Distinctio XXIV — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XXIV
Quaestio Unica
- Circa distinctionem vigesimam quartam quaero utrum in divinis sit proprie numerus.
- Respondeo : Aut ponitur quod numerus habeat unitatem formalem, respectu cuius formalitatis unitates sunt materiales et sicut materia illius formae, - aut ponitur quod numerus est unus tantum aggregatione unitatum, sicut acervus lapidum dicitur unus aggregatione lapidum.
- Quod horum verum sit, alias dicetur, quando tractabitur de numeris.
- Primo modo dico quod numerus non est in divinis, quia quaelibet persona divina est infinita et quaelibet proprietas personalis est eadem infinito. Sed nihil quod est formaliter ex se infinitum, vel idem infinito, est potentiale vel pars alicuius, (quia tunc esset aliquid maius infinito quia totum esset maius infinito, si tantum pars eius esset infinita), et ideo illam positionem tenendo non erit numerus in divinis.
- Si secunda positio vera est, scilicet quod numerus est tantum unus aggregatione unitatum, cum aggregata sint simpliciter diversa, ita quod non faciunt nec sunt aliquid per se unum (immo sunt minus unum quam illa quae sunt unum per accidens) et quae sunt in divinis, sunt aliquid idem alicui vere uni, quod est essentia, - sequitur quod nulla est aggregatio ibi rei ad rem, et ita nullus est ibi numerus secundum illam secundam positionem.
6 Si tamen numerus habeat esse in intellectu tantum, simul concipiente plura una vel plures unitates, cum intellectus aliquis possit concipere tres personas simul vel unam solam (non concipiendo tres personas) et non sit conceptus ita perfectus et completus concipiendo unam personam sicut concipiendo tres personas (unde aliqui distincti articuli fidei respiciunt distinctas personas), posset poni quasi unus totalis conceptus Trinitatis in intellectu.
7 Sed omittendo an numerus sit in intellectu, et loquendo de numero in re, - dico quod numerus simpliciter non est in divinis tenendo alterutram illarum duarum opinionum primarum. Conceditur tamen ibi numerus secundum quid (scilicet cum hac de terminatione personarum), quia ibi fit abstractio illius - in numero quod non dicit imperfectionem (scilicet distinctionis) ab eo quod notat imperfectionem (aut in utroque numeratorum, aut saltem in altero), scilicet a potentialitate si numerus est unus secundum formam, vel a diversitate si numerus est unus per aggregationem unitatum plurium. Bene tamen conceditur ibi distinctio sine diversitate vel potentialitate (vel etiam aggregatione), quae dicunt imperfectionem aliquam in unitate.
