Distinctio VI — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO VI
Quaestio 1
1. Circa distinctionem sextam quaero utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate. Quod sic: Richardus VI De Trinitate cap. 17, post alia tractata de productione personarum, dicit: Vultis super his quae diximus audire verbum abbreviatum ? Ingenitum velle habere de se conformem atque condignum, idem mihi videtur quod gignere Filium, et tam genitum quam ingenitum velle habere condilectum, idem videtur quod producere Spiritum Sanctum. Sic, Patrem velle habere conformem, est gignere: ergo sicut voluntate vult habere conformem, ita voluntate genuit.
2. Ex eadem auctoritate arguitur sic, aliter: eodem modo concedit quod 'velle ut Patris' se habet ad gignere sicut 'velle ut est Patris et Filii' se habet ad spirare; nunc autem Spiritus Sanctus spiratur voluntate formaliter 'ut est Patris et Filii'; ergo etc.
3. Item, Augustinus Contra Maximinum libro III cap. 1 (et ponitur distinctione 20 I Sententiarum): Pater si non genuit Filium sibi aequalem, aut non voluit, aut non potuit; si non voluit, ergo invidus fuit.
Ex hoc sic : invidia enim non pertinet nisi ad illa quae voluntate subtrahuntur et voluntate possunt communicari, sicut non sum invidus si non facio te sapientem quia non possum facere scientiam in anima tua; ergo Pater voluntate genuit Filium aequalem, quia secundum auctoritatem praedictam esset invidus si non generaret Filium aequalem.
4. Item, V Metaphysicae cap. De necessario : Omne involuntarium est triste ; nihil est triste in divinis, ergo nihil involuntarium; ergo Filius voluntate generatur.
5. Item, Verbum est amor, patet, - et productus, quia secundum Hilarium nihil nisi natum habet Filius ; principium amoris producti est voluntas; ergo etc. Si dicatur quod concomitanter est amor, quia primo est notitia producta: - et idem est principium respectu primi termini formalis et cuiuscumque concomitantis istum terminum.
Contra:
6 Damascenus cap. 8 : Generatio est opus naturae ; et Magister in littera, et est Augustini Ad Orosium : Praeire scientiam voluntas non potest.
7 In ista quaestione videntur duae difficultates : una, qualiter Pater generat Filium volens, - alia, quomodo salvetur quod Pater non generat Filium voluntate ut principio productivo.
8 Quantum ad primum arguitur quod non generat Filium 'volens', sed tantum necessitate naturali (sicut ignis calefacit), licet actu generandi quasi posito voluntas Patris quasi complaceat.
9 Hoc arguitur sic : intellectio Patris praecedit aliquo modo voluntatem; sed intellectio Patris ut Patris videtur esse gignitio Verbi vel Filii; ergo gignitio Filii ut Filii praecedit quamcumque volitionem Patris. Prima est evidens, ex XV De Trinitate cap. 27.
Probo secundam, quia eiusdem potentiae non sunt duo actus, quia potentiae distinguuntur per actus, II De anima ; gignere autem Filium sive dicere Verbum - quod idem est in Deo - est potentiae intellectivae, et intelligere similiter; ergo dicere est formaliter aliquod intelligere, et non nisi Patris ut Patris generantis; ergo etc.
10. Ista ratio innititur minori falsae, scilicet de identitate intelligere et dicere,- et ex ipsa sequitur conclusio falsa, scilicet quod Pater non proprie volens dicit. Primo ergo ostendo falsitatem minoris, secundo quod illud 'consequens falsum' sequatur, tertio respondeo ad probationem minoris falsae, quarto, quomodo debet vitari illud consequens falsum, et oppositum teneri, quod est principale in isto articulo.
11. De primo, contra identitatem istorum intelligere et dicere, arguo sic : Primo : intelligere est perfectio simpliciter; dicere non; igitur non sunt idem formaliter. Probatio primae: Pater, quantum ad intellectum, est formaliter beatus intellectione, - et quantum ad voluntatem, volitione; non est autem beatus nisi perfectione simpliciter; ergo etc.
Probatio secundae : tunc Filius et Spiritus Sanctus non essent simpliciter perfecti, quia non dicunt - accipiendo hoc modo dicere - quia non exprimunt verbum.
12. Secundo sic, quia sicut in creaturis ratio actionis et factionis distinguuntur formaliter (quia actio est ultimus terminus, - factionis autem est alius terminus, productus per ipsam factionem), ita in divinis, operatio qua Pater formaliter operatur videtur distingui a productione qua formaliter producit: et hoc videtur, quia operatio habet obiectum quasi praesuppositum, productio autem habet terminum productum per ipsam. Ergo intelligere - quod est operatio Patris - non est formaliter dicere, quod est productio Filii a Patre.
13. Ad secundum, quod etiam est confirmatio primi, arguo sic: sicut in intellectu nostro habente naturaliter primam intellectionem - quae non est in potestate nostra - potest voluntas nostra complacere in illa intellectione iam posita, sed proprie loquendo non elicimus illam actionem volentes sed eam elicitam volumus esse, ita sequeretur, si formaliter intelligere esset dicere, quod Pater non gigneret formaliter volens, licet Patri ipsa gignitio quasi aliquo modo posterius complaceret.
14. De tertio, ad illam propositionem 'potentiae distinguuntur per actus', - respondeo sic, quod actio in creaturis uno modo accipitur pro actione de genere actionis, alio modo pro actu secundo, qui est qualitas absoluta, sicut expositum est prius. Unius ergo potentiae tantum est unus actus loquendo de hoc actu tantum, vel de illo actu tantum, - unius tamen bene potest esse duplex actus, quorum unus sit actio et alius sit de genere qualitatis: sicut intellectus noster, cuiusmodi est actio de genere actionis 'gignere verbum', habet tamen alium actum de genere qualitatis, scilicet illam notitiam genitam. Ita in proposito: intellectus divinus habet unum actum correspondentem intellectioni nostrae quae est qualitas, quo scilicet actu intellectus Patris formaliter intelligit, - habet etiam actum correspondentem actui de genere actionis, quo exprimit Verbum.
Aliter dicit quidam doctor quod intellectus ut est intellectus, habet illum actum qui est intelligere, - habet autem illum qui est dicere, secundum quod iam factus est in actu per intelligere: sed istud est improbatum distinctione 2, ubi argutum est quod ille actus primus - qui est intelligere - non est ratio formalis gignendi Verbum.
15. Dico ergo de quarto, quod hoc modo Pater gignit volens, quia in primo signo originis Pater intelligit formaliter, et tunc etiam potest habere actum volendi formaliter; in secundo signo originis gignit Filium: nec tamen vult illam gignitionem volitione sequente illam gignitionem, sed volitione habita in primo signo originis, qua Pater formaliter vult, praesupponendo iam aliquo modo intellectionem qua Pater intelligit, non autem gignitionem Verbi.
16. Quantum ad secundum articulum videtur quod Pater non producit Filium voluntate tamquam principio productivo, quia principium productivum unius rationis in divinis non potest habere duas productiones; nulla enim productio est ibi unius rationis nisi unica, quia adaequata; cum ergo Spiritus Sanctus producatur per modum voluntatis ut principii productivi, Filius non sic producetur.
17. Sed in isto articulo est difficultas, propter verbum Augustini, quia videtur attribuere gignitionem voluntati in nobis, ut principio productivo: IX De Trinitate cap. 8 : verbum amore concipitur ; et eodem, cap. 11: notitia placita digneque amata verbum est ; et XI De Trinitate cap.3 vel 4, vel 8 : Voluntas ipsa quomodo obiecto sensum formandum admovebat formatumque iungebat, sic aciem recordantis animi ad memoriam convertebat ; et in eodem : Voluntas illa, quae hac atque illac fert et refert aciem formandam coniungitque formatam. Sunt etiam multa similia. - Ergo vult quod voluntas habeat rationem convertentis aciem ante gignitionem et retinentis eam in actu.
18. Ita ergo videtur in Trinitate - cuius imago est in anima - quod voluntas ibi habeat aliquam rationem principii respectu productionis vel gignitionis, vel rationem alicuius superioris applicantis principium proximum ad actum suum, sicut in nobis. Confirmatur consequentia, quia sic coniungere convenit voluntati ex perfectione sua, in quantum scilicet primum in regno animae; ergo maxime convenit nobilissimae voluntati.
19. Hoc etiam arguitur in nobis, quia si gignitio nostra esset mere naturalis, nullo modo esset in potestate voluntatis, - et ita semper haberemus idem verbum, de eodem obiecto, fortius movente intellectum.
20. Quantum ad istum articulum, etsi aliqui distinguant quod ly 'voluntate' potest teneri adverbialiter, ut sit sensus, 'voluntate genuit', id est 'voluntarie genuit', - aut potest teneri ablative, et tunc notat causam et principium elicitivum respectu gignitionis, et tunc est falsa, - quidquid autem sit de ista distinctione, non videtur concedendum quod Pater Filium produxerit voluntate, ita quod voluntas sit principium proximum vel remotum. Quod non proximum, probatum est, quia principium unius rationis non est nisi principium unius productionis; quod etiam non remotum, patet, quia sicut voluntas ut est principium operativum aliquo modo, posterius operatur quam intellectus, - ita ut est principium productivum aliquo modo, posterius producit quam intellectus, et ita non erit causa superior neque prior in productione, quae est proprie intellectus.
21. Propter istas tamen auctoritates Augustini, intelligendum est quod in nobis non est tantum unicus actus intelligendi (accipiendo 'actum' de genere qualitatis), neque tantum unicus actus gignendi (accipiendo 'actum' pro actione de genere actionis), quia si esset tantum unicus actus iste et tantum unicus ille, et iste et ille essent idem, - voluntas nostra nullam causalitatem haberet, neque respectu actus intelligendi qui est de genere qualitatis, neque respectu actus gignendi qui est de genere actionis. In divinis ergo, cum non sit in Patre nisi unicus actus intelligendi, respectu illius actus voluntas Patris non habebit aliquam rationem principii vel causae, - cum etiam non sit nisi unicus actus dicendi, respectu illius voluntas non habebit rationem principii, quia voluntas - sicut operando ita principiando - sequitur aliquo modo intellectum: actus igitur dicendi praecedit omnem principiationem voluntatis. Potest tamen voluntas ut complacens - non ut principians - habere actum respectu illius gignitionis, ex hoc quod voluntas, ut operans in Patre, non praesupponit gignitionem sed tantum intellectionem illam qua Pater formaliter intelligit.
22. In nobis autem verae sunt auctoritates Augustini, quod voluntas movet aciem ad actum cognoscendi et tenet eam in eognitione, - quia posito primo actu nostro, sive de genere qualitatis sive de genere actionis, possumus habere alios actus posteriores ex imperio voluntatis; in Patre autem voluntas non admovet intelligentiam Patris ut formandam a memoria Patris, quia in Patre non est nisi unica intellectio formaliter, quae praecedit aliquo modo productionem Verbi, - nec admovet memoriam ipsi obiecto, ut gignatur Verbum.
23. Contra illud arguitur, quod Augustinus non tantum intelligit in nobis sed etiam in Deo, quia Augustinus numquam videtur assignare actum voluntati ut est tertia pars imaginis, nisi illum qui est coniungere parentem cum prole, et hoc modo habet causalitatem aliquam respectu gignitionis prolis; ergo ista pars, ut est pars imaginis, nihil repraesentabit in prototypo nisi voluntas divina aliquo modo habeat sic coniungere.
24. Respondeo. Etsi frequenter assignet voluntati illum actum - ut est pars imaginis - tamen aliquando sibi assignat alium, videlicet 'dilectionem eiusdem obiecti' quod est 'obiectum' memoriae et intelligentiae), sicut apparet XV De Trinitate cap. 20 vel 62 : Unde potest - inquit - sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici et concupisci (quae auctoritas posita est supra distinctione 3 quaestione ultima) ; ibi enim expresse ponit trinitatem in memoria, intelligentia et voluntate ut habent actum circa idem obiectum, scilicet veritatem increatam. Similiter, libro XIV cap. 8 ponit trinitatem in mente in quantum meminit sui, intelligit se et diligit se. Utrumque etiam actum simul tangit XV De Trinitate cap. 3 : Mens et notitia, qua se novit, - et amor, quo se notitiamque suam diligit.
25. Et bene concurrunt isti duo actus in voluntate nostra, quia ipsa amans obiectum, amat etiam notitiam eiusdem obiecti, et ex amore obiecti movet intelligentiam ad intelligendum illud, copulans ipsam memoriae (de qua ipsa formatur), et tenens eam in tali coniunctione, et per hoc in actuali intellectione unius obiecti.
26. Istorum autem duorum actuum voluntatis, in nobis principalior est ille qui est 'dilectio obiecti', quia ille est causa quandoque dilectionis,- actus tamen alius, scilicet 'dilectio actus', est universalior, quia respectu etiam obiecti mali diligimus actum cognoscendi, licet non obiectum, sicut dicit Augustinus IX De Trinitate : Definio intemperantiam, et hoc est verbum eius; placet mihi definire, licet non placet mihi incontinentia.
27. Voluntas ergo in nobis ut est pars imaginis repraesentat voluntatem in Deo non quantum ad actum istum copulandi, qui est voluntatis nostrae, sed quantum ad alium actum, in quantum scilicet voluntas nostra est principium producendi actum circa idem obiectum, quod fuit memoriae et intelligentiae nostrae, quia voluntas in divinis est principium producendi amorem adaequatum essentiae divinae, quae est obiectum primum memoriae divinae et intelligentiae et voluntatis, - et ille amor productus est Spiritus Sanctus, cui correspondet in nobis dilectio producta, quae dilectio frequenter ab Augustino vocatur voluntas; sed voluntas proprie in nobis - quae est potentia - non correspondet Spiritui Sancto, sed vi spirativae quae est in Patre et Filio, et hoc secundum illum actum quo voluntas in nobis habet producere amorem obiecti intellecti, non autem primo in quantum habet producere amorem notitiae genitae, nullo autem modo in quantum est causa superior notitiae genitae: siquidem, vis spirativa est principium producendi Spiritum Sanctum in divinis, qui est amor essentiae divinae, et etiam amor notitiae genitae, - licet forte secundum aliquem ordinem, - sed non est vis illa spirativa aliquo modo principium productivum notitiae genitae, quia etsi Pater in primo signo originis sit volens et in secundo gignat, tamen voluntas Patris non habet rationem principii respectu illius gignitionis Verbi. - Sic ergo patet quomodo Pater volens generat et tamen non voluntate ut principio formali elicitivo generationis.
28. Tamen, quantum ad intentionem Augustini 'de intentione copulante parentem cum prole', dicit quidam doctor quod illa intentio copulans - loquendo respectu actus sentiendi - est 'inclinatio', facta in potentia per speciem sensibilem. Unde quinque quae ponit ille doctor (videlicet obiectum sensibile, speciem, et inclinationem factam, et potentiam sentiendi, et actum sentiendi), probat per unam auctoritatem Augustini, XII De Trinitate cap. 2, et cum Augustinus enumerat 'intentionem', sensum inquiens detinet oculorum 'animi intentio' : ecce - ait iste - tertium. Quod enim 'detinet' sensum, non est nisi illa excitatio per dictam inclinationem ; vocat autem eam Augustinus (secundum eum) intentionem animi causaliter, quia per ipsam fit sensus animi intentus ad percipiendum obiectum.
29. Sed istud non est ibi ad intentionem Augustini, quia ibidem - distinguens ea ab invicem - de intentione dicit quod tertium solius animae est : igitur, secundum eum, illa intentio quae erat 'tertium' non est illa excitatio vel inclinatio, per speciem; similiter, illud 'tertium' attribuitur voluntati illi de qua dicit inferius quod voluntas hac atque illac refert aciem etc., quod non est verum de inclinatione, sed tantummodo de voluntate et potentia animae.
30. Ad argumenta principalia.
Ad primum, cum dicit Richardus hoc mihi videtur etc., - non hoc 'videtur' Augustino, quod velle Patris sit formaliter gignere, quia dicit V De Trinitate quod Spiritus Sanctus procedit quomodo datus, non quomodo natus, id est, per modum voluntatis, libere, et non per modum naturae; et ideo oportet exponere Richardum, quod intelligat 'concomitanter'.
31. Ad secundum dico quod 'invidia' non tantum est in subtrahendo illa bona quae possunt communicari actu voluntatis, immediate, sed quaecumque 'volens' potest communicare: Pater autem volens generat, ut dictum est, et ideo tenet argumentum Augustini 'de invidia'.
32. Ad tertium dico quod nihil est ibi involuntarium, et ideo generatio Filii non est involuntaria (concedo), - sed non sequitur ultra 'ergo est voluntate ut principio elicitivo' : multa enim facimus - sive voluntate praecedente sive voluntate concomitante - quorum principium immediatum non est voluntas, sed quorumdam natura, quorumdam necessitas, et quorumdam alia huiusmodi, etc.
