Distinctio XXV — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO XXV
Iam vero ad propositum redeamus etc.
PARS I.
De libero arbitrio secundum se et in generali.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de libero arbitrio in comparatione ad alias potentias, hic vero agit de libero arbitrio secundum se. Dividitur autem pars ista in duas partes.
In prima determinat quid sit liberum arbitrium in se sive in generali.
In secunda vero determinat de libertate arbitrii secundum differentes eius status in speciali, ibi : Ex praedictis perspicuum est etc.
Prima pars habet duas particulas.
In quarum prima Magister ponit liberi arbitrii assignationem.
In secunda ad praedictae assignationis explanationem quamdam removet dubitationem, ibi : Et quidem secundum praedictam assignationem etc.
Prima pars habet duas.
In prima determinat quid sit liberum arbitrium.
In secunda vero ex illa definitione elicit quod liberum arbitrium non est praesentium nec praeteritorum, sed futurorum, et horum non quorumlibet, sed futurorum contingentium, ibi : Hoc autem sciendum est quod liberum arbitrium etc.
Similiter secunda pars habet duas, in quarum prima movet dubitationem, in secunda vero determinat, ibi : Sed aliter accipitur liberum arbitrium etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis incidit hic quaestio, quid sit liberum arbitrium secundum rem. Et quoniam eius quidditas et natura cognoscitur in assignando convenientiam et differentiam ipsius ad voluntatem et rationem, ideo de ipso quaerendum est in comparatione ad rationem et voluntatem.
Ad huius autem comparationis dilucidationem circa sex contingit dubitare et quaerere.
Primo enim quaeritur, utrum liberum arbitrium sit in solis habentibus rationem et voluntatem.
Secundo, dato quod sic, quaeritur, utrum sit potentia distincta contra rationem et voluntatem an non.
Tertio, dato quod non, quaeritur, utrum complectatur simul rationem et voluntatem.
Quarto, dato quod sic, quaeritur, utrum complectatur illas duas potentias per modum potentiae an per modum habitus.
Quinto, dato quod per modum habitus, quaeritur, utrum habitus ille addat aliquid per essentiam rationi et voluntati.
Sexto et ultimo quaeritur, secundum quam illarum duarum potentiarum principalius insit animae libertas arbitrii, utrum videlicet secundum rationem an secundum voluntatem.
ARTICULUS UNICUS.
De libero arbitrio in comparatione ad rationem et voluntatem.
QUAESTIO I.
Utrum liberum arbitrium sit in solis habentibus rationem an etiam sit in animalibus brutis.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum liberum arbitrium sit in solis habentibus rationem an etiam sit in animalibus brutis.
Et quod sit in animalibus brutis, videtur.
- Illa potentia libera dicitur esse cuius est eligere bonum et fugere malum ; sed hanc potentiam videmus esse in brutis, sicut patet in ove quae fugit lupum et quaerit pastorem : ergo etc.
- Item, illa potentia libertatem habet quae potens est in opposita ; sed in brutis animalibus est potentia ad faciendum opposita, quia modo ostendunt benignitatem, modo ferocitatem, modo vadunt, modo veniunt : ergo talia animalia a libertate arbitrii non sunt aliena.
- Item, illa potentia est libera quae est domina sui actus, haec autem est quae potest se ipsam in suo actu refrenare et compescere ; sed talis potentia reperitur in brutis animalibus : quod patet, quia ab his quae appetunt per disciplinam compescuntur, sicut planum est in animalibus domitis et domesticatis : ergo etc.
- Item, illa potentia libertatem habet in movendo cuius motus incipit a principio intrinseco : hic enim motus est potentiae perfectae in movendo ; sed inanimalibus brutis a principio intrinseco incipit : ergo etc.
- Item, illa potentia libera est praecipue cuius est gerere providentiam, non solummodo circa praesentia, sed etiam circa futura ; sed talis est in brutis animalibus, sicut patet in formicis et aliis animalibus irrationalibus : ergo etc.
- Item, illa potentia magis participat libertatem quae non potest redigi in servitutem quam quae potest ; sed homines in servitutem rediguntur, sed quaedam sunt animalia bruta quae nequaquam domari possunt, sicut dracones et leones : ergo videtur quod talia maxime habeant arbitrii libertatem.
Sed contra :
- Liberum arbitrium sic definitur ab Augustino : Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, sicut habitum est distinctione praecedenti ; sed in nullo est facultas rationis in quo non sit ratio, et haec est in solis rationalibus : ergo et liberum arbitrium..
- Item, omne quod habet liberum arbitrium est laudabile et vituperabile ; sed sola rationalia sunt digna laude et vituperio, poena et praemio : ergo etc.
- Item, omne quod habet liberum arbitrium natum est consiliari et deliberare ; hoc autem est solius rationalis : ergo etc.
- Item, liberum arbitrium est nobilissimum quod sit in homine : ergo, si liberum arbitrium inveniretur in brutis, nobilissimum quod est in homine reperiretur in eis : ergo aeque nobilia essent bruta animalia sicut sunt rationalia. Quod si hoc est inconveniens, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod absque dubio liberum arbitrium reperitur in solis substantiis rationalibus. Et ratio huius sumitur tum ex parte libertatis, tum ex parte arbitrationis. Ex parte libertatis : libertas enim opponitur servituti. Unde illa sola potentia dicitur esse libera quae dominium habet plenum tam respectu obiecti quam respectu actus proprii. Illa autem potentia dominium habet ex libertate respectu obiecti quae non est arctata ad aliquod genus appetibilis, sed nata est omnia appetibilia appetere et omne fugibile respuere. Tria autem sunt quae sunt in appetitibus et quorum opposita sunt in fugis, videlicet bonum, conferens et delectabile ; et nomine boni ibi intelligitur honestum. Cum autem bonum conferens et delectabile nata sint appeti ab irrationalibus, bonum honestum a solis rationalibus potest appeti ; et ideo in eis solum reperitur virtus quae non est ad aliquod genus appetibilis arctata, ac per hoc habens libertatem respectu obiecti.
In eis etiam solis reperitur potentia habens libertatem respectu actus proprii ; quod patet. Nam voluntas in rationalibus non solum compescit manum exteriorem vel pedem, sed etiam compescit se ipsam et refrenat, incipiens odire frequenter quod prius diligebat ; et hoc ex sui ipsius imperio et dominio. In brutis autem animalibus, etsi aliquo modo sit reperire dominium respectu actus exterioris, quia bene refrenant aliquando, sicut patet in animalibus domesticis, respectu tamen actus proprii interioris, videlicet appetitus, dominium non est. Unde si aliquid amant, non possunt illud non amare, licet a prosecutione alicuius rei amatae arceantur timore alicuius passionis inflictivae. Et ideo dicit Damascenus quod magis aguntur quam agant ; ac per hoc, cum non possint actum proprium reprimere, respectu actus proprii non habent libertatem nec etiam respectu obiecti ; et ideo, deficiente in eis libertate, liberum arbitrium non possunt participare.
Sumitur etiam ratio ex parte arbitrationis. Arbitrium enim idem est quod iudicium, ad cuius nutum caeterae virtutes moventur et obediunt. Iudicare autem illius est secundum rationem completam, cuius est discernere inter iustum et iniustum et inter proprium et alienum. Nulla autem potentia novit quid iustum et quid iniustum nisi illa sola quae est particeps rationis et nata est cognoscere summam iustitiam, a qua est regula omnis iuris. Haec autem solum est in ea substantia quae est ad imaginem Dei, qualis est tantum potentia rationalis. Nulla enim substantia discernit quid proprium et quid alienum nisi cognoscat se ipsam et actum suum proprium. Sed nunquam aliqua potentia se ipsam cognoscit vel super se ipsam reflectitur quae sit alligata materiae. Si igitur omnes potentiae sunt alligatae materiae et substantiae corporali praeter solam rationalem, sola illa est quae potest se super se ipsam reflectere ; et ideo ipsa sola est in qua est plenum iudicium et arbitrium in discernendo quid iustum et quid iniustum, quid proprium et quid alienum.
Tam igitur ratione libertatis quam ratione arbitrationis liberum arbitrium in solis substantiis rationalibus reperitur. Et concedendae sunt rationes quae hoc ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad rationes vero ad oppositum plana est responsio per iam dicta. Ad illud enim quod primo obicitur, quod bruta praeeligunt bonum malo, dicendum quod verum est de bono conferenti et delectabili ; sed non est verum de bono honesto, respectu cuius proprie liberum arbitrium consistit.
- Ad illud similiter quod obicitur, quod bruta possunt ad opposita moveri, patet responsio, quia non possunt moveri in omnia opposita, sed solum in illa quae sunt infra dignitatem liberi arbitrii.
- Ad illud quod obicitur, quod bruta dominantur actibus suis, quia possunt se reprimere, dicendum quod non dominantur actibus interioribus, licet dominentur exterioribus ; etsi enim comprimantur ab actu, non tamen retrahuntur ab appetitu.
Vel aliter potest dici quod, etsi etiam retrahantur ab actu suo, non tamen hoc est per dominium proprium ; hoc enim est ex imaginatione mali exterioris, quod adeo exterret ut magis retrahat quam appetitus attrahat ; et ideo sicut in appetendo et prosequendo magis aguntur quam agant, sic etiam in abstinendo vel se retrahendo magis reprimuntur quam se reprimant.
- Et per hoc patet responsio ad aliud quod dicit quod principium motus est ab intrinseco in brutis animalibus. Dici enim potest quod, etsi principium motus exterioris procedat ab intrinseco, tamen appetitus interior potius habet ortum ab exteriori appetibili quam ex imperio appetitivae virtutis. Unde non quicumque motus ab intrinseco facit potentiam liberam, sed ille motus quo vis motiva movet se ipsam ; voluntas enim et liberum arbitrium, ut dicit Anselmus, est instrumentum se ipsum movens.
- Ad illud quod obicitur, quod liberi arbitrii est providere, dicendum quod providentia quaedam provenit ex actu deliberationis et praecognitionis, quaedam provenit ex instinctu naturali. Prima est libertatis arbitrariae et reperitur in solis rationalibus ; secunda vero est naturalis sagacitatis et industriae : natura enim prudentissima est ; et haec reperitur in brutis animalibus, et talis non ponit liberum arbitrium.
- Ad illud quod obicitur, quod quaedam animalia bruta domari non possunt, dicendum quod aliquod animal non posse redigi in servitutem, hoc potest esse dupliciter : aut ratione voluntariae libertatis aut ratione naturalis ferocitatis. Primo modo impossibile est hominem redigi in servitutem. Quamvis enim aliquis possit aliquem compellere quantum ad actum exteriorem, quantum tamen ad interius velle nemo potest alterum compellere, sicut patebit infra. Secundo modo bestiae aliquae sunt indomabiles nec possunt redigi in servitutem, quia tanta est earum ferocitas et impetus ad ea quae ferocitatis sunt, ut non possint assuefieri ad ea quae sunt lenitatis ; et ideo ratio illa non cogit.
QUAESTIO II.
Utrum liberum arbitrium sit potentia distincta a ratione et voluntate.
Secundo quaeritur, utrum liberum arbitrium.sit potentia distincta contra rationem et voluntatem.
Et quod sic, videtur.
- Bernardus, De libero arbitrio, loquens de potentia liberi arbitrii : Quid similius aeternitati quod non sit aeternitas ? Si ergo aeternitas nec respicit rationem nec voluntatem, videtur quod liberum arbitrium sit aliqua potentia praeter has.
- Item, ratio respondet Filio, voluntas Spiritui sancto : ergo si in nobis est ponere aliquam potentiam reformandam correspondentem Patri, est in nobis ponere aliquam potentiam praeter rationem et voluntatem, quae spectat ad reformationem ; talis autem non est nisi liberum arbitrium : ergo etc.
- Item, ad productionem operis ista tria sunt necessaria, videlicet posse et scire et velle. Ergo si scimus per rationem, volumus per voluntatem, videtur quod in nobis sit ponere tertiam potentiam, per quam simus potentes ; hanc autem dicimus liberi arbitrii facultatem : ergo etc.
- Item, cum lapis movetur deorsum, ista tria reperiuntur : intentio, appetitus et virtus. Dicimus enim quod lapis intendit deorsum moveri, cum natura sit operans per intentionem ; appetit etiam deorsum moveri ; habet nihilominus virtutem, per quam deorsum movetur. Ergo videtur quod ista tria sit reperire in anima rationali. Si igitur rationis est intendere, voluntatis appetere, erit ponere tertiam potentiam, cuius sit virtualiter agere ; hanc autem dicimus arbitrii facultatem : ergo etc,
- Item, iudicans praeeminet indicando et movens praeeminet mobili ; sed liberum arbitrium est liberum de voluntate iudicium : ergo liberi arbitrii est iudicare de voluntate. Similiter liberi arbitrii est movere omnes vires animae et rationi imperare ut discernat, et voluntati ut appetat : ergo videtur quod sit tertia potentia ab istis distincta.
Sed contra :
- Potentiae animae rationalis sufficienter dividuntur per cognitivas et affectivas : ergo, si ratio comprehendit virtutes cognitivas et voluntas affectivas, non videtur quod sit conveniens ponere tertiam potentiam ab his differentem.
- Item, actus liberi arbitrii est iudicare ; sed de omni eo quod iudicamus, per rationem iudicamus : ergo non videtur quod liberum arbitrium sit potentia a ratione et voluntate distincta.
- Item, alia potentia circumscripta, remanente sola voluntate et ratione, possumus consentire, quia potest praecedere deliberatio per actum rationis et subsequi praeoptatio per actum voluntatis. Si ergo consentire est actus liberi arbitrii, videtur quod liberum arbitrium non sit alia potentia a ratione et voluntate.
- Item, liberi arbitrii est movere : aut ergo movet voluntatem aut non. Si non, ergo non videtur esse plene liberum. Si movet voluntatem, et est alia potentia, ergo voluntas movetur ab alia potentia. Si movetur ab alia potentia, ergo non est libera : ergo, si voluntas in nobis est maxime libera, videtur etc.
- Item, eadem est potentia cognitiva, qua intelligo aliquid et intelligo me intelligere : ergo eadem virtus est, et non alia, qua volo aliquid et volo me velle illud ; sed potentia, qua volo me velle, est liberum arbitrium, potentia, qua volo, est voluntas : ergo liberum arbitrium non est alia potentia a voluntate.
Respondeo : Ad praedictae quaestionis intelligentiam notandum est quod super hac quaestione diversae fuerunt doctorum positiones.
Quidam enim dicere voluerunt quod sicut mens dupliciter accipitur : aliquando communiter, et sic comprehendit memoriam, intelligentiam et voluntatem ; aliquando proprie, et sic distinguitur contra intelligentiam et voluntatem : sic liberum arbitrium dupliciter accipitur, videlicet communiter, et sic non distinguitur contra rationem et voluntatem ; et proprie, et sic contra rationem et voluntatem habet distingui et est virtus imperans rationi et voluntati et utramque regens et movens, cuius actus primus non est discernere et velle, sed actus reflexus super haec duo et haec duo movens et regens, ille videlicet quo dicitur quis velle discernere vel velle se velle. Et iste actus praeambulus est ad rationem et voluntatem, et ista potentia correspondet Patri, pro eo quod actus eius maxime potens est et primus est, cum non moveatur, sed moveat. Et ideo a Sanctis dicitur facultas sive potestas voluntatis et rationis, id est potestas faciliter movens voluntatem et rationem ; et consistit in istis tribus quaedam ratio imaginis ex parte motivae, quae principaliter per gratiam in via et per dotes in patria habet reformari.
Aliis autem aliter videtur quod, cum rationis et voluntatis sic reflectere se super se, et istae duae potentiae sufficiant ad omnes actus animae perficiendos, videlicet ad iudicandum et fugiendum et eligendum, quod frustra poneretur in anima aliqua potentia differens ab istis. Si igitur natura nihil facit frustra, potentiae, animae rationalis sufficienter dividuntur per cognitivas et affectivas sive per rationem et voluntatem ; et ideo dicunt quod liberum arbitrium non est potentia ab his duabus potentiis distincta.
Quaelibet autem harum positionum multum habet probabilitatis ; et si velimus utramque earum intelligere diligenter et pie, inveniemus eas ab invicem non discordare, sed ad unius veritatis maiorem expressionem concurrere. Cum enim dicimus aliquam potentiam distingui ab aliis, hoc est dupliciter : aut secundum rem aut secundum rationem. Secundum rem, sicut distinguitur intellectus et affectus ; secundum rationem, sicut distinguitur ratio ut est cognitiva et motiva, id est dictans moveri vel disponens ad motum.
Loquendo igitur de distinctione secundum rationem, dici potest liberum arbitrium quodam modo distingui a ratione et voluntate, in hoc scilicet quod liberum arbitrium nominat in ratione moventis, voluntas vero et ratio in ratione moti ; hoc in ratione imperantis, istae duae in ratione exsequentis.
Et ex ista parte per quamdam rationem appropriationis invenitur in anima quaedam ratio imaginis ; et per hunc modum intelligitur prima positio, et rationes currunt quae ad primam partem inducuntur. Non enim concludunt distinctionem liberi arbitrii a ratione et voluntate secundum rem, sed solum secundum rationem et appropriationem, sicut patet discurrenti per singulas.
Loquendo autem de distinctione potentiarum secundum rem, sic liberum arbitrium non dicit potentiam diversam vel distinctam a ratione et voluntate, pro eo quod potentiae animae rationalis sufficienter dividuntur per cognitivam et motivam, et omnes actus animae per has potentias, quae sunt cognitiva et affectiva sive ratio et voluntas, exerceri possunt, sicut rationes quae ad hoc inducuntur ostendunt. Cum enim tam ratio quam voluntas sit nata super se reflecti, cum nomino voluntatem ut volentem aliquid et voluntatem ut volentem se velle, non dico potentiam aliam et aliam secundum rem. Movens enim et motum in spiritualibus non oportet differre secundum substantiam, quia, sicut dicit Anselmus, voluntas est instrumentum se ipsum movens, et ratio etiam est virtus se ipsam cognoscens, pari ratione ; et ideo, si aliqua est ibi distinctio, haec est solum secundum rationem.
Et sic patet responsio ad quaestionem et ad rationes ad utramque partem. Concedo enim quod liberum arbitrium secundum rem non dicit potentiam distinctam a ratione et voluntate ; concedo tamen nihilominus quod aliquam distinctionem habet secundum rationem, ratione cuius dicitur facultas utriusque. Quanta autem sit distinctio, melius patebit infra. Ad praesens autem tantum dixisse sufficiat quod non est tanta distinctio quod faciat ipsum esse aliam potentiam in genere potentiae, a ratione et voluntate realiter distinctam.
[Ad obiecta] :
1-3. Et quod obicit, quod est similius aeternitati et appropriatur Patri, et est Virtus a qua est posse, totum illud non ponit nisi solummodo distinctionem quamdam secundum quamdam appropriationem et quamdam rationem. Et hoc patet, quia ipsa ratio includit in se intelligentiam et memoriam, et ita aliquid per quod assimilatur Patri, et aliquid per quod assimilatur Filio. Ipsa voluntas includit in se irascibilem et concupiscibilem, et ita potentiam per quam appetit et potentiam per quam potest. Et ideo non oportet liberum arbitrium esse aliquam aliam potentiam praeter has.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod iudicans praeeminet iudicato et movens moto, dicendum quod non oportet in spiritualibus, loquendo de praeeminentia, quae faciat diversitatem secundum essentiam. Sicut enim saepe dictum est, eadem est vis quae vult aliquid et quae vult se velle et quae iudicat et quae iudicat se iudicare ; alioquin esset in infinitum abire. Nihilominus tamen sortitur quasi dignius officium dum est in ratione iudicantis quam cum est in ratione iudicati et cum est in ratione moventis quam cum est in ratione moti.
QUAESTIO III.
Utrum liberum arbitrium complectatur rationem et voluntatem.
Tertio quaeritur, utrum liberum arbitrium complectatur simul rationem et voluntatem.
Et quod sic, videtur.
- Augustinus, De quinque responsionibus : Cum de libero arbitrio loquimur, non de parte animae loquimur, sed de tota. Ergo non tantummodo comprehendit cognitivam, immo etiam affectivam.
- Item, Damascenus : Anima libero arbitrio appetit, libere iudicat, libere impetum facit, libere disponit, libere vult, libere eligit. Sed hic concernuntur actus rationis et voluntatis : ergo etc. Si tu dicas hoc esse dictum per obiectum, hoc nihil est, quia ipse idem dicit quod in eo coniugatae sunt virtutes cognitivae et vitales. Complectitur ergo liberum arbitrium et vim motivam et vim cognitivam.
- Item, hoc ipsum videtur per definitionem liberi arbitrii quam ponit Bernardus, in libro De libero arbitrio, quod definiens dicit quod liberum arbitrium est consensus ob voluntatis inamissibilem libertatem et rationis indeclinabile iudicium. Ergo simul complectitur rationem et voluntatem.
- Item, per aliam definitionem Augustini, quam Magister posuit distinctione praecedenti, quae talis est : Liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis. Sed facultas voluntatis surgit ex ipsa voluntate, facultas rationis ex ipsa ratione : ergo facultas voluntatis et rationis comprehendit utramque potentiam ; sed liberum arbitrium est talis facultas : ergo etc.
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia peccatum et culpa est in solo libero arbitrio ; sed aliquod peccatum est in ratione, ut peccatum infidelitatis, aliquod in voluntate : ergo liberum arbitrium comprehendit in se rationem et voluntatem.
- Item, gratia et virtus est in solo libero arbitrio ; sed tres virtutes theologicae dicuntur esse in rationali, concupiscibili et irascibili : ergo liberum arbitrium omnes illas potentias habet circumplecti.
Sed contra :
- Liberum arbitrium non potest cogi, ratio autem potest cogi : ergo liberum arbitrium rationem ipsam non comprehendit. Quod autem ratio aliquando cogatur, planum est ; quod liberum arbitrium non possit cogi, hoc indicat ipsum nomen : si enim posset cogi, non esset liberum.
- Item, ratio est eorum quae sunt a nobis et quae non sunt a nobis ; sed liberum arbitrium solum est respectu eorum quae sunt a nobis : ergo in plus est ratio quam liberum arbitrium : ergo liberum arbitrium non comprehendit in se rationem.
- Item, quod non comprehendat voluntatem, videtur.
Voluntas nostra respectu aliquorum est impermutabilis ; sed quidquid liberum arbitrium nostrum appetit, permutabiliter appetit : ergo etc.
- Item, voluntas est possibilium et impossibilium ; sed liberum arbitrium est possibilium tantum : ergo ad plura se extendit voluntas quam liberum arbitrium : ergo liberum arbitrium non comprehendit in se rationem et voluntatem.
- Item, ratio et voluntas sunt diversae potentiae ; sed liberum arbitrium est una potentia, cum habeat actum unum, videlicet eligere sive consentire : ergo Impossibile est liberum arbitrium comprehendere in se rationem et voluntatem.
- Item, si liberum arbitrium comprehendit in se rationem et voluntatem, aut ergo sicut partes subiectivas aut sicut partes integrantes. Si sicut partes subiectivas, ergo tota ratio liberi arbitrii salvatur in ratione et tota ratio in voluntate. Cum igitur alia potentia sit ratio et alia voluntas, et, numerato inferiori, numeratur superius, videtur ergo quod in quolibet homine sint duo libera arbitria ; quod manifeste falsum est. Si autem sicut partes integrantes, sed contra : ex duabus potentiis nunquam fit una tertia potentia maxime cum illae potentiae manent distinctae et actus earum sunt ad invicem ordinati, ita quod unus est ante alterum. Si ergo ratio et voluntas sunt potentiae distinctae et actus earum sunt ordinati ad invicem secundum prius et posterius, videtur quod liberum arbitrium ex his integrari non possit tamquam ex principiis constitutivis ; et ita videtur quod liberum arbitrium voluntatem et rationem non possii comprehendere.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod liberum arbitrium simul comprehendit et rationem et voluntatem ; et hoc manifestat ipsa nominatio, ipsa etiam notificatio, manifestat etiam suae proprietatis inquisitio.
Nominatio manifestat. Dicitur enim liberum et dicitur arbitrium ; et arbitrium est ipsius rationis, libertas vero ipsius voluntatis, ad cuius nutum et imperium moveri habent caetera quae sunt in nobis. Et hoc est quod dicit Augustinus, De quinque responsionibus : Liberum arbitrium dicitur ab arbitrando, quia a rationali parte quid eligat quidve recuset nomen accepit.
Hoc etiam patet per eius notificationem. Dicitur enim esse facultas voluntatis et rationis sive consensus rationis et voluntatis.
Postremo illud amplius manifestatur per suae proprietatis inquisitionem. Liberum enim arbitrium, sive nominet potentiam sive habitum, nominat ipsam potentiam ut dominam vel dominium illius potentiae ; et hoc planum est ex ipso nomine libertatis.
Attendendum autem quod dominium alicuius potentiae potest esse dupliciter : aut respectu obiecti aut respectu actus. Dominium potentiae respectu obiecti attenditur in hoc quod possit in illud et in amplius, sicut equus, qui potest ferre decem modios, dominium habet super tres modios ad portandum, quia praevalet et cum facilitate portat. Dominium autem potentiae respectu actus attenditur in hoc quod potentia potest esse in actu et cessare ab actu secundum suum imperium et secundum proprium motum. Ad hoc autem quod aliqua potentia hoc dominium habeat, necesse est quod ipsa possit movere se ipsam et quod possit se super actum suum reflectere. Nisi enim posset se super actum suum reflectere, nunquam posset illum refrenare, nisi posset se ipsam movere, nec posset in illum exire, quando vellet. Reflectere autem se super se hoc est virtutis cognitivae, sublimatae a materia, quae quidem est ratio. Movere autem se hoc est virtutis appetitivae, rationem consequentis.
Ad hoc igitur ut illud dominium sit in anima, necesse est quod habeat et rationem et voluntatem. Nam si rationem tantum haberet et non voluntatem per quam moveret, posset se super actum suum reflectere, sed non posset movere vel imperare. Si vero appetitum solum haberet et non rationem, posset utique movere et in actum exire, sed, quia non posset se super actum suum reflectere, non posset utique refrenare, et ita dominium non haberet.
Sicut igitur ex concursu virtutis duorum hominum resultat quaedam facultas ad portandum unum lapidem, quem non posset ferre alter eorum ; et sicut ex concursu patris familias et matris familias ad disponendum regimen domus resultat una potestas, ita quod altera non sufficeret ; et sicut ex concursu virtutis manus et oculi resultat potestas scribendi, ad quod altera earum non sufficeret : sic ex concursu rationis et voluntatis resultat quaedam libertas sive quoddam dominium ad aliquid faciendum et disponendum.
Et sic patet quod liberum arbitrium rationem complectitur et voluntatem. Patet etiam quod, cum liberum arbitrium sit quaedam potestas sive quoddam dominium resultans ex coniunctione istarum duarum potentiarum, scilicet rationis et voluntatis, quod optime nominatur per hoc quod dicitur liberum arbitrium, non uno nomine, sed composito, ut unum nomen respondeat rationi et alterum voluntati.
Optime etiam definitur, cum dicitur esse facultas rationis et voluntatis. Facultas enim non tantum nominat potentiam, immo facilitatem potentiae, ex qua non tantum potens est, sed etiam praepotens est ad exeundum in actum ; et ideo facultas dicit potestatem sive dominium, quod quidem dicitur esse rationis simul et voluntatis, quia non est unius nisi concomitante altera.
Concedendae sunt igitur rationes probantes quod liberum arbitrium rationem comprehendit et voluntatem.
[Ad obiecta] :
1-4. Ad rationes vero ad oppositum faciie est respondere. Quod enim obicitur, quod non comprehendit totam rationem nec totam voluntatem, dicendum quod verum est ; sed comprehendit solum ipsam potentiam cognitivam in quantum iuncta est affectivae, et affectivam in quantum iuncta est cognitivae ; unde dicit allectum deliberativum vel deliberationem voluntariam. Et propterea, quia ratio nominat ipsam potentiam cognitivam ut ordinatam ad affectivam, et voluntas ipsam affectivam ut regulatam et ratiocinatam a cognitiva, hinc est quod liberum arbitrium potius dicitur facultas voluntatis et rationis quam intellectus et affectus. Non enim comprehendit totam cognitivam, sicut duae primae rationes ostendunt, nec totam affectivam, sicut ostendunt duae sequentes, sed aliquid huius et aliquid illius, sicut ostendunt rationes ad primam partem inductae.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium est potentia una, cum habeat actum unum, dicendum quod, quamvis actus liberi arbitrii, utpote eligere et consentire, unus esse videatur, nihilominus tamen implicat in se actus diversos. Consensus enim dicit concordiam aliquorum duorum, et ita concursum actuum rationis et voluntatis in unum. Eligere etiam includit in se rationis iudicium et volunlatis appetitum ; et ita, quemadmodum consentire et eligere, etsi unus actus esse videatur, tamen diversos actus in se includit, sic liberum arbitrium, etsi videatur una potentia, tamen diversas in se potentias complectitur, ita quod ex concursu illarum se invicem adiuvantium resultat in nobis regimen potestatis perfectae.
- Ad illud quod ultimo obicitur, utrum complectatur eas sicut partes integrales aut subiectivas, dicendum quod non complectitur eas omnino sicut totum integrale nec omnino sicut totum universale, sed sicut totum potentiale, quod partim habet naturam totius integri, partim naturam totius universalis : naturam totius integri in hoc quod in una potentiarum non potest salvari absque altera ; naturam vero totius universalis habet, quia ex earum concursu ad invicem quamlibet earum denominat. Unde sicut duo homines facultatem habent ferendi lapidem, quam neuter per se habet, et illa facultate potentia cuiuslibet eorum dicitur esse facilis, nec tamen est una sine altera, sic intelligendum est in proposito. Et rursus, sicut similitudo est in duobus similibus, ita quod non est in uno sine altero, et tamen quilibet eorum denominatur similis nec dicuntur esse duae similitudines, sed una, sic libertas dicitur esse in ratione et voluntate, ita quod utraque illarum potentiarum est libera ex coniunctione sui cum alia ; nec tamen sunt in eis duae libertates, sed una. Et sic patent obiecta.
QUAESTIO IV.
Utrum liberum arbitrium sit nomen habitus vel potentiae.
Quarto quaeritur, utrum liberum arbitrium complectatur rationem et voluntatem per modum potentiae an per modum habitus.
Et quod per modum potentiae, videtur :
- Primo per Anselmum, in libro De libero arbitrio, ubi ait sic : Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem. Sed potestas est in genere potentiae : ergo etc.
- Item, Bernardus, De libero arbitrio : Tolle liberum arbitrium, iam non erit quod salvetur. Sed salvari non dicitur nisi substantia vel potentia ratione substantiae : ergo liberum arbitrium vel est nomen substantiae vel potentiae ; sed non est substantiae : ergo est potentiae.
- Item, in nobis est ponere aliquam potentiam quae semper inclinat ad bonum simpliciter, utpote synderesim, et aliquam quae semper inclinat ad bonum ut nunc, quantum est de se, utpote sensualitatem : ergo est ponere potentiam medio modo se habentem ; hanc autem dicimus liberum arbitrium : ergo etc.
- Item, omne quod est susceptibile habitus, est potentia ; sed liberum arbitrium est susceptibile habitus, utpote gratiae : ergo est potentia. Media patet per Augustinum, qui dicit quod gratia se habet ad liberum arbitrium sicut sessor ad equum.
Sed contra :
- Augustinus, in Enchiridio : Libero arbitrio male utens, homo et se perdidit et ipsum. Sed nulla potentia peccando perditur : ergo liberum arbitrium non est potentia.
- Item, liberum arbitrium sic definitur ab Augustino, cuius definitio posita est distinctione praecedenti : Liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis. Sed facultas est illud quo potentia efficitur facilis : ergo, cum omne illud quod reddit potentiam facilem ad opus, reddat eam habilem, et tale sit habitus, videtur etc.
- Item, Bernardus, De libero arbitrio : Liberum arbitrium est habitus animi liber sui. Sed, si haec definitio recte est assignata, videtur, quod liberum arbitrium essentialiter sit habitus ; sed non nisi rationis et voluntatis : ergo etc.
- Item, liberum arbitrium non est aliud, sicut Magister dicit in littera et philosophi definiunt, quam liberum iudicium ; sed iudicium non est potentia, sed actus vel habitus : ergo etc.
- Item, potentiae non est potentia, nec potentia dicitur esse in potentia ; sed liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, et est in ratione et voluntate : ergo non videtur quod sit potentia aliqua ; et est potentia vel habitus : ergo etc.
- Item, omne quod habet diminui et augeri potius habet rationem habitus quam potentiae ; sed liberum arbitrium est huiusmodi, sicut Magister dicit in littera, quod maior libertas est in Beatis quam in confirmatis : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum liberum arbitrium sit nomen habitus aut potentiae, hoc dupliciter potest quaeri : aut ita quod quaeratur, utrum praecise nominet habitum vel praecise nominet potentiam. Et talis quaestio parum habet difficultatis, pro eo quod fere omnia nomina potentiarum animae aliquando accipiuntur pro potentiis, aliquando pro habitibus, aliquando pro actibus. Sicut enim vult Philosophus, intellectus vocatur aliquando potentia intellectiva, aliquando habitus intelligendi, aliquando actus. Et Anselmus dicit quod voluntas aliquando dicitur instrumentum, aliquando affectus, aliquando usus. Et ideo hoc in proposita quaestione non intenditur.
Alio modo potest intelligi praedicta quaestio ut hoc inquiratur, cui videlicet primo et principaliter nomen liberi arbitrii imponatur, secundum quod de eo sacri doctores loquuntur. Et ad istam quaestionem triplex est modus respondendi secundum diversos.
Quidam enim senserunt quod liberum arbitrium nomen est potentiae, quae se habet per modum universalis ad rationem et voluntatem et comprehendit eas, sicut totum universale comprehendit partes. Unde sicut potentia rationalis rationi et voluntati dicitur esse communis, sic et libertas arbitrii, secundum istum modum dicendi.
Sed istud supra improbatum est. Si enim nominaret potentiam universalem ad rationem et voluntatem, iam, cum ratio et voluntas sint duae potentiae rationales, iam essent in eis duae libertates, et duo libera arbitria essent in quolibet homine.
Et ideo est alia positio, quod liberum arbitrium nominat potentiam ex voluntate et ratione constitutam ad aliquid faciendum, ad quod neutra illarum per se poterat. Et quia una iuncta alteri non tantummodo reddit potentiam potentem, immo etiam facilem, hinc est quod liberum arbitrium non tantummodo nominat potentiam, sed etiam nominat facilem potentiam et habilitatem. Et propterea nomen illud, quamvis sit nomen impositum potentiae, videtur tamen esse nomen habitus.
Sed, quoniam difficile est intelligere qualiter ex duabus potentiis una constituatur vel quomodo liberum arbitrium, loquendo formaliter et proprie, sit duae potentiae, maxime cum non dicatur esse ratio et voluntas, sed facultas rationis et voluntatis, ideo est tertius modus dicendi quod liberum arbitrium est nomen principaliter impositum habitui.
Et hoc plane manifestat ipsa nominis impositio. Arbitrium enim non dicit potentiam, sed habitum. Manifestat etiam ipsa notificatio : non enim dicitur liberum arbitrium esse potentia facilis, sed facultas potentiarum. Quemadmodum autem, cum dico potentiam facilem, dico potentiam habilitatam, sic, cum dico facultatem potentiae, dico habitum eiusdem. Quoniam igitur liberum arbitrium secundum propriam suam assignationem facultas rationis et voluntatis recte esse dicitur, hinc est quod liberum arbitrium principaliter dicit habitum et complectitur rationem et voluntatem, non tamquam una potentia ex eis constituta, sed tamquam unus habitus, qui quidem recte dicitur facultas et dominium, qui consurgit ex coniunctione utriusque et potens est super actus uiriusque potentiae, per se et in se consideratae, sicut arbitraria potestas in duabus personis regimen habet super actus utriusque in se consideratae.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod liberum arbitrium nominat habitum ; verum enim concludunt, quia habitui principaliter imponitur. Unde essentialiter loquendo, haec est vera : liberum arbitrium est habitus animae sive facultas voluntatis et rationis.
Ad ea vero quae in contrarium obiciuntur, de facili respondetur. Concedo enim quod liberum arbitrium aliquando supponit potentiam et accipitur pro potentia ; sed hoc non est de sua principali significatione, sed sicut nomen potentiae trahitur ad nomen habitus, sic nomen habitus frequenter ad nomen potentiae. Et sic patent ad utramque partem obiecta.
QUAESTIO V.
Utrum, liberum arbitrium addat aliquid supra rationem et voluntatem.
Quinto quaeritur, utrum liberum arbitrium aliquid addat supra rationem et voluntatem.
Et quod sic, videtur.
- Omnis habitus addit aliquid supra potentiam ; sed liberum arbitrium est habitus, sicut probatum est : ergo aliquid addit supra potentiam ; sed est habitus rationis et voluntatis : ergo etc.
- Item, sicut se habet potentia ad substantiam, sic se habet facultas ad potentiam : sicut enim substantia per potentiam dicitur potens, sic potentia per facultatem dicitur facilis ; sed potentia addit aliquid supra substantiam : ergo et facultas supra potentiam cuius est facultas ; sed liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis : ergo etc.
- Item, omne quod contrahit aliquid, addit aliquid supra illud ; sed liberum arbitrium non complectitur omnem actum rationis nec omnem actum voluntatis ; et si hoc, ergo aliquo modo contrahit. Si ergo omne contrahens aliquo modo addit, videtur quod liberum arbitrium super rationem et voluntatem aliquid addat.
- Item, intellecto quod aliquis haberet rationem praeter voluntatem, non haberet liberum arbitrium ; similiter, si haberet appetitum praeter rationem, non haberet Liberum arbitrium. Si ergo non salvatur in ratione per se nec in voluntate, videtur quod aliquid addat supra utramque.
Sed contra :
- Omnis habitus qui addit aliquid supra potentiam determinat potentiam ad aliquem actum ; sed liberum arbitrium potius ampliat potentiam, in qua est. respectu actuum, quam addat : ergo etc.
- Item, liberum arbitrium, quantum est de se, respicit actum moris ; sed nullus habitus moralis qui addit aliquid supra potentiam est indifferens ad bonum et malum ; liberum arbitrium est ad bonum et ad malum indifferens : ergo supra rationem et voluntatem nihil addit.
- Praeterea, possibile est intelligere potentiam, circumscripto omni habitu qui addit aliquid supra ipsam ; sed impossibile est esse vel intelligi aliquem habere rationem et voluntatem qui non intelligatur habere liberum arbitrium : ergo liberum arbitrium super rationem et voluntatem nihil addit novum.
- Item, aeque essentiale est animae habere libertatem arbitrii, sicut esse ad imaginem Dei ; sed, cum dico animam esse ad imaginem Dei, non dico aliquid additum substantiae et potentiis : ergo pari ratione nihil superaddo rationi et voluntati, cum dico animam habere liberum arbitrium.
- Item, si liberum arbitrium adderet aliquid supra rationem et voluntatem, aut ergo illud haberet ortum ab eis aut non. Si non, ergo esset habitus infusus vel acquisitus, quod absurdum est dicere. Si sic, ergo, cum illud quod addit supra alterum et ortum habet ab eo dependentiam habeat ab illo, et quod dependet et ortum habet ab altero potius habeat ab illo regi quam ipsum regere, potius habeat subici quam dominari : ideo liberum arbitrium in homine non imperaret.
- Item, si liberum arbitrium diceret habitum qui adderet supra rationem et voluntatem, cum unum accidens non possit esse in duobus subiectis, videtur quod ille habitus haberet tunc plurificari propter plurificationem sublecti primi et quod plura arbitria essent in uno homine ; quod omnino deviat a recta ratione.
Respondeo : Ad praedictorum tntelligentiam notandum est quod, cum habitus reddat potentiam facilem, et tribus modis potentia habeat esse facilis, tribus modis habet habitus ad potentiam comparari. Quaedam namque potentia respectu alicuius actus est facilis per se ipsam, ut patet, cum dicitur mens esse nata ad meminendum sui ipsius vel intelligendum se ; et tunc talis habitus non differt a potentia secundum rem, sed secundum rationem et modum dicendi ; et tunc non addit aliquid secundum essentiam, sed solum secundum rationem.
Quaedam est potentia, quae respectu alicuius actus est habilis per aliquid sui, sicut potentia intellectiva ad cognitionem figurarum geometricarum non est habilis per se ipsam, sed potius per aliquod accidens quod habet esse in ea ; et tunc habitus talis addit supra potentiam, non solum secundum rationem, sed etiam secundum essentiam et rem.
Aliqua vero potentia facilis est ad aliquem actum per se ipsam, non tamen sola, sed cum alia ; et sic potentia rationalis sine aliquo habitu superaddito ex sola coniunctione sui cum appetitu nata est in actum consentiendi et eligendi exire. Et hoc modo habitus vel facultas non addit aliquid diversum secundum essentiam nec addit solum secundum rationem intelligendi, sed medio modo addit, secundum esse, quia non addit aliquid absolutum, sed respectivum ; sicut patet : cum dico rationem per se et rationem associatam sive adiunctam voluntati, non addo aliquid novum supra ipsam rationem secundum se, sed solum coniunctionem sui ad alterum, quantum ad aliquem consequentem actum. Unde sicut, quando plures concurrunt ad trahendam navem vel ferendum lapidem, potentia unius reddit potentiam alterius facilem, ita quod nulla nova virtus vel habilitas advenit potentiae alicuius trahentis in se, sic et in proposito intelligendum est se habere.
Et hinc est quod liberum arbitrium, etsi accidens esse videatur, in quantum sonat in rationem habitus, secundum rem tamen non est accidens potentiae superadditum. Et iterum, licet sit habitus, quia tamen non dicit habitum unius potentiae absolute, sed cum relatione unius ad alteram, in duabus potentiis sive respectu duarum potentiarum potest esse unus. Non enim est habitus superadditus per gratiae infusionem vel per innatam dispositionem, sed potius dicitur esse habitus quo ratio et voluntas suis actibus dominantur ; qui quidem est in eis ex sua naturali origine, pro eo quod naturaliter istae duae potentiae in eadem substantia sunt radicatae nec contingit unam ab altera separari.
Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod liberum arbitrium secundum essentiam nihil addit supra rationem et voluntatem ; addit tamen aliquo modo secundum esse sive secundum relationem, quae quidem non ponit aliquam novam qualitatem esse in ratione vel voluntate, sed ponit rationem et voluntatem ad unum actum concurrere secundum naturalem aptitudinem.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod obicitur, quod omnis habitus addit aliquid supra potentiam, dicendum quod illud non est verum, intelligendo de additione essentiali, maxime ubi potentia est habilis per se ipsam.
- Ad illud quod obicitur, quod omnis potentia addit supra substantiam, ergo etc., dicendum quod non est simile, pro eo quod facultas essentialior potest esse potentiae quam sit potentia substantiae ; nihilominus tamen aliqua potentia est quae ad idem genus habet reduci cum substantia, sicut habitum fuit supra.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium aliquo modo contrahit rationem et voluntatem, dicendum quod hoc non est per additionem alicuius absoluti, sed propter concomitantiam rationis et voluntatis, quae simul concurrunt ad dominium liberi arbitrii. Non tamen se concomitantur in productione cuiuslibet actus proprii. Aliquid enim appetit appetitus circa quod non est deliberatio, et aliquid novimus et credimus esse verum, sive voluntas velit credere sive non.
- Ad ultimum iam patet responsio, quoniam illud non concludit additionem alicuius qualitatis novae super rationem, sed solum concomitantiam voluntatis, quoniam sine voluntate ratio libera non esset nec etiam e converso. Si autem istae duae potentiae ponantur in aliquo quantumcumque nudae, necesse est in eo ponere arbitrii libertatem ; et sic planum est quod liberum arbitrium, etsi dicat habitum complectentem rationem et voluntatem, non tamen dicit habitum accidentalem, sicut gratia vel virtus, immo potius dicit illarum duarum potentiarum dominium naturale respectu eius actus qui est eligere sive consentire. Et propterea Sancti magis vocant liberum arbitrium facultatem vel potestatem quam vocent habilitatem, ostendentes differentiam eius ad alios habitus animae.
QUAESTIO VI.
Utrum liberi arbitrii facultas insit principalius rationi an voluntati.
Sexto et ultimo est quaestio, cum liberum arbitrium sit habitus sive facultas residens penes rationem et voluntatem coniunctim, penes quam istarum potentiarum principalius nobis insit.
Et quod principalius insit penes rationem, videtur :
- Primo per ipsam nominationem, qua dicitur esse liberum arbitrium. Si enim adiectivum ponit rem suam circa suum substantivum, et principalius dicitur aliquid de aliquo quod dicitur secundum abstractionem quam quod dicitur secundum concretionem ; et habitus ille nominatur arbitrium liberum, non libertas arbitraria, arbitrium vero se tenet ex parte rationis : videtur ergo etc.
- Item, Philosophus dicit quod ratio nata est regere irascibilem et concupiscibilem ; sed voluntas consistit in illis duabus viribus, scilicet concupiscibili et irascibili : ergo ratio nata est regere voluntatem ; sed liberum arbitrium est magis regens quam rectum : ergo magis se tenet ex parte rationis quam voluntatis. Si tu dicas quod Philosophus intelligit de irascibili et concupiscibili brutali, non de illa in qua consistit voluntas, contra hoc est ipsa littera : dicitur enim quod liberum arbitrium est liberum de voluntate iudicium. Si ergo iudicantis est regere iudicatum, patet etc.
- Item, facto ultimo iudicio rationis, semper voluntas movetur secundum illud : ergo, si hoc praeit tamquam iudicans ei illud sequitur tamquam iudicatum, cum libertas magis resideat penes illud quod praeit et imperat quam penes illud quod sequitur et obedit, videtur quod liberum arbitrium plus se tenet ex parte rationis quam voluntatis.
- Item, liberum arbitrium eo ipso liberum est quo potest se ipsum restringere et reprimere ; sed repressio actus voliti non est nisi per iudicium rationis, quia, nisi examen rationis interveniat, semper voluntas sequitur impetum affectionis : ergo libertas magis est penes rationem quam voluntatem.
Sed contra :
- Liberum arbitrium eo ipso dicitur liberum, quia immune est a coactione : ergo penes illud maxime est liberum arbitrium quod magis elongatur a natura coactionis ; et talis potentia est ipsa voluntas, non ratio ; in multis enim contingit rationem cogi, non sic voluntatem : ergo etc.
- Item, liberum arbitrium est illud quod est in nobis maxime imperativum ; sed magis est imperativa in nobis voluntas quam ratio : quidquid enim ratio dictet, semper illud fiet quod voluntas praeoptat : ergo etc.
- Item, liberum arbitrium est illud ex quo principaliter consistit in nobis meritum vel demeritum ; sed meritum vel demeritum principaliter consistit penes voluntatem : ergo etc.
- Item, liberum arbitrium est in nobis potentissimum, sicut dicit Bernardus, et plures auctoritates hoc sonant ; sed nihil adeo est in potestate nostra sicut est voluntas et actus volendi : ergo videtur quod maxime penes voluntatem residet in nobis libertas.
Respondeo : Dicendum quod, cum liberum arbitrium sit facultas sive dominium, ex qua dicitur potentia facilis, non solum ad movendum alia, sed etiam ad movendum se ipsam ; sicut ratio movendi se inchoatur in ratione et consummatur in voluntate, sic et arbitrii libertas residet penes rationem et voluntatem, ita quod in una illarum potentiarum inchoatur et in alia consummatur.
Ideo autem dico motum inchoari in ratione, quia non movetur appetitus nisi praeambulo cogitatu : nequaquam enim amare possumus quod non cognoscimus ; et ideo ad hoc quod motus fiat, praeit cognitio disponens et subsequitur voluntas perficiens. Quantumcumque enim praecedat cogitatus, nunquam motus sequitur nisi ipsum imperet voluntatis affectio.
Et sicut voluntas non habet moveri ad obiectum, amplectendo vel refugiendo illud, nisi praeambulo cogitatu, sic etiam non habet approbare vel respuere sive elicere et refrenare actum proprium nisi rationis actus praecedat, qui dictet ipsum esse bonum vel malum, perficiendum vel refrenandum. Ex tali enim actu praeambulo voluntas in actu suo incipit complacere vel displicere.
Et sic patet quod libertas arbitrii sive facultas quae dicitur liberum arbitrium in ratione inchoatur et in voluntate consummatur. Et quoniam penes illud principaliter residet penes quod consummatur, ideo principaliter libertas arbitrii et dominium in voluntate consistit.
Et iterum, quia illud in quo res inchoatur se habet per modum materialis ; illud in quo consummatur se habet per modum formalis ; et adiectivum respectu substantivi se habet per modum informantis : ideo in nominatione illius potestatis nomen respondens rationi significatur substantive, nomen vero respondens voluntati significatur adiective ; et propterea magis vocatur ista facultas liberum arbitrium quam arbitraria libertas.
[Ad obiecta] :
- Et per hoc patet responsio ad primum obiectum in contrarium.
- Ad illud vero quod obicitur secundo, quod ratio regit irascibilem et concupiscibilem, dicendum quod, sive vis irascibilis et concupiscibilis intelligatur de appetitu brutali sive de potentia appetitiva rationali, utramque habet regere ratio per modum disponentis et consulentis, quantum est de se. Quod autem regat per modum imperantis, hoc non est nisi mediante voluntate, quae dat ei auctoritatem. Voluntas autem non dicit aliam potentiam per essentiam a concupiscibilis et irascibili, sed nominat ipsum appetitum ut ratiocinatum sive rationi coniunctum, et sic eius regere est et imperare. Concupiscibilis autem et irascibilis eamdem potentiam affectivam nominant, in quantum tamen habet regi ; et ita dicuntur inferiores, non quantum ad naturam potentiae, sed quantum ad officium. Et hinc est quod liberum arbitrium secundum rem comprehendit istas tres potentias, videlicet rationalem, irascibilem et concupiscibilem, sicut dicit Augustinus, De quinque responsionibus : Cum de libero arbitrio loquimur, non de parte animae loquimur, sed de tota. Hinc est etiam quod, cum caeterae virtutes non indocte ponantur in libero arbitrio, non huic obviat illud quod consuevit dici quod tres virtutes theologicae sunt in rationali et concupiscibili et irascibili. Voluntas enim, ut iam dictum est, non nominat aliam potentiam secundum essentiam et naturam ab irascibili et concupiscibili, licet alio modo nominet.
- Ad illud quod obicitur, quod ratio iudicat, et voluntas sequitur, dicendum quod duplex est iudicium rationis : quoddam est in solo dictamine, et hoc est rationis secundum se ; aliud est iudicium definitivum ut fiat vel non fiat, et illud nunquam est sine voluntate. Quantumcumque enim ratio deliberet, in eam partem terminatur definitivum iudicium quam praeoptat voluntas. Et ideo, cum dicitur quod voluntas sequitur iudicium, si intelligatur de iudicio quod consistit in solo dictamine, non est semper verum quod ad illud sequatur voluntas necessario. Si autem intelligatur de iudicio definitivo, ex hoc non sequitur quod voluntas sequatur principaliter actum alienum, immo potius actum alienum trahit ad proprium.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod refrenatio est mediante actu rationis, dicendum quod verum est quod actus rationis requiritur, sed nunquam ab illo principaliter est refrenatio. Quantumcumque enim ratio dictet actum voluntatis esse malum, nunquam voluntas se retrahit nisi velit ; et ideo, sicut possibilitas scribendi principalius dicitur esse in manu quam in oculo, licet ad eam concurrat et vis oculi et vis manus, sic intelligendum est in proposito.
Ex praedictis igitur patet quid sit liberum arbitrium secundum rem et qualiter se habeat ad rationem et voluntatem. Si enim omnia quae praedeterminata sunt insimul conferantur in unum, puto satis posse quietari intellectum. Si quis autem in aliquo praedictorum quiescere velit, reliqua non pertractans, non ita evidenter innotescet ei quae sit liberi arbitrii quidditas et essentia.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit, quod philosophi, definientes liberum arbitrium, dixerunt esse liberum de voluntate iudicium. Videtur enim quod talis definitio, a philosophis assignata, nec sit bona nec sit secundum artem philosophicam assignata. Philosophus, in VI Topicorum, reprehendit definitionem aequicolam, in qua sunt tot vocabula ex parte definitionis quot ex parte definiti, utpote si quis definiens tunicam nigram, dicat eam esse colobium atrum. Sed sic est in proposito. Si tu dicas quod non est definitio, sed nominis interpretatio, tunc est quaestio : quare liberum arbitrium potius vocatur sic quam dicatur liberum iudicium ?
Item, videtur quod ad philosophos non pertineat definire liberum arbitrium, quia, cum anima sit imago Dei secundum liberum arbitrium, ut dicit Richardus, et mediante libero arbitrio mereatur, philosophi autem non cognoverunt animam esse Dei imaginem nec meriti originem, videtur quod liberum arbitrium nec sciverunt neq potuerunt definire.
Respondeo : Dicendum quod, sicut praedictum est, praedicta notificatio potius est nominis interpretatio quam definitio. Magis autem facultas illa censetur hoc nomine, ut dicatur liberum arbitrium quam liberum iudicium, pro eo quod iudicium importat actum rationis regulatum secundum regulas veritatis sive supernae legis ; arbitrium vero importat actum rationis regulatum secundum imperium voluntatis. Unde ille dicitur iudex cuius est secundum iura causam terminare ; ille autem dicitur arbiter qui ad proprium voluntatis nutum causam terminare habet. Et quoniam liberum arbitrium, quantum est de se, decernere habet de agendis iuxta voluntatis nutum magis quam iuxta iuris praeceptum, hinc est quod magis proprie nominatur per nomen arbitrii quam per nomen iudicii.
Ex hoc igitur et ex praedictis colligitur quod magna fuit sapientia in eis qui imposuerunt nomina. Non enim sine causa haec facultas duplici momine censetur ; nec sine causa vocabulum spectans ad rationem significatur substantive, vocabulum spectans ad voluntatem vocatur adiective ; nec sine causa vocabulum spectans ad rationem potius dicitur esse arbitrium quam iudicium. Et enim liberum arbitrium facultas duarum potentiarum, ita quod ratio se habet in ratione materialis et decernere habet ad nutum et imperium voluntatis.
Ad illud ergo quod obicitur, quod philosophorum non est liberum arbitrium cognoscere, dicendum quod de libero arbitrio est loqui dupliciter : aut secundum quod est principium operum moralium aut secundum quod est principium operum gratuitorum. Et primo modo est de consideratione philosophorum, illorum maxime qui versati sunt circa mores componendos, quorum liberum arbitrium est principium secundum regulam et dictamen iuris naturalis, quod est unicuique impressum. Secundo modo est de consideratione theologorum, quia sic habet aspectum ad divinam gratiam, cuius gratiae cognitio est per fidem catholicam, sine qua omnia opera hominum vana sunt, etsi etiam videantur laudabilia ; et in hac consideratione defecit philosophorum peritia.
Et per hoc patent obiecta.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod secundum praedictam assignationem in his tantum videtur esse liberum arbitrium qui voluntatem mutare possunt. Si enim liberum arbitrium non tantummodo est in homine secundum statum viatoris, immo etiam secundum statum comprehensionis et beatitudinis, sicut determinatum luit supra, distinctione septima, praedicta assignatio sive definitio non videtur esse congrua. Praeterea, non solummodo hi qui habent voluntatem vertibilem, sed etiam hi qui habent voluntatem invertibilem, habent liberum de voluntate iudicium. Ergo falsum dicit Magister, qui dicit quod praedicta assignatio solum his convenit qui habent voluntatem vertibilem.
Iuxta hoc quaeritur, cum diversae assignationes liberi arbitrii ponantur a Sanctis, et unius rei unica est definitio, quae sit illarum assignationum differentia. Augustinus enim definit, sicut habitum est in distinctione praecedentis, sic : Liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis, qua bonum eligitur etc. Anselmus, in libro De libero arbitrio, definit sic : Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem propter se ipsam. Bernardus, in libro De libero arbitrio, sic : Liberum arbitrium est consensus ob voluntatis inamissibilem libertatem et rationis indeclinabile iudicium.
Quaeritur igitur quae sit istarum rationum differentia ; de singulis enim disputare parum est utile et parum facit ad propositum.
Respondeo : Dicendum quod verbum Magistri propositum non refertur ad illam notificationem philosophorum in hac distinctione propositam : Liberum arbitrium est liberum de voluntate iudicium, sed ad illam refertur quae posita fuit in praecedenti distinctione : Liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis, qua bonum eligitur etc. Et quantum ad illam dicit Magister quod non convenit liberum arbitrium alicui nisi solum secundum statum mutabilitatis.
Unde nota quod liberum arbitrium potest tripliciter considerari : aut in sui generalitate, secundum quod convenit creaturae et Creatori, et sic definitur ab Anselmo, cum dicitur : Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem etc. ; aut secundum esse quod habet in creatura, non concernendo statum, et sic est definitio illa Bernardi : Liberum arbitrium est consensus etc. ; aut quantum ad statum viatoris, et sic est illa Augustini : Liberum arbitrium est facultas etc.
Possunt tamen nihilominus praedictae notificationes aliter distingui ab invicem. Liberum enim arbitrium habet comparationem ad actum, habet comparari ad actum et obiectum, habet tertio comparari ad actum et obiectum et finem ultimum. Quantum ad primam considerationem definitur a Bernardo ; quantum ad secundam ab Augustino ; quantum ad tertiam ab Anselmo ; et hoc patet consideranti ipsas notificationes. Unde Anselmus, definiens liberum arbitrium, non solum dicit ipsum esse potentiam servandi rectitudinem, sed etiam addit propter se ; propter enim dicit causam finalem, et refertur hoc quod est se ad rectitudinem, ut sit sensus : propter se, id est propter ipsam rectitudinem.
Sed hic attendendum est quod alia est rectitudo quae servatur et alia propter quam servanda est. Haec enim est creata, illa increata. Quia tamen una intelligitur in altera, hoc relativam se cum refertur ad rectitudinem creatam, potest supponere pro rectitudine increata, in ipsa creata rectitudine intellecta, sicut prima veritas in omni veritate et prima bonitas in omni bonitate.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Sed aliter accipitur liberum arbitrium in Creatore quam in creaturis.
Sed contra hoc est quod Anselmus, De libero arbitrio, dicit quod eadem debet esse definitio liberi arbitrii in homine et in Deo, sicut eadem est ratio hominis et asini in animali.
Item, hoc videtur per rationem, quam ipse assignat quod liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem, quae non tantum convenit Creatori, immo etiam creaturae.
Item, si anima secundum liberum arbitrium maxime Deo assimilatur, videtur quod liberum arbitrium in Deo et in homine sit conformiter.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de libero arbitrio secundum generales conditiones et secundum speciales. Si loquamur secundum generales conditiones, sic liberum arbitrium dicit facultatem liberam a coactione et ordinatam ad rectitudinis conservationem. Et hoc modo reperitur in creatura et Deo conformiter et secundum eamdem rationem, non conformitate et unitate univocationis, sed potius analogiae et consimilis habitudinis, quae inter Deum et creaturam esse potest, sicut in primo libro in pluribus locis ostensum fuit.
Alio modo est loqui de libero arbitrio secundum proprietates speciales, et sic liberum arbitrium est facultas, quae quidem non est substantia rei, sed quaedam habilitas. Sic etiam est potestas servandi rectitudinem, quod non est ipsa rectitudo ; et ideo potest a rectitudine obliquari, quantum est de se, in creatura. In Deo autem liberum arbitrium est ipsa divina essentia, est etiam ipsa iustitia, ideo nec obliquari potest nec mutari. Et quantum ad has conditiones speciales dicit Magister in littera, liberum arbitrium aliter in Deo, aliter in creaturis reperiri.
PARS II.
De libero arbitrio secundum differentes eius status in speciali.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de libero arbitrio secundum id quod est in generali. In hac parte agit de diversis statibus eius in speciali, ostendens quod secundum diversos eius status diversi sunt libertatis gradus, pro eo quod libertas arbitrii minui habet per peccatum. Et quoniam non omnis libertas habet diminui, ideo pars ista continet tres particulas.
In prima assignat Magister gradus libertatis in homine secundum diversos status.
In secunda vero assignat diversas differentias libertatis, ibi : Est namque libertas arbitrii triplex.
In tertia vero breviter epilogat, ostendens quantum ad quod genus libertatis liberum arbitrium intelligi debeat minui per peccatum, ibi : Ex praedictis iam apparet in quo per peccatum etc.
Prima pars habet tres particulas.
In prima determinat gradus libertatis.
In secunda vero assignat status diversos hominis, in quibus libertas habet augeri et diminui, ibi : Et possunt notari in homine quatuor status etc.
In tertia vero determinat per quid minui habet arbitrii libertas, ibi : Unde manifestum est quod praeter alias poenalitates etc.
Similiter secunda pars tres habet partes secundum triplicem libertatis differentiam.
Primo enim agit de libertate a coactione.
Secundo, de libertate a culpa, ibi : Est et alia libertas a peccato.
Tertio, de libertate a miseria, ibi : Est iterum libertas a miseria etc. Aliarum autem partium subdivisiones manifestae sunt in littera.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis, cum supra i habitum sit de libero arbitrio in se, quaeritur hic de ipso in comparatione.
Et circa hoc quaeruntur sex.
Primo quaeritur de libero arbitrio in comparatione ad subiectum.
Secundo quaeritur de ipso in comparatione ad actum.
Tertio vero quaeritur in comparatione ad obiectum.
Quarto, in comparatione ad aliquod aliud agens creatum.
Quinto, in comparatione ad movens primum, scilicet Deum.
Sexto et ultimo, in comparatione ad corpus coniunctum.
ARTICULUS UNICUS.
De libero arbitrio in comparatione.
QUAESTIO I.
Utrum liberum arbitrium sit aeque in omnibus in quibus repentur
Circa primum sic proceditur et quaeritur de libero arbitrio per comparationem ad subiectum, utrum in omnibus in quibus est sit aequaliter aut secundum magis et minus.
Et quod sit in omnibus aequaliter, videtur :
1. Primo per Bernardum, in libro De libero arbitrio : Manet libertas voluntatis tam plena in bonis quam in malis, sed in bonis ordinatior, tam. integra quoque suo modo in creatura quam in Creatore.
2. Item, in eodem : Libertas arbitrii cunctis pariter ratione utentibus competit nec magis est in bonis quam in malis. Et iterum subiungit quod nec augetur gratia nec minuitur culpa.
3. Item, liberum arbitrium eo ipso dicitur liberum quo est a coactione immune ; sed omne liberum arbitrium est ab omni coactione immune : ergo, si libertas arbitrii in quolibet universaliter privat coactionem, et in omnimoda privatione non est magis et minus reperire, arbitrii libertas in omnibus in quibus est, est aequaliter.
4. Item, magis et minus est per permixtionem unius ad aliud ; sed libertas arbitrii nullo modo potest permisceri in aliquo servituti sibi contrariae, quae quidem est servitus coactionis : ergo non videtur quod possit secundum magis et minus participari : ergo aequaliter est in omnibus in quibus invenitur.
Sed contra :
- Liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem, sicut dicit Anselmus ; sed maior est potestas servandi rectitudinem in bonis quam in malis, in confirmatis quam in non confirmatis : ergo liberum arbitrium contingit secundum magis et minus participari.
- Item, libertas arbitrii est quaedam nobilis dignitas in anima rationali ; sed in nulla proprietate dignitatis creatura potest aequari Creatori : ergo impossibile est libertatem arbitrii in Creatore et creatura aequaliter reperiri.
- Item, libertas arbitrii est facultas, quae fundatur super rationem et voluntatem ; sed vis cognitiva multo perfectius reperitur in Deo quam in creatura, et in una creatura plus quam in alia, similiter et vis appetitiva : ergo pari ratione et illa facultas ex qua potentia rationis et potentia voluntatis liberae esse dicuntur.
- Item, liberius est illud in quo nullum cadit genus servitutis quam in quo potest aliquod genus servitutis cadere. Cum igitur aliqua sint quae nullo modo possunt subici nec peccato nec miseriae, quaedam vero quae eis subiecta sunt et serviunt, videtur ergo quod ab his et illis liberum arbitrium non participetur aequaliter.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod cum quaeritur, utrum liberum arbitrium sit aequaliter in omnibus, non est quaestio de ipso secundum quod dicitur liberum ea libertate quae est a miseria vel a culpa : hoc enim modo planum est quod liberius est in uno quam in alio ; sed est quaestio de libero arbitrio secundum quod dicitur libertas a coactione : sic enim videntur auctoritates Sanctorum sibi invicem repugnare.
Et propterea ad contrarietatem, quae videtur, de medio dirimendam, intelligendum est quod liberum arbitrium sive libertas arbitrii et dicit comparationem ad iilud a quo et ad illud ad quod. Per comparationem ad illud a quo dicitur privative sive negative : dicitur enim liberum a coactione, pro eo quod est ab omni coactione immune. Per comparationem ad illud ad quod dicitur positive, quoniam libertas arbitrii est quaedam facultas sive potestas servandi rectitudinem. Haec autem facultas, prout privationi coactionis coniuncta est, habet quamdam dignitatem : dignitatis enim est et potestatis non posse cogi. Et sic in liberi arbitrii intellectu tria clauduntur, videlicet a coactione immunitas, excellentiae dignitas et potestas sive facultas.
Quantum ad primum, liberum arbitrium in omnibus in quibus est aequaliter se habet, sicut dicunt auctoritates Bernardi et ostendunt rationes ad hoc inductae, pro eo quod in omni in quo ponitur simpliciter et universaliter omnem excludit coactionem. Propterea dicit Bernardus quod ita plena est arbitrii libertas in creatura suo modo sicut in Creatore ; quod, etsi non possit intelligi veraciter esse dictum de aliquo quod dicitur per positionem, potest tamen intelligi de eo quod dicitur per omnimodam privationem.
Quantum autem ad secundum, videlicet quantum ad excellentiae dignitatem, est inaequaliter in comparatione creaturarum ad Creatorem, sed aequaliter in comparatione creaturarum ad invicem. Dignitas enim liberi arbitrii increati superexcellit dignitatem omnis liberi arbitrii creati, quia illa est dignitas summa et omnis dignitas creata est dignitas infra illam et propter illam ; et sic inaequalitas est in libertate arbitrii quantum ad dignitatem, prout consideratur in creaturis et Creatore.
Prout autem consideratur in creaturis relatis ad invicem, sic habet in eis reperiri aequaliter, pro eo quo omne liberum arbitrium immediate est sub Deo constitutum et quodlibet est suarum operationum post Deum primum principium. Attenditur enim secundum rationalis creaturae supremum, quo solus Deus superior est, sicut vult Augustinus.
Quantum autem ad tertium, videlicet quantum ad facultatem aut ad servandae iustitiae potestatem, sic inaequalitas reperitur, non solum in creaturis et Creatore, sed etiam in creaturis comparatis ad invicem. Una enim creatura multo potentior est altera in rectitudine servanda, sicut beata quam misera ; et hoc est quod dicit Anselmus, in libro De libero arbitrio : Libertas arbitrii alia est a se, quae nec est facta nec ab alio accepta, quae est solius Dei. Alia est a Deo facta et accepta, quae est angelorum et hominum. Facta autem sive accepta, alia est habens rectitudinem quam servet, alia carens ; habens, alia tenet separabiliter, alia inseparabiliter ; carens autem, alia caret recuperabiliter, alia irrecuperabiliter. Ex hac divisione Anselmi apparent gradus libertatis, non solum in creaturis respectu Creatoris, sed etiam in creaturis ad invicem relatis. Sumitur enim haec divisio libertatis secundum id quod est in ea positionis ; et hoc modo contingit eam secundum plus et minus in habentibus liberum arbitrium reperiri. Et sic procedunt rationes prius adductae.
Patet igitur ex praedictis responsio ad quaestionem propositam. Patet nihilominus responsio ad oblecta, quia rationes, quae probant aequalitatem, arguunt de libero arbitrio penes id quod dicit privationem ; rationes vero ad oppositum penes id quod dicit positionem ; et ideo utraeque concedendae sunt, quia diversis viis verum concludunt.
QUAESTIO II.
Utrum liberum arbitrium sit actuum contingentium et necessariorum an contingentium tantum.
Secundo quaeritur de libero arbitrio in comparatione ad actum, et quaeritur, utrum sit actuum contingentium et necessariorum an contingentium tantum.
Et quod sit contingentium tantum, videtur :
- Per Magistrum, in secundo capitulo huius distinctionis, ubi ait sic : Hoc autem sciendum quod liberum arbitrium non refertur ad praesens vel ad praeteritum, sed ad futura contingentia.
- Item, liberum arbitrium est respectu eorum actuum qui sunt a nobis et eorum de quibus consiliamur. Si ergo non consiliamur de necessariis et impossibilibus, sed de contingentibus, et ea quae sunt in nobis possumus facere et non facere, videtur quod soli actus contingentes ad liberum arbitrium habeant pertinere.
- Item, liberum arbitrium est potestas rationalis ; sed potestas rationalis est indifferens ad faciendum et non faciendum ; et nihil quod exit a potentia indifferenter se habente ad hoc et ad eius oppositum est necessarium, sed contingens : ergo etc.
- Item, necessarium et voluntarium ex opposito dividuntur : ergo, si actus liberi arbitrii esset necessarius, non esset voluntarius : si ergo omnis actus liberi arbitrii est voluntarius, videtur quod nullus sit necessarius.
Sed contra :
- Augustinus, in Enchiridio : Erit homo sic ut velle male non possit nec tamen ideo carebit libero arbitrio. Et paulo post ; Neque aut voluntas non est aut libera dicenda non est, qua beati sic esse volumus ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Ex hoc expresse colligitur quod liberum arbitrium est respectu actus necessarii et immutabilis.
- Item, liberum arbitrium est in Deo et angelis et hominibus beatis ; sed Deus est immutabilis per naturam, angelus vero et homo beatus per gloriam : ergo in ipsis liberum arbitrium necessario et immutabiliter in suum actum exit : ergo non solum est respectu actus contingentis, verum etiam necessarii.
- Item, non est meritum sine actu liberi arbitrii ; sed iste qui fecit bonum vult se fecisse, et hoc ipso meretur : si igitur hunc fecisse bonum, demonstrato illo qui fecit, est necessarium, liberum arbitrium est respectu actus necessarii, etiam secundum statum meriti.
- Item, liberum arbitrium est potestas non alligata, eo ipso quod liberum est. Si igitur potentia intellectiva, eo ipso quod non est alligata, potest cognoscere necessaria et contingentia, ergo, cum voluntas vel arbitrii libertas ad nihil astringatur, videtur quod erit respectu actuum necessariorum et contingentium simul.
Respondeo : Dicendum quod liberum arbitrium dupliciter potest considerari : aut secundum quod liberum aut secundum quod deliberans.
Si loquamur de ipso secundum quod liberum, sic concedo quod potest esse, non solum respectu contingentis, sed etiam necessarii, sicut patet in Deo et in Christo et in angelis et in hominibus beatis. Cum enim duplex sit necessitas, videlicet coactionis et immutabilitatis, necessitas coactionis repugnat libertati arbitrii, necessitas vero immutabilitatis non, pro eo quod arbitrium dicitur liberum, non quia sic velit hoc ut possit velle eius oppositum, sed quia omne quod vult appetit ad sui ipsius imperium, quia sic vult aliquid ut velit se velle illud ; et ideo in actu volendi se ipsum movet et sibi dominatur, et pro tanto dicitur liberum, quamvis immutabiliter ordinetur ad illud.
Si autem loquamur de libero arbitrio secundum quod deliberans utrum hoc fiat vel non fiat, sic actus eius, de quo deliberat, est contingens : nullus enim deliberat de necessario et impossibili ; actus tamen ille potest esse circa necessarium vel circa contingens. In libero enim arbitrio est considerare actum volendi et ipsum volitum. Et in quantum liberum arbitrium est deliberans, necesse est quod contingentia sit circa utrumque istorum vel circa alterum : circa utrumque, ut cum quis deliberat utrum velit intrare religionem vel diligere inimicum ; circa alterum, ut cum quis deliberat utrum debeat sibi placere vel displicere malum quod fecit vel utrum debeat consentire vel dissentire appetitui naturaliter inserto, utpote appetitui beatitudinis. Sic igitur actus liberi arbitrii deliberantis, quamvis possit esse circa riecessarium, semper est contingens ; actus vero liberi arbitrii, ut liberum est, non solum potest esse circa necessarium, sed etiam necessarius in se.
[Ad obiecta] : Et per hoc patet responsio ad quaestionem propositam, patet etiam responsio ad obiecta. Nam rationes, quae ostendunt quod liberum arbitrium potest esse respectu actus necessarii, concludunt de libero arbitrio secundum quod liberum, sicut manifeste apparet pertractanti. Auctoritates vero et rationes ad oppositum intelliguntur de libero arbitrio secundum quod deliberans et consilians ; aliter non cogunt.
- Nam quod primo obicitur de verbo Magistri, planum est quod intelligit de libero arbitrio secundum statum viatoris, sicut ipse Magister in littera se ipsum exponit.
- Similiter quod secundo obicitur, quod liberum arbitrium est eorum de quibus consiliamur ; hoc enim verum est de libero arbitrio, secundum quod tenet rationem deliberantis.
- Ad illud quod obicitur, quod rationalis potestas est ad opposita, dicendum quod illud non est verum de omni potestate rationali, sicut iam in sequenti problemate melius patebit ; sed hoc est verum de rationali potestate secundum statum mutabilitatis et vertibilitatis, secundum quem statum intelligitur verbum Philosophi.
- Ad illud quod obicitur, quod necessarium et voluntarium ex opposito dividuntur, dicendum quod verum est secundum quod necessarium dictum est a necessitate coactionis ; secundum autem quod necessarium dictum est a necessitate immulabilitatis, non dividitur contra voluntarium, nisi voluntarium dicatur a voluntate deliberante et consiliante. Et hoc modo bene concedo quod voluntarium est contingens, et hoc non obviat, sed potius consonat ei quod prius dictum est.
QUAESTIO III.
Utrum liberum arbitrium, secundum quod liberum, possit in malum.
Tertio quaeritur de libero arbitrio in comparatione ab obiectum, et est quaestio, utrum liberum arbitrium, secundum quod liberum, possit in malum.
Et quod sic, videtur.
- De nullo vituperatur quis nec laudatur nisi de illo quod est a libero arbitrio secundum quod liberum ; sed de peccato et malo vituperatur quis et punitur : ergo peccatum est a libero arbitrio secundum quod liberum : ergo liberum arbitrium potest in peccatum secundum quod liberum et in malum.
- Item, actus liberi arbitrii, secundum quod liberum, est eligere ; sed liberum arbitrium de se, cum est gratia destitutum, habet eligere malum ; bonum autem non eligit nisi per auxilium gratiae : ergo liberum arbitrium, quantum est de se, plus habet obiectum malum quam bonum.
- Item, potestates rationales sunt ad opposita secundum quod huiusmodi ; sed liberum arbitrium, secundum quod liberum, est potestas rationalis : prgo est ad opposita quantum est de sui natura. Sed non est ad opposita quae sunt dulce et amarum, verum et falsum et consimilia : ergo ad opposita quae sunt bonum et malum : ergo malum est obiectum liberi arbitrii secundum quod liberum.
- Item, liberum arbitrium potest facere malum, aut. igitur se ipso aut alio. Si alio, quaero : mediante quo ? et non est dare ; tunc enim esset quaerere, utrum illud esset liberum aut non ; et si non esset liberum, iam in opere suo nec esset laudabile nec vituperabile, et ita nec peccare posset. Si autem esset liberum, ergo vel erit abire in infinitum vel est dare quod liberum arbitrium se ipso peccat. Si igitur se ipso potest in malum et se ipso est liberum, ergo liberum arbitrium, secundum quod liberum, habet pro obiecto ipsum malum.
Sed contra :
- Anselmus, De libero arbitrio : Quod libertati appositum eam minuit et separatum auget non est libertas nec pars libertatis. Sed potestas peccandi est huiusmodi, ut dicit ; et ex hoc concluditur quod potestas peccandi nec est libertas nec pars libertatis. Si igitur malum non est obiectum nisi potestatis peccandi, liberum arbitrium, secundum quod liberum, non habet pro obiecto malum.
- Item, posse peccare plus dicit impotentiam quam potentiam et plus dicit defectum quam complementum ; sed liberum arbitrium, secundum quod liberum, est sub Deo potentissimum : ergo liberum arbitrium, secundum quod liberum, non habet obiectum malum sive peccatum.
- Item, si malum est obiectum liberi arbitrii secundum quod liberum, ergo ubicumque est libertas arbitrii, est potestas ad malum : ergo vel in Deo est potestas ad malum vel in ipso non est liberum arbitrium ; quod si utrumque horum est impossibile et contra Augustinum restat etc.
- Item, liberum arbitrium nunquam facit nec appetit malum nisi sub ratione boni ; sed vinum, quia non appetitur nisi sub ratione dulcis, ipsum per se non est appetibile, sed dulce. Si ergo malum non appetitur nisi in quantum apparet bonum, solum bonum est obiectum liberi arbitrii.
- Item, unaquaeque potentia est completior cum coniuncta est suo obiecto mediante actu quam cum non est coniuncta : ergo, si malum esset obiectum liberi arbitrii, secundum quod liberum, liberum arbitrium esset completius ctim exiret in malum ; sed hoc est falsum : manifestum ergo etc.
- Item, si malum esset obiectum liberi arbitrii secundum quod liberum, ergo insuffidenter definiretur ab Anselmo, cum dicitur : Potestas servandi rectitudinem. Si tu dicas quod bonum est obiectum per se et malum per accidens, hoc non solvit, quia non sufficienter definit medicinam qui dicit eam esse scientiam sani, nisi addat eius oppositum, licet medicina sit scientia sani per se et aegri per accidens.
Respondeo : Dicendum quod de libero arbitrio est loqui dupliciter : aut secundum communem rationem, secundum quam reperitur iri Creatore et in creatura ; et sic obiectum eius est bonum et aequum, malum vero non est obiectum, nisi quis dicat hoc esse obiectum, quia liberum arbitrium illud respuit et detestatur ; hic autem vocatur obiectum illud quod intendit liberum arbitrium per actum proprium sive quod efficit.
Alio modo contingit loqui de libero arbitrio secundum quod reperitur in creatura, et sic est loqui de ipsp dupliciter : aut in quantum liberum aut in quantum deficiens. Si in quantum liberum, sic natum est exire in actum aequitatis susceptibilem et aequitate informatum. Si autem loquamur de ipso in quantum deficiens, sic liberum arbitrium, in quantum arbitrium liberum, potest et exit in actum deliberativum, quia deficiens, exit in actum deformatum, et ita in malum. Sic ergo patet quod liberum arbitrium, secundum quod liberum est, habet obiectum bonum et exit in bonum, non in malum, sicut rationes ad secundam partem inductae ostendunt. Nihilominus tamen, in quantum cum libertate habet defectibilitatem, potest in malum, ita quod malitia non est obiectum liberi arbitrii nec a libero arbitrio secundum quod liberum, sed secundum quod deficiens. Actus autem substratus, cum sit deliberativus, exit a libero arbitrio secundum quod liberum.
Et per hoc patet responsio ad primum obiectum.
[Ad obiecta] :
- Quod enim obicitur, solis operibus liberi arbitrii deberi laudem et vituperium, hoc non solum verum est de his quae liberum arbitrium respiciunt secundum quod liberum, sed etiam secundum quod defectivum. Sic enim opus ab eo veniens est vituperio dignum ratione deformitatis, quae non habet causam efficientem, sed deficientem, sicut infra manifestabitur.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium de se eligit malum, dicendum quod, etsi sufficiat ad eligendum malum, pro eo quod facilius est deficere quam proficere, non tamen ad illud ordinatur principaliter, quoniam hoc non convenit ei secundum naturae propriae complementum, sed potius secundum propriae naturae defectum. Praeterea, etsi de se eligat malum, nunquam tamen eligit malum nisi in quantum apparet esse bonum.
- Ad illud quod obicitur, quod rationales potestates sunt ad opposita, dicendum quod, etsi verum sit in rationalibus potestatibus defectibilibus et creatis, non tamen est verum in rationalibus potestatibus, in quibus non potest esse defectus. Absit enim quod illud philosophicum verbum sit verum, quo dicitur quod Deus potest prava agere ; hoc enim est contra veritatem et contra Augustinum, sicut in primo libro ostensum fuit et inferius suo loco ostendetur. Quod enim dicuntur rationales potestates esse ad opposita, hoc non est quia sunt rationales, sed quia sunt deficientes, maxime si in eiusmodi oppositis intelligatur quorum unum est privatio alterius, sicut se habent bonum et malum. Et ex ita hoc non sequitur quod liberum arbitrium, secundum quod liberum, possit ad malum.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium se ipso potest in malum, dicendum quod, etsi se ipso possit, non tamen potest se ipso sufficiente, sed potius se ipso deficiente : se ipso enim potest deficere nec oportet aliud intervenire ad hoc quod exeat in malum.
QUAESTIO IV.
Utrum liberum arbitrium ab aliquo agente creato cogi possit.
Quarto quaeritur de libero arbitrio in comparatione ad aliud agens creatum, et est quaestio, utrum liberum arbitrium ab aliquo agente creato possit cogi. Et quod sic, videtur.
- Tam Damascenus quam Philosophus dicunt quod quaedam sunt operationes partim voluntariae, partim involuntariae et quodam modo permixtae ex voluntario et involuntario, sicut iactare merces in mare et consimilia. Si igitur involuntarium est illud quod est per violentiam, aliquas operationes exeuntes a libero arbitrio contingit permisceri violentia. Ergo, si contingit magis et magis permisceri, contingit eas simpliciter esse involuntarias et coactas : ergo liberum arbitrium cogi potest in actione sua.
- Item, maior virtus potest inferre violentiam minori ; sed quod potest inferre violentiam potest compellere : ergo minor virtus a maiori potest compelli ; sed aliqua virtus potentior est libero arbitrio viatoris, utpote virtus angeli : ergo saltem ab angelo liberum arbitrium nostrum potest cogi.
- Item, si, aliqua virtus potest impediri ab actu suo, potest violentari ; etsi sufficienter potest impediri, sufficienter potest violentari ; et si sufficienter potest violentari, potest cogi. Cum igitur liberum arbitrium ab actu suo et usu impediri possit, sicut patet quod diabolus potest auferre usum liberi arbitrii et facere hominem furiosum, ergo videtur quod ab eo liberum arbitrium nostrum possit
- Item, quando radius est iunctus aquae, mota aqua, necesse est moveri radium ; sed multo maiori vinculo coniungitur anima corpori quam conlungatur radius aquae : ergo, moto corpore, necesse est moveri affectus animae. Si igitur aliqua virtus creata potest corpus transmutare, poterit per consequens liberum arbitrium vertere et compellere, ipso nolente.
- Item, sicut se habet intellectus ad verum, ita se habet affectus ad bonum ; sed intellectus compelli potest ad credendum aliquod verum : ergo et affectus ad amandum bonum. Si ergo liberum arbitrium non dicit aliud quam rationem et voluntatem, videtur quod, et ipsum compelli possit per actionem alicuius agentis creati.
- Item, agens creatum sua actione potest liberum arbitrium cogere coactione inducente, quae est dispositio respectu coactionis sufficientis ; sed dispositio per frequentem sui iterationem et intensionem potest fieri necessitas : ergo videtur quodsi voluntas possit cogi coactione inducente, quod processu temporis compelli possit coactione sufficienti per actionem alicuius creaturae.
Sed contra :
- Bernardus, De libero arbitrio : Voluntas pro ingenita sui nobilitate nulla cogitur necessitate. Si igitur voluntas a nemine potest cogi, et hoc non est ob aliud nisi propter liberi arbitrii libertatem, ergo liberum arbitrium a nulla creatura cogi potest.
- Item, si aliqua creatura posset liberum arbitrium hominis cogere, hoc maxime competeret ipsi diabolo, de quo dicitur Iob, 41, 24 : Non est potestas super terram, quae ei possit comparari. Si ergo diabolus liberum arbitrium nostrum non potest cogere, quia tunc faceret nos continue peccare, videtur quod nulla alia creatura possit ipsum cogere.
- Item, nulla maior compulsio potest fieri libero arbitrio hominis quam per intentationem mortis ; sed mortis intentatio ad compellendum liberum arbitrium non sufficit, sicut patet in Martyribus sanctis et aliis, qui potius volunt mori quam fidem suam diffiteri : ergo non videtur quod liberum arbitrium ab aliqua creatura possit compelli.
- Item, liberum arbitrium est secundum id quod est supremum in anima, cum Ipsius sit regere et movere omnes potentias ; sed eo quod supremum est in anima solus Deus maior est : ergo nulla creatura potest super illud : nulla ergo creatura potest in hominis liberum arbitrium compellendum.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod est loqui de libero arbitrio quantum ad actum exteriorem et quantum ad actum interiorem sive quantum ad actum proprium et quantum ad actum alienum.
Si loquamur de libero arbitrio quantum ad actum exteriorem, sic respectu talium actuum potest intervenire coactio ; potest enim quis compelli ut genua coram idolo flectat et ut manibus propriis thura altaribus imponat vel incendat.
Si autem loquamur quantum ad actum interiorem, qui scilicet est velle vel eligere aut consentire, sic respectu talis actus potest liberum arbitrium aliquo modo induci, potest et impediri, sed nullo modo potest compelli.
Induci quidem potest, quoniam amat aliud a se et quod infra se est. Unde per oblationem alicuius rei amatae vel ablationem potest induci ad consentiendum in aliquid multum efficaci persuasione, per quem modum idololatrae tentabant sanctos Martyres consentire in idololatria, modo promittendo delectabilia, modo infligendo tristia. Ista tamen inductio longe distat a coactione, sicut probat ipse exitus, quia nec blandimentis allici nec tormentis terreri adeo potuerunt ut a veritate iustitiae muterentur. Et sic liberum arbitrium induci potest, quia amat aliquid infra se, utpote vitam temporalem vel aliud consimile, quod potest agens creatum conferre vel auferre.
Potest etiam impediri propter inclinationem et coniunctionem sui ad naturam corporalem, quae subest virtuti creaturae ; unde bene posset aliquis alium ita laedere quod usum liberi arbitrii amitteret ; ex hoc tamen liberum arbitrium non cogeret. Coactio enim ponit liberi arbitrii actum et usum, sed ligatio vel impeditio tollit. Et iter rum, impeditio provenire potest ab inferiori, coactio provenire habet a superiori.
Et hinc est quod liberum arbitrium, etsi possit induci ab agente creato ratione boni exterioris amati et possit impediri ratione corporis coniuncti, non potest cogi respectu actus proprii. Hanc enim dignitatem habet liberum arbitrium, ut, in quantum liberum, soli Deo sit subiectum ; et quia, in quantum liberum, nulli agenti creato subest, cum coactio sit a superiori, nullum agens creatum potest ipsum cogere.
Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
[Ad obiecta] :
- Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium, quod est actio mixta ex voluntario et involuntario, dicendum quod illud intelligitur de actione exteriori, et quantum ad illam potest intervenire coactio. Praeterea, intelligitur ibi de involuntario, prout dicitur involuntarium per violentiam, non, inquam, per violentiam coactionis sufficientis, sed solum inducentis.
- Ad illud quod obicitur, quod maior virtus potest violentare minorem, iam patet responsio, quia quantum ad libertatis dignitatem, sicut ostensum fuit in primo problemate, omnes creaturae rationales habent aequalitatem nec una nata est secundum istam proprietatem in alteram agere, et propter hoc nec alteram violentare nec cogere. Cum enim dicitur quod maior virtus potest violentare minorem, hoc veritatem habet, si, secundum quod maior est, nata sit agere in minorem.
- Ad illud quod obicitur, quod liberum arbitrium potest in sua actione impediri, dicendum quod verum est, tamen ex hoc non sequitur quod possit cogi. Impedimentum enim privat actum libertatis, sed coactio ponit actum liberi arbitrii, et simul cum hoc ponit quod non sit libertatis ; et ista sunt incompossibilia, sicut si poneretur quod aliquis actus esset voluntatis et non esset voluntarius ; et hoc melius videbitur infra. Et ideo ratio illa non cogit.
- Ad illud quod obicitur, quod, aqua mota, necessario movetur radius ei coni unctus, dicendum quod non est simile, pro eo quod radii multiplicatio est naturalis, nec potest lux se ipsam non multiplicare, cum invenit materiam sibi aptam ; et sicut multiplicatio radiorum est naturalis, ita et reflexio ipsorum est naturalis et repercussio ; et propterea, cum aqua movetur, alio modo suscipitur radius ; ideo necesse est ipsum alio modo reflecti. Liberum autem arbitrium praeest corpori, cum in suum actum voluntarie exit, et se ipso est proprii actus variatio, non ex hoc quod sit aliqua mutatio in corpore coniuncto.
- Ad illud quod obicitur de comparatione intellectus ad verum et affectus ad bonum, dicendum quod, etsi aliquo modo sit comparatio consimilis, non tamen est omnimoda similitudo, quoniam, sicut ostensum fuit supra, libertas arbitrii plus se tenet ex parte motivae quam cognitivae ; et ideo coactio plus repugnat affectioni quam repugnet cognitioni ; et propterea non sequitur quodsi intellectus potest cogi, quod et affectus.
- Ad illud quod obicitur, quod potest induci, dicendum quod, etsi inductio videatur esse quaedam coactio - maxime secundum humana iura, quae dicunt illud quod fit causa metus non esse habendum ratum, maxime de eo metu qui potest cadere in constantem virum, pro eo quod considerant exteriora opera - secundum veritatem tamen ista inductio stat cum libertate voluntatis nec ei repugnat in aliquo, sed potius repugnat plenitudini amoris et voluntatis. Non enim ita plene vult aliquis, quando vult ex conditione sicut quando vult absolute, sicut patet de iactatlone mercium in mare ; nihilominus tamen salvatur ibi ratio libertatis et voluntatis. Unde talis metus apud Deum non excusat a culpa, sicut aperte patet in negatione a Petro facta ; et propterea non sequitur quodsi possit a creatura induci, quod possit cogi.
Nec valet quod obicit de dispositione quae habet fieri necessitas per iterationem. Hoc enim verum est respectu virtutis naturalis et actus qui determinatur ad unam differentiam contrarietatis ; non autem verum est respectu voluntatis, quae absoluta est, et, quantum est de se, vertibilis est. Praeterea, illud habet locum in eo genere dispositionis quae est eiusdem generis et proprietatis, ut est dispositio proxima et remota. Sic autem non est in proposito, ut ostensum est supra. Et sic patent obiecta.
QUAESTIO V.
Utrum liberum arbitrium a Deo cogi possit.
Quinto quaeritur de libero arbitrio in comparatione ad movens primum, scilicet ad ipsum Deum, et est quaestio, utrum liberum arbitrium possit a Deo cogi.
Et quod sic, videtur.
- Lucae 14, 23 : Exi in vias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Si ergo in domum Dei non contingit intrare nisi per usum liberi arbitrii, et Dominus intrare compellit, videtur quod liberum arbitrium cogit.
- Item, Ioannis 6, 44 : Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit illum ; sed ad Christum non itur nisi per liberi arbitrii actum : si igitur liberum arbitrium non venit ad Filium nisi trahatur a Patre, et tractus est motus violentus, sicut dicit Philosophus, liberum arbitrium a Deo violentatur et cogitur.
- Item, Proverbiorum 21, 1 : Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ; quocumque voluerit, inclinabit illud. Ergo, si liberum arbitrium inclinatur ad unam partem contradictionis, quantumcumque ad illam inclinetur, Deus potest perfecte facere quod velit oppositum : ergo potest cogere liberum arbitrium ad volendum.
- Item, omnis creatura est in perfecta obedientia respectu Creatoris : ergo, si liberum arbitrium aliquid creatum a Deo est, necesse est ipsum esse in perfecta obedientia respectu Dei : ergo, si aliqua virtus potest a Deo compelli, potest et virtus liberi arbitrii. Sed Deus de aliis creaturis potest facere contra propriam naturam : ergo et de libero arbitrio potest facere contra propriam libertatem : ergo potest ipsum compellere.
- Item, plus potest facere libeberum arbitrium divinum super humanum quam possit liberum arbitrium humanum super aliquod brutum ; sed homo potest aliquod brutum cogere ad aliquam operationem inferendo sibi violentiam : ergo multo fortius virtus increata potest cogere voluntatem nostram.
Sed contra :
- Augustinus, Super Genesim ad litteram : Tam non potest Deus facere contra naturam, quam bonam instituit, quam non potest facere contra voluntatem suam. Si igitur Deus voluntarie liberum arbitrium dedit homini, impossibile est eum de libero arbitrio facere contra inditam sibi libertatem ; sed, si ipsum cogeret, contra libertatem eius faceret : ergo liberum arbitrium cogi a Deo est impossibile.
- Item, Augustinus, XXI De civitate Dei : Illud est unicuique rei naturale quod de ipsa facere disposuerlt Omnipotentis voluntas. Ergo, si nullum naturale est violentum, nihil quod facit Deus est violentum. Si igitur omnis coactio est per violentiam, quidquid Deus de libero arbitrio faciat, nulla potest sibi a Deo inferri violentia, ac per hoc nulla coactio.
- Item, voluntas hoc ipso libere vult, quia, cum vult, vult se velle et se ipsam movet ; sed impossibile est voluntatem aliquid velle plene, quin illud velle sit a voluntate se ipsam movente et quin voluntas velit se velle : ergo impossibile est liberum arbitrium cogi, non solum ab aliquo creato, verum etiam nec a Deo.
- Item, nihil aliud est dicere aliquem facere aliquid ex coactione quam quod faciat illud invitus : ergo liberum arbitrium vel voluntatem cogi ad actum proprium non est aliud quam quod voluntas aliquid velit invita ; sed, si est invita respectu alicuius, illud non vult : ergo voluntatem cogere nihil aliud est facere nisi facere voluntatem simul et semel velle et nolle. Si ergo duo contradictoria simul esse non tantum est impossibile creaturae, verum etiam, creatrici essentiae, patet etc.
- Item, tunc aliqua virtus cogitur, quando ad oppositum suae inclinationis movetur ; sed liberum arbitrium, eo ipso quod liberum, ita natum est inclinari ad unum oppositum sicut et ad reliquum : ergo libertas eius salvatur in inclinatione ad utrumque oppositum, sive ad hoc inclinetur sive ad illud. Si ergo coactio excludit libertatem, et libertas non excluditur, ad quodcumque inclinetur, ergo ex nulla inclinatione cogi potest libertas arbitrii ; sed non est alius modus ipsum cogendi nisi inclinando ipsum ad aliquod volitum : ergo impossibile est ipsum cogi nec per movens creatum nec per agens primum.
Respondeo : Ad praedictorum Intelligentiam est notandum quod cum quaeritur, utrum liberum arbitrium possit cogi a Deo, quod illud potest intelligi dupliciter : aut ita quod intelligatur quod possit auferre libertatem et auferendo libertatem superinducere coactionem ; et hoc modo nulli dubium esse debet quin Deus possit hoc facere quantum est de immensitate suae potentiae.
Alio modo, ut intelligatur quod Deus cogat liberum arbitrium, salva proprietate libertatis et eius natura ; et hoc modo non solum est impossibile, sed etiam non intelligibile, pro eo quod implicat in se duo contradictorie opposita. Ex hoc enim quod liberum arbitrium liberum est, si aliquid vult, libere vult ; et ex hoc quod voluntarium est, si aliquid vult, voluntarie vult et se ipso movente vult. Ex hoc autem quod cogitur, si aliquid vult, serviliter vult ; et si quid vult, invite vult ; et si quid vult, ab alio vult, quia violentum est cuius principium est extra, nihil conferente vim passo. Ergo liberum arbitrium cogi non est aliud quam actum liberi arbitrii simul et semel esse liberum et servilem, esse voluntarium et non voluntarium, esse a se et non a se. Si igitur impossibile, quod claudit intra se utramque partem contradictionis, non tantum est impossibile creaturae, verum etiam creatrici essentiae, quia illud posse non est posse, sicut in primo libro ostensum est, planum est quod liberum arbitrium secundum hunc modum intelligendi a Deo cogi, est impossibile.
Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.
Ad intelligentiam autem rationum ad oppositum adductarum notandum est quod differt dicere voluntatem induci et voluntatem mutari et voluntatem cogi. Tunc enim induci dicitur, quando aliqua persuasio fit, qua disponitur ut ad aliquod appetibile inclinetur ; quae, si valde intensa sit, nomen coactionis sortitur, quamvis non sit vera coactio, ut ostensum est supra.
Tunc autem voluntas mutatur, quando, ipsa volente unum, potenti virtute affectio immittitur ei ad contrarium et de volente fit nolens, ita quod una affeclio expellitur et contraria inducitur ; sicut patet, cum Deus de amatore temporalium facit temporalium contemptorem ; et hoc dicitur esse quaedam compulsio et tractio, dum voluntas ab ea re separatur cui per amoris glutinum fortiter iungebatur.
Tunc autem voluntas dicitur cogi, quando intelligitur ipsam invitam aliquid velle, et repugnante actu voluntatis deliberativae, aliena virtute movente et repugnantia manente, ad aliquid volendo inclinari ; et hoc duo opposita implicat, sicut ostensum est.
Voluntas igitur induci potest ab agente creato ; mutari vero ab alio non potest nisi ab agente increato ; cogi vero ab aliquo non potest. Et pro tanto dicit Bernardus quod libertas voluntatis est ita plena suo modo in creatura sicut in Creatore et quod in omnibus reperitur aequaliter. Hoc enim, sicut supra explanatum fuit, intelligitur quantum ad coactionis privationem ; et per hoc manifesta est responsio ad auctoritates et rationes.
[Ad obiecta] :
1-3. Quod enim dicitur in Scriptura, Deum voluntatem hominis compellere et voluntatem hominis trahere et voluntatem hominis ad quodcumque voluerit inclinare, sicut ostendunt illae tres primae auctoritates, hoc intelligitur, non quia voluntatem cogat, sed quia voluntatem creatam non solum inducit, sicut agens creatum, verum etiam immutat, immittendo affectiones varias, in qua immissione non est coactio, pro eo quod ita voluntarie volo illud quod Deus immittit sicut illud quod ex me ipso volo ; et si aliquid volo, volens volo, non invitus, et ita in volendo ad nihil compellor.
- Ad illud quod obicitur de perfecta obedientia creaturae, dicendum quod ex hac ratione potius potest concludi oppositum quam propositum. Quia enim ibi est obedientiae perfectio, et liberum arbitrium respectu Dei ad omne quod Deus voluerit sic habet moveri sicut pila ad omnem partem, ideo, quidquid de ipso vel circa ipsum faciat, non compellit nec violentat nec etiam alicui creaturae violentiam inducit quantum ad illam potentiam obedientiae ; quantum autem ad potentiam specialis naturae bene aliquando infert violentiam in miraculorum operatione. Sed talis violentia infertur virtuti naturali, non voluntati, quia virtus naturalis sic est determinata ad unum, ut si trahatur ad oppositum, hoc est per violentiam. Voluntas vero vertibilis est ad utrumque oppositum, sicut et rota et pila habet vertibilitatem ad motum.
- Ad illud quod obicitur, quod plus potest liberum arbitrium divinum super hominem quam humanum etc., dicendum quod verum est in his quae posse est potentiae ; posse autem cogere brutum, hoc est potentiae, sed posse cogere liberum arbitrium manens liberum, hoc est inordinationis et impotentiae, sicut prius ostensum est. Coactio enim non sic repugnat naturae brutali sicut repugnat libertati arbitrii ; et propterea illaobiectio non concludit.
QUAESTIO VI.
Utrum liberum arbitrium propter ineptitudinem corporis ligari possit quoad usum.
Sexto et ultimo quaeritur de libero arbitrio in comparatione ad corpus coniunctum, et est quaestio, utrum propter ineptitudinem corporis ligari habeat quantum ad usum.
Et quod sic, videtur.
- Bernardus, De libero arbitrio : Insanis et infantibus et dormientibus nihil quod agant imputatur. Sed hoc non est nisi quia carent usu liberi arbitrii, et hoc non est nisi propter aliquod impedimentum a parte corporis : ergo etc.
- Item, hoc ipsum videtur exemplo, quia vir sanctus et castus, cuius castitas est magna, frequenter in somnis consentit operi peccati, quod nullo modo faceret tempore vigiliae. Ergo in somnis ligatur actus liberi arbitrii ; sed hoc non est nisi per lassitudinem et ineptitudinem ex parte corporis : ergo etc.
- Item, deficiente priori, deficit id quod posterius est. Si ergo impeditur aliquis actus, qui praeambulus est ad usum liberi arbitrii, per ineptitudinem corporis, necesse est et usum liberi arbitrii impediri. Sed actus praeambulus ad liberum arbitrium est operatio intellectus, quae per ineptitudinem corporis impeditur, sicut patet in dormientibus et in phreneticis, et Philosophus dicit quod intellectus corrumpitur, quodam interius corrupto, et hoc docet ipsa experientia : ergo etc.
- Ilem, sicut homo lassatur in sentiendo, ita etiam lassatur in cogitando et in meditando ; sed quia corpus lassatur in sentiendo, ideo indiget quiete somni, in quo impeditur ab operationibus sensuum : ergo pari ratione necesse est liberum arbitrium propter lassitudinem corporis ab actu et usu proprio impediri.
Sed contra :
- III Regum 3, 5-13 refert historia quod Dominus in somnis apparuit Salomoni, et, merito petitionis quam fecit, Dominus dedit ei sapientiam multam nimis. Si ergo mereri aliquid apud Deum et sapientiam suscipere, hoc est usus liberi arbitrii et rationis, videtur quod propter lassitudinem et ineptitudinem corporis et quietem in somnis liberum arbitrium ab actu suo non habeat impediri.
- Item, Gregorius, super illud Iob [7, 14] : Terrebis me per somnia, loquens de nocturnis illusionibus : Haec malignos spiritus agere superna dispensatio benigne permittit in electorum cordibus, ne ipse saltem a passionis praemio somnus vacet. Ergo contingit in somnis mereri : ergo propter ineptitudinem corporis liberum arbitrium non amittit usum proprium.,
- Item, anima quantum ad propriam operationem intellectivam sive liberum arbitrium nullius partis corporis est actus nec illam operationem exercet per aliquod organum. Ergo, quantumcumque corporale organum vel laedatur vel fiat ineptum, liberum arbitrium non perdet usum suum.
- Item, quanto magis anima recolligitur ab exterioribus ab interiora, tanto magis viget operatio interior ; sed, cum ligantur organa sensuum exteriorum, recolliguntur vires animae ab exterioribus ad interiora : ergo tunc maxime debet vigere operatio interior. Sed penes hanc attenditur liberi arbitrii usus : ergo, quando corpus efficitur ad sentiendum ineptum, utpote per somnum, liberum arbitrium tunc debet habere potissime usum proprium.
- Item, videre futura, hoc est rationis maxime elevatae ; sed in somnis potissime fit revelatio et praevisio futurorum : ergo altissimus actus rationis viget in somnis, dum est ineptitudo ex parte corporis ; pari ratione et usus liberi arbitrii.
- Item, multo magis pendet ex corpore vis phantastica et imaginativa quam rationalis virtus et intellectiva. Ergo, si propter ineptitudinem a parte corporis, quae quidem est in phreneticis vel etiam in somnis, non impeditur operatio phantastica, immo etiam viget, videtur quod non debeat impediri operatio intellectiva.
Est igitur quaestio, cum operatio liberi arbitrii vel etiam intellectus nullo modo pendeat ex corpore, unde est hoc quod impeditur et ligatur propter aliquam ineptitudinem factam circa corporale organum ?
Et iterum, si impeditur, cum minus pendeat ex corpore quam virtus phantastica, unde est hoc quod magis perdit usum suum ratio in somnis quam phantasia vel imaginatio ?
Et iterum, cum ratio quantum ad actum liberi arbitrii maxime sit potens et libera, unde est hoc quod propter ineptitudinem ex parte corporis facilius tollitur usus liberi arbitrii quam aliquis actus rationis ? In somnis enim homo aliquos habet rationales motus, et in furiosis similiter hoc videmus quod multa dicunt quae non possent dicere nisi rationem haberent, cum ad interrogata respondent ; in neutris tamen dicitur usus liberi arbitrii esse.
Omnia haec difficilem faciunt quaestionem.
Respondeo quod, etsi ad hanc quaestionem facile sit respondere, cum quaeritur, utrum liberum arbitrium ligetur per corporis ineptitudinem quantum ad usum, quoniam ipsa experientia hoc plane docet et manifestat quod ligatur in parvulis et dormientibus et furiosis, ad illam tamen quaestionem quae hanc subsequitur, videlicet, quare ligatur liberum arbitrium ex corporis ineptitudine, cum non sit potentia alligata organo, valde difficile est respondere et eius assignare causam. Intelligendum tamen est quod est quadruplex modus satisfaciendi huic quaestioni.
Quidam enim dicere voluerunt quod usus rationis vel etiam liberi arbitrii impeditur et ligatur ex corporis ineptitudine propter animae conversionem ; quidam vero, propter obsequii corporalis privationem ; tertius vero est modus dicendi quod propter operationis rationalis quamdam communicationem ; quartus autem modus est propter corporis et animae unionem ad tertii constitutionem.
Primo, propter conversionem dixerunt aliqui animam impediri ab actu rationis, existente ineptitudine ex parte corporis. Aut enim est corpus ineptum ex aliqua laesione interiori, sicut est in furiosis et phreneticis, et tunc anima cessat ab operatione intelligendi propter hoc quod nimia compassione convertitur ad corpus ratione nobilis organi laesi. Aut est ineptum ex imperfectione quae est in membris et organis, sicut est in parvulis, et tunc anima adeo est intenta gubernationi corporis et rebus quas per sensus corporis percipit, quod quasi obliviscitur sui. Et ideo ex nimia conversione ad corpus suum, quae est ex organorum laesione sive ex imperfectione, contingit usum rationis et liberi arbitrii impediri.
Sed hic modus dicendi non plene satisfacit. Videmus enim quod vehemens dolor, ex parte corporis in extremitatibus factus, rationis usum non impedit, et tamen anima illum dolorem multum refugit. Item, in somnis non magis convertitur ad corporalia quam in vigilia ; si ergo conversio, quae est in vigilia, usum rationis non tollit, pariratione videtur quod hec conversio, quae est in somnis, circa regimen corporis.
Et ideo est secundus modus dicendi, videlicet quod liberum arbitrium a proprio usu habet impediri propter privationem obsequii corporalis. Etsi enim operatio intellectus non fiat per organum, nihilominus tamen virtutes sensitivae ipsi intellectivae faciunt aliquod obsequium ad hoc quod exerceat suum actum. Dupliciter enim obsequitur vis phantastica intellectui in actu intelligendi, in hoc videlicet quod offert illa phantasmata intellectui possibili, sicut obiectum offert speciem oculo ; et in hoc etiam quod intellectus noster excitari habet ab inferiori, quamdiu est coniunctus corpori. Et ideo, quando laesio est et ineptitudo ex parte organi potentiae sensitivae et fit perturbatio phantasmatum, impeditur usus liberi. arbitrii et intellectus propter hoc quod aufertur sibi debitum obsequium ; sicut oculus meus potest impediri ab actu videndi propter obscurationem aliquam factam in re visibili, quae habet mihi speciem offerre et visum meum excitare.
Sed iste modus dicendi adhuc non plene satisfacit, pro eo quod nos videmus operationem intellectus impediri, non facto impedimento in opere interioris virtutis sensitivae, utpote imaginationis et phantasiae. Et iterum, cum intellectus et memoria intelligibilis aliquas species in se habeat abstractas, quas in se et penes se conservat, quas anima secum trahit, cum a corpore separatur, videtur quod, omni obsequio phantasiae et phantasmatum circumscripto, intellectus usum habere debeat respectu eorum quorum habet in se habitum. Et hoc plane falsum est, quia ita homo impeditur in somnis a consideratione eorum quae novit sicut ab inquisitione eorum quae non novit.
Et propterea est tertius modus dicendi, quod operatio liberi arbitrii et rationis ex corporis ineptitudine habet impediri propter quamdam communicationem operationis. Communicat autem quodam modo potentia intellectiva operationem suam corpori coniuncto, cum communicet ei esse, et ex eis fiat unum per essentiam, non solum in quantum anima est vegetabilis et sensibilis, sed etiam in quantum rationalis. Anima enim rationalis, adveniens corpori humano, sicut ex sua unione facit ipsum esse animal et animatum, ita facit esse hominem ; et ideo, sicut aliquam operationem communicat corpori in quantum facit vivum et in quantum facit animal, sic etiam aliquam communicat in quantum facit hominem, licet non omnino uniformiter. Differenti enim modo communicat anima corpori operationes quaae respiciunt potentiam vegetativam et sensitivam, et operationes potentiae intellectivae. Nam operatio sensitivae et vegetativae sic communicatur corpori, ut sit in corpore et per corpus, sit etiam in corpore et non sine corpore ; non enim nutrit anima nisi mediante organo corporeo, nec nutrit nisi quamdiu est in corpore. Intelligere autem sic communicat anima corpori ut sic intelligat cum corpore aliquo modo agente, ut tamen non intelligat per corpus ; sic intelligat etiam in corpore, ut tamen etiam intelligat cum est separata a corpore. Quia vero, dum est in corpore, communicat ei rationalem operationem, ideo, facta inordinatione ex parte corporis, habet illa operatio impediri.
Sed iste modus dicendi calumniam habet in hoc quod dicit quod operatio intellectus aliquo modo communicatur corpori, cum non videatur verum et Philosophus contradicere videatur expresse, in XVI Animalium, ubi dicit quod intellectus est ab extrinseco, propter hoc quod nullo modo est immixtus corpori. Et hoc ipsum dicit, in III De anima. Et iterum, etsi concedatur quod homo intelligat, nullo tamen modo comceditur nec de toto corpore nec de parte quod intelligat. Unde videtur quod hoc dicatur de toto coniuncto ratione partis, scilicet animae, sicut, cum dicitur : homo est albus, hoc dicitur solum ratione corporis.
Et propterea est quartus modus dicendi, quod scilicet operatio animae in corpore impediri habet propter corporis ineptitudinem. Et huius ratio est unio animae et corporis ad unius tertii constitutionem, quod est unum per essentiam et cui debetur propria operatio secundum quod est unum. Haec autem operatio non est vivere tantum nec sentire sive movere, sed ratiocinari et intelligere. Et propter ipsam unionem non tantum pendet anima ex corpore quantum ad actum sentiendi, sed etiam aliquo modo quantum ad actum intelligendi, quamdiu est in corpore, sed longe aliter et aliter. Nam quantum ad actum vegetandi et sentiendi sic pendet ut nullo modo possit illos exercere nisi in corpore : non autem sic de actu intelligendi ; sic etiam pendet ut illos actus exerceat per corpus et per organum corporeum : non sic est de actu intelligendi ; et ideo actum sentiendi dicitur comcommunicare anima corpori. Unde non absurde omnino dicitur : oculus videt ; non sic autem dicitur de actu intelligendi. Dicitur autem anima sentire per corpus, et non inintelligere per corpus, quia, cum duo concurrant ad actum intelligendi et sentiendi, videlicet recipere et iudicare, in sentiendo receptio speciei est a corpore, sed iudicium est a virtute ; sed in intelligendo utrumque est a virtute intellectiva, videlicet ab intellectu possibili et agente. Et propterea intellectus dicitur vis non alligata materiae, et operationem hanc potest habere cum est separata a corpore ; quamdiu autem est in corpore, non omnino intelllgit praeter corpus. Sicut enim esse animae in corpore aliquo modo pendet ex corpore, quamvis non pendeat esse ipsius animae in se - ideo ad hoc quod anima sit in corpore, necesse est corpus debite complexionatum esse ; et ad illius complexionis corruptionem contingit animam amplius non esse in corpore - sic, quamdiu anima est in corpore, intelligere suum non est sine corpore et sine aliqua dispositione ex parte corporis, cuius actualitas communicat actui intelligendi sicut congrua dispositio correspondebat existentiae animae in corpore et perfectioni eiusdem. Illa autem actualitas attenditur secundum illud quod est supremum in corpore et quantum ad nobilissimos spiritus qui locum habent in nobilissimis organis corporis. Et quoniam, cum aliquid aufertur ab aliquo, prius aufertur ab eo illud quod est in eo excellentissimum ; et cum aliqua virtus debilitatur, prius aufertur ab ea summum quam illud quod est citra summum, hinc est quod in laesione corporis citius tollitur illud secundum quod corpus conformabatur operationi intellectivae quam illud secundum quod conformatur operationi sensitivae. Et ideo fumositates ascendentes ad cerebrum, quae perturbant spiritus in somnis vel in pueris vel in phreneticis, vel quaecumque alia laesio organorum, in quibus resident spiritus subtilissimi et nobilissimi corporales, facilius impedit usum rationis quam imaginationis.
Et sic patet ratio quare impeditur ex ineptitudine corporis usus rationis et quare magis impeditur quam usus inferioris virtutis.
Ex hac eadem ratione colligitur quare magis impeditur ratio quantum ad usum liberi arbitrii quam quantum ad alios actus rationales, quos in somnis et furiosis aliquando dignoscitur habere. Actus enim liberi arbitrii respicit potentiam rationalem prout est in omnimoda et plena libertate : liberum enim arbitrium dicit dominium potentiae respectu actus, sicut supra determinatum est. Et quoniam, cum impeditur aliqua virtus operativa, primo aufertur ei actus ille qui ei inerat secundum suam plenitudinem - sicut patet, cum aliquis infirmatur in pede, facilius ei aufertur potentia velociter currendi quam potentia ambulandi, sive facilius impeditur hic actus quam ille - sic et in proposito facilius et frequentius contingit auferri usum libertatis quam quemcumque actum potentiae intelligendi. Concedendae sunt igitur rationes ostendentes quod liberum arbitrium ex ineptitudine ex parte corporis habet impediri quantum ad suum usum, sicut impeditur in infantibus et furiosis et dormientibus.
[Ad obiecta] :
- Ad illud quod primo obicitur in contrarium de petitione Salomonis, quae fuit in somnis, dicendum quod illud fuit aut gratiae specialis et privilegii, non legis communis, quod in somnis potuit mereri et dignus fuit exaudiri ; aut certe hoc dicitur, non quia Deo placuerit dormiendo, sed quia ante vigilando et illud praecogitando Deo placuit, et quod in vigilia placuerat, Dominus per relationem manifestare voluit in somnis ; frequentius enim in somnis quam in vigilia apparere consuevit.
- Et per hoc patet responsio ad sequens verbum Gregorii. Quod enim dicit sanctos viros in somnis mereri, hoc dictum est quia, occasione sumta ab eo quod patiuntur in somnis, postmodum merentur in vigilia ; sicut vir peccator demereri dicitur in pollutione nocturna, quam sua cogitatione provocavit vel de cuius recordatione postmodum delectatur.
- Ad illud quod obicitur, quod anima secundum operationem intellectivam non est actus alicuius partis corporis, iam patet responsio ex praedictis. Quamvis enim non operetur per organum corporale, nihilominus tamen ad hoc quod anima opereturin corpore, necesse estcorpus secundum nobiles spiritus etnobilia organa in debita actualitate et dispositione esse, sicut prius ostensum est. Et quoniam haec dispositio tollitur per corporis ineptitudinem, ideo per consequens actus rationis et usus liberi arbitrii impeditur.
- Ad illud quod obicitur, quod anima in somnis revocatur ab exterioribus ad interiora, dicendum quod verum est, sed non quantum ad omnes operationes interiores, sed quantum ad operationes naturales. Nam somnus est quies virtutum animalium cum intensione naturalium ; et ideo non sequitur quod usus rationis vel liberi arbitrii in somnis intendatur, cum haec potius contineantur sub viribus animalibus quam naturalibus.
- Ad illud quod obicitur, quod in somnis anima videt futura, dicendum quod, sicut determinatum est supra, distinctione septima, in somnis non est praevisio futurorum, nisi visitatio emittatur ab Altissimo, sicut dicitur Ecclesiastici 34, 6. Magis autem Dominus visitat in somnis quam in vigilia in revelando futura, tum propter hoc quod anima In vigilia est dispersa ad exteriora sensibilia comprehendenda ; tum etiam quia Dominus, qui posuit tenebras latibulum suum, ad sui ipsius occultationem magis vult in somnis quam in vigilia revelationes emittere ; tum etiam, quia in somnis magis agitur homo quam agat, et in revelatione divina plus se habet homo per modum suscipientis quam agentis ; tum, quia etiam in somnis medium tenet homo inter mortuum et viventem et ita quodam modo a vita huius mundi recedit, de qua Dominus, Exodi 33, 20 dicit : Non videbit me homo et vivet. Ex hoc ergo non potest concludi quod usus liberi arbitrii sit in somnis, quamvis ibi contingat revelationes fieri, quoniam in somnis magis agitur anima quam agat ; sed in usu liberi arbitrii magis agit quam agatur.
- Ad illud quod obicitur, quod vis phantastica non impeditur in somnis, dicendum quod, etsi videatur phantasia magis in somnis quam in vigilia vigere, nihilominus tamen aliquo modo impediri habet. Potentior est enim homo in vigilia ad imaginandum omne quod vult quam in somnis, licet motus imaginativae non ita appareat in vigilia propter conversionem animae ad exteriora, et in somnis modici motus sentiantur propter animae quietationem.
Et si obiciat, quod non sic impeditur quin aliquo modo habeat usum suum phantasia, ergo non debet impediri potentia superior, iam patet responsio ex his quae supra dicta sunt ; facilius enim aufertur omnis potentia in summo quam citra summum. Et praeterea, in somnis plus quietantur virtutes animales quam naturales ; motus autem et decursus illorum phantasmatum naturalis est, et ideo non sic impeditur usus phantasiae sicut usus potentiae intellectivae. Ad quaestiones autem quae sequuntur plana est responsio ex his quae praedicta sunt.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit quod libertas arbitrii per peccatum ex parte est perdita in illo capitulo : Unde manifestum est etc. Hoc enim est contra Bernardum, qui dicit, in libro De libero arbitrio, quod liberum arbitrium nec miseria amittitur nec culpa minuitur. Item, In eodem libro loquens de libero arbitrio : Sui omnino diminutionem vel defectum non patitur. Et iterum, ipse ibidem dicit ; Libertas arbitrii de ipso quo condita est statu aliquatenus non mutatur, sed aequaliter, quantum in se est, a caelis et terris et inferis possidetur. Ergo male assignat Magister diversos gradus libertatis. Item, si libertas arbitrii potest per peccatum diminui, cum non sit infinita, aliquando poterit amitti. Ergo, si impossibile est creaturam rationalem absque libertate arbitrii esse, impossibile est ipsum per peccatum diminui.
Respondeo : Ad hoc dicendum quod est loqui de libertate arbitrii quantum ad esse et quantum ad bene esse. Si loquamur quantum ad esse, sic liberum arbitrium non potest diminui per peccatum. Si autem loquamur quantum ad bene esse, sic excludit malum duplex, videlicet culpae et poenae ; et quantum ad hanc liberum arbitrium potest diminui et haec libertas per peccatum tolli potest, sicut in damnatis, qui necessario subiecti sunt malo culpae et malo poenae. Et per hoc patent obiecta contra hoc, quia procedunt de libertate intelligendo quantum ad esse.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Est namque libertas arbitrii triplex, scilicet a necessitate, a culpa et a miseria. Videtur quod ista divisio sit superflua. Cum enim non sit nisi duplex malum, scilicet culpat et poenae, videtur quod non sit nisi duplex libertas. Cum ergo libertas dicat ereptionem ab aliquo malo, videtur quod non debeat esse nisi duplex libertatis differentia.
Item, cum non sit tantum malum culpae et poenae, sed etiam tentationis, videtur praedicta divisio esse diminuta, quae omittit unam differentiam, quae est libertas arbitrii a malo tentationis. Si tu dicas eam contineri sub libertate a miseria, tunc ego quaero : quare similiter libertas a culpa non continetur sub libertate a miseria ?
Item, cum Bernardus, in libro De libero arbitrio, dividat libertatem liberi arbitrii in libertatem arbitrii et consilii et complaciti, quaeritur, quae sit inter has divisiones differentia et penes quid sumantur harum divisionum membra.
Respondeo : Dicendum quod, sicut ex praecedentibus colligi potest, arbitrii libertas et privative dicitur et positive. Privative dicitur per comparationem ad illud respectu cuius dicitur libertas ut a quo ; positive per comparationem ad illud respectu cuius dicitur libertas ut ad quod.
Libertas autem opponitur servituti. Servitus autem duplex est, videlicet servitus coactionis et servitus subiectionis. Servitus autem subiectionis potest esse sub duplici differentia secundum quod duplex est malum, scilicet malum quod patimur, et hoc est malum miseriae, et In hoc altenditur libertas a miseria ; et malum quod facimus, et hoc est malum culpae, et in hoc attenditur terlia liberiatis differentia. Et sic patet quod libertas, secundum quod consideratur per comparationem ad illud a quo liberat, habet dividi in tres differentias, quae sunt libertas a necessitate, a culpa et a miseria.
Si autem consideretur libertas per comparationem ad illud ad quod, scilicet ad actum in quem exit, hoc potest esse tripliciter : aut prout simpliciter consideratur respectu actus volendi, et sic dicitur libertas arbitrii ; aut prout consideratur respectu actus volendi ad finem relati, qui dicitur usus vel uti, et sic attenditur libertas consilii ; aut respectu actus volendi quietati, qui quidem dicitur actus fruitionis, et penes hunc attenditur libertas complaciti.
Et sic patet sufficientia utriusque divisionis et diversi modi secundum quos praediciae divisiones habent assignari.
Possent tamen ad unam communem rationem dividendi reduci sic. Est enim considerare libertatem arbitrii quantum ad esse et quantum ad bene esse. Si quantum ad esse, sic vocatur a Magistro libertas a coactione, et a Bernardo libertas arbitrii : ab uno positive, ab altero privative.
Si quantum ad bene esse, cum ad bene esse concurrat duplex bonum, videlicet bonum rectificans et bonum delectans sive bonum ordinans et bonum quietans, et per oppositum excludatur duplex malum, videlicet malum deformans et malum affligens : sic est duplex differentia, quarum una sumitur respectu boni dirigentis, et haec dicitur libertas consilii a Bernardo, et a Magistro libertas a culpa ; alia vero sumitur respectu boni quietantis, et haec a Bernardo vocatur libertas complaciti, a Magistro libertas a miseria. Idem enim ipsum quod Bernardus nominat positive sive per comparationem ad terminum ad quem, Magister nominat privative sive per comparationem ad terminum a quo.
Et sic patet divisionum sufficientia. Patet etiam responsio ad obiecta. Praeter enim malum culpae et poenae est assignare tertiam differentiam libertatis arbitrii, quae non sumitur respectu mali, utpote illa quae attenditur quantum ad esse. Et malum tentationis quodam modo habet reduci ad malum culpae, quodam modo ad malum poenae : ad malum culpae, in quantum subintrat interius ; ad malum vero poenae, In quantum affligit exterius ; et sic non facit quartum membrum ab illis tribus diversum.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Verum nobis magis placet, ut illa sit libertas arbitrii, qua quis liber est ad malum, et illa, qua quis liber est ad bonum. Hoc enim est contra Anselmum, qui dicit quod a potestas peccandi non est libertas nec pars libertatis.
Item, etiam videtur esse contra rationem, quia unumquodque debet denominari a suo optimo ; et libertas, quae est ab omni miseria et culpa, haec est ab omni miseria. Ergo liberum arbitrium debet denominari ab illa.
Item, si libertas arbitrii dicitur non solum quia est in bonum, sed etiam quia potest in malum, cum in Beatis non possit in malum, videtur quod aequivoce dicatur libertas arbitrii in viatoribus et in Beatis. Sed contra hoc est, quia comparatio secundum maius et minus est respectu solius univoci. Si ergo aequivoce diceretur liberum arbitrium in Beatis et in nobis, non esset maior libertas in Beatis quam in nobis ; quod est contra Magistrum in littera, qui differenter gradus libertatis assignat.
Propter hoc est quaestio, utrum libertas a coactione et a culpa et a miseria dicatur aequivoce vel univoce ; et cui primo nomen libertatis imponatur.
Respondeo : Dicendum quod, cum nomen imponatur rei a proprietate quae est sibi inhaerens inseparabiliter et essentialiter, et libertas essentialis liberi arbitrii non sit libertas a culpa vel a miseria, sed libertas a coactione, ab illa liberum arbitrium habet denominari. Et quoniam haec in creaturis, quantum est de se, indifferens est ad bonum et ad malum, ideo Magister, de hac intelligens, dicit in littera quod libertas, a qua liberum arbitrium denominatur liberum, nori est libertas ad bonum tantum, sed etiam ad malum ; non quod principaliter resplciat malum, sed quia de generali nominis significatione non determinatur ad bonum, licet principalius respiciat honum quam malum.
Et per hoc patet responsio ad primum obiectum.
Ad illud vero quod obicitur, quod denominatio debet fieri ab optimo, dicendum quod illud verum est de optimo non quocumque, sed essentiali et inseparabili.
Ad illud quod quaeritur, utrum dicatur libertas aequivoce, vel univoce, dicendum quod nec sic nec sic, sed secundum quamdam analogiam, quae propter convenientiam cum univoco recipit comparationem secundum magis et minus ; propter convenientiam cum aequivoco recipit quamdam distinctionem multiplicitatis ; analogum enim medium tenet inter univocum et aequivocum.
Et sic patent ea quae quaesita sunt.
