Distinctio XII — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre II
DISTINCTIO XII
Haec de angelicae naturae conditione etc.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister de conditione naturae spiritualis ; in hac secunda parte agit de conditione corporalis. Et quoniam creaturae corporalis duo sunt principia, videlicet materiale et formale, ideo pars ista duas habet.
In prima agit de productione creaturae corporalis quantum ad principium materiale, et haec productio dicitur creatio.
In secunda agit de productione ipsius quantum ad principium formale, et haec productio dicitur distinctio, infra distinctione decima tertia : Prima autem distinctionis operatio fuit etc.
Prima pars continet praesentem distinctionem, in qua intendit agere de materiae rerum corporalium productione. Et quoniam circa productionem materiae corporalis duae fuerunt solemnes opiniones, ideo pars illa duas habet.
In prima unam ex illis eligit.
In secunda iuxta illam opinionem de materia illa tractat et inquirit, ibi : De qua re priusquam tractemus etc.
Prima pars habet quatuor particulas.
In prima dicta dicendis continuat.
In secunda diversas opiniones Sancto rum circa productionem materiae corporalium explicat, ibi : Quidam namque sanctorum etc.
In tertia alteram ex illis opinionibus eligit et explanat, ibi : Secundum hanc itaque traditionem etc.
In quarta et ultima quoddam dubium determinat, ibi : Attende, quia hic dicit Augustinus etc.
Similiter secunda pars principalis, in qua de ipsa materia secundum opinionem prius electam inquirit, quatuor habet partes.
In prima determinat qualiter fuerit informis et confusa.
In secunda determinat ubi fuerit locata, ibi : Nunc superest quod secundo proponebatur.
In tertia vero anticipando determinat quibus diebus vel in quot fuerit distincta, ibi : Nunc superest, ut dispositionem etc.
Quarto vero et ultimo auctoritate Alcuini confirmat, ibi : Quatuor enim modis, ut dicit Alcuinus etc.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis secundum duo, quae Magister determinat de informi materia corporalium, circa duo hic incidit dubitatio.
Primo circa materiae informitatem.
Secundo vero circa eius quantitatem.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum materia corporalium creata sit in omnimoda possibilitate.
Secundo, utrum creata sit in perfecta actualitate.
Tertio, utrum creata sit sub aliqua formarum diversitate.
ARTICULUS I.
Circa materiae informitatem.
QUAESTIO I.
Utrum materia corporalium creata sit in omnimoda possibilitate.
Circa primum sic proceditur et ostenditur quod materia creata sit in omnimoda possibilitate, ita quod nullam habuerit formam.
Primo per Augustinum, in libro De symbolo, qui ait sic : Primo omnium formarum capacitas facta est, ut ordinatissimo Dei munere caetera formarentur, quae formata sunt : ergo videtur quod in materia, secundum quod primo condita fuit, fuerit sola formarum capacitas et nulla forma.
2. Item, Augustinus, in XII libro Confessionum : Nonne tu, Domine, docuisti me, quia, priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus ; tamen non omnino nihil erat informitas sine ulla specie ? Et post : Illud totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat ; iam tamen erat quod formari poterat.
Ex his duobus verbis expresse colligitur quod materia corporum sub omnimoda informitate et possibilitate producta fuerit.
3. Item, quod illud sit possibile, videtur. Possibile est prius esse sine posteriori ; sed materia prior est omni forma : ergo possibile fuit eam fieri absque omni forma.
4. Item, ad rerum conditionem concurrit duplex potentia, scilicet potentia activa et potentia passiva, ut potentia agentis et potentia materiae ; sed possibile est potentiam agentis praecedere effectum et natura et duratione : ergo possibile est quod possibilitas vel capacitas materiae natura et duratione praeexistat omni formae.
5. Item, quod illud sit congruum, videtur sic. Si aliquod unum reperitur in universo, quod constitutum est ex pluribus naturis, et alteram illarum est per se invenire ; similiter contingit invenire per se et reliquam, ad hoc quod universitas sit completa. Sed res mundanae per materiam componuntur et formam, et est invenire puram formam in qua nihil est de possibilitate materiae, utpote Deum : ergo erit reperire puram materiam in qua nihil erit de actualitate formae. Sed hoc non fuit nisi in mundi exordio : ergo videtur quod materia producta sit sine omni forma.
6. Item, Deus est agens ordinatissimus, ergo ab extremo in extremum pervenit per medium ; sed medium inter omnino non-ens et ens in actu est ens omnino in potentia : ergo videtur quod Deus in productione rerum prius de non-ente fecit ens in potentia, quam produxerit aliquam formam.
Ad oppositum :
- Hugo, in libro De sacramentis : Credo, illam primam materiam non ideo dictam informem fore, quod nullam omnino formam habuerit, quia non aliquid tale corporeum existere potest ; et hoc idem Magister dicit in littera.
- Item, Boethius : Omne esse est a forma ; sed omne quod creatur, statim post creationem est : ergo vel est forma vel habet formam. Si igitur materia prima creata fuit, vel fuit forma vel habuit formam in suae eductionis principio ; sed non fuit forma : ergo etc.
- Item, Philosophus : Impossibile est materiam separari a morphea ; sed si materia tempore praeexisteret omni formae, posset ab ea separari : ergo non fuit creata in carentia omnis formae.
- Item, unitas, veritas, bonitas, sive modus, species et ordo sunt in rebus ex parte principii formalis ; sed impossibile est aliquid esse vel produci in quo non sit vestigium Creatoris : ergo impossibile est quod aliquid educatur carens omni forma.
- Item, si materia illa careret omni forma, ergo et omni accidente : ergo nec haberet extendi nec locari nec esse in motu nec in quiete ; sed nihil tale in rerum natura potest existere : ergo materia non potuit in sui conditione omni forma carere.
- Item, materia hoc ipsum quod est dicitur a forma, ergo essentialem habet dependentiam a forma : si ergo impossibile est aliquid separari ab eo quod essentialiter sibi inhaeret, impossibile est materiam praeter omnem formam existere.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod dupliciter est loqui de materia : aut secundum quod existit in natura, aut secundum quod consideratur ab anima. Si secundum quod consideratur ab anima, sic potest considerari informis, sive per privationem formae distinctae sive per privationem etiam omnis formae ; et sic docet Augustinus, in XII Confessionum, essentiam materiae intelligere. Nam materia secundum sui essentiam est informis per possibilitatem omnimodam ; et dum sic consideratur, ipsa formarum capacitas sive possibilitas est sibi pro forma.
Est iterum loqui de materia, secundum quod habet esse in natura ; et sic nunquam est praeter locum et tempus sive praeter quietem et motum ; et hoc modo non solummodo non congruit, immo etiam impossibile est materiam informem existere per privationem omnis formae.
Et hoc est quod dicit Magister et Hugo de sancto Victore, et omnes in hoc tractatores consenserunt, quod illa materia, quae primo producta est per creationem, non fuit in omnimoda possibilitate sive in carentia omnis formae.
Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.
[Ad obiecta] :
1-2. Ad illud quod obicitur, quod primo facta est omnium capacitas, et similiter de eo quod dicitur in XII Confessionum, dicendum quod Augustinus loquitur de prioritate naturae non de prioritate durationis. Secundum enim ordinem naturae prius est materia omnimode in potentia quam sit sub aliqua forma, et ita omnimode informis quam aliquo modo formata, quia formationem habet aliunde, sed informitatem et possibilitatem habet ex propria natura : non tamen potest esse prior duratione. Nunquam enim informitas est nisi per aliquam formam, nec possibilitas nisi per aliquem actum.
- Ad illud quod obicitur, quod prius potest esse sine posteriori, dicendum quod illud non habet veritatem, quando prius a posteriori dependet vel quando ad ipsum necessariam habet ordinationem vel etiam quando illud quod est prius in una consideratione posterius est in altera : omnibus his de causis fallit praedicta ratio in proposito. Materia enim a forma dependet et ad ipsam habet necessariam ordii nationem ; et quamvis sit prior productione sive generatione, posterior est tamen completione.
4. Ad illud quod obicitur de potentia agentis et materiae, dicendum quod rion est simile, quia potentia agentis non sic dependet et completur per effectum, sicut potentia materiae dependet et completur per actum.
5. Ad illud quod obicitur, quod est reperire formam per se, ergo et materiam, dicendum quod propositio illa non habet necessitatem sed solum congruitatem. Peccatum est etiam in assumtione, quia forma illa quae cum materia facit compositum, nunquam sine materia repentur. Cum enim dicitur : Deus est pure forma, aequivocatur nomen formae, quia non dicitur ibi forma prout est perfectio materiae ; sed forma nominat ibi essentiam, quae habet esse in omnimoda actualitate et completione, et nullo modo potest pervenire ad alterius compositionem.
6. Ad illud quod obicitur de ordine in producendo, dicendum quod ad hoc quod servetur ordo in productione, non oportet quod quaecumque habent ordinem naturae habeant ordinem durationis successivae. Contra hoc enim innumerabiles sunt instantiae ; et ideo, quamvis ens in potentia simpliciter inter non-ens et ens-actu sit medium, non oportet quod duratione sequatur unum et praecedat alterum.
QUAESTIO II.
Utrum materia producta sit in perfecta actualitate.
Secundo quaeritur, utrum materia illa producta sit in perfecta actualitate.
Et quod sic, videtur.
- Primo per textum Genesis 2, 4: Istae sunt generationes caeli et terrae in die, qua creavit Deus caelum et terram et omne virgultum agri etc. : ergo in eodem die producta sunt quae prius dixit per sex dierum numerum fuisse distincta.
2. Item, Ecclesiastici 18, 1 : Qui vivit in aeternum creavit omnia simul. Si omnia simul sunt creata, ergo corporalia et spiritualia et omnis corporalium differentia.
3. Item, Iob 40, 10 : Ecce Behemoth, quem feci tecum ; sed Behemoth est angelus primo factus et homo ultimo factus : ergo omnia simul facta sunt.
His auctoritatibus arguit Augustinus pro sua opinione in hac parte.
4. Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Ab agente perfectae potentiae debet exire effectus, secundum quod magis est manifestativus summae potentiae ; sed maioris potentiae est posse simul omnia producere quam successive : ergo magis est declarativa divinae potentiae productio materiae cum perfecta actualitate formae simul et semel sibi collatae quam postmodum ex illa successive eductae : si ergo Deus operatur secundum quod eius potentiam magis decet, videtur etc.
5. Item, perfecte sapientis est ordinare : ergo si confusio repugnat ordinationi, videtur quod Deus nihil produxerit cum confusione, cum sit perfecte sapiens ; produxit igitur sub ordine. Sed ordo praesupponit distinctionem : ergo etc.
6. Item, perfectio effectus attestatur perfectae bonitati in efficiente : si ergo Deus est bonitatis perfectissimae, videtur quod statim cum produxit materiam, debuit ipsam formis plene perficere, cum ipse hoc posset, et materia etiam exigeret. Si tu dicas, quod hoc non concludit, quod statim debuit perficere, sed quod ex rationabili causa et potuit et debuit differre.
Obicitur contra hoc : quia natura et ars operatur quam citius potest, et de excellentia virtutis et bonitatis est, quod effectum suum compleat velociter : ergo si tam natura quam ars est imitatrix divinae artis et virtutis, videtur quod Deus, cum statim complere potuerit, quod nulla mora temporis vel durationis distulerit.
Sed contra :
- Primo per textum Genesis [2, 2] arguitur, ubi dicitur quod per sex dierum spatium complevit Dominus opus, quod inchoaverat : ergo videtur quod non subilo materia sit in perfecta actualitate producta, secundum sacrae Scripturae sententiam. Si igitur maior est huius Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas, ut dicit Augustinus, magis standum est huic sententiae quam omni persuasionis humanae. Si dicas, quod rudibus loquebatur legislator nec potuit simul dicere quod simul potuit Deus facere, neutra istarum responsionum videtur sufficiens, quia propter ruditatem auditoris non debet ei aliquis dare occasionem deceptionis ; Moyses autem bene noverat, quod ipsi verba eius ad litteram intelligerent : ergo scienter docebat eos id unde possent decipi et errare. Item, quamvis non simul potuerit omnia dicere et opera illa exprimere, tamen potuit exprimere omnia simul facta esse.
- Item, Chrysostomus super Ioannem, homilia vigesima secunda, ait quod simul exstitit per substantiam materiae non simul apparuit per speciem formae : ergo non videtur quod simul producta sit sub formis. Ad hoc sunt auctoritates communiter Sanctorum et doctorum, ut Ambrosii, Hieronymi, Gregorii, Basilii, Dionysii et Damasceni et aliorum plurium tam Graecorum quam Latinorum.
- Item, per rationem videtur ipsum. Quamvis Deus posset statim hominem in beatitudine collocare et universum in ea perfectione, in qua erit post iudicium, facere, maluit tamen ordinem servare non solum in mundi existentia sed etiam in decursu, quia efficacius sic manifestatur eius sapientia. Ergo similiter videtur quod in primario rerum exitu non tantummodo servaverit ordinem quantum ad ipsum esse sed etiam quantum ad ipsum producere sive facere ; ergo non videtur quod omnia simul produxerit, sed successive.
- Item, divina potentia non tantum manifestatur in productione formae, sed etiam tantum et amplius manifestatur in eductione materiae ; materia autem secundum maiorem sui capacitatem magis declarat efficientis potestatem. Sed tanto maior est capacitas in materia quanto maior est in ea informitas : si ergo ad manifestationem divinae potentiae debuit materia produci capax, secundum quod erat possibile, videtur quod Deus debuit eam producere in tanta informitate in quanta materia posset aliquo modo subsistere : ergo non sub perfecta formarum distinctione.
- Item, impossibile est, dies materiales simul esse : ergo impossibile est hoc intelligere quod Deus siniul omnia produxerit, et tamen ea produxerit per sex dies. Oportet ergo secundum positionem, quae ponit omnia simul esse producta, senarium illum dierum intelligere spiritualiter et ita lucem spiritualem et noctem spiritualem. Ergo si haec omnia simul producta sunt, in primo instanti divisa est lux a tenebris, id est boni angeli a malis : ergo non fuit mora inter creationem et lapsum, quod est supra improbatum, et ostensum est esse contra Augustinum.
- Item, cum sacra Scriptura ordinat opera sex dierum, aut ordinat quantum ad ordinem durationis aut quantum ad ordinem naturae aut quantum ad ordinem dignitatis. Si quantum ad ordinem dignitatis : ergo cum homo sit dignissima creaturarum, debuit eius productio attribui primae diei. Si quantum ad ordinem naturae : ergo productio solis et lunae ante productionem plantarum et herbae. Restat igitur hoc esse dictum quantum ad ordinem temporis sive durationis.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum est quod circa hanc quaestionem diversae fuerunt Sanctorum opiniones.
Quidam enim Sancti in hac quaestione magis secuti sunt viam theologicam, trahentes rationem ad ea quae sunt fidei. Quidam vero, inter quos praecipuus fuit Augustinus, magis secuti sunt viam philosophicam, quae illa ponit quae magis videntur rationi consona ; unde et intellectum Scripturae traxit ad rationis confirmationem et attestationem. Unde, cum videatur rationabilius a summa potentia omnia produci simul, et mora temporis interiacentis nullius videatur esse utilitatis vel necessitatis, posuit omnia simul esse producta, suam positionem confirmans per auctoritates sacrae Scripturae et exponens illud quod videtur sibi contraire, videlicet de dierum distinctione, ostendens quod illi dies non fuerunt dies materiales, sed potius spirituales qui omnes simul potuerunt esse. Et haec positio multum fuit rationabilis et valde subtilis.
Verumtamen, quia ad hanc positionem videtur intellectus Scripturae distrahi, et securius est et magis meritorium intellectum nostrum et rationem omnino Scripturae supponere quam ipsam aliquo modo distrahere, ideo communiter alii doctores, et qui praecesserunt Augustinum et qui secuti sunt, sic intellexerunt et posuerunt, sicut textus et littera sacrae Scripturae Genesis sonare videtur. Unde posuerunt omnia corporalia simul esse creata in materia, sed non simul sed per senarium dierum esse distincta in forma.
Hanc positionem, etsi minus videatur rationabilis quam alia, non tamen est irrationabile sustinere. Quamvis enim ratio non percipiat huius positionis congruitatem prout considerationi suae innititur, percipit tamen prout sub lumine fidei captivatur. Est enim huius successivae formationis et distinctionis ratio quadruplex, videlicet litteralis, moralis, allegorica et anagogica.
Litteralis in hoc, quod Deus non tantum intendit facere quod potest, quantum etiam communicare creaturae quod potest recipere. Unde cum possit dare beatitudinem absque meritis, vult tamen quod mereamur. Sic cum posset statim perficere materiam, maluit tamen ipsam sub quadam informitate et imperfectione facere, ut ex sua imperfectione quasi materia ad Deum clamaret ut ipsam perficeret. Et hoc idem voluit per senarium dierum differre, ut in perfectione numeri simul ostenderetur perfectio universi. Secundum enim arithmeticum senarius est numerus perfectus, quia constat ex omnibus suis partibus aliquotis, ita quod nec deficit nec excrescit. Partes autem aliquotae dicuntur, quae sumtae aliquoties reddunt totum.
Ratio moralis est, ut in hoc erudiatur homo quod, sicut natura corporea per se ipsam informis existit, tunc autem formatur cum divina bonitas eius informitati tribuit formam, sic anima formari non potest per se ipsam, nisi Deus gratiam suam infundat. Cui etiam senarius numerus attestatur, quia tempus est merendi per universum tempus vitae praesentis ut postmodum detur homini quies, quia non pervenitur ad perfectionem meriti usque ad consummationem gratiae finalis, post quam nulla sequitur vespera ; et ideo dies septimus non habet sibi assignatum vespere in Scriptura.
Allegorica vero ratio est, quia, sicut expresse Augustinus ostendit, in illa prima mundi conditione, quae distincta est per senarium, totum spatium decursu mundi praesentis secundum sex aetates praesignatur : ut primus dies primae aetati respondeat, secundus secundae, et sic deinceps, secundum quod plane adaptat Augustinus, Super Genesim ad litteram : quod hic longum esset repetere.
Ratio autem anagogica est, ut in illa dierum distinctione intelligatur perfectio cognitionis in angelica natura beatificata, secundum quod plane ostendit Augustinus, Super Genesim ad litteram quasi per totum, quod ideo vocat ad litteram, quia expositionem istam quam alii reputabant anagogicam, dixit Legislatorem intendisse ad litteram. Nihil tamen ibi asserendo dicit, sed protestatur ipse modo inquisitorio se ibi procedere. Et sicut patet ex eius intentione ibidem, magis volebat intellectum ex Scriptura elicere, ex quo Scriptura non posset a viris philosophicis derideri, nec propter hoc aliquis naturali philosophia imbutus a fidei veritate retardari, sicut ipse aliquando fuerat retardatus, magis, inquam, quam intellectum principalem exponere quem ibi habuit Legislator ; et magis intendit ostendere, quid congruum fuerit vel tunc esse potuerit quam quid factum fuerit. Et in XII Confessionum ostendit quod una et eadem Scriptura multipliciter potest intelligi, et in omnibus sensibus vere, quorum nullus Spiritum sanctum latuit, ex cuius inspiratione Scriptura edita fuit. Et in hoc manifeste ostendit, quod aliis non contradicit.
Hanc igitur positionem sustinendo, ad obiecta in contrarium respondendum est.
[Ad obiecta] :
- Ad illud enim quod primo obicitur de textu Genesis, dicendum quod illud dictum est per recapitulationem, et iste terminus die ibi confunditur ut teneatur pro diversis diebus, vel tenetur zeugmatice ut reddatur singulis membris illius recapitulationis.
- Ad illud quod obicitur de Ecclesiastici 18, 1 : Qui vivit in aeternum etc., dicendum, quod Scriptura facit vim inter creare et facere. Nam creationem vocat productionem ex nihilo, factionem vero ipsam distinctionem ; et hoc bene significatur Genesis 2, 3, ubi dicitur quod cessavit ab omni opere suo, quod creavit, ut faceret. Omnes igitur Sancti in hoc concordant quod omnia sunt simul producta in materia ; et ideo concedunt omnia simul esse creata sed tamen non simul facta.
- Ad illud quod obicitur de Iob 40, 10, dicendum quod Gregorius exponit, quod tecum dicit ibi simultatem non temporis sed similitudinem rationis, quasi dicat, ecce Behemoth, quem feci tecum, id est tibi similem in rationis capacitate.
4-6. Ad illud quod obicitur, quod maioris potentiae est declarativum, producere multa simul, dicendum quod Deus potentiam suam magis intendebat manifestare in productione de non-esse in esse quam postmodum in formatione ; ibi enim magis manifestat sapientiam et bonitatem. Et ut singillatim et distinctim et appropriatim in productione, effectuum manifestaretur perfectio potentiae, sapientiae et bonitatis, placuit divino Auctori praemittere opus creationis, postmodum subiungere opus distinctionis, postremo vero opus ornatus et decorationis. Et in primo manifestatur potentia, in secundo sapientia, in tertio vero bonitas p.erfecta, licet omnia in quolibet horum manifestari possint. Et ideo bene manifestata sunt post consummatum esse rerum illa tria, sicut si in principio statim materia fuisset producta et distincta et ornata.
Et per hoc palent duo sequentia, quae procedunt consimili via, videlicet de bonitatis et sapientiae perfectione. Illae enim rationes non concludunt, nisi quod Deus materiam in informitate non debuit relinquere, quia hoc esset contra ordinem et perfectionem ; sed dum fecit informem ut formaret, et imperfectam ut perficeret, ostendit et perfectionem et ordinem a se materiae dari. Et si tu obicias, quod ad perfectionem omnium horum spectat velociter effectum perficere et ordinare et distinguere, dicendum quod illud verum est, ubi agens agit secundum totum suum posse ; ubi vero condescendit possibilitati et infirmitati et utilitati alienae, non habet veritatem ; et sic est in proposito. Sicut enim Deus sacram Scripturam nobis tradidit quasi rudi modo et inepto, ut quilibet posset capere et intelligere, cum tamen in Christo sint infiniti thesauri sapientiae et scientiae : sic etiam in formatione rerum, quantum decebat, condescendit modo naturae et etiam eruditioni rationalis creaturae. Et quia ex illa dilatione homo erudiebatur, sicut prius visum est, ideo placuit divinae potentiae, bonitati et sapientiae, rerum formas sub dierum successione distinguere, cum tamen posset eis subito materiam distinguere et ornare.
QUAESTIO III.
Utrum materia corporalium creata sit sub aliqua diversitate formarum.
Tertio quaeritur, utrum materia illa corporalium creata sit sub aliqua formarum diversitate.
Et quod sic, videtur.
- Per textum : In principio creavit Deus caelum et terram : ergo videtur quod in principio suae conditionis habuit formam caelestem et formam elementarem. Si tu dicas, quod caelum stat ibi pro caelo empyreo, et terra pro materia corporalium.
Obicitur per textum sequentem : Congregentur aquae in locum unum, et appareat arida : ergo videtur quod tertio die terra solummodo manifestata fuerit non producta : ergo in ipso chaos videbantur iam esse elementa.
- Item, Hugo de sancto Victore : Nomine terrae hic terrae elementum significatum puto : si ergo erat ibi elementum terrae, pari ratione et alia elementa. Si tu dicas, quod ibi vocat elementum terrae, non quia iam erat sed quia futurum erat. Obicitur per illud quod subditur : Eratque terrenum hoc elementum medio et uno loco subsidens, ceteris in confusione permixtis. Si ergo permixtio non est eiusdem sed diversorum, videtur quod ibi iam erant diversae formae elementares.
- Item, ratione hoc videtur. Primae formae quae insunt materiae, sunt formae elementares, nisi sicut patet, quia ultra illas non est resolutio nisi ad materiam primam : ergo si materia illa aliquam formam habuit corporalem, videtur quod habuerit formam elementarem. Sed formae elementares sunt aeque primae : ergo videtur quod simul habuit omnes.
- Item, constans est secundum positionem Sanctorum quod lux illa faciebat noctem et diem ; sed diem non poterat facere nisi esset corpus transparens et illuminabile ; noctem non poterat facere nisi esset corpus opacum, quod umbram proiceret : videtur ergo quod in primaria conditione materia in quadam sui parte fuerit transparens et in quadam opaca, et ita quod in se habuerit formas diversas.
- Item, nihil est in genere, quod non sit in aliqua eius specie : ergo si materia illa erat quid corporeum, erat igitur aliquod corpus : ergo vel simplex vel mixtum ; sed non eiat corpus simplex, quia nec caeleste nec elementare ; ergo permixtum, ergo habebat in se diversitatem formarum.
6. Item, materia illa, cum esset imperfecta, habebat aliquem appetitum ; aut ergo ad unam formam aut ad plures. Si ad unam : ergo videtur, cum Deus compleverit appetitum eius, quod debuit dare unam solam formam corporalem ; si ad plures : ergo cum multiformitas appetituum veniat ex multiformitate dispositionum et multiformitas dispositionum ex multiformitate formarum, ergo videtur quod illa materia condita fuerit sub formarum diversitate.
Sed contra :
1. Genesis 1, 2 : Terra autem erat inanis et vacua ; sed si esset in materia formarum diversitas, non esset inanis et vacua : ergo etc.
2. Item, alia translatio : Terra erat invisibilis. et incomposita ; sed si esset ibi forma caelestis et elementaris, esset iam materia aiiquo modo et visibilis et composita.
3. Item, si erant ibi formae plures, aut ergo erant permixtae aut distinctae. Si distinctae : ergo non erat materia illa informis ; si permixtae : ergo yidetur quod haberet formam mixtionis, et ita non erat informis, immo magis formata, quam si haberet solam formam elementarem.
4. Item, miscibilia praecedunt mixtum : ergo si ibi erant formae permixtae, per naturam prius sunt elementa quam illa materia, quae primo est condita : ergo videtur ordo praeposterus, quando Deus ex materia ilia fecit elementa in sequentibus diebus.
5. Item, si permixtae erant ibi formae, ergo materia illa magis approximabat mixto perfecta mixtione, quam approximet elementum : ergo magis approximabat ad opus quintae diei et sextae quam elementorum distinctio : ergo videtur quod non debuit productio illius materiae determinari in rerum primordio.
6. Item, si erat ibi formarum diversitas, ergo videtur quod esset ibi actio et passio, et ita generatio et corruptio et alteratio : et ita non erat dicenda materia informis, cum in tali statu essent operationes, quae competunt formis distinctis.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod informitatem illius materiae corporalis diversimode intellexerunt diversi.
Quidam namque voluerunt dicere quod materia illa diceretur chaos propter formarum multitudinem et contrarietatem, quae erat in partibus materiae, ita quod illae partes non distinguebantur ad invicem secundum loca determinata, nec ita proportionaliter invicem iungebantur ut ex eis resultaret aliquod mixtum completum. Et ideo erat ibi quaedam permixtio non proportionis, sed confusionis ; et sicut non erat ibi proportionalis mixtio, ita nec erat ibi regularis actio, immo cuiusdam pugnae confusio, ita ut calida pugnarent frigidis, et humida siccis ; et sic recte posset materia illa chaos appellari.
Sed iste modus ponendi potius est poeticus quam philosophicus, quia magis sequitur imaginationis fictionem quam rationem, cum secundum istam positionem ponantur elementa illam materiam sic productam naturaliter praecedere ; quod nec rationi consonat nec sacrae Scripturae.
Et ideo est alius modus dicendi rationabilior, quod materia illa producta est sub aliqua forma, sedilia non erat forma completa nec dans materiae esse completum ; et ideo non sic formabat, quin adhuc materia diceretur informis, nec appetitum materiae adeo finiebat, quin materia adhuc alias formas appeteret ; et ideo dispositio erat ad formas ulteriores non completa perfectio. Et quoniam ad multas formas materia informis appetitum et inclinationem habebat, ideo, quamvis illa forma non haberet in se naturas diversas, tamen materia in diversis suis partibus quandam diversitatem imperfectam habebat, non ex diversis actibus completis sed magis ex appetitibus ad diversa ; et ideo permixta dicitur et confusa.
Sicut exemplum ponitur in embryone, quod actu habet unam formam et figuram quamdam massae carnis, illa tamen est dispositio ad diversas membrorum figurationes. Istud tamen non est omnino simile, quia forma illa non erat tantae actualitatis, sicut est forma embryonis, nec in tanta propinquitate ad eductionem formarum sequentium, sicut forma embryonis ad eductionem membrorum. Forma enim embryonis est visibilis et per vim naturae ad perfectam completionem est producibilis ; illa vero materia sub tali forma incomposita erat et invisibilis, et ad formas subsequentes sola divina virtute et operatione poterat perduci. Et ideo propter imperfectionem formae illius materia illa dicitur informis ; et propter indeterminatum appetitum multarum formarum confusa dicitur et permixta.
Et haec positio satis videtur esse intelligibilis et probabilis. Et iuxta hanc positionem concedendum est quod materia non fuit creata sub formarum diversitate, sicut rationes ad hoc inductae ostendunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium de textu, dicendum quod caelum stat ibi pro empyreo. Et si obicitur, quod Scriptura consequenter dicit terram apparuisse, non formatam esse, dicendum quod sicut artifex facit apparere effectum producendo, non ostendendo solum ; sic intelligendum est quod Deus fecit terram apparere, non solum separando elementa ab invicem sed etiam producendo, ita quod productio fuit cum distinctione, et distinctio cum productione.
- Ad illud vero quod obicitur, quod Hugo dicit, per terram intelligi elementum terrae, dicendum quod hoc dicit non propter formam terrae quae iam inesset illi materiae, sed propter quamdam aplitudinem incompletam quae inerat illi parti materiae, ut perficeretur postmodum forma terrae per eum modum secundum quem consuevit aliquid appellari eius nomine ad quod ordinatur. Materia enim illa non poterat nisi quodam modo balbutiendo describi, quia necdum erat quod sermo perfecte explicet, sed etiam intellectus in imaginatione deficit. Unde et illud quod ipse subiungit de permixtione, non est hoc dictum, quia ibi fuerit vera oppositarum formarum coniunctio sed quia non erat ibi perfecte formarum distinctio.
- Ad illud quod obicitur, quod formae eiementares sunt primae in materia corporali, dicendum quod verum est de formis quae dant materiae esse completum ; forma vero illa quam habebat informis materia, non dabat sibi esse completum, et ideo tam formas simplices quam compositas, quae esse completum tribuunt, praecedebat vel praecedere poterat.
- Ad illud quod obicitur, quod erat ibi corpus opacum et transparens, dicendum quod nec erat ibi perfecta opacitas nec perfecta transparentia ; erat tamen in diversis partibus materiae, secundum quod Conditor ordinaverat ex eis diversas formas producere, aliquis diversus dispositionis modus qui non ponebat diversitatem formarum. Sicut si intelligatur quod aliquod corpus in una parte sit rarius et in alia magis compactum salva formae unitate, sic intelligi debet in illa materia quae formam habebat maxime ad multa possibilem.
- Ad illud quod obicitur, quod nihil est in genere, quod non sit in aliqua eius specie, dicendum quod illud verum est de eo quod est in genere tamquam ens completum ; sed materia illa non sic erat corporea quod esset completa in genere corporum ; sed hic habebat extensionem et corporeitatem quod non habebat perfectam formae actualitatem, sicut praedictum est prius.
- Ad illud vero quod obicitur de diversitate appetituum, dicendum quod appetitus non semper sequitur formam completam, sed etiam attenditur secundum appetentis indigentiam et aliquam dispositionem semiplenam ; nisi fortassis sit talis appetitus, qui consequatur dispositionem quae est necessitas ; sed talis non erat in illa informi materia, sed secundum quamdam maiorem subtilitatem et raritatem in partibus materiae erat dispositio longinqua ad formas alias et alias.
ARTICULUS II.
De ipsius materiae quantitate.
Consequenter quaeritur de secundo articulo, scilicet de ipsius materiae quantitate, circa quam triplex versatur inquisitio.
Primo, quantum ad numerum.
Secundo, quantum ad tempus.
Tertio, quantum ad locum.
QUAESTIO I.
Utrum caelestium et terrestrium una sit materia quantum ad esse.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum caelestium et terrestrium una sit materia quantum ad esse ; supra enim quaesitum est de unitate materiae quantum ad essentiam.
Et quod sit una, videtur.
- Communiter secundum expositores nomine terrae, cum dicitur : In principio creavit Deus caelum et terram, intelligitur materia omnium visibilium citra caelum empyreum : ergo si illa una fuit et habuit aliquam formam, ut supra visum est, ergo videtur quod caelestia et terrestria ex una materia quantum ad esse sint producta.
- Item, materia illa ex qua formata sunt corpora nec habebat formam caelestem nec elementarem nec consequentem ad has : ergo si aliquam habebat formam, habebaformam ad has communem et in differentem : ergo videtur quod secundum aliquod esse formale sit ponere caelestium et terrestrium materiam esse communem.
- Item, extensio consequitur materiam non secundum suam essentiam, sed secundum aliquod esse, cum sit accidens : ergo si communiter reperitur extensio in corporibus superioribus et inferioribus, ergo videtur quod una sit materia communis secundum esse in caelestibus et terrestribus.
- Item, lux est natura communis, reperta in omnibus corporibus tam caelestibus quam terrestribus, sive sit substantia sive accidens : ergo si forma ista corporalis non est in materia nisi secundum aliquod esse, videtur idem quod prius.
- Item, perspicuitas est natura similiter reperta in omnibus corporibus, tam superioribus quam inferioribus, secundum plus et minus ; sed perspicuitas non tantum consequitur materiam sed etiam formam et esse materiae, non tantum essentiam : ergo videtur quod in omnibus corporibus sive caelestibus sive terrenis est ponere materiam unam secundum esse.
- Item, rari et densi secundum esse ponitur una materia, ergo pari ratione luminosi et opaci : et si hoc, ergo caeli et elementi.
Contra :
1. Corruptibilium et incorruptibilium, sicut vult Philosophus non est materia una ; sed corpora superiora sunt incorruptibilia et inferiora corruptibilia : ergo etc.
2. Item, quae habent eamdem materiam sunt ad invicem transmutabilia ; sed corpora caelestia et terrestria non sunt ad invicem transmutabilia ; ergo etc.
3. Item, materia subiecta privationi et quae non est subiecta privationi differunt secundum esse ; sed in caelestibus materia non est subiecta privationi, in terrestribus vero est subiecta : ergo etc.
4. Item, corpus caeleste et elementare non tantummodo differunt forma ac qualitate, sed etiam discontinuitate : si ergo continuitas venit ab unitate materiae secundum esse, cum ista ad invicem sint discontinua, quod patet quia unum movetur, reliquum quiescit, videtur quod secundum esse caelestium et terrestrium non possit esse materia una.
Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum corpora caelestia et terrestria sint ex eadem materia secundum esse, hoc dupliciter potest intelligi : aut secundum esse quod materia habuit ante productionem, aut secundum esse quod materia habet post productionem. Si secundum esse quod materia habuit ante productionem, sic sine dubio una fuit materia corporum caelestium et terrestrium, quia una fuit moles habens unam formam incompletam. Si secundum esse quod habet materia post productionem, quod quidem est esse completum, sic absque dubio differt materia caelestium et terrestrium quantum ad esse, tum quia sub una forma est corruptibilis sub alia incorruptibilis, tum quia sub una forma est subiecta privationi sub alia non. Et hoc non solum facit diversitatem in materia secundum esse quantum ad actum, immo etiam quantum ad potentiam ordinatam ad actum ; quae quidem diversitas non est in materia, secundum quod est formis elementaribus subiecta. Nam etsi materia subiecta igni et aeri habeat aliud esse actuale, tamen, quia utrobique subiecta est transmutationi et privationi et possibilis ad utrumque, ideo dicuntur habere unam materiam secundum esse ; in caelestibus autem corporibus et elementaribus non contingit hoc reperire.
Et ex his patent obiecta ad utramque partem.
1-5. Primae enim rationes, quae ostendunt, quod caelestia corpora et elementaria communicant in materia secundum esse, loquuntur de materia quantum ad illud esse, quod habuit ante productionem, et quantum ad proprietates, quae consequuntur illud esse, sicut sunt extensio et perspicuitatis participatio.
6. Ultima tamen ratio non concludit, quae procedit per simile de raro et denso et caelesti et elementari. Non enim est simile, quia rarum et densum sunt ad invicem transmutabilia, non sic corpora caelestia et elementaria ; et loquor de potestate transmutandi secundum naturam, non secundum virtutem divinam.
1-4. Rationes vero ad oppositum concludunt, quod materia secundum esse non est eadem in caelestibus et terrestribus post ipsorum productionem, sicut patet discurrendo per singulas.
Aliter posset dici, et quasi in idem redit, quoniam quadrupliciter potest intelligi et esse unitas in materia : aut quantum ad essentiam aut quantum ad esse incompletum et a completione remotum aut secundum esse incompletum, completioni proximum aut secundum esse simpliciter completum. Et secundum hoc distinguitur materia, quod quaedam est subiecta formae substantiali tantum, quaedam formae substantiali et extensioni sive quantitati, quaedam formae substantiali et quantitati et contrarietati, quaedam formae substantiali et quantitati non contrarietati et in omnibus suis partibus uniformitati. Primo modo dicitur esse eadem materia spiritualium et corporalium, sicut supra fuit ostensum ; secundo modo, caelestium et terrestrium sive corruptibilium corporum et incorruptibilium ; tertio modo, corporum elementarium et ad invicem transmutabilium ; quarto modo, corporum specie et natura similium. Primo igitur et secundo modo eadem est materia caelestium et terrestrium, sicut primae rationes ostendunt ; tertio et quarto modo non, sicut concludunt rationes inductae ad oppositum.
QUAESTIO II.
Utrum materia prima producta sit in die, an ante omnem diem.
Secundo quaeritur de informi materia quantum ad tempus suae productionis, et est quaestio, utrum producta fuerit in die, an ante omnem diem. Et quod ante omnem diem, videtur.
- Primo per textum Genesis [1, 1] : In principio creavit Deus caelum et terram ; constans est hoc factum fuisse ante productionem lucis, sicut ipsa Scriptura insinuat ; sed cum luce coepit dies : ergo ante omnem diem fuit productio informis materiae.
- Item, Augustinus, XII Confessionum : Informem materiam fecisti ante omnem diem.
- Item, Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis : Primo momento temporis, in quo creata est omnium visibilium invisibiliumque natura, neque nox fuit neque dies.
- Item, ratione videtur. Qualitas temporis debet respondere qualitati rei productae ; sed materia prima nec est producta omnino sub privatione formae nec sub completa distinctione : ergo eius productio nec diei competebat nec nocti, ergo ante omnem diem.
Sed contra :
- Genesis 2, 4 : Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt in die, quo fecit Deus cadum et terram ; sed quando Deus fecit caelum et terram, tunc creavit illam primordialem materiam : ergo in die ipsam creavit.
- Item, Creator omnium est Deus lucis, ergo omnia quae facit, facit in luce : ergo si creavit materiam, in luce creavit, et ita in die.
- Item, arguit Manichaeus : si Deus creavit aliquis in tenebris, erat in tenebris ; quomodo ergo habitat lucem inaccessibilem ? Si ergo hoc est inconveniens, inconveniens est ipsam creasse in tenebris ; et creavit in tenebris vel in die : ergo etc.
- Item, nox et dies immediate dividunt tempus ; sed materia rerum corporalium producta fuit cum tempore, ergo cum nocte vel cum die ; sed non cum nocte : ergo cum die.
Respondeo : Dicendum quod creatio caeli et terrae secundum omnes fuit ante omnem diem quantum ad ordinem naturae ; quantum vero ad ordinem temporis sive durationis diversimode senserunt diversi.
Quidam enim senserunt quod non fuit aliqua mora inter creationem et distinctionis inceptionem ; immo statim cum producta fuit illa materia producta fuit et lux, quae diem faciebat, nec fuit morula aliqua intermedia.
Aliis autem videtur quod fuerit mora temporis interiacens inter terrae creationem et lucis factionem ; et istud videtur magis consonum sententiae expositorum, sicut patebit in distinctione sequenti. Utrumque tamen potuit esse verum, nec est aliquod horum usquequaque certum.
[Ad obiecta] :
- Sustinendo tamen illud ultimum, respondendum est ad primum obiectum de textu Genesis, quod creare aequivoce sumitur in Scriptura, et ibi dicitur creatio caeli et terrae utriusque i factio sive formatio ; et sic exponit Augustinus, Super Genesim ad litteram V, ubi innuit quod creare caelum et terram dicitur dupliciter : vel informem materiam facere vel per formas et species distinguere.
2-3. Ad illud quod obicitur, quod Deus est in luce, dicendum quod intelligendum est, Deum esse lucem spiritualem non corporalem, quae est lux sapientiae, et in hac fecit quidquid produxit, quia omnia in sapientia fecit.
Et ideo quod obicitur de tenebris corporalibus nihil facit ad propositum, quia non magis est Deus in tenebris in loco corporaliter tenebroso quam in luminoso.
- Ad illud quod obicitur, quod nox et dies immediate dividunt tempus, dicendum quod verum est secundum esse quod habent nunc, quod quidem attenditur secundum revolutionem corporum caelestium. Sed tunc erat tempus secundum mutabilitatem quae erat in materiae partibus, quae quidem mutabilitas erat absque praesentia corporis luminosi et absque umbra corporis opaci ; et ideo tempus illud non erat habens vicissitudinem diei et noctis ante formationem lucis.
Si, quis autem velit sustinere oppositum, plane poterit ad rationes et auctoritates ad oppositum respondere quod intelligantur insinuare ordinem naturae non temporis, secundum quem informis materia omnem diem antecessit.
QUAESTIO III.
Quam relationem materia illa informis habuerit ad locum.
Tertio quaeritur de illa informi materia quantum ad locum, et est quaestio, utrum habuerit illa materia situm. Et quod illa materia corporalium habuerit situm, videtur,
- Hugo de sancto Victore : Erat terrenum hoc elementum medio uno loco subsldens, caeteris in una confusione permixtis et circumquaque in modum nebulae oppansis ; sed hoc non potuit esse absque situ corporali : ergo etc.
- Item, quod repleverit locum, videtur, quia caelum empyreum, sicut dicit Beda, cum ipsa materia corporalium fuit Creatum ; sed constans est quod empyreum intra concavitatem suam natum est omnia corpora alia continere : ergo vel erat vacuum vel ab illa mole corporea replebatur. Sed natura non sustinet vacuum : ergo videtur quod moles illa repleret locum.
- Item, videtur quod haberet sursum et deorsum, quia summitas eius, sicut dicit Hugo, porrigebatur, quousque nunc summum creaturae corporeae pertingit : ergo erat ibi circumferentia et centrum.
- Item, materia illa, sicut Magister dicit in littera, in partibus superioribus erat rarior, levior et subtilior, in inferiori parte spissior et grossior : ergo erat ibi gravitas et levitas ; sed secundum has proprietates corpora habent locari sursum et deorsum : ergo redit idem quod prius.
Ad oppositum :
- Nihil per se est in loco nisi quod est hic et nunc ; et nihil est hic et nunc nisi quod est hoc aliquid ; et nihil est hoc aliquid nisi quod est individuum ; et omne tale est ens completum : ergo a primo, nihil est m loco nisi quod est ens completum. Sed materia illa non erat ens completum : ergo in loco non habebat situm.
- Item, quod non repleret locum, videtur, quia nihil inane et vacuum replet locum ; sed materia illa erat inanis et vacua, sicut dicitur in principio Genesis [1, 2] : ergo locum non replebat.
- Item, quod non haberet differentias positionis secundum sursum et deorsum, videtur, quia istae sunt positiones, secundum quas distinguuntur et ordinantur diversa corpora mundi in universo ; sed tunc non erat ibi distinctio nec ordo : ergo nec erat ibi huiusmodi diversa positio.
- Item, gravitas et levitas sunt proprietates consequentes formas elementares ; sed in materia illa nondum erant formae elementares : ergo nec erat ibi grave nec leve, ergo nec sursum nec deorsum, cum hae positionis differentiae attendantur secundum illas proprietates.
Respondeo : Dicendum quod cum materia illa esset moles, habens extensionem, et caelum empyreum haberet ambiens, quod ipsa in loco erat, et cum esset substantia corpulenta, locum replebat. Rursus, cum in partibus distinctionem quamdam haberet secundum subtilitatem et grossitiem, sed semiplenam, positiones secundum sursum et deorsum quodam modo sed imperfecte habebat.
Et ideo concedendae sunt rationes quae ad istam partem adductae sunt.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur in contrarium, quod nihil est in loco nisi ens completum, dicendum quod hoc est falsum, si intelligatur de completione perfecta ; embryo enim in loco est, quamvis sit aliquid incompletum. Nec valet illa deductio ; peccat enim in hoc quod dicit quod omne quod est hoc aliquid, est completum. Hoc enim falsum est, nam ipsum individuum et forma individualis habet esse completum et minus completum.
- Ad illud quod obicitur, quod non replebat locum, quia erat inanis et vacua, dicendum quod vacuitas loci et vacuitas materiae est aequivoce dicta. Vacuitas enim loci est per privationem corporis contenti, sed vacuitas materiae est per privationem formae et complementi.
Attendendum tamen, quod sicut locus dupliciter dicitur vacuus : aut proprie, ut per privationem omnis corporis, aut large secundum vulgarem modum per privationem corporis solidi et sensibilis, sicut dicitur arca vacua propter absentiam panis et dolium vacuum propter absentiam vini ; sic etiam intelligendum est in vacuitate materiae, quod dicitur dupliciter vacua : aut quia non habet aliquam formam et sic nunquam fuit vacua, aut quia non habet formam omnimode perfectam et sic, quamvis esset vacua, tamen locum poterat replere, quia erat extensa et corporea.
3-4. Ad Illud quod obicitur, quod non habebat sursum et deorsum, quia carebat ordine et distinctione et elementari proprietate ; ad illas duas rationes simul dicendum est quod, sicut illa tria proposita non habebat nisi imperfecte et semiplene ratione cuiusdam inclinationis et longinquae dispositionis, sic etiam sursum et deorsum non habebat proprie, habebat tamen quodammodo, scilicet incomplete et propter quasdam dispositiones, quas habebat ad grave et leve. Dicit Magister, leviorem fuisse in superiori parte, et graviorem in inferiori, non quod istas proprietates complete participaret, sed in quadam longinqua et preambula dispositione, sicut supra ostensum est ex parte.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit quod materiam quatuor elementorum nomine terrae appellavit Moyses, quia inter omnia elementa est terra minus speciosa ?
Contra hoc obicitur quod dicit Hugo : Per terram hoc elementum terrae significari puto, cum dicitur : In principio creavit Deus caelum et terram : ergo non videtur significare illam materiam informem in sua generalitate.
Item, si per terram significatur materia informis, cum in illa conveniat caelum et terra, videtur quod non bene distinguantur ista duo.
Iuxta hoc est quaestio, propter quid istis tribus nominibus illa informis materia appellatur, scilicet nomine terrae, abyssi et aquae, cum non magis esset ibi de ratione terrae et aquae quam ignis et aeris.
Respondeo : Dicendum quod, etsi multae sint expositiones huius verbi : In principio creavit Deus caelum et terram, quatuor tamen sunt principales, et secundum has differenter exponitur nomen terrae.
Una expositio est, quod caelum et terra eamdem materiam nominant, scilicet materiam informem omnium corporalium, prout tamen de ipsa debebant fieri duorum corporum genera, scilicet caelestia et elementaria, ut sit sensus : In principio creavit Deus caelum et terram, id est materiam, ex qua debebat fieri caelum et omnia elementa. Et ista expositio confirmatur per subsequentem litteram. Subsequenter enim exprimitur qualiter factum est caelum et qualiter facta est terra.
Alia vero expositio est ab hac expositione valde longinqua, quae nomine caeli vult intelligi naturam spiritualem, nomine terrae naturam corporalem, ut sit sensus : In principio creavit Deus caelum et terram, id est angelicam naturam et materiam primam. Et haec expositio confirmatur per litteram sequentem, quia in secundo die productio caeli corporei exprimitur : ergo in principio temporis, si qua fuerit productio caeli, non fuit caeli corporalis sed spiritualis.
Tertia expositio, quasi media inter has duas, est expositio Hugonis, qui dicit per terram intelligi terrenum elementum, et per caelum tria alia elementa, quae super terram circumquaque in modum nebulae erant oppansa et in una confusione permixta, sive potius in una permixtione confusa circumquaque suspensa, quae eousque in altum protendebantur quousque nunc summitas corporeae naturae pertingit. Et illud videtur similiter per litteram sequentem confirmari.
Quarta expositio, quae communior est secundum expositores et planior, est quod per caelum intelligatur caelum empyreum, quod est angelorum habitaculum in quo angeli sunt creati ; per terram vero materia omnium corporum intra ipsum contentorum sive caelestium sive terrestrium. Haec expositio sequenti litterae concordat, quae exprimit de illa materia facta esse corpora caelestia et elementaria. Et si tu quaeras, quare illa duo distinguit ? plana est responsio : quia caelum empyreum completum erat et immutabile et habebat mensurari aeviternitate cum suis contentis ; materia vero illa incompleta erat et subiecta mutabilitati, tam ipsa, quam ea quae ex ipsa futura erant, et ideo debebat mensurari tempore.
Et per hoc patet quod Scriptura distinxit illa duo valde rationabiliter et eleganter, cum in primaria conditione diversas haberent mensuras, secundum quas ad invicem different, sive eorum differentiae innotescerent. Et per hoc patent duo prima obiecta.
Ad illud quod quaeritur, quare his tribus nominibus appellata est ? dicendum quod etsi ad hoc satis sufficienter respondeat Magister in littera, potest tamen dici quod insinuatur ipsa materia informis illis tribus nominibus sub triplici conditione se habere in comparatione ad formam. Ipsa enim materia dat formae fixionem, et propter hoc appellatur nomine terrae quae inter cetera elementa plus habet de stabilitate. Ipsa etiam materia a forma recipit speciositatem et completionem, et per se est quasi tenebra ; et ideo significatur nomine abyssi tenebrosae. Ipsa etiam materia ad formam habet aptitudinem et inclinationem, et ita quamdam fluxibilitatem, quae signatur nomine aquae.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non enim tenebrae aliquid sunt. Si enim tenebra nihil est, ergo non est alicubi : ergo non videtur quod essent super faciem abyssi.
Item, si tenebra nihil dicit nisi negationem praesentiae lucis corporalis : cum ab aeterno esset verum dicere quod lux corporalis non erat ab aeterno, est verum dicere quod esset tenebra : quod falsum est.
Item, si tenebra nihil est, et quod nihil est non potest ab alio dividi : ergo non potuit tenebra dividi a luce, cuius contrarium habetur in littera Genesis [1, 4].
Item, si tenebra nihil est, et quod nihil est non benedicit Dominum : ergo tenebrae non benedicunt Domino.
Respondeo : Dicendum quod tenebra semper accipitur privative : et quoniam privatio relinquit constantiam alicuius subiecti, tenebra semper aliquid praesupponit in obliquo : nunquam enim est tenebra nisi sit aliquid quod obtenebretur ; unde tenebra non dicit tantum nonexistentiam lucis, sed etiam cum hoc addit aptitudinem corporis illuminabilis. Quia ergo tenebra privationem dicit, ideo non dicitur esse facta ; quia vero aliquid ponit in obliquo, ideo non est aeterna. Si ergo alicubi dicatur quod tenebra nihil est, hoc dicitur quantum ad illud quod dicit tenebra in recto, sicut dicitur caecitas nihil esse. Si vero dicatur quod tenebrae aliquid sunt vel quod divisae sunt vel quod benedicunt Dominum, hoc dicitur ratione eius, circa quod sunt. Et sic patent obiecta.
Sed adhuc posset obici, quod habitus naturaliter praecedit privationem : ergo si tenebra dicit privationem luminis, prius fuit lux quam essent tenebrae. Praeterea, nox est differentia temporis, ergo non est privatio pura ; sed Scriptura dicit quod tenebras appellavit noctem : ergo videtur quod falsum dicat, cum dicit quod tenebrae non aliquid sunt.
Et propterea oportet distinguere quod tenebra dupliciter potest importare privationem. Uno modo, quia simpliciter dicit lucis absentiam ; et hoc modo non sequitur lucem, et sic nihil est, formaliter loquendo. Sic etiam intelligit Scriptura, quod tenebrae erant super faciem abyssi ; et sic intelligit Augustinus, cum dicit quod tenebrae non aliquid sunt. Alio modo tenebra dicit privationem lucis in una parte cum positione illuminationis in alia, et hoc modo tenebra appellatur umbra, quae resultat ex obiecto corporis opaci ; et sic tenebra, etsi aliquo modo sit privatio, non tamen est privatio pura ; et per hunc modum accipiendo intelligitur a luce esse divisa, et significatur nomine noctis et invitatur ad laudem Creatoris et consequitur habitum lucis.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit Alcuinus, quod Deus operatur in Verbo omnia disponendo ; contra : omni enim operationi respondet aliquis effectus : ergo si Deus operatur omnia disponendo in Verbo, cum operatio ista fuerit ab aeterno, videtur, quod multa ab aeterno produxerit.
Item, in sapiente operatore dispositio praecedit operationem : ergo cum Deus sit sapiens in omnibus operibus suis, videtur quod nulla operatio eius debeat dispositio dici.
Respondeo : Dicendum quod Alcuinus indiget hic pio expositore. Multum enim loquitur improprie, dum ipsam aeternam dispositionem vocat operationem ; ipse enim extendit nomen operationis ad omnem productionem. Et quoniam Pater, generando et producendo Verbum, omnia in ipso disposuit, ideo largo modo sed improprio, ipsum ab aeterno disponendo in Filio operari dixit.
