Distinctio XLVI — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
Distinctio XLVI
DISTINCTIO XLVI
Quaestio Unica
- Circa distinctionem quadragesimam sextam quaero utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur.
Et videtur quod non : I ad Tim. 2 : Deus vult omnes homines salvos fieri ; non tamen omnes erunt salvati ; igitur etc.
- Praeterea, Matth. 23 ait Salvator illis filiis Hierusalem : Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum congregat gallina pullos suos sub alas, et noluisti ; igitur ut prius.
- Contra : Rom. 9 : Voluntati eius quis resistet ?
- Et in Psalmo : Omnia, quaecumque voluit, fecit.
- Respondeo : Voluntas Dei, quantum ad omnia, semper debet impleri, - quia sicut omnipotens potest omne possibile, ita, quando voluntas divina determinatur ad ponendum aliquid in esse ultima determinatione, illud erit ; velle autem illud voluntate beneplaciti, est velle illud ultima determinatione quae potest poni ex parte ipsius voluntatis omnipotentis, volentis effectum in esse ; ergo, respectu cuiuscumque effectus Deus est sic volens, illud erit.
- Et posset confirmari ratio, quia si causa, ultima determinatione ad aliquid determinata, non poneret effectum in esse, hoc non videretur nisi propter impotentiam eius, - ut puta quia non sufficeret ex se vel esset impedita ab aliquo alio, vel propter mutabilitatem eius antequam intelligatur poni effectus in esse ; sed omnipotens nec est impotens, nec mutabilis ; ergo etc.
- Ad primum argumentum dico quod licet illud dictum Apostoli posset exponi de distributione accommoda, pro omnibus qui salvi fient, - tamen multo melius posset exponi de voluntate antecedente, sic : vult omnes homines salvare et salvos fieri, quantum scilicet est ex parte sui, - et voluntate sua antecedente, pro quanto dedit eis dona naturalia et leges rectas, et adiutoria communia, sufficientia ad salutem.
- Sicut de rege, statuente bonas leges et praefigente ministros ad custodiam illarum legum, posset dici quod vult omnes subditos suos pacifice vivere et quiete, quantum in ipso est, et tamen si aliquem videret tribulari iniuste, non oporteret quod rex statim intromitteret se ad faciendum istum quiete vivere nisi devolveretur ad ipsum per querimoniam de facto (vult quidem ille quemlibet vivere pacifice et quiete antecedenter, non tamen vult quemcumque immediate ita vivere), - ita dico in proposito quod etsi Deus non habeat voluntatem beneplaciti ad istum salvandum, tamen vult isti illa adiutoria communia ad salutem, quibus iste etiam potest sufficienter bene vivere et salvari ; propter quae potest dici quod quantum est ex parte sui, vult omnes salvos fieri.
- Ad secundum Magister exponit (et bene), non quod omnes voluit implere voluntatem Christi, sed quod omnes quos ipse congregavit, congregavit sua voluntate. Vide expositionem Magistri et nota eam.
