Distinctio X — Livre II — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre II

Distinctio X

DISTINCTIO X

Hoc etiam investigandum est etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de consequentibus confirmationem angelorum quantum ad distinctionem ordinum, in hac vero parte agit quantum ad ministerium. Et quoniam ministerium respectum habet et ad eum qui ministrat et ad eum cui ministratur, ideo pars ista duas habet.

In prima determinat de ministerio angelorum quantum ad ipsos angelos ministrantes.

In secunda vero determinat per comparationem ad homines quibus ministrant, infra distinctione undecima : Illud quoque sciendum est etc.

 

Prima pars, in qua quaerit, quibus angelis competit ministrare sive mitti, habet tres partes.

In prima ponit diversas opiniones cum suis confirmationibus.

In secunda vero parte movet dubitationes et determinat, ibi : Hic oritur quaestio, si omnes mittuntur et nuntii Dei existunt.

In tertia vero parte illas duas opiniones reducit ad quamdam concordandam, formans quasi ex illis duabus opinionem unam inter utramque mediam, ibi : Alii vero dicunt, tres ordines supremos etc. Harum partium subdivisiones manifestae sunt in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis incidit hic quaestio circa tria.

Prima quaestio est, utrum boni angeli mittantur.

Secundo quaeritur, ad quid mittantur.

Tertio quaeritur, qualiter illud officium exsequantur.

 

Circa primum quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum aliqui angeli mittantur.

Secundo quaeritur, utrum omnes mittantur.

 

 

ARTICULUS I.

Utrum boni angeli mittantur.

 

Quaestio I.

Utrum aliqui angeli mittantur.

 

Circa primum sic proceditur, et ostenditur, quod angeli mittantur.

1. Lucae 1, 26 : Missus est Gabriel Angelus a Deo in civitatem, et in pluribus aliis Scripturae locis.

2. Item, angelus nomen est nuntii et officii, sicut dicit Glossa super illud Psalmi [103, 4] : Qui facit angelos suos spiritus ; ergo si vere et proprie dicuntur angeli, vere et proprie sunt nuntii : ergo si nuntiorum est mitti, patet etc.

3. Item, quanto aliquis habet maiorem caritatem tanto sollicitior est circa eum quem potest iuvare ; sed angeli habent perfectam caritatem et possunt nostram indigentiam sublevare : ergo videtur quod sint solliciti nos adiuvare. Sed hoc non faciunt propria auctoritate, sed Domini : ergo videtur quod mittantur a Domino.

4. Item, angeli quantum ad statum et dignitatem sunt medii inter nos et Deum : ergo videtur quod ad Deum ferant petitiones nostras et a Deo nobis revelationes referant divinas ; sed hoc est proprium nuntiorum : ergo etc.

 

Contra :

  1. Frustra mittit quis nuntium, ubi ipse praesens est et melius potest facere per se ipsum : ergo, si Deus nobis praesentissimus est et omnia potest facere per se ipsum, ergo frustra mittit ad nos angelum. Sed ipse nihil frustra facit : ergo etc.
  2. Item, Deus Pater misit Filium et Spiritum sanctum ad procurandum nostram salutem ; aut ergo sufficienter procuratur salus nostra per Filium et Spiritum sanctum aut non.

Si non, ergo imperfectus mediator est Filius et etiam Spiritus sanctus, quod dicere est profanum ; si sic, ergo frustra mittitur angelus.

3. Item, cum angelus mittitur ad nos, aut ad nos convertitur aut non. Si non, ergo frustra mittitur ; si sic, cum non possit simul et semel moveri diversis motibus, ergo desinit esse beatus.

4. Item, videtur ex hoc generari angelo praeiudicium, quia quantumcumque aliquis sit ferventis caritatis, ferventius movetur, quando movetur in Deum quam quando movetur in proximum : ergo ferventius movetur angelus, cum Deo assistit quam cum nobis ministrat. Sed cum minuitur fervor dilectionis, minuitur dilectio devotionis : ergo missio angelorum ad nos et minuit in eis fervorem caritatis et delicias iucunditatis : ergo est in praeiudicium eorum.

5. Item, hoc ipsum videtur : anima, quamvis habeat plures potentias, tamen, quia illae potentiae in una substantia simplici radicantur, cum intenditur una remittitur altera : ergo pari ratione in angelis, cum angelus sollicitatur circa ea quae sunt virtutis ministrativae, minuitur eius contemplatio, ergo et dilectio.

6. Item, angelus beatus locatur in caelo empyreo tamquam in loco sibi congruo et deputato : ergo appetit ibi esse. Si ergo egreditur extra empyreum, aliquis appetitus erit in eo incompletus : ergo videtur quod missio in angelis ponat incompletionem. Si ergo angeli beati sunt in statu omnimodae perfectionis, videtur quod nullo modo competat eis mitti.

 

Respondeo : Dicendum quod absque dubio beati angeli ad nos mittuntur a Deo.

Etsi de hoc possint assignari plurimae rationes, una tamen potissima sumitur ex lege caritatis. Haec enim missio concordat caritati divinae et caritati angelicae et humanae. Caritati divinae, quia in hoc manifestatur divina bonitas, quantum nostram salutem diligat, dum nobilissimos spiritus, qui ei intima caritate iunguntur, dirigit et transmittit ad procurandam salutem nostram.

Et competit etiam caritati angelicae. Cum enim caritatis ardentis sit maxime desiderare aliorum salutem, ob quam etiam dicit Domino, sicut dixit Isaias [6, 8] : Ecce ego, Domine, mitte me, et angeli possint nos iuvare, pro eo quod vident nos suo auxilio indigere et malos angelos indesinenter nos impugnare : ideo quod ad nos mittantur, lex exigit caritatis angelicae.

Competit etiam hoc caritati humanae, quae, quoniam parvula est, quamdiu sumus in via, indiget foveri et nutriri et excitari. Et quoniam angeli sunt concives hominibus, cum non sint eis iuncti per similitudinem naturae quae excitat ad amorem, oportuit iungi per obsequium beneficentiae.

Unde rationes ad hoc inductae sunt concedendae.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod Deus nobis praesens est, dicendum est quod, quamvis Deus sit praesens, tamen propter caecitatem et caliginem intellectus nostri, in qua sumus, ipsum cognoscimus ut absentem. Et quia illi spiritus propter claritatem luminis et beatitudinis perfectionem semper vident Deum facie ad faciem, et sunt ei praesentes, quemadmodum illi qui sunt in camera regis indicant his qui sunt exterius, regis voluntatem et ad hoc mittuntur a suo domino, sic intelligendum est in proposito. Nec valet : Dominus potest per se facere, ergo non debet ad hoc nuntium mittere. Multa enim potest ille qui praeest per se facere, quae tamen iniungit servo vel nuntio, ut salvetur in ministerio et actionibus decens et congruus ordo.

2. Ad illud quod obicitur, quod Filius et Spiritus sanctus sufficienter procurant salutem nostram, dicendum quod etsi sufficienter procurent, quantum est ex se, non tamen excludunt nostri arbitrii libertatem ; adiutores enim Dei sumus, sicut dicit Apostolus Et quia nostrum arbitrium pigrum est et non bene gratiae cooperatur, ideo indiget excitatore. Ad hoc autem nullus est magis idoneus quam sit angelus ; et ideo conveniens est ut ad nos mittatur, non propter indigentiam procurationis salutis nostrae ex parte Filii vel Spiritus sancti sed propter negligentiam cooperationis ex parte nostri.

3-5. Ad illud quod obicitur, quod si movetur erga nos, non ergo erga Deum, dicendum quod illud argumentum dupliciter peccat. Primum quidem, quia non movetur erga nos nisi propter Deum ; unde motus eius non quiescit in nobis, sed nos semper refert ad Deum ; et ideo motus iste non aufert motum in Deum sed potius disponit ad illum.

Alia etiam ratio est, quia, quamvis una substantia unica potentia simul et semel non possit se convertere ad diversa per naturam, potest tamen per dispensationem divinam sive per gratiam perfectam, cuiusmodi est gloria. Unde angelus simul et semel et de nobis cogitat et de Deo ; sic etiam erit in Beatis.

Et per hoc patent duo sequentia, scilicet de amissione fervoris caritatis et remissione actionis virtutis agentis ; hoc enim verum est ubi una conversio impedit alteram, quod quidem non est in proposito. Et istud satis clarum est intelligere ei qui potest hoc capere, quomodo anima beatificata simul et semel intelliglt multa.

  1. Ad illud quod ultimo obicitur de loco, dicendum quod sicut in praecedentibus habitum esti, locus non debetur angelo propter eius necessitatem vel indigentiam, sed solum propter quamdam congruentiam. Haec autem congruentia recompensari potest per maiorem ; et tunc nullam ponit imperfectionem vel indecentiam per sui ipsius absentiam. Et sic est in proposito. Pius enim delectatur angelus implere voluntatem Domini sui et in adiuvando hominem placere Deo, quam delectetur esse in empyreo.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum omnium angelorum sit mitti.

 

Secundo quaeritur, utrum omnium angelorum sit mitti.

Et videtur, quod non.

1. Danielis 7, 10 : Millia millium ministrabant ei, et decies : ergo ibi fit distinctio inter ministrantes et assistentes : ergo non omnium est ministrare, ergo nec mitti.

2. Item, Dionysius, in libro De angelica hierarchia : Superna illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent, usum exterioris officii nunquam habent.

3. Item, ratione videtur. Plus distat actus ministrandi ab actu contemplandi quam ministerium a ministerio - et hoc patet, quia penes primam differentiam fit distinctio hierarchiarum, penes secundam fit distinctio ordinum - si ergo secundum diversos ordines distincta sunt ministeria, ut unus ordo ministerium alterius ordinis non assumat, videtur quod aliqui ordinis angelorum ita contemplationi assistant, quod ad ministeria complenda nec mittantur nec exeant.

4. Item, maior est ordinatio in hierarchia angelica quam sit in ecclesiastica ; sed in ecclesiastica ita sunt aliqui intenti contemplationi, quod non actioni : ergo multo fortius videtur in Ierusalem superna : ergo non omnium angelorum est mitti.

 

Ad oppositum arguitur sic :

  1. Primo auctoritate, ad Hebraeos 1, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis.
  2. Item, Isaiae 6, 6 : Volavit ad me unus de Seraphim : ergo aliquis de ordine Seraphim missus fuit ad Isaiam prophetam ; sed constat quod ordo Seraphim est ordo supremus : ergo si ille mittitur, videtur quod omnes alii mittantur.

3. Item, ratione videtur. Tantum Deus dilexit salutem nostram ut mitteret Filium et Spiritum sanctum ; sed non fecit nisi quod decebat : ergo si missio ad nos non derogat Filio, videtur quod non deroget alicui angelo : ergo videtur omnibus competere.

4. Item, de hominibus assumuntur ad omnes ordines angelorum : ergo si quilibet angelus debet restaurationem sui ordinis procurare, et Deus debet ad hoc mittere, videtur quod omnes angeli aliquando ad nos mittantur.

5. Item, caritas angelorum eminens facit eos sollicitari circa nostram salutem, et per hoc ad nos venire divina iussione : si ergo in supremis ordinibus est maxima caritas, videtur quod ipsi maxime nostram salutem procurent : ergo et eos maxime debet Deus ad nos mittere.

6. Item, promptior est caritas ad adiuvandum quam sit nequitia ad nocendum : ergo si ab angelis qui ceciderunt de omnibus ordinibus impugnamur, multo fortius videtur quod ab angelis persistentibus de singulis ordinibus adiuvemur : ergo si ad hoc mittuntur, ut nos adiuvent, patet etc.

 

Respondeo : Ad hoc dicendum quod, sicut dicit Magister in littera diversae fuerunt opiniones propter diversas auctoritates quae videntur in hac materia sibi contrariae. Unde quidam adhaerentes quibusdam et intelligentes eas ad litteram, alias vero exponentes, formaverunt sibi opiniones varias.

Quidam enim dixerunt quod soli angeli ultimae hierarchiae ad nos mittuntur ; et dicunt hoc sensisse Dionysium, nec esse hoc contra Apostolum, quia illa distributio quam facit Apostolus intelligenda est esse accommoda, cum dicit : Omnes sunt administratorii etc. ; intelligitur enim de illis qui sunt de ultima hierarchia.

Sed quia ista expositio sensui et intentioni Apostoli non concordat - vult enim hic probare quod Christus nobilior est omnibus angelis, non tantum inferioribus sed superioribus - ideo est secunda opinio quod omnium angelorum est mitti, quae innititur illi auctoritati Apostoli. Et haec opinio dicit verbum Apostoli non esse contrarium verbo Dionysii, qui dicit superiora agmina non mitti, aut quia non ita frequenter mittuntur aut quia non ex officio ita competit eis mitti, sicut angelis hierarchiae inferioris.

Sed quia expositio ista verbi Dionysii videtur esse valde extranea, cum ipse dicat quod usum exterioris officii nunquam habent, et pro indubitanti credendum est esse verum in hac parte tam verbum Apostoli quam verbum Dionysii ; ideo est tertius modus dicendi, per distinctionem utrumque verbum salvans et ad concordiam reducens et ex illis duobus expressam veritatem eliciens. Distingui enim oportet in missione. Est enim missio exterior quae est ad nos ; et est missio interior quae est ad angelos, sed propter nos. Si de missione exteriori loquamur ; sic non competit omnibus angelis, quia non competit superioribus agminibus, sicut dicit Dionysius, quia ea quae praeeminent, usum exterioris officii nunquam habent ; in quo significat quod intelligit de missione exteriori quae est ad nos. Si autem intelligamus de missione interiori quae est ad angelos propter nos, sic mitti competit omnibus, quoniam superiores mittuntur ad medios, et medii ad infimos, dum revelando purgant et illuminant ea quae nobis expediunt : et hoc totum est propter nos ; et ideo signanter dicit Apostolus : Missi propter eos ; non inquit : missi ad eos.

Concedendae igitur ; sunt rationes ostendentes quod non omnium est ad nos mitti.

 

[Ad oblecta] :

  1. Et patet iam ex dictis responsio ad verbum Apostoli.
  2. Ad illud vero quod obicitur de sexto Isaiae, dicendum quod angelus missus ad eum non dicitur esse unus de Seraphim, quia esset de supremo ordine, sed quia mittebatur labia eius incendere ; et haec responsio sumitur a Dionysio, in libro De angelica hierarchia.
  3. Ad illud quod obicitur, quod missio competit Filio, ergo cuilibet ordini angelico, dicendum quod non valet. Missio enim aut est ad redimendum et ad salvandum aut est ad ministrandum. Prima est tantae dignitatis quod nulli alii potest competere nisi soli Deo ; secundavero non est tantae dignitatis quod competat agmini supremo.

4-6. Ad illud quod obicitur, quod ordines angelorum omnes restaurabuntur per homines, dicendum tam ad hoc quam ad duo sequentia, quod revera omnes angeli sunt nobis in adiutorium, et omnes nos adiuvant vel mediate vel immediate, sive in ministrandis revelationibus sive in perferendis et offerendis nostris orationibus. Dum enim agmina suprema quae sunt nobis necessaria inferioribus agminibus revelant, et dum simul cum illis pro nobis ad Deum interpellant et petitiones nostras Deo exponunt, non ut Deum instruant sed ut petitionesnostras igneis suis affectionibus Deo acceptas faciant, sicut advocati decoris orationibus aliorum causam defendunt et ornant : absque dubio nobis magnum auxilium praestant, et sic faciunt ad ordinum suorum reparationem, et nihilominus sequuntur caritatis sollicitudinem et efficacius nos adiuvant quam alii impugnent.

 

 

ARTICULUS II.

Ad quid boni angeli mittantur.

 

Consequenter quaeritur de secundo articulo, scilicet ad quid mittuntur.

Et est prima quaestio, utrum mittantur ad accendendum nostrum affectum.

Secundo, utrum mittantur ad illuminandum intellectum.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum angeli mittantur ad inflammandum affectum.

 

Circa primum sic proceditur.

Et quod mittantur ad inflammandum affectum, videtur.

1. Angelus, qui missus est ad Isaiam, sicut dicit Dionysius, dicitur esse unus de Seraphim, quia missus est ad incendendum et inflammandum ; sed inflammatio respicit affectum : ergo etc.

2. Item, actus hierarchiarum, sicut vult Dionysius, De angelica hierarchia sunt illuminare, purgare, perficere : ergo si purgatio respicit remotionem sordium et sordidatio respicit affectum quantum ad concupiscentiae vitium, videtur e contrario quod angelus mittatur ad inflammandum affectum per amorem sanctum et mundum,

3. Item, hoc videtur ratione. Bonum, secundum quod bonum, est diffusivum sui ; sed angelus beatus est perfecte bonus : ergo potest bonitatem diffundere. Sed bonum ut bonum respicit affectum : ergo videtur quod cum affectus noster secundum susceptionem bonitatis habeat perfici et inflammari, quod ad hoc possit et debeat angelus mitti, ut nostrum affectum inflammet et perficiat.

4. Item, nos videmus in naturalibus quod illud quod est inflammatum, dum alteri rei inflammabili approximat, ipsam inflammat : ergo si affectus angelicus est igne divini amoris inflammatus et repletus et in sua missione nobis approximat, ergo affectus nostros inflammat.

 

Ad oppositum arguitur ita :

  1. Secundum affectum nostrum potissime consistit arbitrii libertas ; sed nihil nisi solus Deus potest super liberum arbitrium, cum sit sub Deo potentissimum : ergo nulla creatura, quantumcumque nobilis et perfecta, potest inflammare vel perficere affectum nostrum.
  2. Item, secundum affectum nostrum maxime consistit iustitia et aequitas - iustitia enim est rectitudo voluntatis propter se servata, ut dicit Anselmus - sed solius summae iustitiae est voluntatem nostram rectificare : ergo eius solius est affectum inflammare.

3. Item, secundum rectam inflammationem affectus consistit caritas : ergo si caritas vel est Spiritus sanctus vel immediate a Spiritu sancto, inflammatio affectus nostri non potest esse ab aliquo alio.

4. Item, secundum affectum nostrum maxime consistit animae nostrae deiformitas : si ergo solius Dei est deiformem efficere, solius Dei est in affectum nostrum influere : ergo illud non spectat ad ministerium angelorum.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum est quod affectum nostrum inflammari ab aliquo dupliciter potest intelligi : aut ita quod inflammetur ab aliquo sicut a principali agente et efficiente, aut sicut ab excitante et adiuvante. Et secundum istum duplicem modum intelligendi dupliciter intellexerunt aliqui affectum nostrum ab angelis inflammari et perfici ; sed primus intellectus est haereticus, secundus vero catholicus.

Primum intellectum habuerunt aliqui philosophorum. Posuerunt enim quod anima esset instrumentum intelligentiae et quod intelligentia influeret super animam, sicut influit agens super instrumentum ; unde dixerunt quod anima triplicem habet operationem : animalem, intellectualem et divinam. Animalem ex se ipsa, intellectualem ex influentia angelica, sed divinam ex influentia divina.

Sed ista positio est contra veritatem catholicam et piam. Qui enim hoc posuerunt, non intellexerunt arbitrii libertatem neque animae dignitatem neque beatitudinis sublimitatem ; quae si intellexissent sicut beatus Augustinus, egregius doctor, posuit, animam immediate a Deo compleri et moveri et beatificari, dixissent ut beatus Augustinus. Unde beatus Augustinus ubicumque de mente loquitur, istum errorem exstirpat, ostendens quod ita immediate anima secundum mentem unitur Deo, sicut et mens angelica.

Si autem intelligatur secundo modo, sic habet veritatem ; et hoc modo intellexit beatus Dionysius in libro De angelica hierarchia, et per hunc etiam modum ab angelo dicitur Propheta fuisse incensus.

 

[Ad obiecta] :

1-2. Et per hoc patet responsio ad duo prima.

  1. Ad illud vero quod obicitur, quod bonum est diffusivum sui, dicendum quod diffusio dupliciter potest esse a bono : aut per modum multiplicationis, sicut calor vel lumen dicitur se diffundere, aut per modum utilis operationis, per quem modum dicitur bonus homo bonitatem suam diffundere, dum ad hoc operatur et laborat, ut alii bonitatem non ab ipso sed a Deo suscipiant. Et per hunc modum intplligenda est diffusio in bonitate vel caritate angelica.
  2. Ad illud quod obicitur, quod inflammatum coniunctum inflammabili inflammat, dicendum quod verum est, quando illa inflammatio est per eductionem alicuius de materia ; ibi enim quod est in actu potest educere aliquid quod est in potentia. Quando vero aliquid habet inflammari per caloris infusionem, non habet veritatem, quia hoc modo non inflammatur aliquid nisi per coniunctionem sui cum principio caloris, quod calorem natum est infundere. Et per hunc modum est inflammari in spiritualibus, ubi flamma est amor divinus, non ex ipsa anima productus, sed potius a Deo infusus ; et ideo hunc calorem non potest in nobis angelicus spiritus efficere, quamquam aliquo modo ad eius susceptionem possit nos excitare.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum angeli mittantur ad illuminandam nostrum intellectam.

 

Secundo quaeritur, utrum angelus mittatur ad illuminandum nostrum intellectum.

Et quod sic, videtur.

  1. Ita dicit Dionysius, in libro De angelica hierarchia : Ordinatio congruae dilucidationis claritatem primo apparentem ut in copiosis effusionibus excellentissimis manifestat essentiis, et per eas, quae post sunt essentiae, divinum participant radium . Ex hac littera manifeste colligitur, quod Deus nos illuminat mediantibus angelis.

2. Item, in libro De motu cordis ita definitur anima : Anima est substantia incorporea, intellectualis, earum illuminationum, quae sunt a primo, ultima relatione perceptiva. Ergo inter relationem animae ad Deum, cum percipit illuminationem, cadit alia relatio media ; sed haec non est nisi relatio substantiae angelicae : ergo videtur quod anima illuminetur a Deo, mediante angelo.

3. Item, angeli sunt lumina spiritualia ; sed quia intellectus noster agens lumen est, dum se convertit super phantasmata, abstrahit et depurat et hoc modo illuminat : ergo si angelicus intellectus multo magis in actu est quam noster, ergo multo magis intellectum nostrum possibilem illuminare potest.

4. Item, planum est quod angeli multa nobis revelant spiritualia, quae non sunt nata cadere et recipi nec in sensu nec in imaginatione : ergo videtur quod immediate possint intellectui nostro similitudines imprimere ; sed talis impressio non potest esse sine illuminatione : ergo etc.

5. Item, angelus dicitur purgare, illuminare et perficere : ergo si hoc solum conveniret ei per modum excitantis, cum similiter unus homo excitet alterum, videtur quod homo diceretur illuminare, purgare et perficere. Quodsi homo non dicitur esse purgator nec illuminator, sicut angelus, videtur quod angelus possit animam a superiori illuminare.

6. Item, multo plus potest angelus beatus quam diabolus : sed daemon potest in nobis varias cogitationes excitare et ab inferiori suggerere : ergo videtur quod angelus illuminatus per gloriam, cum sit anima nostra superior et luminosior, ipsam possit a superiore illuminare.

 

Ad oppositum :

  1. Augustinus, in libro 83 quaestionum : Mentem dicimus, quae ita ad imaginem Dei facta est, ut immediate a prima veritate formetur ; et in pluribus locis dicit quod inter mentem et Deum nihil cadit medium : ergo si intelligentia nostra attenditur secundum animae supremum, videtur quod non possit illuminari ab angelo.
  2. Item, super illud Psalmi [118, 73] : Manus tuae, Domine, fecerunt me et plasmaverunt me etc., dicit Glossa : Deus per semetipsum irradiat pias mentes : ergo non videtur quod per angelicum ministerium.
  3. Item, facilius est producere formas corporales, quam sit dare illuminationes spirituales ; sed angelus formam naturalem non potest producere tamquam principale agens, sed solum exterius disponere : ergo multo fortius nec illuminationem spiritualem potest animae dare.

4. Item, si angelus illuminat animam, aut illuminat immittendo ei lumen proprium aut creando novum. Si immittendo lumen proprium, cum lumen suum non sit extra ipsum : ergo angelus illabitur animae ; quod est solius Dei proprium. Si dando novum, aut producendo ex aliquo aut de nihilo. Si ex aliquo, quaero, ex quo ? Quod cum non sit dare, sequitur quod angelus producat ex nihilo, et ita quod sit creator.

5. Item, si angelus illuminat animam, aut per medium aut sine medio. Si per medium, quaero, quid sit illud medium deferens spiritualem illuminationem ; et cum deferens spiritualem illuminationem non possit esse nisi spiritus, inter animam illuminatam et angelum illuminantem est ponere medium. Et iterum quaeritur de illo, sicut de primo : ergo vel erit abire in infinitum vel non est ponere medium. Si immediate illuminat ipsam animam, ergo videtur quod sit in ipsa anima, et ita quod illabatur animae.

6. Item, ita immediate nata est ferri in Deum intelligentia, ut voluntas : ergo si angelus non potest voluntatem rectificare, non poterit intelligentiam illuminare.

Iuxta hoc quaeritur, penes quid accipiantur isti tres actus, videlicet illuminare, purgare et perficere.

 

Respondeo : Dicendum quod animam quoad superiorem portionem rationis illuminare solius Dei est proprium, sicut in pluribus locis ostendit Augustinus ; quamvis aliqui, non intelligentes totius veritatis principium, posuerint aliud, videlicet intellectum nostrum non pervenire ad lumen primum, sed perfici et illuminari a primo lumine per lumen intelligentiae medium.

Sed hoc est simpliciter tamquam erroneum respuendum, cum in multis locis beatus Augustinus ostendat contrarium, et etiam sacra Scriptura hoc dicat, sicut Ioannis, dicitur : Erat lux vera, quae illuminat etc., quae quidem non est lux divinae sapientiae et veritatis aeternae. In qua haec animadvertenda sunt, quod est, quod intelligit et quod caetera intelligere facit, sicut videmus in isto sole materiali respectu sensibilium. Et huius potissimum signum fuit, quod intellectus noster in aspectu summi luminis natus est beatificari nec unquam aliquo potest esse contentus, quousque perducatur ad illius clarum aspectum.

Animam igitur quoad supremam partem angelus non potest illuminare, sed quantum ad inferiorem partem rationis posuerunt catholici tractatores, animas nostras a beatis angelis per eorum revelationes illuminari. Hoc autem tripliciter potest intelligi : uno modo, ut intelligatur angelus inferiorem portionem illuminare per modum luminis irradiantis ; alio modo, ut intelligatur illuminare per modum speculi offerentis ; tertio modo, ut. Intelligatur illuminare per modum linguae vivaciter exprimentis. Omnes hi modi, etsi aliquo modo sint intelligibiles, cum angelus sit lumen et speculum et habeat etiam spiritualis interpretationis sive locutionis officium, sustineri possunt ; tertius tamen modus intelligibilior est. Non enim multum bene apparet, quomodo angelus irradiet, nec quomodo se offerat aspectui animae ; sed hoc satis intelligibile est, quomodo angelus possit animae quod concepit suggerere. Et sicut doctor, dum exterius loquitur, excitat intellectum et viam parat ad intelligendum, et viva et efficax locutio quadam sua vivacitate ad intellectum nostrum habet ingressum, dum sonat in aure corporis exterius, ratione cuius etiam libentius audit homo bonum clericum, cuius sermo est efficax et vivus, cum habet aliquid latentis energiae vivae vocis actus, ut dicit Hieronymus, sic etiam suo modo intelligendum est quod angelus hoc possit facere interius ; et sic illuminat, non lumen infundendo nec solum offerendo sicut obiectum vel speculum, sed etiam vivaciter excitando, sicut doctor exterior, et adhuc efficaciori modo.

His visis, patet responsio pro magna parte ad obiecta ad utramque partem. Nam rationes ostendentes quod angelus non potest intellectum nostrum illuminare, loquuntur de intellectu quantum ad superiorem portionem, scilicet mentem, et de illuminatione, quae quidem est per luminis infusionem ; et hoc solius Dei est proprium, sicut praedictum est, unde rationes illae concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

1. Ad illud vero quod obicitur de Dionysio, iam patet responsio. Dico enim quod loquitur de illuminatione secundo modo, non primo.

2. Ad illud quod obicitur de illa definitione animae, dicendum quod ultima vel secunda relatione dicitur anima illuminationes a Deo percipere, non quia angelus cadat medium inter Deum et animam per modum influentis, sed quia perfectius et nobilius illuminatur a Deo angelus quam anima per naturam ; et ideo dicitur ista illuminatio secunda, non ordine causalitatis sed dignitatis.

3. Ad illud quod obicitur, quod angeli sunt lumina, dicendum quod verum est ; sed non ideo dicuntur lumina, quia lumen suum diffundant exterius in alia, sed quia intra se lucent. Non enim est simile de corporali lumine et spirituali. Lumen enim spirituale propter sui dignitatem a fonte luminis immediate procedit, cum non possit habere medium deferens. Lumen autem corporale per medium recipitur et defertur, et sicut potest deferri et recipi, sic etiam potest reddi ; et sie illuminatum potest illuminare, sicut patet in luna.

4. Ad illud quod obicitur, quod multa nobis revelant, quae nobis per sensum non exprimunt, dicendum quod illud non concludit, quod immediate influant in intellectum ; hoc enim potest fieri si immediate intellectui suggerant. Nec adhuc illud oportet, sed etiam potest fieri mediante virtute phantastica. Sicut enim videmus quod ego non possum tibi aliquid ostendere, nisi mediantibus sensibus et viribus inferioribus, quia intellectus tuus non est natus a superiori aliquid suscipere nisi a Deo influente ; tamen nihil est in me adeo spirituale, quin mediante verbo sensibili possim illud intelligentiae tuae depromere, et ita te cum loqui de spiritualibus, sicut de corporalibus : multo fortius potest hoc angelus facere in virtute interiori, quae elevatior est quam sensus exterior, quadam spirituali locutione et phantasmatum exaltatione.

5-6. Ad illud quod obicitur, quod si solum posset per modum excitantis, tunc non posset amplius quam homo vel etiam malus angelus, dicendum quod etsi hoc possit homo vel angelus malus, tamen ex hoc non sequitur quod adaequantur in potentia et virtute exprimendi, quia per eamdem viam contingit bene et melius docere, sicut patet. Per aures enim exteriores addiscimus a sapiente doctore et fatuo, sed multo melius nos docet qui lumen sapientiae habet quam qui illo caret ; sic et in angelo intelligendum est se habere.

Et per hoc patent illa duo ultima, quia non est simile nec de homine nec de daemone ; neuter enim potest instruere ita efficaciter, cum non habeant tantum lumen sapientiae.

Ad illud quod ultimo quaerebatur, quomodo fiat distinctio istorum actuum, dicendum quod unus modus dicendi est, quod illi tres actus respiciunt intellectum, ut purgatio sit in initio, illuminatio, in progressu et perfectio in termino.

Vel aliter, ut notentur ibi tria, ad quae ordinatur eruditio vel doctrina angelica : primum est ad remotionem impedimentorum ; secundum est ad cognitionem verorum ; tertium est ad dilectionem bonorum. Ad haec autem ordinatur per modum excitantis, sicut sermo bene praedicantis ; et ideo non irrationabiliter bonus doctor et praedicator dicitur illuminare et purgare et perficere suos auditores, sicut expresse beatus Dionysius in libro De angelica hierarchia dat intelligere.

 

 

ARTICULUS III.

Qualiter angeli officium suum exsequantur.

 

Consequenter quaeritur de tertio articulo, scilicet qualiter iniunctum sibi officium exsequantur ; et cum hoc faciant discurrendo et denuntiando, incideret hic quaestio de angeli motu et de locutione. Sed quia de motu dictum est in primo libro distinctione trigesima septima, nunc quaerendum est de locutione angelica. Et supposito, quod competat angelis loqui absque assumto corpore, sicut dicunt plures auctoritates Scripturae, locutione spirituali, quae quidem est sine voce, circa modum loquendi duo quaeruntur.

Primum est, utrum locutio angeli idem sit quod eius cogitatio.

Secundum est, utrum eadem locutio possit esse a Deo et angelo.

 

 

QUAESTIO I.

Utrum angeli locutio sit idem quod eius cogitatio.

 

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod spiritualis angeli locutio non est idem quod eius cogitatio.

1. Primo per illud quod dicitur ad Cor. 13, 1 : Si linguis hominum loquar ; ibi Glossa : Angeli praepositi significant minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt, quod fit aliquibus nutibus aut signis ; si ergo nutus cogitationis aliud est quam cogitatio, ergo cogitatio aliud est quam locutio.

2. Item, differt in angelo actus virtutis intellectivae et operativae : ergo pari ratione differt actus virtutis cogitativae et interpretativae ; si ergo cogitare est actus virtutis intellectivae, et loqui actus virtutis interpretativae : ergo non sunt idem.

3. Item, non est eadem conversio, qua intellectus convertitur ad se, et qua convertitur ad alterum : si ergo cogitando intellectus convertitur ad se, et loquendo convertitur ad alterum : ergo cogitare et loqui in an : gelo non est idem sed diversum.

4. Item, per locutionem est manifestatio cogitatus angelici : ergo si idem esset loqui et cogitare, quidquid cogitaret, alteri manifestaret : ergo nihil quod est in uno angelo lateret, quin esset in alio : ergo quidquid sciret angelus superioris ordinis, sciret ille qui est inferioris : quod est plane falsum : ergo. etc.

 

Contra :

  1. Gregorius, in Moralibus definiens vocem angelorum dicit : Vox angelorum in laude Conditoris est admiratio intimae contemplationis : si ergo admiratio sive contemplatio non est actus differens a cogitatione, ergo nec locutio sive vociferatio.

2. Item, Damascenus : Non lingua et auditu indigent angeli, nam sine sermone voce prolato tradunt sibi suas illuminationes : ergo videtur quod aut locutio-angelica nihil sit aut, si aliquid est, non sit aliud quam cogitare.

3. Item, locutio non est aliud quam conceptus manifestatio, angelus autem, in quantum est substantia cognitiva, habet naturam luminis et speculi ; sed lux corporalis per hoc quod lucet, se manifestat, et speculum per hoc quod speciem recipit et retinet speciem repraesentat : ergo videtur quod angelus hoc ipso quod intelligit, cogitationes suas declarat : ergo cum cogitationis declaratio sit locutio, idem est in eo cogitatio et locutio.

4. Item, loqui nori est aliud quam verbum gignere sive formare ; sed cogitatio nihil aliud est quam verbi formatio sive verbi conceptio, sicut vult Anselmus et Augustinus : ergo cogitatio nihil aliud est quam interior locutio ; sed locutio, quae convenit angelo, secundum se est tantum interior : ergo idem est quod cogitatio.

5. Item, si locutio differt a cogitatione, cum praesupponat eam, quaero, quid addit supra ipsam ? Si tu dicas mihi, quod addit manifestationem, quae fit per quamdam speciei oblationem et transfusionem in alterum quasi in audientem ; tunc videtur, cum angelus superioris ordinis nihil recipiat ab angelo inferioris, quod angelus inferioris ordinis non possit loqui alicui angelo superioris ordinis ; quod plane falsum est. Si enim potest angelus loqui Deo, multo magis potest loqui alteri angelo.

6. Item, locutio quae differt a cogitatione, addit aliquod signum exprimens : si ergo angelus vult speciem intelligibilem quam habet in se, alteri angelo manifestare loquendo, et in ipso differt locutio et cogitatio : oportet ergo quod differat species qua intelligit, et signum quo exprimit. Tunc igitur quaero de illo signo : aut est species aut res. Si species : ergo pari ratione indiget alio signo, et similiter quaeretur de illo alio tertio ; nec erit ibi status sicut nec in primo. Si autem est res ; aut sensibilis aut intelligibilis. Sensibilis non : quia quidquid est in angelo, est spirituale. Si intelligibilis : quaero, quare illam magis apprehendit angelus cui fit sermo, quam ipsam speciem quae est in intellectu angelico ? Et iterum, illa res quae est in uno angelo, non potest fieri in veritate in alio angelo : ergo oportet quod fiat secundum similitudinem ; et tunc pari ratione species existens in intellectu unius angeli potest generare sui similem in alio. Aut si non, quare non ?

7. Item, quomodo potest illud intelligi ? et quid est ibi medium deferens, et quae est ibi lux abstrahens, et quae est ibi vis vel virtus excitans et imprimens ? Omnia enim haec videntur esse necessaria, si differt in angelo locutio et cogitatio.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod loqui dupliciter est : uno modo loqui dicit actum in se sive intrinsecum ; alio modo actum ad alterum sive quodam modo extrinsecum. Primo modo loqui idem est quod verbum formare sive gignere ; secundo modo idem est quod verbum formatum depromere sive exprimere. Primo modo locutio sive in Deo sive in homine sive in angelo non est aliud quam cogitatio. Secundo modo plus dicit quam cogitationem, sed differenter in diversis.

In Deo enim loqui ad alterum supra intellectum notat effectum, videlicet revelationem. Non enim dicitur Deus nobis loqui solum, quia intelligit, sed etiam quia revelando aliquam illustrationem in nobis efficit. Unde Gregorius, in Moralibus : Dei locutio, ad nos intrinsecus facta, videtur potius quam auditur ; quia, dum semetipsum sine mora sermonis insinuat, repentina luce tenebras nostrae ignorantiae illustrat.

In homine vero non solum addit effectum in alterum, sed etiam actum et signum medium. Cum enim unus homo loquitur alteri, non solum cogitat, sed cogitationem suam, formando vocem sensibilem, alii interpretatur et explicat.

Ratio autem, quare locutio in hominibus non solum addit actum sed etiam signum medium, haec est : quia in anima alius est actus conversionis supra se, et alius actus conversionis ad alterum ; et in cogitatione convertitur anima supra id quod habet in se, in locutione vero offert alteri : et ita oportet quod alius actus sit cogitare et loqui, et ita addit actum locutio supra cogitationem in homine. Addit etiam signum, quia anima quamdiu est cum corpore, non est nata suscipere nisi mediante vi sensitiva ; unde qui amittunt unum sensum, necesse habent amittere unam scientiam. Ideo ad hoc quod anima conceptum suum alteri exprimat, oportet quod ipsum voci sensibili per organa formatae mediante vi imaginaria coniungat, et sic similitudo intelligibilis sive signatum intelligibile per illud suum signum sensibile, mediantibus virtutibus sensitivis, ad intellectum alterius animae ascendat. Et hoc conveniens est ut, sicut homo compositus est ex anima et corpore, ita eius locutio aliquid habeat spirituale, aliquid corporale.

In spiritualibus autem substantiis medio modo est : nam locutio supra cogitationem addit effectum sive respectum, sed non addit sensibile signum, Respectum quidem et effectum addit propter hoc quod cogitatio quantum est de sui natura est secreta ; et ideo nunquam fit manifesta, nisi ipse cogitans aliquid tamquam audienti offerat, et aperiendo se, quodam quasi nutu mediante, quod in se habet ad intellectum alterius quasi ad aurem pertingere faciat. Necessarius est etiam actus novus, quia non eadem conversione se supra se convertit et supra alterum vel ad alterum.

Sed tamen non est necessarium sensibile signum nec deferens medium, quia, cum ipse intellectus angelicus sine potentiis sensitivis natus sit suscipere, angelus loquens sine sensibili medio natus est similiter offerre ; et ideo ad loquendum sufficit ipsi angelo ipsa species intelligibilis, quae ex virtute intellectivaipsius angeli ad imperium voluntatis potest ad alterum protendi. Et sicut illa species, dum eam sibi et in se contuebatur intellectus, erat verbum interius, sic, dum eam protendit ad alterum, efficitur quasi nutus et verbum exterius. Et quia tam illa species quam virtus protendens illam ad alterum et ipsa protensio spiritualis est, ideo non indiget corporali medio deferente.

Sed quia virtus illa finita est, necesse est ad hoc quod unus angelus intellectum alterius angeli loquendo, hoc est illam speciem protendendo, excitet, quod finita distantia ad invicem distent.

Ex his igitur patet, quod, etsi non tantum differat in angelo locutio et cogitatio quantum differt in homine, differt tamen aliquo modo. Ideo rationes inductae ad hanc partem concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

1. Ad illud quod obicitur de Gregorio, dicendum quod Gregorius loquitur de locutione angeli in comparatione ad Deum, apud quem loqui cogitare est, quia aurem eius nihil latet.

2. Ad illud quod obicitur de Damasceno, dicendum quod, quamvis locutio angeli non differat a cogitatione propter hoc quod ultra cogitationem dicat vocem sensibilem, nihilominus tamen non est omnino indifferens, quia, etsi non addat ultra cogitationem exterius signum, addit tamen ulteriorem actum atque respectum, ratione cuius concernit finitam distantiam, quamvis cogitatio et intellectus ab omni distantia abstrahat.

3. Ad illud quod obicitur de manifestatione lucis et speculi, dicendum quod non est simile, quia lucis vel speculi manifestatio est naturalis. Unde nec lux potest lucere nec speculum suscipere, quin etiam se manifestent ; sed non sic est in angelica cogitatione, cuius manifestatio est voluntaria, sicut dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram : Dum ipsi angeli cogitationes suas ad nutum voluntatis modo occultant, modo communicant, quibusdam spiritualibus obstaculis positis vel remotis, sicut sensibiliter videmus circa corpora.

4. Ad illud quod obicitur, quod nihil aliud est loqui quam dicere, dicendum quod sicut loqui est dupliciter : in se, et ad alterum, sic etiam et dicere ; et quamvis dicere in se idem sit quod cogitare vel cogitando intelligere, tamen dicere ad alterum ulteriorem habet actum.

5. Ad illud quod obicitur, quodsi locutio addit aliquid supra cogitationem, quod tunc non poterit angelus inferioris ordinis loqui ad angelum superioris, dicendum quod verum est, si loqui adderet influentiam veram in alterum ; sed actus locutionis, superadditus actui cogitationis, non dicit nisi quamdam speciei protensionem ad alterum, quae quidem protensio non est illius speciei impressiva, sed potius excitativa intellectus audientis, ut propria virtute suscipiat et in se ipso faciat. Unde locutio ex parte loquentis non ponit nisi excitationem activam, ex parte audientis non nisi excitationem passivam.

Et ex hoc patet quid sit auditus angeli, et quomodo differat audire et videre ; nam tam audire quam videre est in angelo intelligere. Sed tunc videt, cum ex proprio motu intelligit aliquid ; tunc audit, quando per oblationem speciei intelligibilis, ab alio intelligente excitatus, ipsum quod offertur intelligit. Et sic competit angelo non solum respectu superioris, sed etiam respectu paris vel inferioris ; quia sic audit supremus angelus ab infimo, sicut magister audire potest a discipulo, non quia ab eo suscipiat doctrinam sive illuminationem, sed quia melius cognoscit eius defectus per sui ipsius detectionem.

  1. Ad illud quod obicitur, quodsi locutio differt a cogitatione, quod nutus differt a specie, dicendum quod illud non oportet quod differat re, sed sufficit quod differat comparatione. Eadem enim species est, quae consideratur in se, et quae potest protendi ad alterum, relatione differens. Sed actus considerandi eam in se qui quidem est cogitatio, et actus protendendi ad alterum qui est locutio, actus est alius et alius ; nam his actibus intellectus angelicus eadem similitudine diversimode utitur, ita quod in uno illa similitudo et intelligibilis species dicitur species tantum et verbum ; in altero vero non tantum species sed etiam nutus.

Verumtamen posset dici quod sicut species quae est in speculo, dum protendit se ad oculum, non est omnino eadem sed se multiplicat ; sic etiam potest intelligi spirituali modo de specie quae est in intellectu angelico.

Si autem quaeratur de medio, dicendum quod nulla est quaestio, quia, cum sit actio spiritualis et intellectualis, non indiget medio corporali.

Si vero quaeratur de virtute per quam fit sive de luce spirituali, dicendum quod concurrit ibi lux intellectus angelici offerentis et lux etiam supernae veritatis, ut, sicut in luce corporali ad immutandum visum videmus concurrere et lucem incorporatam et lucem insuper influentem et absolutam, utpote lucem solis : sic etiam in spirituali cognitione duplicem lucem concurrere intelligamus secundum quod in pluribus locis innuit Augustinus.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum eadem locutio possit esse a Deo et ab angelo.

 

Secundo quaeritur, utrum eadem locutio possit esse a Deo et angelo.

Et quod sic, videtur.

1. Apocalypsis 1, 1: Loquens per angelum suum servo suo Ioanni : sed quandocumque aliquis artifex agit per instrumentum, eadem est actio agentis et instrumenti, sicut cum quis incidit per securim, eadem est incisio : ergo eadem est locutio Dei et angeli.

2. Item, cum loquitur Deus nobis per prophetam, locutio illa dicitur esse Dei et Spiritus sancti, et similiter locutio illa est ipsius prophetae ; sed constat quod non est nisi unica : ergo pari ratione, cum Deus loquitur nobis per angelos.

3. Item, quando audita fuit vox illa : Hic est Filius meus dilectus, Lucae 3, 22, constat quod illa fuit locutio Dei, quia nullus poterat hoc vere dicere nisi Deus ; sed illa locutio successionem habuit et variationem : ergo fuit ab aliqua creatura spirituali : ergo videtur quod una et eadem locutio possit esse Dei et angeli.

4. Item, videtur quod nulla locutio sensibilis possit esse Dei, quin etiam sit angeli. Locutio enim sensibilis fit mediantibus organis : ergo sicut Deus per se non potest currere, quia cursus fit mediantibus organis corporalibus quae non habet Deus, ergo similiter nec per se ipsum sensibiliter loqui : ergo saltem locutio sensibilis Dei sic est Dei quod angeli.

 

Contra :

1. Diversarum substantiarum agentium diversi sunt actus ; sed Deus et angelus omnino sunt diversi agentes : ergo diversas faciunt locutiones.

2. Item, locutio Dei non est aliud quam Verbum Dei ; sed Verbum Dei et verbum angeli est omnino aliud et aliud : ergo locutio Dei et locutio angeli est omnino alia et alia.

3. Item, nullus actus, qui per se et proprie convenit Deo ut subiecto, si dicatur de creatura, est idem prout dicitur de Deo et creatura - sicut patet ; aliud enim est intelligere hominis, aliud intelligere Dei - ergo pari ratione alia erit locutio angeli, et alia locutio Dei.

4. Item, cum Deus loquitur mentibus nostris, loquitur animae quantum ad supremam partem ; cum vero angelus loquitur, suggerit ab inferiori : ergo non videtur quod eadem possit esse locutio Dei et angeli.

 

Iuxta hoc quaeritur, cum angelus appareat et loquatur in persona Dei, utrum similiter possit adorari in persona Dei.

Quaeritur etiam, utrum apparitiones omnes in subiecta creatura, quibus Deus apparuit, et locutiones etiam factae sint mediantibus angelis.

 

Respondeo : Dicendum quod sicut tripliciter dicimur videre Deum, videlicet visione corporali, imaginaria et intellectuali - et visione intellectuali videtur Deus in se ipso lucens, visione autem imaginaria et corporali videtur Deus in sublecta creatura apparens - sic etiam tripliciter dicimur audire : aut per aliquod signum, exterioribus auribus oblatum, sicut pluries auditus fuit et in veteri et in novo Testamento ; aut per aliquod signum in interiori sensu vel in interiori imaginatione formatum, aut per aliquod inspirationis verbum nostris mentibus instillatum. Et sicut tripliciter auditur, ita etiam tripliciter loqui dicitur, secundum quod in nobis triplicem excitat auditum. Sicut igitur sensum nostrum ad sui ipsius apprehensionem excitat mediante signo sensibili, in quo apparet angelus ex persona Dei vel Deus apparet ex ministerio angeli, mentem autem nostram per semetipsum informat, ut ipsum videat et cognoscat ; sic in locutione intelligendum est.

Nam locutio illa, qua Deus nobis loquitur per signum sensibile, sive exterius sive interius, aut semper aut frequenter fit per angelum, sicut dicit Gregorius in Moralibus. Ait enim : Cum loquitur Deus nobis per angelum, aliquando voluntatem suam rebus indicat, aliquando imaginibus oculis cordis ostensis, aliquando imaginibus ante corporeos oculos ex aere assumtis, aliquando substantiis caelestibus, aliquando terrenis, aliquando simul caelestibus et terrenis ; et de omnibus exemplificat.

Locutio vero, qua Deus inspirat aliquid mentibus nostris, etsi possit fieri per angelum excitantem ab inferiori, sicut dicit Gregorius, quod nonnunquam Deus humanis cordibus ita per angelum loquitur, ut ipse mentis obtutibus praesentetur, fit tamen principaliter ab ipso Deo.

Primus igitur et secundus loquendi modus et angeli est et Dei, sed Dei tamquam imperantis, angeli vero tamquam exsequentis, ita quod sermo exsequentis referatur ad personam imperantis. Hoc autem potest esse dupliciter : vel cum angelus loquitur in persona Dei, sicut cum formavit illam vocem, Lucae 3, 22 : Hic est Filius meus dilectus : sive sicut locutus est ad Moysen, Exodi 3, 2-22 ; vel cum loquitur ut nuntius Dei, proferens illud verbum quasi a Deo, per quem etiam modum dicitur Dominus loqui per Prophetas. Tertius vero loquendi modus est proprius ipsius Dei ; et ita non potest eadem esse locutio Dei et angeli secundum modum illum.

Ex his patet responsio ad quaestionem, et pro magna parte ad obiecta. Nam rationes, quae probant quod eadem locutio possit esse Dei et angeli, procedunt secundum eum modum loquendi, secundum quem Deus loquitur per ministerium angeli ; et tunc eadem est locutio, sicut eadem est operatio et principaliter moventis et instrumenti, quamvis sit ibi diversa relatio ; et omnes illae rationes hac via procedunt, ut patet, et ideo concedendae sunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud vero quod obicitur in contrarium, quod diversarum substantiarum agentium diversi sunt actus, dicendum quod illud intelligitur de actu primo et immediato respectu virtutis agentis. Si enim intelligatur de opere operato, sic non habet veritatem simpliciter, maxime quando plura agentia nata sunt concurrere ad unum effectum ; et sic est in proposito. Nam locutio angeli sic est ab angelo, ut non excludat sed includat operationem Dei ; actio tamen Dei quae est idem quod ipse Deus, non potest esse eadem cum locutione angeli ; sed istius locutionis effectus et Dei et angeli esse potest.

2. Ad illud quod obicitur, quod locutio Dei non est aliud quam Verbum Dei, dicendum quod sicut prius dictum est, sicut est loqui interius et exterius, ita est sermo interior et exterior. Et sermo sive Verbum interius non potest esse idem cum sermone vel verbo angeli, sed sermo exterior potest. Sermo enim interior Dei sive Verbum eius est ipse Deus, sermo vero exterior est illius Verbi effectus.

3. Ad aliud dicendum quod loqui, prout Deus dicitur loqui per angelum, non comparatur ad Deum sicut ad subiectum sed sicut ad causam. Non enim dicitur illa locutio esse Dei, quia sit Dei dispositio, sed quia est ab eius imperio. Ipse autem obicit de locutione interna et increata, de qua nihil ad propositum.

4. Ad illud quod obicitur, quod ex alia et alia parte loquitur Deus et angelus, dicendum quod obiectio illa procedit de locutione secundum tertium modum.

Ad illud quod quaeritur, utrum similiter debeat adorari ex persona Dei, sicut competit ei ex persona Dei apparere et loqui, dicendum quod sicut sermo, quem format angelus in subiecta creatura, dupliciter potest referri ad Deum : aut mediate aut immediate - immediate, cum angelus pronuntiat tamquam si Deus pronuntiaret ; mediate, quando angelus pronuntiat ut nuntius Dei - sic intelligenduin est in apparitione sensibili, quia forma illa aut principaliter ducit in angelum, qui est nuntius Dei, aut principaliter ducit in Deum ; et primo modo potest adorari dulia, et secundo modo potest adorari latria, sicut adoravit Abraham.

Ad illud quod ultimo quaeritur, utrum huiusmodi apparitiones et locutiones sensibiles fiant semper mediante ministerio angeli ; de hoc dubie respondet Augustinus, in libro III De Trinitate ; magis tamen hanc partem innuit, quod omnes fiant mediante angelico ministerio sive fuerint in veteri Testamento sive in novo. Sed Gregorius expressius hoc affirmat quod omnes fiant mediante rationali aliqua creatura. Ait enim sic, in Moralibus : Per angelum loquitur Dominus, cum supernae revelationis verba audiuntur, sicut dicitur Ioannis 12, 28 : Clarificavi, et iterum clarificabo. Neque enim Deus, qui sine tempore vi intimae impulsionis clamat, in tempore vocem suam per substantiam edidit, quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit ; sed de caelestibus loquens, verba sua quae audiri ab hominibus voluit, rationali administrante creatura formavit. De his autem apertius habitum est in primo libro, distinctione decima sexta, ubi habitum est de apparitione sive visibili missione.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

 

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit in littera : Qui natura sunt spiritus aliquando angeli, id est nuntii fiunt. Cum enim non sint tantum boni angeli, sed etiam mali, videtur quod Deus non tantummodo mittat bonos spiritus immo etiam malos. Et hoc videtur per illud quod dicitur III Regum ultimo, 22 ubi Dominus dixit ad spiritum mendacii : Egredere, et fac ita ; videtur enim quod Deus miserit angelum malum. Et expressius in Psalmo [77, 40] super illud : Immissiones per angelos malos ; ibi dicit Glossa, quod angeli mali mittuntur. Et expressissime Matthaei 8, 31 : Mitte nos in porcos.

Ad oppositum est : quia, cum intentio malorum angelorum sit perdere omnes et Dei intentio sit salvare, non videtur quod debeat eos aliquo modo mittere immo potius impedire.

Item, si hos mittit, tunc ergo sunt nuntii Domini : ergo debent dici angeli Domini ; quod tamen non dicit Scriptura.

Respondeo : Dicendum quod in exercitio, quo nos diabolus exercitat, duo considerantur : et potestas et usus. Potestas a Deo ei collata est, usus vero potestatis non est a Deo praecipiente, sed potius permittente. Quoniam igitur missio proprie dicit imperium et auctoritatem, ideo daemones non dicuntur proprie mitti a Deo, nec angeli, sed potius dicuntur angeli diaboli, quia a suo principe diriguntur et ei obedire intendunt.

Ad omnes autem illas auctoritates respondendum est quod intelliguntur non Imperative, sed potius permissive.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod medii ordines praeceptum divinum a superioribus accipiunt et referunt ad inferiores. Ex hoc enim videtur quod unus angelus mittat alterum, cui concordat expositio Gregorii, in Moralibus, arguens ex eo quod legitur in Zacharia [2, 4], quod unus angelus dixit ad alium : Loquere ad puerum istum ; ubi dicit ipse Gregorius : Ad Prophetam angelus angelum mittit, et quem secum gaudere de Deo communiter conspicit, et docet et erudit.

Hoc etiam per simile probatur tam in daemonibus quam in hominibus, ubi superiores mittunt inferiores.

Ad oppositum est : quia si angeli mittuntur ab angelis, ergo angeli sunt nuntii angelorum, et angelus est minister angeli, et angelus habet auctoritatem super angelum. Si ergo solus Deus est penes quem residet auctoritas, et solius Dei dicuntur angeli ministri et nuntii, sicut dicitur in Psalmo [103, 4] : Qui facit angelos suos spiritus, videtur quod a solo Deo debeant mitti.

Respondeo : Dicendum quod mittere dicit auctoritatem ; potest igitur dicere auctoritatem principalem ; vel potest dicere potestatem aliquo modo vel auctoritatem subiectam auctoritati principali. Si mittere dicat primam et praecipuam auctoritatem, sic solius Dei est mittere angelos tam superiores quam inferiores ; totum enim ministerium angelorum ad divinam auctoritatem et eius complendam voluntatem refertur ; et ideo dicuntur nuntii et ministri solius Dei. Si autem mittere dicat auctoritatem secundo modo, sic unus angelus ab altero potest mitti, sicut dicit Gregorius, et ostendunt sequentes auctoritates ; et sic intelligitur illud verbum Magistri in littera.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Hi spiritus, qui mittuntur, percipiunt horum vocabulum, quorum gerunt officium ; quod est verbum Dionysii. Aut enim spiritus mittitur ad suum officium aut ad non suum. Si ad suum, ergo cum denominetur a suo, non debet sortiri aliud nomen quam proprium. Si ad non suum, ergo usurpat sibi quod est alienum ; et hoc est inordinatum.

Respondeo : Dicendum quod mitti ad suum officium est dupliciter : aut suum per veritatem, quia ad hoc deputatus est ; aut suum per appropriationem. Primo modo omnis qui mittitur, mittitur ad suum officium, id est ad id ad quod est idoneus. Secundo modo mittitur aliquando angelus ad perficiendum illius doni usum, quod sibi non appropriatur ; ideo nec ab illo secundum primam impositionem nominis denominatur ; nihilominus tamen sortitur nomen competens illi dono, ut ostendatur ad quid mittatur.