gratis data, non gratum faciente solum, obicitur per aliam Glossam super illud Psalmi [77, 49] : Immissiones per angelos malos etc., ibi Glossa : Diabolus potestatem habet in peccatore sicut in proprio pecore. Ergo, cum non possit a peccato erui nisi per gratiam gratum facientem, non potest nisi per illam erui a potestate diaboli : ergo sine illa non potest ipsum devincere.
- Item, vincenti debetur corona, secundum quod dicitur Apocalypsis 2, 7-10 et 3, 12-21 ; sed nulli pugnanti contra adversarium debetur corona gloriae nisi ei qui habet gratiam gratum facientem : ergo nullus absque illa potest diabolum devincere.
- Item, quidquid homo faciat et quidquid etiam caveat, quamdiu est sine gratia gratum faciente manet in culpa, sicut prius ostensum est ; sed, cum manet in culpa, servus est diaboli, servus est etiam peccati ; et qui servus est diaboli, victus est a diabolo, secundum quod dicitur II Petri 2, 19 : igitur absque gratia gratum faciente impossibile est de diabolo triumphare.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod differt dicere aliquem resistere adversario et aliquem vincere adversarium : plus enim importat victoria quam resistentia. Resistentia namque consistit in hoc quod quis non consentiat suggestioni diabolicae ; sed victoria consistit in assequendo oppositum eius quod diabolus intendebat. Intendebat autem diabolus hominem reddere inimicum Deo et facere dignum aeterno supplicio. Tunc igitur homo vincit adversarium, quando sic resistit tentationi ut efficiatur maior Dei amicus et mereatur regnum aeternum.
Et quoniam hoc absque gratia gratum faciente esse non potest, ideo concedendum est quod, etsi quis per gratiam gratis datam possit diabolo resistere, ut ei non consentiat suggerenti, tamen absque dono, quod reddat hominem acceptum Deo, ipsum vincere non potest, ut contra eius intentionem proficiat dignitate meriti vet in merito condigni.
Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud vero quod obicitur de eo quod dictum est Cain : Subter te erit appetitus tuus etc., dicendum quod, etsi in potestate eius esset appetitum refrenare ut in actum peccati non procederet, etiam absque gratia gratum faciente, non tamen ex hoc sequitur quod posset adversarium devincere ; quia, etsi sine gratia hoc faceret, esset ibi resistentia per quam vitaret poenam, non tamen esset ibi victoria per quam mereretur palmam.
- Ad illud quod obicitur, quod « liberum arbitrium dicitur esse potentissimum sub Deo, et quod non augetur nec minuitur », dicendum quod, quemadmodum fuit supra expositum, hoc intelligitur quantum ad privationem coactionis, non quantum ad potentiam servandae rectitudinis.
- Ad illud quod obicitur, quod spiritus luxuriae vincitur per continentiam, dicendum quod, etsi per continentiam, quae est absque gratia gratum faciente, possit quis resistere spiritui luxuriae, ilia tamen resistentia triumphus dici non potest, pro eo quod nullam ex hoc assequitur palmam.
- Ad illud quod obicitur, quod potest quis vincere se ipsum sine gratia gratum faciente, dicendum quod falsum est. Quamvis enim haereticus, qui exponit se morti, videatur se ipsum vincere, non tamen est ibi victoria, sed deiectio. Superatur enim ab erroris improbitate et conscientiae perversitate et obstinationis profunditate ; et propter hoc magis meretur confusionem et ignominiam ex illa mortis perpessione quam gloriam.
- Ad illud quod obicitur, quod diabolus potest vincere hominem absque gratia, dicendum quod victoria diaboli consistit in subiugando sibi hominem per peccatum, victoria vero hominis consistit in promerendo illud quod diabolus amisit ; et ideo, sicut facilius est peccare quam in bonum proficere, sic facilius est diabolum superare hominem, quam hominem adversarium vincere. Praeterea, diabolus non vincit hominem nisi volentem et consentientem, diabolus autem nunquam vincitur volens ; et ideo non sequitur, quodsi diabolus potest reportare victoriam de homine absque gratia, quod similiter possit esse e converso, immo non est simile, sicut ostensum est.
QUAESTIO III.
Utrum liberum arbitrium absque gratia gratum faciente possit omnia mandata implere.
Tertio quaeritur, utrum absque gratia gratum faciente liberum arbitrium possit omnia mandata implere. Et quod sic, videtur.
1. Deuteronomii 30, 11-14 : Mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, non est supra te neque procul positum Et post : Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illud. Hoc autem non esset, si observantia mandatorum esset supra posse liberi arbitrii : ergo videtur quod absque gratia gratum faciente, quae est supra liberi arbitrii posse, contingat mandata Dei servari et impleri.
2. Item, hoc videtur auctoritate Novi Testamenti, Matthaei 11, 30 : Iugum meum suave est, et onus meum leve. Hoc autem non esset, si mandata Dei essent supra posse liberi arbitrii : ergo etc.
3. Item, hoc videtur ratione. Multo benignior est Deus servis suis quam sit homo ; sed homo potest mandata hominis servare absque gratia gratum faciente, quae sunt gravia et multa : ergo videtur quod multo fortius servare possit mandata divina.
4. Item, in mandatis Dei aut praecipiuntur ipsa genera operum aut praecipiuntur opera formata. Si praecipiuntur opera formata, ergo qui honorat patrem pietate naturali, non faciens illud ex caritate, videtur illud mandatum omittere quo praecipitur : Honora patrem et matrem, et peccare mortaliter ; quod absurdum est dicere. Si ergo ipsa genera operum sunt in praecepto, et hoc constans est quod possumus facere absque gratia gratum faciente, videtur quod divina mandata absque dono gratiae gratum facientis contingat implere.
5. Item, nihil difficilius est quam animam suam ponere pro alio : Maiorem enim caritatem nemo habet etc., sicut dicitur Ioannis 15, 13 ; sed absque gratia gratum faciente potest quis mortem pro alio subire : ergo multo fortius omnia genera aliorum mandatorum.
Ad oppositum, arguitur sic.
1. Ieremiae 10, 23 : Scio, Domine, quia non est hominis via eius, neque viri ut ambulet et dirigat gressus suos. Sed quicumque implet divina mandata dirigit gressus suos : ergo non est in potestate hominis divina mandata implere.
2. Item, Actuum 15, 11 : Hoc est iugum, quod neque nos neque patres nostri portare potuerunt ; sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari ; et loquitur ibi de mandatis Legis. Ergo divina mandata observare non contingit absque divina gratia.
3. Item, observatio mandatorum Dei facit hominem Dei amicum, unde Ioannis 15, 14 : Vos amici mei estis ; sed nullus potest effici Dei amicus absque dono caritatis et gratiae gratum facientis : ergo impossibile est absque huiusmodi dono mandata Dei servari.
4. Item, observatio mandatorum Dei facit hominem dignum vita aeterna ; unde Matthaei 19, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Sed nullus potest mereri vitam aeternam absque dono gratiae Dei, ut dicitur ad Romanos 6, 23 : Gratia Dei vita aeterna : ergo absque illa nemo potest divina observare mandata.
5. Item, sicut fundamentum Legis Veteris est timor, ita fundamentum Evangelii est amor, sicut insinuat Apostolus ad Romanos 8, 15, et expresse dicit Augustinus. Ergo sicut mandata Legis Veteris observari non poterant absque Dei timore, sic mandata evangelica impleri non possunt absque caritatis amore ; sed donum amoris non est absque dono gratiae gratum facientis : ergo absque huiusmodi dono non contingit divina mandata impleri.
Respondeo : Dicendum quod mandata Dei dupliciter contingit impleri : uno modo quantum ad genus operis, alio modo quantum ad intentionem mandantis. Si loquamur de impletione mandatorum quantum ad genus operis, sic per gratias gratis datas contingit ea impleri, sicut per fidem mandatum de adoratione, et per quamdam naturalem pietatem et devotionem mandatum de parentum honoratione, et sic de aliis.
Alio modo est loqui de impletione mandatorum quantum ad intentionem mandantis ; et sic - quia Deus praecipit mandata ad hoc quod voluntas nostra conformetur voluntati suae, et hoc non potest esse absque caritate, et caritas esse non potest absque dono gratiae gratum facientis - mandata Dei secundum intentionem mandantis absque huiusmodi dono non possunt observari. Et hoc est quod dicit Apostolus ad Romanos 13, 8-10 : Qui diligit proximum legem implevit ; et iterum : Plenitudo legis est dilectio ; et I ad Timotheum 1, 5 : Finis praecepti est caritas de corde puro etc. Hoc ipsum etiam insinuatur Deuteronomii 6, 5, ubi post enumerationem mandatorum decalogi subditur mandatum caritatis, quo dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc.
Patet igitur ex praedictis quanta sit necessitas gratiae gratum facientis, quia non solum est necessaria ad remissionem peccatorum, verum etiam ad victoriam tentationum et ad observantiam mandatorum divinorum. Multipliciter igitur erravit Pelagius, qui dixit liberi arbitrii donum posse habere ut non indigeret gratia gratum faciente. Hac igitur positione tamquam haeretica repudiata, imploranda est gratia Dei, per quam deleantur peccata et vincantur diabolica tentamenta et impleantur divina mandata, non solum secundum genus operis, sed etiam secundum intentionem mandantis, non solum ad vitationem poenae, verum etiam ad meritum gloriae. Nam, etsi primus modus observandi potest esse per gratiam gratis datam, secundus modus non potest esse absque gratia gratum faciente, sicut prius ostensum est.
Et secundum hanc viam procedunt rationes, quae ostendunt absque gratia gratum faciente mandata divina impleri non posse ; unde et concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur de Deuteronomio, quod mandatum non est supra hominem, sed prope, dicendum quod hoc intelligitur de observantia quantum ad genus operis. Si autem intelligatur de observantia quantum ad intentionem mandantis, tunc dicitur esse prope, non quia liberum arbitrium possit in illud per se sine dono gratiae, sed quia gratia Dei praesto est unicuique ; nec aliquis caret gratia, quia gratia desit sibi, sed quia ipse deest gratiae.
- Ad illud quod obicitur, quod mandata Dei levia sunt et suavia, dicendum quod hoc intelligitur in respectu habentis caritatem ; homini enim habenti caritatem est facile diligere inimicum, sed non habenti est valde difficile et quasi impossibile. Et est exemplum in avibus, quae leves sunt ad volandum quando habent pennarum abundantiam ; quando vero pennis privantur, graves sunt et volare non possunt. Ideo Dominus dicit mandata sua esse levia, quoniam volentibus illa servare et converti ad se dat caritatem et pennas virtutum, per quas possunt volare et se super se ipsos faciliter elevare.
- Ad illud quod obicitur, quod homo potest implere mandata hominis etc., dicendum quod non est simile, quia homo indiget obsequio hominis et plus considerat actum exteriorem quam intentionem interiorem. Deus autem, qui bonorum nostrorum non indiget, et magis intuetur corda quam facies, opus hominis non acceptat nisi prius acceptabilis sit ei hominis voluntas, per quam fiunt illa opera.
4-5. Ad quartum et ultimum argumentum satis plana est responsio ex praedictis. Probant enim quod mandata Dei servari possunt absque gratia gratum faciente quantum ad, genus operis. Et hoc quidem verum est. Nam potest homo mandatum illud : Honora patrem tuum etc., absque gratia implere, ut sic vitet poenam. Posset etiam facere et alia mandata, adiutus aliqua gratia gratis data, et non solum facere aliqua quae videntur ardua, sed etiam pati terribilia. In his tamen omnibus non implerentur mandata secundum intentionem et acceptationem divinam, secundum quod expresse dicit Apostolus I ad Corinthios 13, 3, enumerans multiplex genus operis, post quod subiungit : Si caritatem non habuero, nihil mihi prodest. Et hoc fuit quod Pelagius non consideravit, propter quod in errorem cecidit et credidit aliquem ex simplici mandatorum observantia quantum ad exteriora opera dignum esse vita aeterna ; quod est contra fidem piam et sanam, sicut Apostolus explicat in auctoritate praemissa.
ARTICULUS II.
De potestate liberi arbitrii absque gratia gratis data.
Consequenter quaeritur de potestate liberi arbitrii, quantum se extendat absque gratia gratis data. Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum liberum arbitrium absque gratia gratis data possit se ad gratiam gratum facientem sufficienter disponere.
Secundo quaeritur, utrum omni gratia destitutum possit alicui tentioni resistere.
Tertio quaeritur, utrum possit per se, absque omni gratia, in bonum in genere.
QUAESTIO I.
Utrum liberum arbitrium, destitutum gratia gratis data, possit ad gratiam gratum facientem sufficienter se disponere.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum liberum arbitrium, destitutum gratia gratis data, possit ad gratiam gratum facientem se sufficienter disponere.
Et quod sic, videtur.
- Zachariae 1, 3 : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, dicit Dominus. Si igitur Deum converti ad nos non est aliud quam gratiam impartiri, antequam aliqua gratia conferatur, liberum arbitrium potest ad eum converti ; sed se convertendo ad Deum disponit se ad gratiam : ergo etc.
- Item, Boethius : Naturaliter est inserta nobis veri boni cupiditas. Omni igitur gratia gratis data circumscripta, salva animae rationalis natura, potest liberum arbitrium verum bonum desiderare ; sed desiderando verum bonum disponitur ad donum gratuitum : ergo etc.
- Item, omnis potentia naturalis naturaliter appetit suam perfectionem, eo ipso quo illa indiget et ab ea nata est compleri. Si igitur liberum arbitrium aptum natum est compleri per donum gratiae et gloriae, omni gratia privatum perfectionem gratiae desiderabit et quaeret. Si igitur hoc est ad gratiam gratum facientem se disponere, videtur etc.
- Item, sufficienter se ad gratiam disponit qui facit quod in se est ; facere autem quod in se est dicitur homo, quando facit illud quod est in sua potestate. Sed liberum arbitrium, omni gratia destitutum, potest facere quod in se est : nullus enim dubitat, quin possit facere quod potest ; ergo absque omni gratia potest se disponere ad gratiam gratum facientem.
- Item, liberum arbitrium, destitutum gratia gratis data, aut potest aliquid aut nihil. Si nihil potest, ergo nemo esset inculpandus ex hoc quod non se praeparat ad gratiam. Si aliquid potest, vocetur illud quod potest A, tunc verum est dicere quod liberum arbitrium potest in A ; sed faciendo A toto suo posse se praeparat ad gratiam ; et quicumque sic se praeparat, sufficienter se disponit : ergo etc.
- Item, omne peccatum non tantum est expulsivum gratiae, sed etiam nocivum naturae ; sed omnis natura refugit sibi contrarium et nocivum : ergo liberum arbitrium, omni gratia destitutum et sibi relictum, per naturam habet detestari peccatum et refugere ; sed detestando et refugiendo culpam se disponit homo ad gratiam : ergo etc.
Sed contra :
- Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus : Manet ad quaerendam salutem libertas arbitrii, sed admonente prius Deo et invitante ad salutem, ut vel eligat aut sequatur aut agat occasione salutis, hoc est inspirationis Dei. Ergo videtur quod nunquam Jiberum arbitrium nostrum potest se ad viam salutis praeparare nisi adiuvetur per aliquam gratiam gratis datam.
- Item, timor servilis est illud quo mediante declinatur a malo, sicut dicitur Proverbiorum 15, 27 : In timore declinat omnis a malo ; sed timere serviliter est dotium Dei, et nullus potest se disponore ad gratiam nisi declinet a malo : ergo nullus potest ad gratiam se disponere sine aliquo dono gratiae.
- Item, dispositio est eiusdem generis cum eo ad quod disponit : ergo ad bonum gratuitum non potest quis se disponere nisi per aliquid gratis datum : ergo impossibile est quod ad illud se disponat liberum arbitrium, omni gratia destitutum.
- Item, dispositio praevenit illud ad quod disponit : si ergo liberum arbitrium posset se ad gratiam gratum facientem per se ipsum disponere, ergo posset gratiam praevenire. Si igitur hoc est contra naturam gratiae praevenientis, videtur igitur etc.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod vix aut nunquam liberum arbitrium destituitur omni gratia gratis data, quoniam nomine gratiae gratis datae non solummodo intelligimus illa quae enumerat Apostolus I ad Corinthios 12, 8 : Alii datur per Spiritum etc., sed etiam vocatur hic gratia gratis data, quidquid illud sit, quod superadditum est naturalibus, adiuvans aliquo modo et praeparans voluntatem ae habitum vel usum gratiae, sive illud gratis datum sit habitus, sicut timor servilis vel pietas aliquorum visceribus inserta ab infantia, sive sit etiam aliquis actus, sicut aliqua vocatio vel locutio, qua Deus excitat animam hominis ut se requirat.
Sine hac quidem gratia gratis data vix aut nunquam aliquis habens usum liberi arbitrii reperitur ; et sine hac concedendum est liberum arbitrium nunquam sufficienter disponi nec posse se disponere ad gratiam gratum facientem, sicut dicit Bernardus expresse, in libro De libero arbitrio, capitulo 13 : Conatus liberi arbitrii ad bonum cassi sunt, si a gratia non adiuvantur, et nulli, si non excitantur. Et post dicit quod gratia excitat liberum arbitrium, dum seminat cogitatum . Si igitur prima dispositio, quae fit ad gratiam gratum facientem, est cogitatio, et haec non est absque dono gratiae gratis datae, impossibile est quod liberum arbitrium, omni gratia destitutum, ad gratiam gratum facientem disponat se ipsum.
Ratio autem huius est haec : non quia gratia gratum faciens necessario praeexigat dispositionem gratiae gratis datae, sed quia ipsa est quid divinum et res existens supra liberum arbitrium et etiam supra naturale iudicatorium. Ideo liberum arbitrium nunquam assurgit nec ad cognoscendam gratiam nec ad petendam, nisi aliquo modo a sursum excitetur et per aliquod donum gratiae gratis datae, quod tenet quasi medium inter donum gratiae gratum facientis et naturalem libertatem voluntatis. Tenendum est igitur quod liberum arbitrium, si excitetur per aliquod donum gratiae gratis datae, potest ad gratiam gratum facientem se de congruo disponere ; si autem omni tali munere contingat ipsum destitui, nunquam posset ad illam disponi.
Unde rationes hoc ostendentes concedendae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium, quod liberi arbitrii est converti ad Deum, dicendum quod liberum arbitrium lapsum nunquam ad Deum converteretur nisi aliquo munere gratiae excitaretur ; quod quia praesto est, ideo dicit Dominus : Convertimini ad me. Hoc enim ipso quod invitat et vocat, exhibet homini aliquod donum gratuitum, per quod excitetur, et excitatus aliqualiter ad ipsum convertatur, et conversus per gratiam gratum facientem a Deo acceptetur ; et ex hoc dicitur Deus converti ad ipsum.
Unde, si quis velit attendere ordinem liberi arbitrii et gratiae divinae, expresse insinuat Augustinus, in libro De ecclesiasticis dogmatibus, ponens quatuor gradus, inter quos gratia praevenit liberum arbitrium. Ait enim sic : Initium salutis nostrae Deo miserante habemus ut acquiescamus salutari inspirationi, nostrae potestatis est ; ut adipiscamur quod acquirendum admonitione cognovimus, divini est muneris ; ut non labamur, iam adepto salutis munere, sollicitudinis nostrae est et caelestis pariter adiutorii. In hoc ergo verbo, si quis diligenter inspiciat, insinuatur valde clare quantum possit liberum arbitrium respectu gratiae. Nam, cum sint in salutis opere ista quatuor, videlicet invitare, acquiescere, adiuvare et permanere, primum est inspirationis Dei, se; eundum libertatis arbitrii, tertium muneris divini, quartum sollicitudinis nostrae et divini pariter adiutorii. Et per hoc satis aperitur via ad dissolvendum rationes sequentes.
- Ad illud vero quod obicitur, quod inserta est nobis veri boni cupiditas, dicendum quod verum est in generali ; ut autem cognoscatur in speciali, quid sit illud bonum et desideretur et requiratur, hoc non est absque Dei dono. Illa autem generalis cupiditas non sufficit ad disponendum ad gratiam, sicut patet in philosophis, qui beatitudinem multum desideraverunt, nunquam tamen gratiam Dei adepti sunt.
- Ad illud quod obicitur, quod natura appetit suam perfectionem etc., dicendum quod verum est de perfectione illa quae est infra terminos naturae ; non autem oportet de illa quae supra naturam est aut, si de illa intelligatur, eo modo appetit quo cognoscit. Per se autem non cognoscit in speciali, sed in generali tantum. Sic autem cognoscendo et appetendo non se disponit sufficienter ad donum gratiae, sicut prius ostensum est.
- Ad illud quod obicitur, quod sufficienter se disponit qui facit quod in se est, dicendum quod facere quod in se est, hoc potest dupliciter intelligi : uno modo positive, quia facit aliquid ordinatum ad gratiam, et tantum facit quantum potest ; et hoc modo veritatem habet sermo praedictus. Alio modo potest intelligi privative, ut dicatur facere quod in se est, quia facit quod potest, quamvis illud non sit ordinatum ad gratiae susceptionem ; et hoc modo liberum arbitrium, gratia destitutum, potest facere quod in se est ; et sic praedictus sermo non habet veritatem.
- Et per hoc patet responsio ad sequens. Quod enim quaeritur : aut potest aliquid aut nihil, dicendum quod aliquid potest ; sed illud aliquid nihil est respectu gratiae suscipiendae, sicut posse comedere aliquod posse est, nihil tamen facit ad hoc quod aliquis suscipiat donum gratiae.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium potest detestari culpam virtute propriae naturae, dicendum quod dupliciter contingit detestari culpam : aut quia est offensiva maiestatis et aequitatis divinae aut quia est laesiva propriae naturae. Primus modus detestandi disponit ad gratiam gratum facientem, nec unquam est absque dono gratiae gratis datae in statu naturae lapsae : cognoscere enim quod per culpam offendatur Deus, donum Dei est. Alio modo est detestari peccafum, in quantum est laesivum naturae, sicut aliquis detestatur fornicationem, quia per ipsam amisit visum vel incufrlt alium morbum ; et talis detestatio potest esse a virtute naturae, sed haec non disponit ad gratiam gratum facientem.
Et sic patent quaesita. Patet etiam qualiter erraverit Pelagius, qui liberum arbitrium non solum dixit habere potentiam disponendi se ad gratiam gratum facientem, sed etiam merendi eam propria virtute. Dupliciter enim mendax fuit : et in hoc quod dixit primam gratiam sub merito cadere, et in hoc quod dixit etiam liberum arbitrium propriis viribus ad gratiam posse se disponere.
QUAESTIO II.
Utrum liberum arbitrium, omni gratia destitutum, possit alicui tentationi resistere.
Secundo quaeritur, utrum liberum arbitrium, omni gratia destitutum, possit alicui tentationi resistere. Et quod sic, videtur.
- Gregorius, in Moralibus : Debilis est hostis, qui non vincit nisi volentem. Sed quod quis voluntarie facit, potest non facere : ergo, si voluntarie quis consentit adversario, potest etiam gratia destitutus non consentire ac per hoc tentationi resistere.
- Item, liberum arbitrium, omni gratia destitutum, adhuc liberum est ; si liberum est, ergo non potest cogi : ergo potest repugnare diabolicae suggestioni ; et si hoc, ergo et resistere non solum uni, sed etiam omni tentationi.
- Item, bonum potentius est quam quodlibet malum ; sed liberum arbitrium, omni gratia destitutum, adhuc habet naturale iudicatorium, quod inest ei per naturam ; ergo, cum illud sit bonum, potentius est et peccato et concupiscentia et tentatione diabolica inclinante ad malum ; et si hoc, ergo potest non solum uni, sed etiam cuilibet tentationi resistere.
- Item, cum sit triplex posse, videlicet gratiae, naturae et vitii, secundum quod dicitur in Glossa, ad Romanos 7, 15, posse gratiae addit supra posse naturae, sed posse vitii diminuit : ergo posse naturae est supra posse vitii : ergo, circumscripta omni gratia, manente sola naturali potentia, videtur quod liberum arbitrium resistere possit vitio impellenti.
- Item, sicut liberum arbitrium vertibile est ad malum, ita quaelibet creatura vertibilis est in nonesse ; sed multae creaturae conservantur in esse sine aliqua gratia gratis data per naturalia principia et divinam praesentiam : ergo pari ratione videtur quod per liberum arbitrium, gratia destitutum, propria virtute absque aliquo dono gratiae supra apposito possit aliquis casumin peccatum effugere.
- Item, daemones habent sibi data integra et splendidissima : ergo multo fortius liberum arbitrium hominis lapsi ; sed liberum arbitrium non lapsum per se poterat tentationi resistere : ergo pari ratione videtur quod liberum arbitrium lapsum hoc possit, etiam si sit omni gratia destitutum.
Si forte tu dicas quod, etsi sit integrum quantum.ad naturam potentiae, infirmatum tamen est et diminutum quantum ad habilitatem consequentem, adeo ut non possit resistere, tunc ego quaero : aut potest aut non potest. Si potest, habeo propositum. Si non potest, et nullus est inculpandus in eo quod vitare non potest, ergo aut liberum arbitrium non resistendo tentationi non peccaret aut in peccando non esset vituperabile. Sed utrumque horum est impossibile ; ergo restat alterum, scilicet quod possit tentationi resistere.
Sed contra :
- Matthaei 1, 13 : Et ne nos inducas in tentationem, dicitur in oratione dominica ; sed nullus ab altero postulat quod potest per se ipsum : si ergo homo hoc sapienter petit a Deo, videtur quod hoc non possit homo per liberum arbitrium absque aliquo dono gratuito.
- Item, Augustinus, definiens liberum arbitrium, sicut habitum est supra, distinctione vigesima quarta, dicit quod liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis, qua bonum eligitur, gratia assistente, et malum, gratia desistente. Si igitur haec ratio recta est, nisi adsit divina gratia, semper liberum arbitrium malum eliget : ergo nulli tentationi resistet.
- Item, super illud ad Romanos 7, 18 : Velle adiacet mihi etc., Glossa : Naturale est quodam modo velle bonum per rationem ; sed tale est hoc velle quod semper vi carnis superatur. Ergo videtur quod absque adiutorio gratiae semper, cum tentatur, consentiat homo culpae.
- Item, liberum arbitrium in praeeligendo semper sequitur affectum praedominantem, et hoc expresse declarat Anselmus, in libro De libero arbitrio, et per experimentum est manifestum ; sed absque gratia, saltem gratis data, libero arbitrio corrupto, regnat amor proprii boni : ergo videtur quod semper illud praeeligat, quantum est de se, nisi gratia divina assistat : ergo idem quod prius.
- Item, mors non inest nobis nisi per peccatum : ergo ubi est necessitas moriendi, videtur quod, nisi adsit gratia Dei, sit similiter necessitas et peccandi ; sed ubi est necessitas peccandi, non est potestas resistendi tentationi : si igitur hanc habet liberum arbitrium prout est gratia destitutum, patet etc.
- Item, habens pedem claudum, cum ambulat, necesse habet claudicare : ergo, si pes spiritualis est habens affeclum deordinatum et obliquum, necessario claudicat in suo actu : ergo necessario liberum arbitrium, gratia destitutum, cum sit lapsum et obliquatum, praecipitabitur in peccatum. Quodsi hoc, impossibile est quod absque dono gratiae tentationi resistat.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui senserunt liberum arbitrium secundum statum, in quo nunc est, absque munere gratiae omni posse tentationi resistere propria virtute, quia, si hoc non esset, peccatum ei imputari non deberet.
Sed haec positio plane falsa est et contra sacram Scripturam et contra Sanctorum testimonia. Si enim nemo potest resistere tentationi de luxuria nisi per continentiam, nemo tentationi de Infidelitate nisi per fidem, continentiam autem et fidem non contingit habere absque dono divinae gratiae, iuxta illud quod dicitur Sapientiae 8, 21 : Non possum esse continens etc., et ad Corinthios 12, 9 : Alii datur fides in eodem spiritu, planum est ex ipsa sacra Scriptura quod liberum arbitrium absque munere gratiae non potest omni tentationi resistere. Hoc etiam multipliciter probat Augustinus, in libro De perfectione iustitiae hominis, et De natura et gratia, et in libro De vera religione dicit expresse quod qui non vult ab alio superari, necesse habet alii invidere ; et ita vir superbus necesse. habet peccare aliquando peccato invidiae ; similiter et in aliis generibus peccatorum intelligendum est esse. Et propterea illa positio Pelagii tamquam erronea repudianda est.
Hoc autem fuit quod decepit Pelagium, quod liberum arbitrium nunquam destituitur omni gratia gratis data ; et ipse posse gratiae attribuit ipsi naturae. Superbia enim excaecatus, nescivit distinguere inter dona naturalia et gratuita.
Aliorum vero positio fuit quod liberum arbitrium lapsum, omni gratia destitutum, nulli posset tentationi resistere, pro eo quod lapsum est et in lapsu suo adeo est infirmatum et obliquatum quod, nisi adsit divinae misericordiae donum, incurvatur ad omne malum quod sibi suggeritur et offertur. Et innituntur super illam Glossam, quae dicit super illud Psalmi [77, 49] : Immissiones per angelos malos : Diabolus potestatem habet in peccatore sicut in proprio pecore. Et ex hoc arguunt quod, nisi adsit divinum auxilium, faciet illud pro voluntate sua ruere de peccato in peccatum. Et iterum alia Glossa super 1, 11 Habacuc : Nesciebam eum tantam potestatem accepisse ut viribus eius nemo posset resistere. Hoc intelllgendum est esse dictum per se, absque auxilio divinae gratiae. Et si tu obicias eis quod tunc homo non esset culpandus, respondent per illud quod dicitur in Glossa, ad Romanos 7, 20 : Non ego operor, sed quod habitat in me peccatum ; ibi Glossa : Numquid, quia invitum hominem dicit peccare, immunis videri debet a crimine ? Non utique ; ipsius enim vitio et desiderio haec coepta sunt. Quia enim mancipavit se per assensum peccato, iure dominatur illius.
Sed quia illud valde durum videtur dicere quod liberum arbitrium in statu tali nulli posset tentationi resistere, cum naturale habeat iudicatorium et quemdam instinctum naturalem, remurmurantem contra malum, non sit etiam in malo confirmatum, ideo est tertia via, medium tenens inter haec duo extrema, quod liberum arbitrium, omni gratia destitutum, nec omni posset tentalioni resistere nec necesse haberet omni tentationi succumbere. Non posset, inquam, omni resistere propter suam instabilitatem et infirmitatem, iuxta illud Threnorum 1, 8 : Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est ; et Glossa super illud Threnorum 3, 22 : Misericordiae Domini etc. : Non potest homo diu stare contra insultus diaboli nisi misericordia Domini adiuvetur. Unde, si contingeret hominem resistere uni tentationi, tantum possent multiplicari quod, nisi divinum auxilium adesset, necesse haberet homo deici, sicut ponitur exemplum in foraminibus navis, per quae ingreditur aqua. Potest etiam poni exemplum in pugile, qui, cum se cooperit ex una parte contra ictum et ex altera quasi discooperit, a magis experto pugnatore laeditur. Sic et diabolus frequenter facit pluribus, quibus praetendit tentalionem de luxuria ; et ex hoc quod non consentiunt, facit ipsos prosilire in superbiam ; nec unquam potest evitare homo quin in aliquam tentationem incidat, et hoc propter suam instabilitatem.
Propter suam etiam infirmitatem necesse haberet in aliquam tentationem incidere. Cum enim sit obtenebratus ignorantia et alligatus carnis concupiscentia, tentationes carnis et infidelitatis non posset evadere quin eis aliquando consentiret, nisi adiuvaretur aliquo munere divinae gratiae.
Per iam dicta patet responsio ad quaestionem propositam ; patet etiam pro parte responsio ad obiecta. Illae enim rationes, quae primo probant quod contingat tentationi resistere, si concluderent de tentatione in particulari, concedendae essent ; quia vero concludunt quod contingat absque gratia omni tentationi resistere, ideo oportet eas dissolvere.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur, quod diabolus non vincit nisi volentem, dicendum quod verum est ; aliqua tamen sunt, quae sic volumus quod ad Illa voluntas nostra necessario inclinatur propter corruptionem originalis culpae, nisi adsit aliquod munus gratiae, per quod relevetur et dirigatur ; et ideo, quamvis vincat volentem, non tamen sequitur quod homo absque gratia possit resistere.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium non potest cogi, iam patet responsio. Non enim est ibi coactio, sedtanta est ad malum inclinatio et voluntatis pronitas quod, nisi esset aliud sustentans, necesse haberet motu voluntatis aliquando in malum incidere.
- Ad illud quod obicitur, quod bonum est potentius malo, dicendum quod verum est per se loquendo ; sed quando bonum subicit se malo, malum tunc operatur per virtutem boni et subicit sibi bonum ; et per hunc modum in homine habet regnare peccatum, sicut dicit Apostolus : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.
- Et per hoc patet responsio ad sequens, quod obicitur de velle naturae et de velle vitii. Velle enim vitii praesupponit velle naturae, et ipsam naturam deordlnando efficitur ipso velle naturae potentius, sicut videmus in aliquo morbo qui adhaeret virtuti naturali.
- Ad illud quod obicitur, quod vertibilitas naturae stabilitur absque munere gratiae superadditae, dicendum quod non est simile, quia, etsi natura propter defectum sit vertibilis in non-esse, tamen totum, quod in ipsa est, naturaliter et determinate appetit esse. Et quia Deus conservat rem secundum quod appetit, ideo sola divina praesentia per propriam naturam conservat creaturas. Liberum autem arbitrium lapsum indifferenter appetit licita et illicita et prohibita et concessa et cum magno impetu tendit ad malum ; ideo ad hoc quod stabiliatur, necessarium est ei aliquod gratiae donum.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium integrum est, respondendum, sicut dicebatur in opponendo, quod hoc intelligitur quantum ad essentiam potentiarum, non quantum ad perfectionem habilitatum consequentium.
Et si quaeratur ulterius, utrum possit resistere vei non, dicendum quod de aliqua tentatione per se non potest ; si tamen consentiat, non est a culpa immune, propter hoc quod adiutorium gratiae sibi praesto est, si vellet suscipere ; propter hoc etiam quia ex propria sua culpa devenit in illam necessitatem. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod, quia homo noluit vitare peccatum, dum potuit, inflictum est ei ut non possit, cum velit. Hoc etiam dicit Magister, supra, distinctione vigesima quinta, quod post peccatum ante reparationem gratiae liberum arbitrium premitur a concupiscentia et vincitur ; et ideo potest peccare et non potest non peccare, etiam damnabiliter.
Et sic patet quod rationes concludentes liberum arbitrium per se tentationi posse resistere, non cogunt de necessitate.
- Ad rationes vero ad oppositum, quibus ostenditur quod non possit tentationi resistere, facile est respondere. Si enim concludant quod necesse haberet aliquando cadere, de plano sunt concedendae. Si autem quis per eas velit arguere de libero arbitrio quod in omni tentatione succumberet, responderi potest ad primum de oratione, quod illud petitur, non quia non possit alicui tentationi resistere, sed quia non potest omni resistere per se.
- Ad illud quod oblcitur, quod libero arbitrio eligitur malum, gratia desistente, dicendum quod illud non intelligitur semper, sed aliquando.
- Ad illud quod obicitur, quod velle naturae semper superatur, dicendum quod hoc non intelligitur quia in omni tentatione discedat homo a naturali rectitudine voluntatis, sed quia illa rectitudo non est tantae virtutis quod possit absque gratia Dei eripere hominem a servitute peccati.
- Ad illud quod obicitur de necessitate moriendi, dicendum quod necessitas moriendi non inest homini propter peccatum quod inest, sed propter peccatum quod infuit. Unde illud non concludit quod necessarium sit hominem peccare, sed quod necessarium sit hominem peccare vel peccasse.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium sequitur affectum praedominantem, dicendum quod affectus non praedominatur in homine respectu cuiuslibet mali quod suggeritur, sicut patet cum . avaro suggeritur bonorum suorum dissipatio vel prodigo bonorum suorum retentio ; et ideo non sequitur quod consentiat omni peccato. Praeterea, qui afficitur circa aliquid in habitu, potest ex aliqua consideratione magis affici circa eius oppositum in actu, sicut homo frequenter irascitur circa rem quam multum diligit.
- Ad illud quod obicitur de claudicatione pedis, dicendum quod non est simile, quia actus ambulationis nunquam separari potest a dispositione claudicationis in pede claudo. Non sic autem est de actu affectionis respectu deordinationis, quae est in libero arbitrio, propter multitudinem motuum et affectuum, qui consurgunt in nobis ex diversitate considerationum, sicut praetactum est, ob quam modo movetur homo ad unum, modo ad eius oppositum, et ideo aliquando motu recto, aliquando obliquo. Per haec autem quae dicta sunt patet responsio ad obiecta et etiam ad consimilia quae obici possunt in hac materia.
Ad illas autem duas Glossas, quae in solvendo adductae sunt, quibus videtur innui quod liberum arbitrium absque gratia omni tentationi non possit resistere, dicendum quod intelligendae sunt, non quia diabolus plenum posse habeat super hominem quantum ad actum tenfandi et quod homo nullo modo possit ei resistere, sed hoc intelligitur quantum ad hoc quod posse habet in eius morte ad infernalia supplicia, nullo impediente, pertrahere, ita quod homo viribus eius non potest resistere.
QUAESTIO III.
Utrum liberum arbitrium, omni gratia destitutum, possit in aliquod bonum in genere.
Tertio quaeritur, utrum liberum arbitrium, omni gratia destitutum, possit in aliquod bonum in genere. Et quod sic, videtur.
- Virtus consuetudinalis non dat novam potentiam voluntati, sed solum reddit eam facilem. Si igitur voluntas habens virtutem consuetudinalem potest in bonum in genere et bonum ex circumstantia, videtur quod in hoc possit carens illa virtute, licet cum difficultate.
- Item, brutum bruto per naturam potest compati : ergo et homo homini per naturam potest compati, circumscripto omni dono gratiae ; et si potest compati et misereri, potest et eleemosynam largiri ; et hoc est bonum in genere, dare eleemosynam indigenti : ergo etc.
- Item, vitium non forlificat naturam ; sed homo vane gloriosus potest praedicare Evangelium vel facere aliquod opus bonum in se : ergo, si hoc potest homo depravatus vitio inanis gloriae, multo fortius potest hoc ex potestate naturae.
- Item, difficilius est avaro dare omnia quae habet quam dare partem eorum quae habet ; sed avarus absque omni dono gratiae potest fieri prodigus et dissipare omnia bona sua : ergo multo fortius absque dono gratiae potest dare unam eleemosynam, cum istud sit multum facilius.
- Item, aut liberum arbitrium, ortini gratia destitutum, potest in aliquod bonum aut non. Si non, ergo nullius est potentiae. Si potest in aliquod, cum principium, quod est voluntas, distinguatur a principio, quod est natura, illud non tantum erit bonum naturale, sed etiam bonum morale ; sed minimum inter omnia bona moralia est bonum in genere : ergo etc.
Sed contra :
- Dominus, Ioannis 15, 5 ait : Sine me nihil potestis facere, Glossa : Nec parum boni. Igitur absque auxilio gratiae Dei liberum arbitrium non potest perficere aliquid boni.
- Item, II ad Corinthios 3, 5 : Non quod simus sufficientes cogitare aliquid, ex nobis, quasi ex nobis. Si igitur bonum, cogitare, hoc est initium omnis boni, et hoc non possumus per nos, ergo nullum bonum per se potest liberum arbitrium, divina gratia destitutum.
- Item, Augustinus, Ad Bonifacium Papam : Non potest homo aliquid boni velle, nisi adiuvetur ab eo qui malum non potest velle.
- Item, Isidorus : Sciant defensores liberi arbitrii nihil boni posse, nisi divinae gratiae iuvamine sustententur . Ergo redit quod prius.
- Item, Bernardus, Super Cantica, homilia : Sciant, inquit, hostes gratiae nec ad bonum cogitandum sufficere cor humanum ; et expressius, in libro De libero arbitrio : Tria in nobis Deus operatur : cogitare, velle et perficere. Primum sine nobis, secundum nobiscum, tertium per nos .
- Item, in eodem libro, capitulo 6 : Velle siquidem in nobis est ex libero arbitrio, non autem posse quod volumus : non dico velle bonum aut velle malum, sed velle tantum.
Ex his omnibus auctoritatibus concluditur quod liberum arbitrium, gratia destitutum, non possit in aliquod bonum quantumcumque parvum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam estnotandum quod opus aliquod tripliciter potest dici bonum.
Uno modo dicitur aliquid bonum simpliciter, et hoc est bonum quod est ordinatum in finem ; et tale est bonum meritorium. Et in huiusmodi bonum non potest liberum arbitrium lapsum absque auxilio gratiae gratum facientis.
Secundo modo aliquid dicitur bonum ex hoc quod aliquo modo de congruo disponit ad bonum ; et tale est bonum quod fit extra caritatem, nihilominus tamen cum recta.intentione. Et in tale non potest liberum arbitrium absque munere gratiae gratis datae, per quod illuminetur et dirigatur et excitetur ut velit facere aliquid quod sit Deo placitum. Et quod ad hoc sit munus gratiae necessarium, expresse innuitur Sapientiae 8, 21, ubi dicitur : Scivi, quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientia, scire cuius hoc donum esset. Unde non est parvum donum gratiae cognoscere ipsum munus gratiae et cognoscere quod sine gratia homo salvari non potest.
Tertio modo dicitur aliquid bonum, quia in finem est ordinabile et habet aliquam ordinationem intra se, sive ex transitu super materiam debitam, sicut pascere esurientem, sive ex debita circumstantia superaddita, videlicet cum hoc facit cum exigit tempus et locus et opportunitas. Ad istud autem genus boni complendum, etsi gratia gratis data sit necessaria ad hoc quod fiat faciliter, circumscripto tamen omni munere gratiae et libero arbitrio relicto in puris naturalibus, per naturale iudicatorium et instinctum posset in tale bonum, Deo sibi eooperante, sicut cooperatur aliis creaturis. Nam sine primo agente nullum agens potest agere, sicut suo loco infra manifestabitur, cum agetur utrum omnis actio sit a Deo. Ad praesens autem tantum dixisse sufficiat quod liberum arbitrium sola Dei cooperatione, absque aliquo munere gratiae, licet difficiliter, potest exire in aliquod bonum morale. Per illud tamen nec disponitur ad gratiam nec ad gloriam, quia non est in finem ultimum ordinatum, sed tantum ordinabile.
Et istud concludunt rationes ad primam partem inductae ; et ideo concedendae sunt.
In bonum autem, quod ducit ad bonum perfectum, sive merito congrui sive merito condigni, non potest absque auxilio Dei, sicut expresse dicunt auctoritates Sanctorum ad contrarium adductae, et sic omnes intelligendae sunt.
Et quod isto modo debeant intelligi, planum est. Nam, si liberum arbitrium in solis naturalibus suis relinquatur, adhuc remanebit ei rationis iudicium, per quod cognoscet parentes esse honorandos. Et constat quod, si habet hoc naturale iudicatorium, per illud per quod potest nosse parentes esse honorandos, per illud potest cogitare ; et cum habeat naturalem instinctum, potest etiam velle ; et cum habeat exteriora organa sibi subservientia, potest opere implere. Sed prout illud facit iudicium rationis rectae absque munere gratiae, non dirigit ad obtinendum finem, qui Deus est, et mercedem aeternae beatitudinis, quam nosse non potest nisi Deus revelet. Et propterea dicunt Sancti quod nec cogitare nec velle nec facere potest bonum absque iuvamine divinae gratiae, quia loquuntur de bono secundum quod est ordinatum ad assequendam beatitudinem.
Si autem intelliganiur auctoritates de alio bono, tunc nomine gratiae non est intelligendus aliquis habitus superadditus naturalibus, sed intelligitur gratuita Dei influentia, per quam caetera conservat et adiuvat ut compleant operationes suas. Et sic intelligitur illud verbum Ioannis 15, 5 : Sine me nihil potestis facere ; et illud Isaiae 26, 12 : Omnia opera nostra in nobis operatus es, Domine, et consimilia. Sic etiam intelligendum est illud quod dicitur, in libro De Magistro, quod nullus potest aliquid addiscere nisi Deus doceat. Hoc enim non dicitur quia omnis cognitio sit infusa, sed quia lumen creatum non potest perficere operationem suam absque cooperatione luminis increati, per quod illuminatur omnis homo qui venit in hunc mundum. Et hoc modo intelligenda sunt verba Dionysii et aliorum Sanctorum, qui dicunt quod omnis essentia est a prima essentia et omnis vita a prima vita et omnis intelligentia a prima intelligentia et omnis bonitas a prima bonitate. Haec enim dicta sunt, non quia Deus sit tota causa, sed quia sineipso non potest agere aliqua virtus creata.
Patet igitur ex praedictis quantum sit necessaria libero arbitrio gratia gratum faciens, quia sine ea non potest a peccato resurgere nec potest adversarium vincere nec potest mandata Dei implere. Patet nihilominus quantum sit necessaria gratia gratis daia, quia sine ea non potest liberum arbitrium ad gratiam gratum facientem se disponere ; non potest etiam omni tentationi resistere ; non potest etiam in aliquod bonum quantumcumque modicum, quod sit ordinatum ad salutem. Et licet possit in aliquod bonum morale, vix aut nunquam faceret nisi malum propter peccati originalis corruptionem.
Et ex his manifeste convincitur error Pelagii et superbia, qua se contra divinam gratiam erigebat, et ingratus gratiae Dei, sibi quod erat gratiae usurpabat ; et dum hoc agebat, se ipsum a munere divinae gratiae elongabat ; et propterea error iste cavendus est non modicum. Unde Bernardus, in libro De libero arbitrio, capitulo 14 : Cavendum est ne, cum hoc bonum propositum invisibiliter intra nos aut nobiscum excitari sentimus, aut voluntati nostrae attribuamus, quae infirma est, aut Dei necessitati, quae nulla est, sed soli gratiae, qua quis plenus est. Haec liberum arbitrium excitat, cum seminat cogitatum ; sanat, cum immutat affectum ; roborat, ut perducat ad actum ; servat, ne sentiat defectum. Sic autem cum libero arbitrio operafur ut illud in primo praeveniat, in caeteris comitetur : ad hoc itaque praeveniens, ut sibi deinceps cooperetur ; ita tamen quod a gratia coeptum pariter ab utroque perficitur, ut mixtim, non singillatim, simul, non viclssim, per singulos profectus operentur ; non partim gratia nec partim liberum arbitrium, sed totum singula opere individuo peragunt, totum quidem hoc et totum illa ; sed ut totum huic vel in hoc, sic totum est ex illa.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte Ista sunt dubitationes circa litteram.
Et primo de hoc quod dicit, redarguens verbum Pelagii : Gratiam libero arbitrio infideli calliditate supponebat dicens ad hoc eam dari hominibus etc. Videtur enim quod verum diceret Pelagius. Si enim gratia habitus est, et omnis habitus reddit potentiam facilem, videtur quod ad hoc detur gratia libero arbitrio ut facilius possit exire in bona opera.
Si tu dicas quod in hoc non repellit eum, sed in hoc quod negabat quod nullum posse libero arbitrio conferebat, videtur quod in hoc etiam verum dicebat, quoniam, si solius potentiae est posse, et gratia non est potentia ; ergo non dat novum posse.
Item, nullus alius habitus affert novam potentiam ei in quo est : ergo videtur quod nec gratia ; aut si in gratia hoc est, quaero quare magis in ipsa quam in aliis.
Respondeo : Dicendum quod quidam est habitus qui ortum habet a potentia, sicut ille qui per assuefadtionem acquiritur ab eo in quo est ; et de tali habitu verum est quod non dat novam potentiam, sed priorem potentiam habilitat. Est et alius habitus qui desursum descendit et non solum dependet ab eo in quo, sed magis ab eo a quo ; et talis habitus habet potentiam nobilitare et potest etiam illud, in quo est, movere et supra se elevare ratione illius a quo procedit ; et talis habitus est ipsa gratia. Et quoniam Pelagius non attribuebat plus habitui gratiae quam aliis habitibus, hinc est quod Augustinus et Magister arguunt eum tamquam haereticum.
Et per hoc patent ea quae obiecta sunt.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod reprehendit Pelagium in littera, in hoc scilicet quod dicebat, gratiam Dei, qua liberantur homines ab impietate, secundum merita dari. Videtur enim quod verum diceret, per illud quod dicit Hieronymus de filio prodigo : Nulla maior iustitia est quam ignoscere poenitenti et ad misericordiam revertenti misericordiae sinum aperire. Si ergo iustitia retribuit unicuique secundum merita, videtur quod homo revertendo ad divinam misericordiam mereatur sibi gratiam Dei.
Item, nos videmus quod homo potest mereri gratiam hominis per obsequia sibi impensa ergo pari ratione videtur, et multo fortius, quod mereri possit gratiam Dei.
Respondeo : Dicendum quod gratiam primam non contingit mereri, tum quia est fundamentum omnis meriti et principium, tum etiam quia est donum pure gratuitum. Nisi enim quis habeat gratiam Dei, nihil apud Deum mereri potest merito condigni, quia sine illa nihil acceptat Deus in operibus nostris. Rursus, ipsa est ita donum gratuitum quod non redditur meritis. Sicut enim dicit Apostolus ad Romanos 11, 6 : Si gratia est ex meritis, iam gratia non est gratia.
Et ex hoc patet quantum Pelagius adversabatur divinae gratiae, qui dicebat aliquem eam posse mereri. Auferebat enim ipsi gratiae suam dignitatem et excellentiam, dum eam meritis liberi arbitrii supponebat. Auferebat etiam suam efficaciam, dum potestatem merendi alii quam graliae attribuebat.
Ad illud verbum Hieronymi dicendum quod iustitia ibi dicitur divinae bonitatis condecentia, non prout respicit meritorum exigentiam.
Ad illud quod obicitur de gratia hominis, dicendum quod non est simile, tum quia acceptatio hominis non est ita mere gratuita sicut divina ; tum etiam quia non est ita aequa ponderatrix sicut illa.
Si autem quaeratur utrum aliquis in statu gratiae existens possit sibi mereri primam gratiam post recidivum, et hoc orando et petendo ut, si caderet, Deus illum relevaret, dicendum quod non potest ex merito condigni, sed solum ex merito congrui. Nam meritum condigni implicat perseverantiam, pro eo quod peccatum subsequens mortificat et in oblivionem ducit bona opera prius facta.
Dub. III.
Item quaeritur de illo verbo Pelagii, quod ponit Magister in littera : Si non potest homo facere ea quae iubentur, non est imputandum ei ad mortem Videtur enim quod verum dicat Pelagius, quamvis Magister contradicat. Nam Hieronymus dicit : Anathema sit qui dicit Deum praecepisse impossibile. Ergo, si praecepit homini habenti liberum arbitrium, videtur quod Pelagius verum dicat. Item, Augustinus, in quodam Sermone : Servum pigrum non damnaret, si ea quae fieri non poterant imperaret. Ergo redit idem quod prius.
Quaeritur ergo pro quanto verbum illud habeat veritatem, quod nullus peccat in eo quod non potest facere vel vitare.
Respondeo : Dicendum quod posse aliquid facere vel vitare dupliciter alicui potest attribui. Uno modo dicitur aliquis aliquid posse, quia per se ipsum sine aliquo alieno suffragio potest illud, sicut aliquis potest comedere, cum est sanus et habet cibum. Alio modo dicitur aliquis aliquid posse, non solum quia potest illud per se et in se, sed quia potest cum alio quod sibi praesto est ; et hoc modo accipiendo posse, omne quod Deus praecipit, in nostra potestate est, quia ipse qui praecipit praesto est praebere gratiam adjuvantem, per quam possumus perficere ; alio modo accipiendo posse non omne quod praecipit est in nostra potestate. Nec tamen ex hoc excusatur aliquis : sicut si praeciperet dominus servo quod daret sibi ad bibendum et ipse non haberet aquam, si posset eam acquirere, non excusaretur ; sic et in proposito intelligendum est.
Secundo modo accipiendo posse sive aliquis possit in se sive per divinum auxilium, intelligit Augustinus, et hoc insinuat eius verbum : Quis, inquit, peccat in eo quod nullo modo evitari potest ? Et sic intellexit etiam Hieronymus, cum, dixit illum esse anathema, qui dicit Deum praecepisse impossibile. Pelagius autem accepit primo modo, et ideo erravit et plus attribuit libero arbitrio quam posset.
Aliter etiam consuevit responderi quod praedicta verba intelliguntur de impotentia naturali, non de illa impotentia in quam homo ex culpa sua se ipsum intrusit ; sicut Anselmus ponit exemplum de servo, qui debuit ire ad nundinas et praecipitavit se ipsum in foveam. Sed primus modus exponendi errorem Pelagii magis excludit.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod Augustinus dicit in littera : Nihil tam est in nostra potestate quam ipsa voluntas Hoc enim videtur esse falsum per experientiam. Facilius enim est homini ieiunare et magnos labores sustinere quam inimicum suum diligere ; facilius est etiam omnia bona sua dispergere quam voluntatem suam subiugare. Item, si hoc verum esset, ergo videtur quod, cum bonitas hominis consistat in voluntate, quod homo posset se facere talem qualem vellet.
Respondeo : Ad hoc dici potest quod illud intelligitur cum auxilio gratiae Dei, pro eo quod bona voluntas quantum ad actum volendi non recipit impedimentum, si habeat auxilium gratiae, sed quantum ad opus exterius impedimentum recipit. Unde omnia bona possumus velle, non tamen omnia facere. Et sic videtur Augustinus intelligere, includendo auxilium gratiae, non excludendo, sicut excludebat Pelagius.
Aliter potest responderi quod velle in. nobis dupliciter accipitur : uno modo, ut nominat actum potentiae affectivae, ut est quaedam potentia naturalis ; alio modo, ut nominat actum liberi arbitrii. Primo modo velle aliquid idem est quod affici circa illud ; alio modo velle idem est quod eligere. Unde secundum hos duos actus distinguitur in nobis voluntas appetitus et voluntas eligentiae, non quia sint in nobis istae duae voluntates essentialiter differentes, sed quia modus volendi est aliter et aliter. Dico ergo quod verbum Augustini non intelligitur de voluntate appetitus, quae aliquando adeo adhaeret alicui rei ut vix vel nunquam possit ab ea separari ; sed hoc intelligitur de voluntate eligentiae, qua aliquis vult se velle quod vult vel nolle. Et hoc semper in nostra potestate est. Non tamen sequitur ex hoc quod iustitia sit in nostra voluntate, quia non est efficax nisi in quantum praevalet voluntati appetitus ; et illi non praevalet nisi per gratiam.
Unde multi sunt peccatores qui vellent esse iusti et vellent quod nunquam affectarent mala ; nihilominus tamen in sua remanent iniustitia, quia non adiuvantur a gratia divina.
