Distinctio XXII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio XXII

DISTINCTIO XXII

 

 

Quaestio Unica

 

  1. Circa distinctionem vigesimam secundam quaero utrum Deus sit nominabilis a nobis viatoribus aliquo nomine significante essentiam divinam in se, ut est haec.
  2. Dicitur quod sicut Deus intelligitur a nobis, ita potest et a nobis nominari. Secundum ergo quod diversimode aliqui sentiunt de cognitione Dei ab intellectu viatoris, ita consequenter dicunt diversimode de possibilitate etiam nominandi Deum, - et qui negat conceptum communem univocum Deo et creaturae et ponit duos conceptus analogos (quorum scilicet alter, qui est creaturae, attribuitur alteri, scilicet illi qui est Dei), dicet secundum hoc consequenter, quod Deus est nominabilis a viatore nomine exprimente illum conceptum analogum.
  3. Sed contra istam opinionem specialiter arguo, quia omnis conceptus realis possibilis haberi de essentia divina, natus est fieri in intellectu virtute illius essentiae (probatur, quia etiam quodcumque obiectum intelligibile minimum, natum est facere conceptum omnem realem possibilem haberi de eo) ; sed secundum istos tantum unicus conceptus natus est haberi de essentia divina virtute eius, licet intellectus negotians possit plures conceptus causare et fabricare circa illud obiectum ; ergo quodcumque obiectum potest facere conceptum realem in intellectu de Deo, potest facere illum unicum conceptum quem illa essentia esset nata de se facere : sed ille unicus, est huius essentiae ut haec est, ergo quodcumque obiectum facit aliquam notitiam de Deo in intellectu nostro, faciet - secundum istam opinionem - conceptum eius ut est haec essentia, et ita nominabilis erit a viatore nomine significante hanc essentiam ut haec est.

 

  1. Potest dici ad quaestionem breviter quod ista propositio communis multis opinionibus - scilicet quod sicut intelligitur, sic et nominatur - falsa est si intelligatur praecise, quia distinctius potest aliquid significari quam intelligi.
  2. Quod videtur persuaderi ex hoc, quod cum substantia non sit intelligibilis a viatore nisi in communi conceptu entis (sicut probatum est distinctione III), si non possit distinctius significari quam intelligi, nullum nomen impositum a viatore significaret aliquam rem de genere substantiae, sed sicut praecise concipitur ab intellectu viatoris aliqua proprietas a qua imponitur nomen (quae proprietas communiter exprimitur per etymologiam nominis), ita praecise talis proprietas significaretur per nomen : puta, per nomen lapidis non significaretur aliquid de genere substantiae, sed tantum aliquid de genere actionis, puta laesio pedis, quam exprimit etymologia et fuit a qua nomen imponebatur.
  3. Et ita potest argui de omnibus aliis nominibus, impositis rebus de genere substantiae, quod nullum illorum significat aliquid nisi proprietatem accidentalem aliquam quae intelligebatur ab imponente, - vel oportet dicere quod nomen distinctius significat quam intellexit imponens.

 

  1. Qualiter autem hoc sit possibile, potest intelligi sic, secundum viam Augustini VI De Trinitate cap. 6, qua probat compositionem in omni creatura. Nam concipiuntur ab aliquo multa accidentia, concurrentia in eodem, puta talis quantitas et talis qualitas, - et probatur neutrum illorum esse alterum, quia utrumque illorum manet sine altero ; probatur etiam utrique illorum aliquid aliud esse subiectum commune, quia utrumque illorum potest destrui altero non destructo : ergo aliquid concluditur esse subiectum utrique, ut qualitati et quantitati, - illud autem quod subest, non concipitur in conceptu quiditativo nisi entis, vel huius entis. Et cum frequenter contingat quod talis quantitas et talis qualitas coniunguntur in aliquo et alibi non coniunguntur, et hoc non est ex natura qualitatis et quantitatis, ut praeostensum est, - concluditur quod hoc est ex natura illius tertii, in quo fundantur ambo ista ; non autem coniunguntur talia in isto toto, qualia in illo : ex quo enim diversimode coniunguntur in diversis, concluditur substratum istis esse diversum a substrato illis, et ex hoc concluditur hoc esse aliud ab alio tertio. Sed isti alii, sic distincto (quidquid sit illud quod est cum istis coniunctis, quae intelliguntur), imponitur nomen aliquod ; illud videtur esse proprium signum huius, sub ratione qua hoc est, ita quod imponens nomen, intendit illam essentiam de genere substantiae significare : et sicut intendit significare, ita nomen quod imponit est signum, et tamen ipse non intelligit illud distincte, quod distincte intendit significare per hoc nomen vel hoc signum.
  2. Exemplum etiam esset : si quis imponeret characteres hebraeos, nesciens voces hebraeas in particulari, - sciens tamen quod aliqua vox est prima et aliqua secunda et aliqua tertia, imponeret sic aliqua est prima, et quaecumque sit illa, volo quod significetur tali nomine et tali charactere, illi characteres essent signa illarum vocum hebraearum, quas aliquis hebraeus distincte cognosceret obiectis sibi talibus signis, non hebraeus autem etsi intelligeret quid significaretur per istas figuras, non tamen illud quod significatur distincte cognosceret, sed tantum in ratione primae vocis vel secundae.

 

  1. Breviter ergo potest dici quod ad minus nomina multa imponuntur quae significant Deum in communi, quia sic potest naturaliter concipi a viatore, ut patet distinctione III ; vel si verum est quod distinctius potest significari quam concipi, potest Deus nominari a viatore nomine significante hanc essentiam.

 

  1. Quomodocumque autem sit de istis, verisimile est Deum nominari tali nomine, et hoc sive illud nomen sit impositum ab ipso Deo, vel ab angelo cognoscente ipsum, vel a viatore. Verisimile est enim quod multa nomina sunt in sacra Scriptura, distincte illam essentiam significantia, - sicut iudaei dicunt de nomine Dei quo vocant eum Tetragrammaton, et videtur Deus dicere Ex. 3 : Haec dices filiis Israel : Qui est, misit me ad vos, hoc est nomen meum ; et alibi : Ego sum Deus Abraham etc., hoc est nomen meum ; et : Nomen meum magnum Adonai non indicavi eis.
  2. Est ergo Deus nominabilis a viatore nomine significante proprie essentiam divinam ut est haec essentia, quia viator potest uti illo signo et intendere exprimere significatum illius signi, sive ipse imposuerit illud signum sive alius quicumque qui cognovit significatum ; et tali etiam signo vel nomine potest viator uti tamquam nomine, licet non potuerit illud imponere tamquam signum. Et si illa propositio esset vera quod nullum nomen potest imponi alicui distinctius quam intelligatur, haec tamen est falsa quod nullus potest uti nomine, distinctius significante rem, quam ipse possit intelligere ; et ideo simpliciter concedendum est quod multis nominibus potest uti viator, exprimentibus essentiam divinam sub ratione essentiae divinae.