Distinctio XXXVII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio XXXVII

DISTINCTIO XXXVII

 

 

Quaestio Unica

 

  1. Circa distinctionem trigesimam septimam quaero utrum Deum esse praesentem ubique secundum potentiam, necessario inferat ipsum esse ubique secundum essentiam, - hoc est, utrum omnipotentia necessario inferat immensitatem.

Quod sic : Omne agens est praesens passo (secundum Philosophum VII Physicorum), et hoc immediate, si immediate possit agere in illud, - vel mediate, si agat in illud mediate ; omnipotens autem potest agere in quodlibet immediate ; ergo est praesens cuilibet immediate.

  1. Oppositum : Potest causare aliquid extra universum, et tamen ibi non est secundum essentiam.

 

  1. Responsio. Agens creatum potest agere ubi non est ; tamen communiter oportet quod sit immediatum cuilibet sibi proximo passo, in quod agat, licet quandoque non agat in illud passum actione eiusdem rationis actioni qua agit in remotum, - sicut piscis mortificans manum piscatoris, non mortificat rete.

 

  1. Quandoque autem in proximum passum non agit eadem potentia activa qua agit in remotum, licet agat alia potentia activa, - sicut corpus caeleste, generans mineram in visceribus terrae (vel aliquod mixtum, animatum vel inanimatum, hic inferius), agit sua forma substantiali, quia non substantia non potest generare substantiam, nec accidens aliquod in medio potest esse ratio generandi substantiam.
  2. Est ergo forma corporis caelestis potentia activa in remotum, absque hoc quod corpus illud agat in proximum sibi secundum eandem potentiam activam secundum quam agit in remotum, licet agat in sibi propinquum secundum aliam potentiam activam. Sed hoc accidit vel propter coniunctionem istarum duarum potentiarum activarum in eodem, quarum utraque est activa (et una habet proximum pro passo proportionato, et alia forma activa habet remotum passum proportionatum), vel accidit hoc propter imperfectionem agentis, in quo est defectus virtutis activae, propter quem defectum prius agit secundum formam imperfectiorem quam secundum perfectiorem, - sicut generans corruptibile prius alterat quam generet, propter imperfectionem illius agentis, a quo prius origine est imperfectius.
  3. Si primo tollamus concursum talium duarum potentiarum ab agente creato, et secundo tollamus ab eo illam imperfectionem (quod non oporteat prius eum producere imperfectius), non videtur aliqua ratio quare non erit praesens remoto secundum potentiam, secundum quod est modo praesens sibi in ratione potentiae activae ; et tamen non aget in propinquum nec illa potentia (sicut nec modo), nec alia, et hoc maxime si illa potentia secundum quam agit in remotum, sit simpliciter potentia activa perfecta : quanto enim perfectior est forma in creaturis, tanto videtur esse ratio agendi in remotius.
  4. Ex his ad propositum : videtur quod omnipotentia - quae est simpliciter perfecte potentia activa - non requirat actionem in unum passum prius quam in aliud, nec propter diversas potentias concurrentes in agente, nec propter priorem generationem imperfectioris. Videtur quod talis omnipotentia sit ratio agendi in quodcumque et producendi quodcumque possibile, licet per impossibile ipsum non esset ubique, - et secundum hoc videtur tenenda negativa pars quaestionis.
  5. Et confirmatur : si enim omnipotentia est voluntas ad cuius velle sequitur rem esse, cum voluntas possit aeque velle distans sicut propinquum, videtur quod si omnipotens per impossibile esset in aliquo loco determinato et non ubique, posset velle aliquid esse - in alio loco - cui non repugnaret esse, et per consequens suo velle illud haberet in illo loco esse, - et per consequens illud fieret ab omnipotente absque hoc quod omnipotens ibi esset praesens secundum essentiam.
  6. Confirmatur etiam, quia ante creationem mundi non est imaginandum vacuum infinitum, quasi ibi fuerit Deus praesens secundum essentiam, antequam produceret mundum ; immo non ut alicubi praesens secundum essentiam, fuit Deus potens facere mundum. Sicut igitur ibi praesentia immensitatis non praeexigebatur praesentiae potentiae suae, ut potentia est immo quasi potentia prius habuit terminum suum quam esset praesentia secundum essentiam, ita videtur quod modo non oporteat praeintelligere Deum in aliqua parte universi, ut ibi aliquid causet, sed magis quasi e converso - sit prius ibi secundum potentiam ut ibi aliquid causet ; et tunc licet per impossibile non esset praesens ibi secundum essentiam, posset tamen ibi aliquid causare.
  7. Ad argumentum in oppositum dici potest quod illud dictum Philosophi verum est de agentibus naturalibus, quae agunt per qualitates naturales vel per formas naturales activas, quae non sunt principia agendi in remotum, nisi sint aliae formae concurrentes quae sint principia agendi in propinquum ; ita autem non est de voluntate qua omnipotens agit.