Distinctiones XIV-XVI — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctiones XIV-XVI

DISTINCTIONES XIV-XVI

 

 

Quaestio Unica

 

  1. Circa distinctiones decimam quartam et decimam quintam et decimam sextam quaero utrum quaelibet persona divina mittat quamcumque, et mittatur.

Et videtur quod sic : Quia quidquid est essentiale in divinis, convenit tribus ; missio tam activa quam passiva - est essentialis, quia dicit respectum ad creaturam ; talis autem respectus ad creaturam est communis tribus. Quod autem tam mittere quam mitti dicat respectum ad creaturam, probatur, quia utrumque dicitur de Deo ex tempore ; nihil autem dicitur de Deo ex tempore nisi quod dicit respectum ad creaturam ; ergo etc.

  1. Item, in Ioan., de Patre dicit Salvator (et de se ipso) : Ad eum veniemus ; ergo Pater venit temporaliter ad aliquem. Hoc venire dicit aliquem effectum Trinitatis, ergo videtur quod Pater posset mitti a tribus personis, sicut Filius et Spiritus Sanctus.
  2. Item, secundum Augustinum Ad Dardanum, quaelibet persona dat et datur ; ergo, pari ratione, mittit et mittitur.

 

  1. Contra : Augustinus IV De Trinitate cap. 17 : Pater cum ex tempore a quoquam percipitur, non dicitur missus : non enim habet de quo sit, aut a quo procedat. Ad hanc etiam conclusionem adducit Magister auctoritates Augustini in littera.

 

  1. In ista quaestione videtur esse opinio Magistri, quod mitti non conveniat tribus, sed tantum duabus personis procedentibus. Secundum enim Augustinum nulla persona mittitur nisi quae habet aliam de qua sit, et secundum hoc, mitti dicit respectum ad creaturam, tamen connotando respectum processionis aeternae.
  2. Sed mittere est commune tribus, secundum Magistrum. Quod probatur per auctoritatem Augustini II De Trinitate cap. 8, ubi dicit Augustinus de Filio quod mitti a Patre sine Spiritu Sancto Filius non potuit, et probat : quia Pater intelligitur misisse eum secundum quod fecit eum ex femina, quod non fecit Pater sine Spiritu Sancto ; ergo Spiritus Sanctus mittit Filium, - et constat quod ipsemet Filius mittit se, sicut habetur ab eodem Augustino et in eodem II De Trinitate cap. 8 ; ergo mittere convenit cuicumque personae.
  3. Et hoc probat Magister per rationem, quia aliter aliquid efficeret una persona Trinitatis quod non alia, cum mittere sit effectum aliquem extra causare.

 

  1. Contra istam opinionem potest argui : Si mitti importet duplicem respectum aliquo modo, aeternum et temporalem, cum non dicat respectum nisi vel ad eum cui mittitur vel ad mittentem, patet quod primus est communis tribus, quia est respectus rationis ad extra ; secundus autem realis est, aut rationis : si rationis, ergo potest esse in Patre respectu sui,sicut potest dare et dari, nam non repugnat Patri mitti propter respectum rationis tantum ; si mitti dicat respectum realem ad mittentem, puta processionem a mittente, ergo mittere non est essentiale, quia tunc Spiritus Sanctus non mitteret Filium, cum non producat eum.

9 Praeterea, mittere et mitti videntur idem significare, licet diversimode quantum ad modos grammaticales : si ergo unum connotet aliquem respectum ad intra, et reliquum connotabit, - si ergo mitti connotet produci, mittere ergo connotat producere, et ita neutrum est mere essentiale ; vel si unum non connotat respectum ad intra, nec reliquum, sed tantum respectum ad extra, - et ita utrumque erit commune tribus.

  1. Et hoc est quod sic potest argui breviter : si mitti includit produci, ergo mittere includit producere ; ergo Spiritus Sanctus non mittit Filium. quia non producit eum.

Praeterea, mittere et mitti videntur dicere relationes oppositas : ergo si mittere non includit producere, ergo nec correlativum includit correlativum.

 

  1. Videtur ergo aliter posse dici ad quaestionem. Manifestum est enim, secundum intentionem Augustini IV De Trinitate cap. 17, quod Pater non dicitur missus, sed oportet quod mitti - cum hoc quod dicit respectum ad extra - connotet processionem ad intra, et tunc rationabile videtur consimiliter dicere de mittere, quod licet principaliter dicat respectum actionis ad extra, tamen connotat respectum productionis activae ad intra : et sic neutrum erit mere essentiale, sed mitti tantum conveniet personae productae et mittere tantum personae producenti ; et ita sunt tantum duae personae mittentes (Pater et Filius), et duae tantum missae (Filius et Spiritus Sanctus), nec aliqua persona se ipsam mittit, nec procedens producentem.
  2. Huius exemplum potest haberi in alio : nam Pater dicitur creare per Verbum, et ita posset concedi Filium creare per Spiritum Sanctum ; non autem sic e converso, nam creare per Filium non dicit absolute actionem ad extra sed actionem cum auctoritate, et in hoc connotat productionem activam in operante respectu illius personae per quam quasi subauctoritate operatur. Ita posset dici quod mittere personam est operari per eam et ita operari effectum cum illa persona per modum auctoritatis, dantis illi personae actionem, quod tantum convenit personae producenti respectu personae productae, - et mitti diceret idem quod subauctoritate operari, virtute personae mittentis, quod non est nisi quando persona operans accipit ab alia virtutem agendi.
  3. Tunc ad illud quod Magister adducit pro se, de Augustino, quod Spiritus Sanctus mittit Filium et quod Filius mittit se : Posset exponi primum de Filio incarnato, non de Filio ut incarnando, quomodo Ambrosius in III libro De Spiritu Sancto cap. 2 vel 3 dicit, quod Spiritus Dei misit Filium, - sicut legimus in Isaia Spiritus Domini super me etc. : Bene dixit (dicit Ambrosius) Spiritus Domini misit me ad praedicandum, quia quasi filius hominis missus est et unctus, nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus Sanctus, sed in Christo. Illa ergo auctoritas Isaiae quae dicit Christum esse missum a Spiritu Sancto, intelli gitur de Christo homine, non autem de missione Verbi aeterni incarnandi.

Similiter posset exponi illa auctoritas quae dicit quod Filius misit se.

 

  1. Ad argumentum etiam Magistri posset dici quod consequentia non valet, quia commutatur qualiter in quid. Non enim sequitur Filius non operatur per Filium sicut Pater per Filium operatur, ergo aliquid operatur Pater quod non Filius, sed sequitur : ergo aliquo modo non operatur Filius, quia per auctoritatem, - et hoc verum est ; vel etiam si Pater mittat Filium et non Filius se, debet inferri quia auctoritas agendi effectum in creatura est in Patre, non in Filio, - et hoc etiam verum est.
  2. Licet autem haec via videatur probabilis, tamen quia auctoritates Augustini videntur sonare non tantum de Christo homine misso sed de Verbo Dei misso quia incarnando sicut ipse dicit, intelligitur missio ipsa incarnatio, ideo potest teneri opinio Magistri hoc modo, secundum Augustinum IV De Trinitate cap. 17 : Cum ex tempore cuiusquam perfecta mente concipitur, mitti dicitur ; et planius cap. 18 : Mitti est Filio cognosci quod a Patre sit, - ita Spiritui Sancto mitti est cognosci quod a Patre procedat.
  3. Mitti ergo est manifestari personam procedere, et mittere est manifestare personam procedere. Hoc manifestare est mere commune, quia tota Trinitas manifestat personam procedentem procedere ; sed manifestari personam procedere connotat personam procedere. Et si ista sunt significata vocabulorum istorum (quia significata sunt accipienda secundum usum auctorum), sequitur quod mittere sit mere essentiale, nec connotat respectum realem aeternum in mittente ; sed mitti connotat respectum in persona missa, quatenus manifestatur eius processio aeterna. Et posset quidem aliquod verbum imponi, quod significaret manifestare personam producere, et passivum eius significaret manifestari personam produci, - et illud activum esset commune tribus, passivum autem tantum competeret duabus personis, quae producuntur.

 

  1. Secundum hoc respondendum est ad argumenta quae sunt contra opinionem Magistri.

Ad primum dico quod mitti dicit respectum rationis ad mittentem formaliter : sed connotat respectum aeternum, non quidem ad mittentem quia mittens, sed ad aliquem indistincte. Unde haec propositio est neganda, quod mitti nullum respectum dicit nisi ad eum cui mittitur, vel ad mittentem, si intelligatur in quantum mittens, et hoc tam de principali significato quam de connotato ; dicit enim, connotando respectum procedentis, et hoc ad producens, - non in quantum mittens, quia et aliqua persona mittens potest esse non producens, licet semper producens sit mittens.

  1. Ad secundum concedo quod activum et passivum idem significant sub opposito modo grammaticali, licet aliquid idem posset esse connotatum in utroque quod non diversificatur penes illos modos ; manifestare quidem et manifestari - quae principaliter importantur - diversificantur penes illos modos, sed non ita hoc quod est personam procedere : illud enim est quod connotatur uniformiter, tam per activum quam per passivum. Exemplum huius in aliis : scio enim ignem calefacere, et scitur ignem calefacere. Licet hic sit variatio grammaticalis ad scire et sciri, non tamen quantum ad illud quod notatur esse terminus scire et sciri, quia illud utrobique se habet uniformiter ; et si imponeretur unum activum ad significandum hoc totum scire ignem calefacere, suum passivum non connotaret sciri ignem calefieri, sed tantum ipsum sciri per modum passivi et aliquid connotatum per modum activi, scilicet ignem calefacere.
  2. Per hoc patet ad illam confirmationem mittere et mitti sunt correlativa. Verum est quantum ad formalia significata, et utrumque dicit per se respectum rationis ; tamen unum illorum potest includere, ut connotatum, aliquod extremum relationis et reliquum non includere correlativum illius, sicut apparet in exemplo proposito, quod illud verbum sic impositum includeret calefacere et tamen verbum passivum sibi correspondens non includeret hoc quod est calefieri.

 

  1. Ad argumenta principalia.

Ad primum dico quod non omne dictum de Deo ex tempore, est commune tribus, quando importat non tantum respectum ad creaturam sed etiam cum hoc connotat respectum intrinsecum, sicut est de mitti.

  1. Ad secundum concedo quod Pater venit invisibiliter, et inhabitat, sed tamen non dicitur mitti, quia non habet de quo sit ; non enim manifestatur procedere nisi procedat. Manifestari tamen bene potest absolute vel manifestari quod producat, sed sic manifestari non notatur per mitti.
  2. Ad tertium concedo quod quaelibet persona dat quamlibet, quia dare est liberaliter communicare : quaelibet autem persona communicat se ipsam liberaliter, voluntate ut sui est ; nec sequitur ex hoc quod quaelibet mittat quamlibet, quia iam patet quod dare non includit talem respectum intrinsecum qualem includit mitti.