Distinctio XLIV — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

Post praedicta consideratione dignum etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra ostendit Magister qualiter peccatum habet ortum a voluntate in generali et in speciali. In hac vero parte determinat unde habeat ortum potentia peccandi ; et haec pars durat usque ad finem libri.

Dividitur autem pars ista in partes quatuor.

In quarum prima quaerit Magister unde sit potentia peccandi ; et determinat quod potentia peccandi non est a Deo, secundum quorumdam opinionem.

In secunda vero parte ostendit quod omnis potentia est a Deo, pluribus auctoritatibus, ibi : Sed pluribus Sanctorum testimoniis etc.

In tertia vero parte determinat quamdam dubitationem, quae ex praecedentibus habet ortum, videlicet, utrum alicui potestati sit resistendum, ibi : Hic oritur quaestio non transilienda ; ubi determinat quod aliquando est obediendum, aliquando resistendum.

In quarta vero et ultima continuat Magister dicta dicendis, ut ex hoc libro ad librum tertium transeat, ibi : Iam nunc illis intelligendis atque pertractandis etc. Et posset haec particula ultima dividi contra totum praecedens, sed causa brevitatis non fuit divisa. Huiusmodi enim minutiae divisionum plus habent curiositatis quam utilitatis, et idcirco eas in praecedentibus praetermisi.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam autem huius partis incidit hic quaestio circa tria.

Primo quaeritur, unde habeat ortum potestas peccandi.

Secundo vero quaeritur, unde sit in homine potestas praesidendi sive dominandi.

Tertio quaeritur de necessitate subiacendi potentiae praesidendi.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum potentia peccandi sit in homine a Deo vel a se ipso.

Secundo quaeritur, utrum potentia peccandi, in quantum huiusmodi, sit bona an mala.

 

 

ARTICULUS I.

Unde habeat ortam potestas peccandi.

 

QUAESTIO I.

Utrum potentia peccandi sit in nobis a Deo.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum potentia peccandi sit in nobis a Deo. Et quod sic, videtur :

  1. Primo, auctoritate. Augustini super Psalmum, et Magister adducit in littera : Nocendi voluntas potest esse ab hominis animo, potestas autem nonnisi a Deo. Sed voluntas nocendi, quae est hominis a se ipso, non est nisi respectu nocumenti quo quis peccat : ergo, si respectu illius eiusdem est a Deo potestas, videtur quod potestas peccandi sit a Deo in ipso.
  2. Item, Philosophus, in Topicis: Potest Deus et stodiosus prava agere. Sed omne illud, in quo communicat homo cum Deo, habet ab ipso tamquam a causa et principio : si ergo in potentia peccandi homo cum Deo communicat, videtur quod potentiam peccandi a Deo accipiat.
  3. Item, omne illud, quod attestatur nobilitati naturae, est a Deo ; sed potestas peccandi in eo in quo est attestatur nobilitati naturae : non enim reperiri potest nisi in creatura rationali, quae est nobilissima omnium creaturarum. Ergo videtur quod potentia peccandi sit in homine a Deo.
  4. Item, omne illud, quod facit ad amplificationem laudis, a Deo est, cuius est omnis honor et laus ; sed posse peccare facit ad laudem viri iusti, secundum quod dicitur Ecclesiastici 31, 10 : Qui potuit transgredi et non est transgressus, et facere malum, et non fecit. Ergo videtur quod posse peccare sit in homine a Deo.
  5. Item, potentia peccandi aut est in creatura rationali secundum quod est a Deo aut secundum quod est ex nihilo. Si secundum quod est a Deo, habeo propositum, scilicet quod talem potentiam homo a Deo accipiat. Si secundum quod est ex nihilo, ergo, cum omnis creatura sit ex nihilo, omnis creatura habet potentiam peccandi. Si igitur hoc est falsum, restat etc.

 

Sed contra :

  1. Peccare est deficere ; sed posse deficere est nonposse et privatio potentiae : si igitur privatio et defectus potentiae non est a Deo, videtur quod potentia peccandi non sit in homine a Deo, sed potius a se ipso.
  2. Item, ab eodem principio sunt actus et potentia : ergo, si peccatum non est a Deo aliquo modo, ergo nec potentia peccandi in homine est ab ipso.
  3. Item, gloria est perfectiva et salvativa naturae ; sed per gloriam aufertur potentia peccandi : si ergo gloria non aufert quod Deus dedit, videtur igitur quod potentiam peccandi homo a Deo non acceperit.

4. Item, potentia peccandi est potentia faciendi contra Deum : ergo potentia peccandi, in quantum huiusmodi, adversatur divinae potentiae : si igitur divina potentia nihil contra se facit, videtur igitur quod ab ipso non sit potentia peccandi.

5. Item, omne quod est in homine a Deo, habet exemplar in Deo ; sed potentia peccandi, in quantum huiusmodi, non habet exemplar in Deo ; impossibile est enim quod Deus peccet, sicut in locis pluribus Augustinus ostendit ; et impossibile est etiam defectus habere exemplar in Deo. Si igitur homo secundum potentiam peccandi Deo non assimilatur, immo potius assimilatur diabolo, et omne illud, quod homo habet a Deo, habet in ipso exemplaritatem et similitudinem, videtur quod potentia peccandi in homine non habeat a Deo causam et originem.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum dico potentiam peccandi, duo dico : et dico aliquam potentiam et dico potentiam ad talem actum ordinabilem.

Si igitur loquamur de potentia peccandi, secundum quod potentia est, cum illa potentia sit liberum arbitrium, sic absque dubio a Deo est.

Si autem loquamur de ordinabilitate illius potentiae ad peccatum, tunc dicendum est quod sicut peccatum aliquando accipitur abstracte, aliquando concrete - aliquando enim nominat actionem deformem, aliquando ipsam deformitatem - sic dupliciter est loqui de illa ordinabilitate ad peccandum : aut respectu deformitatis aut respectu actionis substratae. Si respectu actionis substratae, sic talis ordinabilitas a Deo est, sicut et actio substrata peccato. Si autem loquamur de ordinabilitate illa respectu deformitatis, sic, cum illa deformitas nihil aliud sit quam privatio et defectus, talis ordinabilitas nihil aliud est quam defectibilitas ; et ideo, sicut defectus deformitatis non est a Deo, sic nec talis defectibilitas est a Deo, sed est in ipsa creatura rationali, quia ex nihilo. Sic igitur potentia peccandi uno modo conceditur esse a Deo, alio modo minime.

Et secundum hoc currunt rationes ad oppositas partes, et etiam diversae fuerunt opiniones.

 

Nam, sicut Magister dicit in littera quidam dixerunt quod potentia peccandi non est a Deo ; alii vero dixerunt quod potentia peccandi a Deo est ; quod nititur probare Magister multis auctoritatibus. Illae autem auctoritates non valent ad hoc concludendum, nisi accipiatur potentia peccandi secundum illud quod est, sive respectu actionis ad quam est, quia hoc modo continetur sub genere potentiae. Secundum autem quod potentia peccandi consideratur in comparatione ad ipsam deformitatem, sic non est in genere potentiae, immo potius impotentiae ; sic enim non nominat potentiam, sed defectum. Et sicut non sequitur : Deus potest omnia facere, ergo potest peccare ; sic non sequitur isto modo : omnis potestas a Deo est, ergo potestas peccandi a Deo est. Et isto modo loquendo dicit Anselmus quod potestas peccandi non est libertas nec pars libertatis.

Et hoc modo procedunt rationes ostendentes quod potestas peccandi non sit in homine a Deo ; et ideo concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illam vero quae obicitur de potentia nocendi, quod est a Deo, quamvis voluntas non sit ab ipso, dicendum quod Augustinus vim facit in verbo illo inter ipsam potentiam qua peccatur et actualem ordinationem illius potentiae qua peccatur ; et vult dicere quod ipsa potentia a Deo est, quamvis ipsa ordinatio ad peccatum ab ipso non sit, quia potius est deordinatio quam ordinatio. Et ideo ex hoc non habetur nisi quod potentia peccandi, secundum id quod est, a Deo sit ; secundum autem quod est ad peccandum, non potest elici ex illa auctoritate quod sit a Deo, immo potius oppositum, quia potentia peccandi non pervenit in peccatum nisi mediante voluntaria deordinatione, quam a Deo esse negat Augustinus in praedicta auctoritate.
  2. Ad illud verbum Philosophi, quo dicit quod Deus et studiosus potest prava facere, exponunt quidam quod Philosophus, intellexit de malo poenae. Sed hoc plane repugnat eius textui ; et ideo, cum Sacra Scriptura dicat et omnes expositores concordant quod nullo modo potest peccare sicut nec mentiri nec etiam se ipsum negare, dicendum est quod illud verbum Philosophi non habet veritatem. Nec credo ipsum constituisse magnam vim in verbo illo, pro eo quod dixit hoc solum exemplificando et pertranseundo ; et exemplum suum satis sufficiebat ad propositum pro parte in qua habet veritatem, pro hac videlicet quod studiosus potest mala agere, licet hoc non sit unde studiosus, sed unde potest a virtute deficere.
  3. Ad illud quod obicitur, quod potentia peccandi attestatur nobilitati naturae, dicendum quod hoc non est verum, in quantum dicit ordinem ad defectum, sed in quantum dicit ordinationem ad actum substratum ; nam nullus actus est deformabilis per culpam, nisi qui procedit a potentia deliberativa, quae nobilis est, quia sola illa informabilis est per iustitiam.

Vel dicendum quod attestari nobilitati est dupliciter : aut per se aut per accidens. Potentia autem peccandi et peccatum attestatur nobilitati naturae per accidens, sicut dicit Augustinus quod dolor boni amissi testis est naturae bonae.

  1. Ad illud quod obicitur, quod facit ad amplificationem laudis, dicendum quod sicut virtus commendabilior redditur ex peccatis, sic potentia bene faciendi commendabilior redditur ex potentia male faciendi ; non quia vitium aliquid addat bonitati virtutis nec potentia deficiendi aliquid addat potentiae bene faciendi, sed quia ex praesentia oppositi magis in sua bonitate clarescit. Sic magis apparet virtuositas hominis, quando potest mala facere et non vult, quam si non posset nec vellet ; et ideo laudatur vir iustus in hoc quod potuit mala facere et non fecit, hoc est, laudatur in hoc quod fecit bonum et non fecit malum, cum posset ; ita quod laus essentialiter respicit hoc quod est facere bonum, hoc autem quod est posse peccare non respicit nisi per accidens ; unde, circumscripta potentia faciendi malum, si bonum faceret voluntarie, adhuc laudaretur.
  2. Ad illud quod quaeritur, utrum potentia peccandi insit creaturae a Deo vel ex nihilo, dicendum quod ratione actus substrati, qui est actus deliberativus, Inest ei a Deo ; ratione vero defectus inest ei ex nihilo. Et hinc est quod potentia peccandi non reperitur in omni creatura, quia ratione imperfectionis non reperitur in creatura irrationali, pro eo quod non potest in ea esse actus deliberationis ; ratione vero omnimodae perfectionis non reperitur in creatura beata, quia non potest in ea esse defectus, adeo suo Creatori est coniuncta. Et sic potentia peccandi quodam modo tollitur per gloriam, quodam modo relinquitur ; quodam modo est ipsa libertas, quodam modo minuit libertatem ; quodam modo est potentia et quodam modo impotentia, quia quodam modo dicit positionem et quodam modo privationem. Et ideo, cum quaeritur, utrum sit a Deo, non est respondendum simpliciter, sed secundum praedictam distinctionem.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum potentia peccandi, secundum quod huiusmodi, sit mala.

 

Secundo quaeritur, utrum potentia peccandi, secundum quod huiusmodi, sit mala. Et quod sit mala, in quantum huiusmodi, videtur :

1. Potentia peccandi non est aliud quam voluntas ; sed voluntas peccandi est mala : ergo potentia peccandi est mala, secundum quod huiusmodi.

2. Item, cuius usus malus est, ipsum quoque malum est, sicut cuius usus bonus est, ipsum bonum. Sed usus potentiae peccandi est peccare, et peccare est malum : ergo et potentia peccandi est mala.

3. Item, sicut se habet potentia bene faciendi respectu boni, ita se habet potentia male faciendi respectu mali ; sed omnis potentia bene faciendi, in quantum huiusmodi, est bona : ergo potentia male faciendi, in quantum huiusmodi, est mala.

Item, unaquaeque potentia completior est quando est suo actui coniuncta ; sed potentia male faciendi, dum est coniuncta actui malefaciendi, mala est : ergo, si minus completa est quando est separata ab actu, ergo videtur quod etiam separata ab actu mala sit.

5. Item, potentia male faciendi aut est bona aut est mala. Si est bona, et omne bonum est in Deo et a Deo : ergo videtur quod potentia male faciendi, in quantum huiusmodi, et a Deo sit et in Deo sit, quorum utrumque falsum est. Restat igitur quod potentia peccandi sit mala.

 

Sed contra :

  1. Si potentia peccandi est mala, ergo potens peccare est malus ; sed iustus et sanctus potest peccare : ergo iustus et sanctus est malus.
  2. Item, si potentia peccandi est mala, aut ergo malo poenae aut malo culpae. Malo poenae non, quia illud sequitur malum culpae. Malo culpae non, quia culpa consequitur peccandi potentiam tempore et natura ; prius enim et homo et angelus peccare potuit quam peccavit.
  3. Item, si potentia peccandi est mala, aut ergo malitia quam fecit aut malitia quae facta est in ipsa. Malitia quam fecit, non oportet, quia multi possunt male facere qui non faciunt nec fecerunt. Si malitia quae facta est in ipsa, sed contra : Augustinus, in libro 83 Quaestionum, probat quod nullo alio auctore potest homo fieri malus nisi se ipso. Ergo non videtur quod potentia peccandi, quantum est de se, mala sit.
  4. Item, non sequitur : iste potest adulterari, ergo est adulter ; ergo non sequitur : iste potest malum facere, ergo est malus ; sed, si potentia male faciendi esset mala, necessario sequeretur ad ipsam esse malum : ergo etc.

 

Iuxta hoc quaeritur : unde hoc est quod voluntas male faciendi est mala et potentia male faciendi non dicitur esse mala ?

Quaeritur etiam : propter quid voluntas peccandi non dicitur involuntas sicut potentia peccandi dicitur impotentia ? Videtur enim quod magis. Si enim voluntas peccandi maiorem dicit approximationem ad peccati defectum quam potentia peccandi, magis videtur quod deberet cadere a propria ratione, ut voluntas peccandi diceretur involuntas quam potentia peccandi dicatur impotentia.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut potentia respectu bonorum non dicit actualem ordinationem ad effectum, sed solum habitualem, voluntas vero dicit actualem ordinationem, sit et in malis intelligendum est quod potentia non dicit actualem ordinationem ad defectum, sed potius habitualem. Unde non dicitur aliquis habere potentiam male faciendi, quia actualiter tendat in mala, sed quia potest tendere in malum. Voluntas autem actualem ordinationem dicit ; non enim dicitur : iste vult malum, nisi quando actualiter tendit in malum. Sicut enim dictum fuit in primo libro, voluntas est approximativa ipsius potentiae ad agendum.

Et ideo, quia esse malum dicit aliquem defectum praesentem in eo vel circa id de quo dicitur, hinc est quod voluntas peccandi mala est et velle peccare est malum ; potentia autem peccandi sive posse peccare non dicitur esse mala.

Concedendae igitur sunt rationes ostendentes quod potentia peccandi, in quantum hiusmodi, non est mala.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod primo obicitur in contrarium de voluntate, dicendum quod illud non valet, quia voluntas male faciendi plus ponit quam potentia male faciendi ; dicit enim actualem ordinationem ad malum vel, ut proprius dicam, actualem deordinationem. Unde sicut argumentum illud non valet : velle male facere est malum, ergo posse male facere est malum, ita nec illud valet quod obicit, quod potentia male faciendi non est aliud quam voluntas. Quamvis enim non sit aliud, alio tamen modo importatur per hoc nomen potentia et alio modo per hoc nomen voluntas, quia in uno importatur in maiori elongatione, in altero vero in maiori approximatione ; et ideo est ibi sophisma secundum accidens, sicut hic : eadem est voluntas quae distat a malo et quae approximatur malo : ergo, si mala est prout est approximata, ex comparatione ad malum similiter mala erit prout est distans ; assignatur enim hic aliquid similiter accidenti et rei subiectae inesse.
  2. Ad illud quod obicitur, quod usus potentiae peccandi, in quantum huiusmodi, est malus, dicendum quod illa maxima intelligitur de usu ad quem unaquaeque res directe et de proximo ordinatur ; sed potentia peccandi non ordinatur nec directe nec de proximo ad actum peccandi, pro eo quod illa eadem potentia est ad opposita et ad suum oppositum ordinatur per se, ad hoc autem ordinatur per accidens. Unde oppositum peccati est eius usus et peccatum est eius abusus ; et ideo non sequitur quod, si peccare sit malum, quod propter hoc potentia peccandi, in quantum huiusmodi, sit malum.

3. Ad illud quod obicitur, quod in bonis potentia bene faciendi est bona, ergo etc., dicendum quod non est simile, quia in bonis bonitas actus est a bonitate potentiae ; unde consuevit dici quod non quia bona facimus, boni sumus, sed quia boni sumus, bona facimus. Non sic autem est in malis ; immo econtra : quia mala facimus, mali sumus. Et ratio huius est, quia, quamvis potentia non possit se per suum actum perficere, potest tamen se per suum actum deordinare et deficientem facere ; et propter hoc non tantum addit bonum opus super bonum opus quantum ad rationem merendi, sicut peccatum super peccatum quantum ad rationem demerendi.

4. Ad illud quod obicitur, quod completior est potentia, cum est suo actui coniuncta, dicendum quod hoc verum est de actu ad quem ordinatur simpliciter ; sed non est verum de eo ad quem ordinatur per accidens, maxime cum actus ille plus tenet rationem defectus quam effectus. Tunc enim magis deordinat quam perficiat ; et sic est in potentia peccandi respectu actus peccandi ; et ideo magis recedit potentia a completione in hoc quod peccat quam in eo quod potuit peccare.

5. Ad illud quod quaeritur, utrum potentia peccandi sit bona an mala, dicendum quod, si dicatur potentia peccandi potentia qua quis potest peccare, absque dubio bona est et a Deo est. Similiter, si dicatur potentia peccandi ordinata ad actum peccato substratum, similiter est a Deo. Si autem dicatur potentia peccandi ipsa potestas deficiendi, hoc modo non debet dici bona nec mala. Bona non debet dici, quia non dicit aliquod ens, et nihil habet rationem entis quod non habeat rationem boni. Mala non debet dici, propter hoc quod non dicit privationem alicuius boni nati inesse nec dicit actualem defectum, sed habitualem ; unde talis potentia non debet dici potentia mala vel deficiens, sed potentia defectiva ; nec est proprie potentia, sed impotentia. Unde sicut non posse videre in lapide nec est bonum nec est malum, quia nec dicit positionem nec dicit privationem alicuius boni nati inesse, sic intelligendum est de potentia peccandi in creatura rationali, secundum quod potentia peccandi dicit defectibilitatem, quae inest ei ex ratione creaturae, secundum quam ex nihilo habet esse.

 

Ex his patet responsio ad illud quod ultimo quaerebatur, quare videlicet voluntas peccandi dicitur esse mala et non sic potestas. Hoc enim est ex hoc, quia voluntas est causa immediata et proxima respectu actuum, qui ex deliberatione procedunt.

Magis autem peccandi potentia dicitur impotentia quam voluntas peccandi dicatur involuntas, pro eo quod nomen potentiae impositum est a positione et complemento ; et ideo peccare diminuit de ratione potentiae, cum dicat defectum, sicut mortuus diminuit de ratione hominis. Nomen autem voluntatis impositum est a libertate et complacentia. Et quia peccatum est placitum et committi habet per liberum arbitrium, hinc est quod, quamvis depravet potentiam voluntatis, tamen non diminuit de ratione voluntatis, quia non habet ad ipsam repugnantiam secundum quod sic nominatur ; et propterea velle peccare velle est, posse autem peccare non est posse ; et ideo dictum fuit in primo libro quod Deus est omnipotens et tamen non dicitur omnivolens.

 

 

ARTICULUS II.

De potestate praesidendi.

 

Consequenter quaeritur de potestate praesidendi.

Et circa, hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum omnis potentia dominandi sit a Deo.

Secundp quaeritur, utrum potestas dominandi sit a Deo secundum institutionem naturae an secundum punitionem culpae.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum omnis potestas dominandi sit a Deo.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum potestas dominandi sit a Deo. Et quod sic, videtur :

  1. Ioannis 19, 11 : Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper, dixit Dominus Pilato. Ergo, si potestas Pilati super Christum erat a Deo, et tamen minime videbatur quod super ipsum deberet habere potestatem, ergo videtur quod multo fortius omnis potestas talis a Deo est.
  2. Item, expressius ad Romanos 13, 1 : Non est potestas nisi a Deo ; et constat quod ibi loquitur de potestate praesidendi : ergo etc.

Et istae duae auctoritates sufficiant, quia plures aliae adducuntur in littera.

  1. Item, hoc ipsum videtur ratione. Potestas praesidendi dicit potentiam in excellentia, et omne tale dicit positionem aliquam ; sed omne quod dicit positionem aliquam, a summa potentia est : ergo omnis potentia praesidendi a Deo est, qualitercumque quis praesit.
  2. Item, omnis poena a Deo est, quae habet simpliciter rationem poenae ; sed omnis servitus est poena : ergo a Deo est. Sed ab eodem a quo est servitus, ab eodem est dominandi potestas : igitur omnis potestas dominandi est a Deo.

 

Sed contra :

1. Oseae 8, 4 : Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi. Ergo videtur quod talis praesidentia malorum non sit a Deo.

Item, nihil iniustum est a Deo ; sed multi iniuste dominantur aliis : ergo videtur quod non omnis potestas sive dominium, quod est in hominibus, sit a Deo.

3. Item, nihil inordinatum est a Deo ; sed, cum stultus praeficitur sapienti et malus bonis, hoc est inordinatum : ergo non videtur esse a Deo.

4. Item, nihil quod est contra ius naturae, est a Deo ; sed potestas dominandi in homines est contra ius naturae : ergo non est a Deo. Maior manifesta est. Minor probatur per illud quod dicitur, in libro Institutionum : Bella exorta sunt et captivitates secutae et servitus, quae sunt iuri naturali contraria.

5. Item, nihil auferendum est alicui quod est ei datum a Deo : ergo, si omnis potestas vel praelatio est a Deo, nulli auferenda est praelatio vel potestas : ergo nullus praelatus vel princeps esset deponendus, quantumcumque malus.

6. Item, nihil quod habet quis per Dei donationem, habet per usurpationem ; ergo, si omnis potestas est a Deo collata, nulla est usurpata ; sed planum est quod multae potestates usurpantur : ergo non omnis potestas a Deo donatur.

 

Respondeo : Dicendum quod potestas praesidendi dicitur esse illud per quod quis praesidet et dominatur alteri. Illud autem, per quod praesidet, dupliciter potest dici : uno modo dicitur ipsa virtus, per quam quis praevalet alteri, et haec virtus absque dubio a Deo est ; alio modo illud, per quod praesidet, dicitur modus deveniendi vel permanendi ad hanc virtutis excellentiam ; et sic distinguendum est : Nam quidam praesunt aliis ex iustitia, quidam ex astutia et quidam ex violentia. Quando autem praeest aliquis aliis per iustitiam, tunc illa potestas dominandi, simpliciter loquendo, a Deo est et respectu praesidentis et respectu subiacentium. Quando autem praeest aliquis per astutiam vel per violentiam, tunc dicendum est quod talis potestas et habet comparari ad voluntatem praesidentis et habet comparari ad meritum subiacentis. In comparatione ad meritum subiacentis talis praesidentia iusta est, quia aut est ad bonorum probationem aut ad malorum punitionem. Si autem comparetur ad voluntatem praesidentis, sic iniusta est.

Et primo quidem modo dicitur esse a Deo faciente et ordinante, secundum quod dicitur Iob 34, 30 : Facit regnare hypocritam propter peccata populi ; et Oseae 13, 11 : Dabo eis regem in furore meo. Secundo autem modo, scilicet in comparatione ad voluntatem praesidentis, sic dicitur esse a Deo permissive, non autem approbatorie, propter quod dicitur : Ipsi regnaverunt, et non ex me, et principes exstiterunt, et non cognovi.

 

Concedendum est igitur quod omnis potestas praesidendi, secundum id quod est et etiam respectu eius super quem est, iusta est et a Deo est ; et hoc ostendunt rationes et auctoritates quae ad primam partem inducuntur, et ideo concedendae sunt. Concedendum est nihilominus quod modus deveniendi ad hanc praesidentiam in comparatione ad voluntatem praesidentis potest esse iustus et iniustus ; et secundum quod iustus est, a Deo est ; secundum quod iniusius est, a Deo non est. Quia vero nunquam est ita iniustus ex una parte quin sit iustus ex altera, ideo de nulla potentia praesidendi dici potest quod non procedat a Deo.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod Dominus dicit quod regnaverunt, sed non ex ipso, dicendum quod non est ibi negatio cuiuscumque voluntatis, sed voluntatis antecedentis et voluntatis approbantis. Dominium enim malorum potius est a Deo vindicante quam sit a Deo acceptante. Unde in eis verificatur illud quod dicitur Ecclesiastis 8, 9 : Interdum dominatur homo homini in malum suum.
  2. Ad illud quod obicitur, quod nihil iniustum est a Deo, dicendum quod verum est, secundum quod iniustum. Quamvis autem potentia dominandi iniusta sit frequenter in comparatione ad voluntatem praesidentis, semper tamen iusta est in comparatione ad meritum subiacentis, quia est ad vindictam malefactorum, ad laudem vero bonorum, sicut dicitur I Petri 2, 14.
  3. Ad illud quod obicitur, quod aliqua potestas inordinata est, dicendum quod, etsi aliquo modo aliqua potestas possit ex inordinata voluntate procedere, potestas tamen ipsa semper ordinata est, sicut dicit Gregorius, in Moralibus, quod tumoris elatio, non potestatis ordo, in crimine est ; potentiam Deus dedit, elationem potentiae malitia nostrae mentis invenit.

Et si obiciat quod inordinatum est quod stulti praesunt sapientibus et mali bonis et servi liberis, dicendum quod, etsi aliqua inordinatio appareat exterius, nihilominus latet pulcra ordinatio interius secundum divinum iudicium, quod frequenter est occultum, nunquam tamen iniustum. Propter quod dicitur Ecclesiastis 10, 5 : Vidi malum quasi per errorem egredieris a facie principis, stultum positum in dignitate sublimi etc. ; quasi dicat : quia, quamvis appareat ibi error, magna tamen est ibi ordinatio, dum ex hoc mali puniuntur et boni promoventur.

4. Ad illud quod obicitur, quod nulla potestas est a Deo, quae est contra ius naturae, dicendum quod esse contra ius naturae hoc est dupliciter : vel simpliciter vel secundum aliquem statum. Cum ergo dicitur quod potestas dominandi est contra ius naturae, hoc non intelligitur quantum ad universale dictamen naturae, sed quantum ad dictamen naturae alicuius status determinati, in quo quidem non esset subiectio servitutis nec praelatio potestatis.

5. Ad illud quod obicitur, quod nihil quod est a Deo datum, est auferendum, dicendum quod illud verum est, si Deus simpliciter ei dedit ; si autem solum ad tempus datum est, sicut Dominus voluit dare, ita etiam voluit per ministerium humanum auferre. Hoc autem cognoscimus quod Deus velit, quando videmus ordinem iustitiae sic exigere. Deus enim dedit vitam latroni et tamen iudex iuste illam aufert ei, exigente hoc mandato iustitiae, quo dicitur : Maleficum non patieris vivere. Sic etiam intelligendum est se habere in potestate nostra et principum, quia secundum iuris rectitudinem tam dominium quam potestatis privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate.

6. Ad illud quod obicitur, quod nulla potestas a Deo collata est usurpata, dicendum quod verum est, si totaliter detur a Deo. Sed Deus sic dat potestatem, quod frequenquenter homo cooperatur in illius potestatis adeptione ; et cum recte cooperatur ad illius potestatis adeptionem, tunc dicitur dominari ex iustitia ; quando vero iniuste, tunc dicitur illa potestas usurpata, in qua non praeest de iure, quamvis praesit de facto ; nihilominus tamen, quia talis potestas non caret omnino ordine iustitiae, conceditur esse a Deo. Et simul sunt haec duo vera secundum diversos respectus, videlicet quod eadem potestas sit usurpata et a Deo collata, absque aliqua repugnantia.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum potestas praesidendi sit in homine secundum institutionem naturae vel secundum punitionem culpae.

 

Secundo quaeritur circa hoc, utrum potestas praesidendi sit in homine secundum institutionem naturae vel secundum punitionem culpae. Et quod primo modo, videtur :

  1. Genesis 1, 26 : Faciamus hominem c.d imaginem et similitudinem nostram, et praesit Si tu dicas, quod habuit praelationem respectu bestiarum sed non respectu hominum, per hoc non evadetur, quia I ad Corinthios 11, 3 : Caput mulieris vir. Si ergo caput praesidet corpori et debet regere corpus, ergo videtur quod secundum institutionem naturae sit potestas dominandi in humano genere.
  2. Item, in angelis qui sunt perfecti in natura et in gloria, non tantummodo est ordo et gradus secundum excellentiam naturalium, sed etiam secundum praesidendam officiorum : ergo videtur quod dominium non repugnet, sed consonet institutioni naturae humanae sicut et angelicae.
  3. Item, potestas dominandi est proprietas dignitatis et nobilitatis ; sed, si aliquid dignitatis competit naturae lapsae, multo magis competit naturae institutae : ergo videtur quod magis pertinebat ad statum naturae institutae potestas dominandi quam ad statum naturae lapsae.
  4. Item, omne illud, quod est ad conservationem ordinis naturalis, pertinet ad institutionem naturae ; sed potestas praesidendi pertinet ad conservationem ordinis naturalis : ergo potestas praesidendi inest homini a Deo secundum institutionem naturae. Maior manifesta est. Minor probatur per illud quod dicit Augustinus, XIX De civitate Dei : Poenalis servitus ea lege ordinatur, quae naturalem ordinem conservari iubet et perturbari vetat. Sed ad idem ordinatur potestas dominandi et poenalis servitus : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Gregorius : Omnes homines natura aequales fecit, sed pro variis meritis alios aliis occulta Dei dispensatio, sed iusta praeponit. Ergo videtur quod subiectio et praelatio non sit in homine secundum institutionem naturae.
  2. Item, Augustinus, XIX De civitate Dei : Rationalem hominem, ad imaginem Dei factum, dominari noluit Deus nisi irrationalibus. Ergo, si potestas praesidendi et dominandi est in uno homine respectu alterius, videtur etc.
  3. Item, ratione hoc ipsum videtur. Libertas homini inest a natura ; sed potestas dominandi est libertatis impeditiva : ergo non videtur quod sit a natura. Quod autem libertas et a natura sit et a potestate praesidendi habeat impediri, manifestatur, quia libertas sic habet definiri : Libertas est naturalis potestas, qua licet homini facere quod vult.
  4. Item, homo secundum suam primam conditionem factus est ad Dei imaginem ; sed, in quantum est imago Dei, natus est immediate ferri in Deum : ergo, si solus Deus eo maior est, ergo secundum naturam nihil est supra hominem nisi Deus. Ergo nullum dominium in homine est secundum naturae institutionem nisi solum dominium divinum.
  5. Item, non est dominus sine servo, ergo nec dominium sine servitute ; sed servitus est introducta propter peccatum, sicut in pluribus locis dicit Augustinus : ergo videtur quod potestas dominandi in homine sit secundum conditionem culpae, non secundum institutionem naturae.
  6. Item, in glorificatione hominum vitia detrahentur et natura servabitur, secundum quod, in libro De civitate Dei, vult Augustinus ; sed in statu gloriae non manebit dominium praelationis et subiectio servitutis : ergo non videntur haec esse in natura humana, secundum quod instituta, sed solum secundum quod lapsa et vitiata.

 

Respondeo : Dicendum quod potestas dominandi vel praesidendi dicitur tripliciter, scilicet largissime et communiter et proprie. Largissime dominandi potestas dicitur respectu omnis rei, qua homo potest ad libitum et votum suum uti ; et hoc modo dicitur homo esse dominus possessionum suarum, sive mobilium sive immobilium. Alio modo potestas dominandi sive praesidendi dicit excellentiam potestatis in imperando ei qui est capax rationis et praecepti. Tertio modo potestas dominandi dicitur potestas coercendi subditos ; et haec potestas dicit quamdam arctationem libertatis ; et talis potestas dominandi proprie dicitur dominium, cui respondet servitus.

 

Primo modo potestas dominandi communis est omni statui, videlicet statui naturae institutae et naturae lapsae et naturae glorificatae ; et excellentiori modo fuit in statu naturae institutae quam sit in statu naturae lapsae.

Secundo modo competit statui viae, sive pro statu naturae institutae sive pro statu naturae lapsae. Si enim homo stetisset, et vir posset imperare uxori et pater potuisset imperare filio. Et hoc reperitur etiam in angelis, quamdiu sunt administratorii spiriritus, quia ex illa parte aliquo modo sunt in statu viae. Haec tamen praesidentia non manebit in gloria, sicut in praecedentibus ostensum fuit.

Tertio vero modo potestas dominandi in homine est solum secundum statum naturae lapsae ; inest enim ei secundum culpae punitionem, non secundum naturae institutionem, et hoc, quia servitus sibi correspondens, secundum quod dicunt Sancti, est poena peccati.

Et quia isto modo loquimur hic de potestate dominandi, ideo concedendae sunt rationes ostendentes quod talis potestas non inest homini secundum primariam suam conditionem sive secundum statum naturae institutae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium ex textu Genesis et ex Corinthiorum, iam patet responsio ; procedunt enim de potestate praesidendi accepta primo et secundo modo, non tertio. Nam, etsi mulier sit viro quodam modo inferior ratione infirmioris sexus, nihilominus, quia non est creata ut esset ei in adiutorlum ut famula, sed ut socia, hinc est quod, quamvis dicatur caput eius, non tamen dicitur dominus, quia ipsa non est ancilla ipsius. Et ideo supra dixit Magister, distinctione decima octava, quod mulier ad aequalitatem fuit condita ; ideo fuit formata de latere, non de pedibus vel de capite, ut viri videretur esse socia, non domina vel ancilla.
  2. Ad illud quod obicitur, quod praelatio est in angelis, iam patet responsio, quia, quamvis unus praesideat alteri et imperet alteri et auctoritatem habeat super alterum imperandi ei aliquid, quod pertinet ad officium ministerii, tamen unus angelus non dicitur servus alterius angeli ; et ideo ex hoc non concluditur quod potestas dominandi, secundum quod ei correspondet servitus, sit in homine secundum conditionem naturae.
  3. Ad illud quod obicitur, quod dominium est proprietas dignitatis, dicendum quod, etsi sit proprietas dignitatis in eo qui praesidet, indignitatem tamen dicit in eo qui subest ; et ideo naturaliter potest convenire homini respectu alterius creaturae inferioris, respectu tamen alterius hominis non convenit naturaliter, sed quodam modo praeternaturaliter, videlicet in punitionem peccati ; sicut enim dicit Ambrosius, servitus introducta fuit per peccatum ebrietatis.
  4. Ad illud quod obicitur, quod dominium et servitus facit ad conservationem ordinis naturalis, dicendum quod est ordo qui respicit naturam secundum omnem statum et est ordo qui respicit naturam secundum statum suae conditionis et est ordo qui respicit naturam secundum statum suae corruptionis. Et secundum hoc quaedam sunt de dictamine naturae simpliciter, quaedam de dictamine naturae secundum statum naturae institutae, quaedam de dictamine naturae secundum statum naturae lapsae. Deum esse honorandum dictat natura secundum omnem statum ; omnia esse communia dictat secundum statum naturae institutae ; aliquid esse proprium dictat secundum statum naturae lapsae ad removendas contentiones et lites. Sic omnes homines esse servos Dei dictat natura secundum omnem statum ; hominem vero adaequari homini dictat secundum statum suae primae conditionis ; hominem autem homini subici et hominem homini famulari dictat secundum statum corruptionis, ut mali compescantur et boni defendantur. Nisi enim essent huiusmodi dominia coercentia malos, propter corruptionem quae est in natura unus alterum opprimeret et communiter homines vivere non possent. Non sic autem esset, si homo permansisset in statu innocentiae ; quilibet enim in gradu et statu suo maneret. Et sic patet quod illa ratio non concludit quod servitus vel dominium respiciat naturam institutam, sed solum quod respicit naturam lapsam, ubi ordo habet perturbari et potest per dominium conservari.

 

 

ARTICULUS III.

De necessitate subiacendi potentiae praesidendi.

 

Consequenter quaeritur de necessitate subiacendi potentiae praesidendi.

Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum Christiani teneantur subiacere tyrannis in aliquibus.

Secundo quaeritur, utrum religiosi teneantur subiacere praelatis suis in omnibus.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum Christiani teneantur subesse tyrannis sive potestati saeculari in aliquibus.

 

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum Christiani teneantur subesse tyrannis sive potestati saeculari in aliquibus. Et quod sic, videtur :

  1. Petri 2, 18 : Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis.
  2. Item, ad Romanos 13, 1 : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit ; et post : Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal. Et si tu dicas quod haec est admonitio propter scandalum vitandum ; contra, paulo ante : Necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quam Apostolus facit ibidem. Non est, inquit, potestas nisi a Deo ; sed quae a Deo sunt, ordinata sunt ; ergo omnis potestas ordinata est ordinatione divina : itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit ; sed qui resistit ordinationi Dei damnationem sibi acquirit : ergo etc.
  4. Item, servire homini non est culpa nec malum, immo meritorium : ergo videtur quod ab illa servitute non absolvatur per baptismum : ergo sicut non-Christiani servi sunt aliorum, ita, etiamsi Christiani fiant, servire tenentur.
  5. Item, ad hoc ipsum sunt multae auctoritates, quae possunt sumi quasi ab omnibus Epistolis beati Pauli, in quibus monet servos subiacere dominis suis.

 

Sed contra :

  1. Matthaei 17, 24 : Reges terrae a quibus accipiunt censum ? a filiis, an ab alienis ? et post, infra : Ergo liberi sunt filii ; et Glossa ibi : Liberi sunt filii regni in omni regno, multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet regno terreno . Si ergo boni Christiani sunt filii regni illius, videtur quod sub nullius regis terreni potestate sint astricti : ergo non tenentur ei subesse in aliquo tributo.
  2. Item, Iacobi 1, 25 : Qui autem prospexerit in lege perfectae libertatis, Glossa exponit, quod lex perfectae libertatis est lex Evangelica. Ergo, si perfecta libertas liberat ab omni servitute, videtur quod omnis qui inhaeret legi Evangelii, absolutus sit ab omni servitute regis terreni.
  3. Item, caritas omnia membra Christi facit unum et omnia facit communia ; unde I ad Corinthios 3, 22 : Omnia vestra sunt, sive mors sive vita etc. Omnia facit unum, quia dicit Apostolus et ad Ephesios et ad Colossenses : Omnes unum sumus in Christo, nec est distinctio servi et liberi. Ergo, si caritas reducit omnia membra ad aequalitatem et communitatem, videtur igitur quod in habentibus caritatem non sit aliqua obligatio servitutis.
  4. Item, maius est vinculum legis divinae quam sit vinculum constitutionis humanae ; sed lex Evangelica absolvit ab onere servitutis legalis, quae quidem a Deo per Moysen lata fuerat : ergo multo fortius absolvit ab onere humanae servitutis et legis civilis.
  5. Item, Anselmus, in libro Cur Deus homo, capitulo : Per se redimere voluit, ut in pristinam redigeret libertatem, et sibi homo subiectus esset, non homini. Si ergo empti sumus pretio magno, videlicet sanguine agni incontaminati et immaculati, videtur quod ipsius solius servi simus : ergo non videtur quod vir Christianus, qui renatus est in Christo, astrictus sit alicui servituti terreni imperii.

 

Respondeo : Dicendum quod, cum servitus opponatur libertati, secundum quod triplex dicitur esse libertas, videlicet a coactione et a culpa et a miseria, sic servitus potest dici tripliciter, quae attenditur in libertatis arctatione. Secundum enim arctationem libertatis a culpa attenditur servitus peccati, de qua Ioannis 8, 34 : Qui facit peccatum servus est peccati ; et ad Romanos 6, 12 : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.

Secundum vero arctationem libertatis a miseria attenditur servitus poenae et mortis, de qua dicitur ad Romanos 6, 9 : Christus resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.

Secundum autem arctationem libertatis a coactione attenditur servitus conditionis, de qua dicitur I ad Corinthios 7, 21 : Servus vocatus es ? non sit tibi curae ; sed et si potes liber fieri, magis utere. Haec autem servitus attenditur in coarctatione libertatis a coactione, non quantum ad interiorem motum voluntatis, quae cogi non potest, sed quantum ad exteriorem. Unde et servitus introducta fuit in hoc quod unus alterum vicit et servituti suae addixit, ut non liceat facere contrarium eius quod ipse mandaverit.

 

Cum igitur triplex sit servitus, una habet ortum ab altera ; nam non esset servitus poenae, nisi praecessisset servitus culpae ; nec servitus conditionis subsequeretur, nisi Illa duplex praecederet. Cum ergo aliquis regeneratur in Christo et efficitur Christianus, liberatur a servitute peccati ; sed tamen non sic liberatur quin etiam possibilitatem et facilitatem et pronitatem habeat redeundi in idem genus servitutis ; et hinc est quod propter eius promotionem et humiliationem relinquit Dominus eidem servitutem mortis et conditionis. Unde ita moriuntur Christiani sicut et alii ; et propter pronitatem ad malum et concupiscentias militantes in membris, ex quibus consurgunt bella et lites, ita indigent regi terreno principe sicut et aliae gentes - et ideo non solum secundum humanam institutionem, sed etiam secundum divinam dispensationem inter Christianos sunt reges et principes, domini et servi - et secundum distinctionem potestatis ei subiciuntur et tenentur secundum plus et minus. Et hoc ipse Dominus dicit, Matthaei 22, 21 : Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Et Apostolus, I ad Timotheum ultimo, 3 hoc docet et contrarium praedicantes condemnat. Ait enim sic : Quicumque sunt sub iugo servitutis, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Si quis autem aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, superbus est, nihil sciens etc. Et hoc ipsum probat ad Romanos, et in pluribus aliis locis docet et mandat.

Et ideo concedendum est quod Christiani sunt terrenis dominis obligati, non tamen in omnibus, sed in his solum quae non sunt contra Deum ; nec in his omnibus, sed in his quae secundum rectam consuetudinem rationabiliter statuta sunt, sicut tributa et vectigalia et consimilia.

Unde auctoritates et rationes, quae hoc probant, concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur de textu et Glossa, 17, 24 Matthaei, dicendum quod textus intelligit de Christo, quod Christus non tenebatur reddere tributum, et de his qui sunt eius imitatores perfecti, utpote de Apostolis, pro eo quod naturaliter erant liberi et omnia bona temporalia dimiserant ; et ideo censum vel tributum ab eis reges terrae accipere non debebant. In aliis autem Christianis, vel qui sunt servilis conditionis vel qui abundant temporalibus bonis, illa auctoritas non habet intelligi.
  2. Ad illud quod obicitur, quod lex Evangelica est lex perfectae libertatis, dicendum quod ideo dicitur lex perfectae libertatis, quia liberat a servitute praevaricationis, sive etiam a servitute Legis, dum in ea datur spiritus caritatis, qui est spiritus libertatis, secundum id quod dicit Apostolus ad Romanos 8, 15 : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum. Et ideo ex hoc non sequitur quod homo, qui est sub lege Evangelii, sit liberatus a servitute terreni dominii.
  3. Ad illud quod obicitur, quod caritas omnia unit et communia facit, dicendum quod hoc verum est per quamdam participationem, sed non est verum per dominii auctoritatem. Omnes etiam unit, sed hoc est secundum affectionem, non secundum gradus et dignitatis indistinctionem ; nam in corpore Christi magna est membrorum distinctio, quamvis quantum ad conformitatem affectionum magna sit unio.
  4. Ad illud quod obicitur, quod absolvit lex Evangelica ab onere legis Moysaicae, ergo multo fortius a lege humana, dicendum quod non est simile, quia lex ista legem illam implet et evacuat tamquam veritas figuram. Non sic autem est de lege institutionis humanae, quae multum adiuvat ad observantiam legis divinae. Unde et Apostolus mandat rogari pro principibus, ad Timotheum 2, 2, ut quietam et tranquillam vitam sub eis agamus.
  5. Ad illud quod obicitur, quod Christus ideo per se redimere voluit, ut in pristinam libertatem redigeret, dicendum quod ibi notatur effectus plenus redemptionis factae per Christum. Sed tamen illum effectum non plene assequimur in praesenti, quousque creatura ingemiscit et parturit, donec liberatur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Unde hic inchoatur libertas a culpa, sed ibi consummabitur libertas a miseria et ab omni potestate humana. Unde non sequitur quod, si sumus empti a Christo, quod propter hoc non simus servi alterius, quia dominium Christi bene compatitur secum dominium hominis, in his maxime qui nihil iubent contra Deum ; sed non compatitur secum dominium diaboli vel peccati, secundum illud Matthaei 6, 24 : Non potestis duobus dominis servire. Ideo, quamvis redemptione Christi eruamur a servitute mortalis peccati, non tamen eruimur a servitute conditionis vel mortis.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum religiosi teneantur praelatis suis obedire in omnibus quae non sunt contra Deum.

 

Secundo quaeritur, utrum religiosi teneantur praelatis suis obedire in omnibus quae non sunt contra Deum. Et quod sic, videtur :

1. Primo, auctoritate Domini, Matthaei 23, 2 : Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei ; quae dicant vobis facite. Ergo, si Dominus sine distinctione mandat quod facienda sunt quae dicunt, etiam de malis praelatis, videtur quod in omnibus obediendum est eis. Si tu dicas quod non intelligitur nisi de illis quae dicunt et ad quae homo tenetur per mandatum legis, contra hoc est, quia alibi dicit Dominus : Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Ergo, si Deus in omnibus est audiendus et in nullo spernendus, videtur quod praelatis a Deo institutis a suis subditis debeat in omnibus obediri.

2. Item, ad Colossenses 3, 20 : Filii, obedite parentibus vestris per omnia. Ergo, si filii carnales parentibus carnalibus debent per omnia obedire, et non debent minus esse obedientes filii spirituales patribus spiritualibus quam carnales carnalibus, ergo religiosi debent suis praelatis in omnibus obedire.

3. Item, beatus Benedictus, in Regula sua : Si praecipit praelatus impossibile, tentandum est facere. Ergo, si in impossibilibus obediendum est ei, multo fortius in possibilibus : ergo in omnibus.

4. Item, Hieronymus, Ad Rusticum : Praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut patrem. Credas quidquid dixerit salutare, nec maiorum iudices sententiam, cuius est officium obedire et iussa implere, dicente Moyse : Audi, Israel, et tace.

5. Item, Hugo de Sancto Victore : Obedientia est virtus, quae omnia amplectitur iniuncta necessario implenda, nisi obstiterit imperantis auctoritas. Ergo videtur quod, si non obedit in omnibus, non habet veram obedientiam : ergo, si tenetur habere veram obedientiam, tenetur in omnibus obedire.

6. Item, videtur ratione. Sicut homo vovet paupertatem et continentiam, sic vovet obedientiam ; sed qui vovet continentiam tenetur abstinere ab omni coitu, et qui vovet paupertatem tenetur renuntiare omnibus temporalibus : ergo qui vovet obedientiam tenetur obedire in omnibus quae sibi iniunguntur. Ergo sicut aliquis iudicatur proprietarius, si unam solam pictam habeat, sic debet iudicari inobediens, si unum solum praelati verbum pertranseat : ergo tenetur ei obedire in omnibus.

 

Sed contra :

  1. Actuum 5, 29 : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Ergo in aliquibus, tenemur obedire Deo, in quibus non tenemur obedire hominibus : ergo videtur quod non teneamur obedire praelato in omnibus.
  2. Item, Bernardus, in libro De dispensatione et praecepto : Subditus nec citra promissum est inhibendus nec ultra cogendus per legem obedientiae. Ergo, si aliquis praelatus praecipiat ei ultra illud quod promisit,non videtur quod teneatur ei obedire.
  3. Item, perfectio religionis maxime consistit in perfectione obedientiae. Ergo, si omnes religiosi tenerentur in omnibus obedire, omnes religiones essent aequalis perfectionis ; quodsi hoc est plane falsum, ergo etc.
  4. Item, religiosus non tenetur obedire praelato suo nisi per legem voti ; sed per legem yoti non tenetur homo solvere nisi illud quod vovit spontanee : ergo videtur quod praelatus non possit ab eo exigere nisi illud quod promisit observare.

 

Respondeo : Dicendum quod aliter loquendum est de obedientia exhibenda praelato a subdito religioso secundum obedientiae perfectionem, aliter secundum necessitatis obligationem. Si loquamur de ipsa secundum perfectionem, sic dicendum est quod, sicut dicit Bernardus, perfecta obedientia finem nescit, et perfectus obediens non solum in his quae mandat, sed etiam supra ea quae mandat, promptum habet affectum ad subiacendum praecepto praelati, desiderans illum imitari qui humilians se ipsum, factus est obediens Patri usque ad mortem.

Si autem loquamur de obedientia secundum necessariam obligationem, sic habet terminum et mensuram iuxta magnitudinem voti emissi. Non enim amplius tenentur obedire suis praelatis, nisi in his quae promiserunt Domino observare et quae non sunt contraria animae et regulae suae. Unde, si praelatus aliquid praecipiat quod sit supra votum, subditus non tenetur ad illud implendum.

Et ideo concedendum est quod religiosi non tenentur praelatis suis obedire in omnibus, licet sanum sit consilium quod in omnibus obediant quae non sunt contra Deum. Unde rationes, quae ad secundam partem inducuntur, concedendae sunt, quia verum concludunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod obediendum est in omnibus his qui sedent in cathedra, verum est de his quae ad cathedram spectant et de praeceptis legis ; de aliis autem non mapdat.

Et quod obicit, quod ipse Dominus dicit : Qui vos audit etc., dicendum quod verum est quod loquitur de his quae Apostoli et eorum successores mandant ex persona Christi et etiam ex auctoritate sibi data ; in nullo tamen quod dicunt eorum auctoritas est spernenda. Unde, quamvis non teneamur praelatis in omnibus obedire, tenemur tamen nullum mandatum eorum spernere. Unde dicitur in Iure quod sententia pastoris, sive iusta sive iniusta, timenda est.

  1. Ad illud quod obicitur de verbo Apostoli : Filii, obedite per omnia parentibus, dicendum quod, si intelligatur de his quae spectant ad mandatum divinum, praeceptum est ; de aliis autem monitio est, non praeceptum.

3-5. Ad illud verbum beati Benedicti et Hieronymi et Hugonis dicendum est quod non loquuntur de obedientia secundum obligationem necessitatis, sed secundum perfectionem caritatis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod sicut vovet homo paupertatem et continentiam, ita vovet obedientiam, dicendum quod sic et non sic. Sic quidem in hoc quod aufert sibi propriae voluntatis dominium. Non sic autem, quia non arctat se ad faciendum omnia quae sibi fuerint imperata, sed ad faciendum ea quae in Regula expressa sunt. Et quoniam in omni religione perfectionis simpliciter continetur renuntiatio quantum ad opus carnis et quantum ad opus proprietatis, vel in speciali vel in communi, non sic autem praecipiuntur omnia quae possunt praecipi ; ideo non sic arctatur ad obediendum in omnibus sicut ad re nuntiandum omnibus.

Ratio autem huius est, quia possibile est alicui renuntiare proprietati et etiam satis facile, maxime ubi est possessio habita in communi ; sed obtemperare omnibus quae dicuntur, hoc non tantum est non facile, immo etiam impossibile. Et ideo fines ponuntur promissioni obedientiae ; non sic ponuntur promissioni paupertatis vel etiam castitatis. Unde in Regula beati Francisci simpliciter praecipitur quod illius Regulae professores nihil omnino habeant proprium super terram ; simpliciter etiam praecipitur perpetuo continere non solum ab actu, sed etiam abstinere a suspecto consortio et consilio mulierum ; sed non simpliciter praecipitur fratribus suis praelatis in omnibus obedire, sed in omnibus quae promiserunt Domino observare et non sunt contraria animae et Regulae suae. Nescio, si ad aliquod istorum votorum quisquam sciat plus addere. In hoc igitur perfectionis culmine congruum est praedictae quaestionis terminare sermonem.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de illa responsione, quam facit Magister : Sciendum est Apostolum ibi loqui de saeculari potestate. Non enim videtur Magister sufficienter solvere ad quaestionem motam, immo potius fugere, quia, sicut habitum est in praecedenti capitulo, diabolus non habet potestatem nocendi a se ipso, sed a Deo ; cum igitur Apostolus dicit quod omnis potestas a Deo est, intelligit non solum de potestate hominis, sed etiam de potestate diaboli.

Item, videtur quod eius potestati non sit resistendum, quia Ieremiae 27, 8 : Gens et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor etc.comminatur his Dominus qui non servient Nabuchodonosor. Si ergo per Nabuchodonosor significatur diabolus, videtur etc.

Item, non debemus resistere potestati, membris diaboli, utpote malis praelatis et tyrannis, qui sunt membra ipsius diaboli ; ergo multo fortius nec ipsi diabolo, qui est caput ipsorum malorum.

 

Respondeo : Dicendum quod Magister recte dicit in hoc quod dicit quod verbum Apostoli, quo dicitur non resistendum esse potestati, intelligi habeat de potestate humana, non de potestate diabolica, quia potestas humana et ordinata est et ordinate frequenter movet et imperat, et ideo qui ei resistit, divinae ordinationi resistit, saltem si ordinate praecipit. Sed quia diabolus ex perversitate voluntatis suae semper inordinate et ad malum movet et contra Deum, ideo secundum rectum ordinem et mandatum Apostoli fortiter est ei resistendum et pugnandum contra eum tamquam contra pessimum adversarium.

Quod ergo dicitur quod potestas diaboli a Deo est, dicendum quod verum est ; sed ipse non utitur ea ad id ad quod Deus ei eam dedit, immo semper malum intendit ; et dum nos ei fortiter resistimus, malum suum in bonum nostrum convertimus.

Ad illud quod obicitur de membris diaboli, dicendum quod non est simile ; nam membra sua non ita semper movent ad malum sicut ipse qui est in malo obstinatus et a quo sumsit exordium omne malum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Ipsos humanarum rerum gradus adverte, si quis iusserit curator etc. In quo verbo innuit quod, si potestas inferior obviet potestati superiori, magis obediendum est potestati superiori quam inferiori. Sed contrarium huius habetur super illud Apocalypsis 2, 12 : Et angelo Ecclesiae Pergami scribe : Non audet archiepiscopus super subditos episcopi manum imponere sine eo ; sed hoc potest episcopus sine archiepiscopo ; ergo videtur quod magis est obediendum inferiori quam superiori.

Item, potestas immediata magis influit quam mediata : ergo, si potestas inferior magis immediata est quam superior, videtur quod magis sit standum potestati inferiori quam superiori.

Contrarium huius est, quia dicit Boethius : Quidquid potest virtus inferior, potest superior, sed non e converso : ergo virtus superior potest compescere inferiorem : ergo magis standum est mandato ipsius.

 

Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de potestate superiori et Inferiori : aut ita quod potestas inferior totaliter fluit a potestate superiori, ad quam ordinatur, sicut potestas curatoris a potestate proconsulis, et potestas proconsulis a potestate imperatoris ; et tunc verum est quod dicit quod standum est magis potestati superioris quam inferioris. Aut illae potestates ita se habeitit quod ambae fluunt a superiori, et in casibus determinatis una praesupponit alteram, et illa tertia plenum posse habet super utramque, sicut potestas episcopi et archiepiscopi a potestate Papae, qui plenam habet potentiam super utrumque ; et tunc non est generaliter verum quod magis oporteat obedire potestati superiori quam inferiori, utpote potestati archiepiscopi quam episcopi, quia unus est praelatus immediatus, alter mediatus. Sed respectu eius qui habet plenam potestatem super utrumque veritatem habet, quia ille non est tantum praelatus mediatus. Unde magis debet stare subditus mandato. Papae quam mandato alicuius praelati inferioris. Et in hoc casu loquitur Augustinus.

Et per hoc patet responsio ad obiecta.

 

Dub. III.

Postremo quaeritur de illis auctoritatibus quas Magister adducit in littera. Cum enim sit quaestio de potestate peccandi, videtur quod minus recte adducat auctoritates illas, quae loquuntur de potestate dominandi et inferendi malum poenae, sicut aspicienti patet.

 

Et dicendum quod ex consequenti aliquo modo possunt ad propositum applicari ; verumtamen, sicut aperte apparet, Magister allegat eas aliquantulum minus recte. Non tamen est mirandum, si in tot et tam bonis dictis Magister dixit aliquid minus complete ; nec ei est propter hoc insultandum. Magis enim suo labore meruit legentium orationes et gratiarum actiones quam reprehensiones, licet in aliquibus locis declinaverit ab opinionibus communibus et parti minus probabili adhaeserit, praecipue in octo locis.

 

Nam in primo libro sunt duo, unum videlicet est distinctione decima septima, quod caritas quae est amor Dei et proximi, non est quid creatum, sed increatum. Aliud vero est, quod haec nomina trinus et trinitas non dicunt positionem, sed privationem tantum ; et hoc ponit distinctione vigesima quarta.

In secundo vero libro similiter duo dicit, quorum primum est, quod in angelis beatis praemium praecessit et meritum respectu substantialis praemii habet subsequi ; et hoc dicit distinctione quinta et etiam distinctione undecima. Aliud est, quod nihil de cibis transit in veritatem humanae naturae, nec per generationem nec per nutritionem.

In tertio libro similiter duo dicit : unum est, quod anima exuta a corpore est persona ; et hoc dicit distinctione quinta. Aliud est, quod Christus fuit homo in triduo ; et hoc dicit distinctione vigesima secunda.

In quarto similiter duo dicit : unum est, quod baptismus Ioannis cum impositione manuum aequipollebat baptismo Christi, ita quod baptizatus baptismate Ioannis in fide Trinitatis non erat rebaptizandus, et hoc dicit distinctione secunda. Aliud est de potestate baptizandi interius, quam dixit quod Deus potuit alii dare et quod creatura potuit sucipere ; et similiter, quod Deus potest potestatem creandi communicare et creare per creaturam tamquam per ministrum ; et hoc dicit distinctione quinta.

 

In his octo positionibus communiter doctores Parisienses non sequuntur Magistrum, nec credo in omnibus his eum esse sustinendum, ne amore hominis veritati fiat praeiudicium ; et haec omnia suis locis manifesta sunt et manifestabuntur.

 

Si cui autem aliter videtur, et fortassis melius, non invideo ; sed hoc rogo, ut si quis in explanatione duorum librorum praecedentium et etiam duorum sequentium aliquid in hoc opusculo invenerit approbatione dignum, gratias agat Deo, largitori bonorum. In aliis vero locis, ubi invenerit vel falsum vel dubium vel obscurum, scribentis insufficientiae benigne indulgeat, qui absque dubio, teste conscientia, vera et aperta et communia dicere concupivit, Quidquid enim sit de verbis, quae foliis comparantur, hoc summopere attendendo in inquisitione qualibet observandum, ne quis adeo laetetur in sententia oris sui et sic ei inhaereat ut verba oris alieni despiciat, aspiciens ea oculo minus sano, et sic per tumorem et livorem aditum sibi veritatis praecludat et de numero illorum sit de quibus dicit Apostolus quod semper sunt discentes et nunquam ad viam veritatis pervenientes ; quod avertat Deus ab omnibus inquisitoribus veritatis.

 

Hanc autem veritatem infatigabiliter quaerere, infallibiliter invenire, inammissibiliter apprehendere et tenere concedat nobis ille qui est via, veritas et vita qui cum Patre et Spiritu Sancto unum existens in essentia et ab eis distinctus in persona, hominem rectum fecit, qui se infinitis quaestionibus miscuit peccatorum, secundum quod series manifestat duorum librorum praecedentium ; cui est omnis honor et gloria, laus et imperium per infinita saeculorum saecula. Amen.

 

 

EXPLICT LIBER SECUNDUS.

Section précédente
Section 46 sur 46