Distinctio XLVII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio XLVII

DISTINCTIO XLVII

 

 

Quaestio Unica

 

  1. Circa distinctionem quadragesimam septimam quaero utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae.

Quod sic : Quia aliter non videtur Deus hunc certitudinaliter scire peccaturum (nescit enim futurum contingens sine determinatione voluntatis suae) ; sed circa peccatorem non videtur habere aliquem actum nisi permittere eum peccare (neque enim habet, respectu illius, velle vel nolle) ; ergo si permittere non sit aliquis actus, non erit Deus certus de peccato istius futuro, quia non erit aliqua determinatio voluntatis suae ad illud futurum contingens certitudinaliter cognoscendum.

  1. Contra : Permissio enumeratur cum aliis signis voluntatis divinae ; sed praeceptum non est aliquis actus elicitus voluntatis divinae ; ergo multo fortius nec permissio.

 

  1. Respondeo : In nobis potest distingui duplex actus voluntatis, velle scilicet et nolle, et uterque est positive actus ; et si sint circa obiectum idem, sunt contrarii actus, - qui et exprimuntur aliis vocabulis, quae sunt amare et odire.

 

  1. Et utrumque in nobis potest distingui, ut velle distinguatur in velle efficax et remissum : ut dicatur velle efficax quo voluntati non tantum complacet esse voliti, sed si potest statim ponere volitum in esse, statim ponit ; ita etiam nolitio efficax dicitur qua non tantum nolens impedit aliquid, sed si possit, omnino illud destruit. Voluntas remissa est qua ita placet volitum, quod tamen voluntas non ponit illud in esse, licet possit ponere illud in esse ; nolitio remissa est qua ita displicet nolitum quod non prohibeat illud esse, licet possit.
  2. In nobis igitur nolitio remissa - proprie dicta - videtur esse permissio alicuius mali quod scio : non enim dicor permittere illud de quo nihil scio, vel illud quod ita fit ab alio quod placet mihi, sed illud quod scio ab alio male fieri, sed non prohibeo, hoc permitto.
  3. Signum volitionis efficacis, si fiat immediate a voluntate, est adimpletio, - si per alterum, est praeceptum ; et volitionis remissae - in nobis - forte est consilium signum, vel persuasio sive monitio. Et signum nolitionis remissae est permissio vel dissuasio, et signum nolitionis efficacis est prohibitio.
  4. Sed ista distinctio posset poni in Deo, ita quod sicut unus actus eius est velle (et nolle et hoc sine contrarietate vel dissimilitudine in illo actu in se), ita poneretur super quaedam obiecta eius volita velle efficax, et similiter nolle suum super quaedam obiecta nolita, efficax, - super quaedam autem non. Et tunc posset dici nolitio Dei remissa respectu illorum obiectorum, quae ita nollet quod tamen nollet ea prohibere ; et haec nolitio Dei potest dici permissio eius, - et ita actus in Deo, in quantum transit super obiectum, sic se habet ad voluntatem divinam.
  5. Si autem istud non placet (pro eo quod nolitio cuiuscumque positi in esse, videretur esse cum aliqua tristitia et cum aliqua imperfectione ipsius volitionis et voluntatis), tunc potest dici quod permissio extra (vel signum) est quod effectus sit, quod tamen est contra praeceptum divinum, - et ista est permissio quae est signum voluntatis divinae ; huic autem non correspondet aliquid in ipsa voluntate divina nisi non velle prohibere aliquid fieri, sive non nolle, quod est negatio actus divini positivi et per consequens non est positivus.
  6. Et quod dicitur volens sinere, hoc potest intelligi non quod habeat velle rectum circa illud quod permittit, sed actum reflexum : offert enim voluntati suae hunc peccaturum vel peccare, et primo voluntas eius circa hunc non habet velle (velle enim ipsum habere peccatum non potest) ; secundo potest intelligere voluntatem suam non volentem hoc, et tunc potest velle voluntatem suam non velle hoc, - et ita dicitur volens sinere et voluntarie sinere, volens permittere et voluntarie permittere. Sicut ex alia parte, praesentato sibi Iuda : primo Deus habet non velle sibi gloriam, et non primo nolle (secundum illam ultimam positionem, distinctione XLI) ; et potest tunc secundo reflectere super istam negationem actus, et velle eam, - et ita volens (sive voluntarie) non eligit Iudam finaliter peccaturum et nolitionem gloriae, sed non volitionem gloriae.
  7. Ad primum argumentum dictum est distinctione XLI quomodo non est praevisio Dei de peccato futuro per hoc solum quod scit se permissurum hunc peccare finaliter (et sic finaliter damnandum), sed cum hoc requiritur quod sciat se cooperaturum isti in actu peccandi, et non cooperaturum ad actum illum cuius omissio est peccatum omissionis ; concomitatur tamen utramque istarum permissionum Deum praevidere se non velle hunc peccare, - et ita patet quomodo permissio divina sit actus voluntatis et quomodo non.