Distinctio XIII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XIII
Quaestio Unica
- Circa distinctionem decimam tertiam quaero utrum Spiritus Sanctus sit genitus, sive utrum productio Spiritus Sancti sit generatio vel distinguatur ab ea.
Quod sit generatio, probatur. Quia generatio in creaturis per hoc distinguitur ab aliis mutationibus, quod est ad substantiam, vel per hoc quod ea producitur aliquid in esse substantiae ; spiratione producitur Spiritus Sanctus in esse divino, sicut filiatione vel generatione producitur Filius ; igitur productio Spiritus Sancti est generatio.
Confirmatur ratio, quia mutationes et motus distinguuntur per terminos formales eorum, secundum Philosophum V Physicorum ; sed formalis terminus spirationis Spiritus Sancti est idem cum formali termino generationis, quia essentia communicatur utrique ; ergo spiratio est generatio.
- Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem, - ergo quae eidem sunt univoca, inter se sunt univoca ; generatio et spiratio sunt univocae productiones comparando ad idem tertium, ut ad Patrem, quia dictum est supra distinctione VII quod utraque productio est univoca in se ; ergo istae erunt univocae productiones inter se, et ita unius rationis.
- Praeterea, differentia realis non dependet a differentia rationis, quia est perfectior ; sed differentia principiorum istarum productionum - quae sunt natura et voluntas - est tantum differentia rationis, quia differentia realis absolutorum non videtur posse stare cum simplicitate divina ; ergo distinctio istarum productionum, quae praeexigit illam, tantum erit rationis.
- Probatur etiam minor aliter, dupliciter :
Primo, quia alias inter intellectum et intelligere in Deo erit realis relatio, et ita distinctio realis. Consequentia prima probatur, quia ubicumque intellectus ex natura rei distinguitur ab intelligere, intellectus recipit intelligere (vel est ratio recipiendi ipsum), et ita ibi erit relatio recipientis ad receptum ; et confirmatur, quia si intellectus in Deo non sit ratio recipiendi intelligere, non magis proprie dicetur Deus intelligere intellectu quam voluntate. Ita etiam potest argui de relatione prioris, quia principium est prius illo, respectu cuius est principium.
- Secundo probatur minor, quia absolute intellectus est principium quo respectu intellectionis, et in eliciendo et in recipiendo, et ita erunt inaequalia, quia alterum excedit reliquum ; ergo eodem addito utrobique, intellectus infinitus erit sic principium respectu intelligere infiniti, et ita erit ibi relatio realis.
- Contra : Augustinus V De Trinitate cap. 17 : Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio non quomodo natus, sed quomodo datus.
- Hic sunt multae viae ponendi et multi modi, quibus distinguantur istae productiones.
- Uno modo ponitur istas productiones distingui per terminos formales qui sunt personae productae.
- Et confirmatur ista positio per illud V Physicorum, ubi motus distinguuntur per terminos, ut videtur, quia alius terminus est alterius motus ; et licet istae productiones non sint motus nec mutationes, sunt tamen quasi viae quaedam ad personas ; ergo per ipsas distinguuntur.
- Contra : non habent esse per terminos, ergo nec distinctionem.
Antecedens patet, quia termini habent esse ex se formaliter ; consequentiam probo, quia ab eodem habetur esse et distinctio.
- Item, illud de V Physicorum est ad oppositum : non enim motus distinguuntur penes terminos nisi quia formae fluentes sunt eiusdem rationis cum formis terminantibus ; sed hic non est fluxus eiusdem rationis cum termino, - neque etiam via, quae est quasi fluxus, est eiusdem rationis omnino cum terminis formalibus, quia terminus formalis est essentia, via sive productio - quae est quasi via - est relatio.
- Alio modo ponitur istas productiones distingui per hoc quod una productio est ab una persona, et alia a duabus personis.
- Contra hoc, quia si idem sit principium formale producendi aliquid, propter esse eius in hoc supposito vel in illo non erit principium productionis alterius rationis, quia albedo in lapide et in equo est principium immutationis visus eiusdem rationis ; ita etiam si eadem albedo esset in duobus et in uno, esset principium immutationis unius rationis. Istae autem productiones ita distinguuntur quod non sunt eiusdem rationis, ergo oportet istius distinctionis assignare aliam rationem quam unitatem vel dualitatem suppositorum agentium.
- Item, secundum istam viam possent poni infinitae personae in divinis : posset enim poni quarta persona a tribus, et quinta a quattuor personis, nec esset aliqua ratio trinitatis in personis divinis si tantum esset distinctio per unitatem suppositi agentis, vel pluralitatem, et non esset distinctio per rationes producendi.
- Item, omnis distinctio reducitur ad aliqua primo diversa, quae essent distincta si per impossibile essent ab omnibus aliis separata, - ergo ista distinctio est per aliqua talia, quae essent distincta omnibus aliis per impossibile praetermissis, quae etiam se ipsis sunt primo diversa ; talia non sunt unitas vel pluralitas suppositorum agentium, si non sit aliqua alia distinctio in principiis agendi ; ergo etc. Circumscripto enim omni alio ab unitate vel dualitate suppositorum, non videtur quod ista unitas vel pluralitas sit prima ratio distinguendi productiones.
- Aliter ponitur istas productiones distingui quia una est cum alia et cum opposito eius, ita quod ratio distinctionis relationum disparatarum est distinctio relationum oppositarum, quatenus scilicet una relatio disparata secum compatitur duas alias relationes oppositas, - sicut vis spirativa stat cum generatione activa et passiva, et ideo distinguitur ab utraque illarum.
- Contra istud potest argui sicut contra opinionem praecedentem : non enim assignat ista positio quare non possunt esse infinitae personae, quia semper posterior relatio posset stare cum relationibus oppositis prioribus ; praeterea, non esset primo diversitas inter hanc productionem et illam per hoc quod ista productio esset cum una et sua opposita, et alia non stat cum sua opposita, et ita ista non esset prima ratio distinctionis, quia prima ratio distinctionis est aliqua ratio primo distinctorum.
- Contra istam viam, et aliam praecedentem simul, arguo sic : Quaero quare spiratio activa potest stare cum generatione activa et cum generatione passiva, et generatio activa non potest stare cum generatione passiva ?
Nulla est ratio, nisi propter distinctionem spirationis activae a generatione activa. Ideo enim aliquid est compossibile vel incompossibile alicui, quia ipsum est tale in se, et non e converso, quia veritas negativae firmatur et fundatur super veritatem affirmativae : ideo enim homo non est asinus, quia homo est homo, - II Perihermeneias, in fine, et IV Metaphysicae. Prius ergo est aliqua distinctio generationis activae et spirationis activae, propter quam est incompossibilis generationi passivae et illa non, quam sit ista compossibilitas et incompossibilitas. Ergo illa compossibilitas et non compossibilitas non est prima ratio distinctionis productionum.
- Praeterea, istae productiones distinguuntur quia altera est per modum naturae et altera per modum voluntatis ; haec autem distinctio productionum non est praecise a suppositis producentibus, nec quia una stat cum alia et altera cum alia, sed sumitur ex distinctione principiorum productivorum, quae habent oppositos modos principiandi ; ergo etc.
- Respondet hic opinans quod productio una est per modum naturae et altera per modum voluntatis non quod una persona producatur naturaliter et altera non, sed quia productio una est similis productioni naturali et alia est similis productioni voluntariae. Naturale enim agens producit non praesupponens aliam productionem, et hoc in communi loquendo, licet per accidens unum naturale agens praesupponat aliud producens prius ipso ; ita enim productio Filii est per modum naturae, quia non praesupponit aliam productionem. Productio enim voluntatis praesupponit aliam productionem, illam videlicet quae est per modum naturae et intellectus : et ita productio Spiritus Sancti est per modum voluntatis, quia Spiritus Sanctus producitur simili modo illi productioni quae proprie dicitur esse productio voluntatis, scilicet praesupponendo aliam productionem.
- Ista expositio non videtur valere secundum intentionem sanctorum, attribuentium istas productiones proprie intellectui et voluntati ; quia si tantum debeant intelligi distingui per hoc quod una praesupponit aliam productionem et alia productio nullam praesupponit, non videtur ratio quare ex productionibus Filius sit magis Filius vel Verbum - ex vi suae productionis - quam Spiritus Sanctus, nec quod Spiritus Sanctus ex vi productionis suae magis sit amor quam Filius, quod videtur absurdum.
- Item, multae aliae productiones possunt poni, vel praesupponentes vel non praesupponentes productionem aliam, - sicut productio per modum artis videtur aliam productionem praesupponere, scilicet productionem verbi interioris in mente artificis ; ergo Spiritus Sanctus posset dici produci per modum artis, quod est falsum.
- Et probatur, sicut argutum est distinctione II et X : ex quo in Deo proprie est intellectus et voluntas, et utrumque est principium sufficiens productivum cum obiecto sibi praesente, vere producetur persona per actum intellectus ut principii productivi, et alia persona per actum voluntatis ut principii productivi, - et non tantum metaphorice, propter talem similitudinem extraneam, scilicet produci, alia praesupposita vel non praesupposita.
- Aliter dicitur quod istae emanationes distinguuntur per relationes oppositas, scilicet prioris et posterioris, quia una productio naturaliter est prior alia.
25 Contra. Ista distinctio non est prima. Oportet enim dare aliquam causam quare una est naturaliter prior altera ; nec est alia ratio, nisi : vel quia ista est talis productio et illa talis, vel ex parte principiorum productivorum, vel ex parte suppositorum agentium.
- Praeterea, relatio non distinguitur primo et praecise a relatione per relationem, quia relatio non refertur primo ; ergo cum istae emanationes sint relationes, non distinguuntur primo ab invicem per alias relationes, scilicet per relationes prioris et posterioris : et patet quod istae relationes sunt aliae a relationibus originis, quia sunt inter alia extrema, nam relatio originis est inter producens et productum, relatio prioris et posterioris est inter originem et originem.
- Aliter dicitur quod istae emanationes distinguuntur penes principia formalia elicitiva quae ponuntur esse rationes personarum agentium, puta vis generativa et spirativa.
- Sed istud improbatum est distinctione VII, sive intelligatur de principio elicitivo sive de principio terminativo.
- Et praeter hoc, quomodo distinguuntur istae relationes, ut per eas distinguantur relationes oppositae ?
Istae enim videntur minus distinctae quam relationes oppositae, quia istae possunt concurrere in eadem persona (puta in Patre), illae non possunt, quia nulla eadem persona duobus modis producitur ; manifestius ergo est illas emanationes distingui, quam relationes oppositas ex parte productivi. Ergo assignare istarum distinctionem per illas, est assignare differentiam vel distinctionem magis manifestam per distinctionem minus manifestam, - et etiam non per intrinseca, quia relativa non sunt intrinseca suis correlativis.
- Aliter ponitur quod distinguuntur penes principia distincta secundum rationem, puta penes naturam et voluntatem, quae habent principiare distinctas emanationes, - et tamen ipsa in essentia non distinguuntur nisi sola ratione, sicut probatum est in quaestione De attributis distinctione VIII.
- Contra istud : distinctio realis non necessario praeexigit distinctionem rationis ; sed distinctio istarum emanationum per te necessario praeexigit distinctionem principiorum elicitivorum ; ergo ista si est realis, non est tantum per illam quae est tantum rationis.
- Maior istius rationis ab aliquibus negatur, et ponitur instantia de ideis, quae tantum differunt ratione, et creaturae differunt realiter, - et tamen distinctio realis creaturarum necessario praesupponit distinctionem rationis idearum.
- Contra istud arguitur, - et primo probatur maior, et secundo excluditur illa instantia.
- Maior probatur secundum istum intellectum, quod differentia rationis in causa non erit propria ratio distinctionis realis in effectu. Quia si sic, sit a causa, et diversae rationes sub quibus causat sint b et c ; causata autem sint d et e. Tunc sic : si b et c sint propriae rationes ipsius a in quantum causat d et e, ergo a in quantum est sub b, est propria causa ipsius d, - nam si non, non magis est differentia ista ratio causandi distincta quam si ipsa differentia non esset, quia neutra ratio est propria ratio approprians causam ad hunc effectum ; qui ergo concedit quod causa, in quantum sub b et c, causat d et e, habet concedere quod utraque ratio sit propria ratio causae respectu sui proprii effectus. Sed istud consequens est falsum quia a in quantum est sub b, est propria causa ipsius d, quia ens in quantum est sub b quod est tantum ens rationis - habet tantum esse in intellectu, quia ens rationis non causatur ab obiecto nisi in quantum cognitum, et ut sic, non habet esse nisi in intellectu, quia est ens deminutum, ex VI Metaphysicae. Nihil autem secundum quod est ens deminutum, est propria ratio entis veri et propria causa entis perfecti : et istud probatur, quia omne causans verum ens oportet quod habeat aliquod esse exsistentiae, in quantum est causa ; ens autem deminutum, quod scilicet est ens cognitum, non habet esse realis exsistentiae ; ergo nec in quantum tale, potest esse causa propria alicuius realis entis.
- Et si dicas quod licet non habeat esse exsistentiae sui, tamen habet esse exsistentiae intellectus in quo est, quod esse intellectus participat in quantum habet esse in ipso intellectu, - contra : ex hoc sequitur quod nulla causatio competit enti cognito, in quantum tale, nisi virtute exsistentiae actualis ipsius intellectus, in quo habet esse exsistentiae actualis secundum quid ; et tunc ultra, voluntas non erit principium spirandi nisi in quantum participat rationem intellectus, et tunc intellectus divinus magis erit ratio spirandi quam voluntas ; et ita sequitur ultra quod intellectus respectu generationis Verbi erit duplex principium, videlicet immediatum, in quantum est principium productivum, - et mediatum, in quantum est ipsum principium operativum, per cuius operationem ipsum habet esse in quantum productivum, sicut cognitum in quantum cognitum habet esse participatum ipsius cognoscentis. Quod si non attribuas talem actionem realem ipsi intellectui exsistenti, sed obiecto habenti esse deminutum in intellectu, - sequitur quod actio realis esset eius quod nihil minus est tale si illud omnino non esset, nam non repugnat alicui quod sit ens cognitum, licet nullum verum esse et reale in se habeat.
- Si dicatur hic quod intellectus divinus nihil cognoscit hic nisi intuitive, et ita illud quod habet esse cognitum in hoc intellectu in quantum tale - habet esse verae exsistentiae, non autem tale esse habet quod est cognitum intellectione vel cognitione abstractiva (qualis est intellectio mea de rosa non exsistente modo, quae non est intuitiva), - contra : illa ratio quae ponitur propria principio in quantum principiat, ponitur causari per actum intellectus in obiecto cognito ; intellectus autem divinus nihil causat in essentia divina ut exsistens est (sicut concedunt illi de opposita opinione, quod nulla est ibi differentia rationum in essentia ut exsistens est, sed tantum ut cognita est), et patet per se, quia quidquid est in essentia ut exsistens est, esset in ea si per impossibile non esset intellectus negotians circa ipsam.
- Praeterea, secundo - essentia divina, ut in Filio et Spiritu Sancto, habet naturaliter prioritatem aliquam ad intellectionem simplicem illius essentiae ; sicut enim ipsa ut in Patre nata est movere intellectum Patris ad simplicem intellectionem sui, ita ut in Filio nata est movere quemcumque intellectum ad sui intellectionem simplicem, quia secundum Augustinum XV De Trinitate omnia videt Pater in Filio sicut in se ipso. Si autem essentia ut in Filio habet talem prioritatem circa talem intellectionem simplicem sui, ergo ipsa ut in Filio praecedit naturaliter omnem rationem quam potest intellectus negotians fabricare circa ipsam ; igitur nulla ratio fabricabilis circa eam, naturaliter praecedit eam ut in Filio, - alioquin esset circulus in prioritate naturali, quia et illa ratio causata per intellectum naturaliter praecederet esse eius in Filio, et e converso.
- Si autem dicas quod essentia in Patre praecedit naturaliter omnem rationem producibilem circa ipsam, sed ut in Filio sequitur aliquam rationem iam productam in eo, per actum intellectus paterni, - et tunc non est circulus eiusdem ad idem secundum eadem extrema, vel secundum eandem exsistentiam sive secundum exsistentiam in eodem, quia essentia secundum exsistentiam in uno supposito sequitur, in alio praecedit :
- Contra istam responsionem arguo sic : unius causae, in uno ordine causandi, est una per se ratio causandi, - ergo multo magis in divinis, ubi est primitas principiandi, oportet ponere unam rationem per se principiandi ; ergo ratio principiandi generationem Verbi erit aliqua una ratio realis per se. Res autem et ratio non faciunt unum per se, quia nec passio aliqua consequens rem ex natura rei, potest facere unum per se cum subiecto cuius est effectus ; ergo nec multo magis ratio quae non consequitur rem ex natura rei, sed tantum consequitur eam per actum intellectus. Ergo alterum istorum erit praecise principium quo - ipsi Patri - producendi, non ratio sola, quia ipsa non est formaliter infinita : probatio, quia nec relatio realis est formaliter perfectio infinita, quia tunc aliqua persona in divinis non haberet omnem perfectionem infinitam formaliter ; ergo multo magis nec ens rationis potest esse formaliter infinitum, et per consequens non est principium producendi quo suppositum infinitum ; ergo sola res, cui attribuitur ista ratio, erit principium producendi suppositum infinitum. Sed in quocumque est principium quo alicuius productionis, ei est principium producendi, si illud suppositum conveniat tali productioni ; conveniens autem suppositum in divinis ad producendum talem personam in divinis est quod non habet talem naturam productione ista, nec aliqua productione priore ista : talis est Pater ; igitur sola res erit sibi principium quo producit, et nullo modo ratio illa.
- Praeterea, quarto : in divinis illud quod non est formaliter idem alicui, non est vere idem sibi nisi vel utrumque sit formaliter infinitum vel alterum, vel saltem utrumque sit vere idem alicui formaliter infinito. Sed istae rationes, quae ponuntur quasi appropriantes principium productivum duarum personarum, non sunt formaliter eaedem, quia tunc non essent distinctae rationes ; nec sunt vere eaedem alicui formaliter infinito, quia tunc essent in illo formaliter infinito ex natura rei, sicut sapientia est in deitate formaliter ex natura rei ; nec altera illarum est formaliter infinita, sicut probatum est in praecedente ratione. Ergo nulla illarum est vere eadem alteri, aliquo modo. Ergo eo modo quo ambae sunt ibi, ita sunt vere distinctae quod videntur obviare summae simplicitati, qualiscumque ponatur entitas earum, quia nihil potest poni esse ibi - secundum quamcumque entitatem quod non sit simpliciter idem alteri, propter simplicitatem illius essentiae.
- Istam instantiam excludo, - primo, quia videtur esse ad oppositum : si enim distinctio creaturarum necessario praesupponeret distinctionem idearum, ac per hoc Deus sub ratione unius ideae esset propria ratio et propria causa unius ideabilis, hoc ideo esset quia esse deminutum Dei, scilicet esse cognitum, est simpliciter perfectius et prius naturaliter esse perfecto ideati, quia ideata sunt respectu Dei artificialia, et esse cognitum artificialis vel exemplaris - in quo exemplatum vel artificiatum habet esse - est simpliciter prius ipso esse exsistentiae ipsius ideati. Sed ista ratio omnino deficit in personis divinis, quia esse cognitum essentiae non potest esse prius naturaliter perfecto esse ipsius essentiae in se ; et ideo licet illa prima maior falsa esset - ad cuius probationem appositae sunt quattuor rationes - in agente artificiali, non tamen esset falsa in productione naturali ubi esset communicatio eiusdem naturae (sicut est in proposito), quia ibi non videtur quod aliquod esse cognitum posset naturaliter praecedere naturale esse ipsius naturae.
- Praeterea, instantia illa sumit falsum de ideis, quia illa distinctio rationis in Deo non necessario praesupponitur ipsis ideatis distinctis, nec Deus sub rationibus idearum est propria causa diversorum ideatorum, sicut patebit inferius distinctione XXXV De ideis et XLV De voluntate.
- Alia est opinio ad quaestionem, quae ponit quod essentia sub ratione una, omnino indistincta, est principium istarum productionum : quia sicut duo limitata possunt esse principia duorum actuum, ita idem illimitatum, continens in se virtualiter illa plura, potest esse principium proprium eorundem actuum, et sub nulla ratione distinctionis in eo, sed ex sola illimitatione sui ipsius, ut indistinctum est, - sicut patet de sole respectu multorum generabilium in istis inferioribus.
- Et confirmatur ista positio, quia oportet ponere essentiam divinam immediate habere sapientiam et bonitatem, et esse quodammodo quasi radicem et principium istarum perfectionum attributalium, et sine omni distinctione in ipsa essentia, - alioquin procederetur in infinitum. Ergo ita videtur posse poni immediatum principium duarum productionum personalium.
- Contra hoc : Actio volendi in nobis non est formaliter libera, sed ipsa voluntas, quia ipsa actio est quaedam qualitas et quaedam forma naturalis in se, et non est aliquid intellectuale habens inclinationem ad opposita ; ideo non est libera. Ita ergo in divinis, ipsa productio Spiritus Sancti - ut iam posita in esse - non videtur formaliter esse libera, sed praecise libertas videtur esse in principio huius productionis in quantum est huiusmodi. Sed si nulla distinctio praecedat productionem Filii et Spiritus Sancti, prima distinctio quae est huius productionis et illius, est ut sunt positae in esse ab illo principio ; ergo non est una productio in divinis per modum intellectus sive naturae et alia per modum libertatis, quia nullum principium praecedit quod ex se aliter se habeat ad hanc productionem quam ad illam, - et istae productiones, in quibus prima est distinctio, omnino in se sunt uniformes in naturalitate ut iam positae sunt in esse.
46 Assumptum de volitione licet posset multis modis vel viis probari, patere tamen potest per hoc quod quidquid generat ipsa volitio, naturaliter generat : unde habitus appetitivi virtute actuum appetitus ita naturaliter generantur ex eis sicut habitus intellectivi generantur ex intellectionibus. Apparet etiam ex alio, quia tunc formaliter posset aliquis libere gaudere et tristari, in quantum scilicet gaudium et tristitia sunt passiones consequentes velle et nolle, quia illa quae sunt immediatae causae istarum passionum ponerentur formaliter libera. Consequens tamen de passionibus videtur satis manifestum inconveniens, quia non videtur in potestate voluntatis esse gaudere nisi quia in potestate eius est velle illud, ad quod sequitur gaudere, - et ita nec tristari, nisi quia in potestate eius est nolle illud, ad quod sequitur tristari : et ideo tristatus de eventu alicuius rei nocivae sive disconvenientis, si vult amovere tristitiam, oportet quod desinat nolle illud quod noluit ; non autem expedit ad hoc deliberare, ut stante nolitione et eventu noliti non sequatur tristitia.
- Haec ratio si concluderet, concluderet necessario distinctionem intellectus a voluntate in creatura, et hoc distinctionem in absolutis a parte rei, quod non videtur necessarium : unde respondeo quod idem principium potest habere aliam et aliam habitudinem ad duo producta et ad duas productiones ; nunc autem libertas et naturalitas non dicunt essentialiter principium activum sed habitudinem aptitudinalem principii ad productum, et non habitudinem aptitudinalem, - puta naturalitas determinationem ex se actus primi ad secundum et tertium, libertas vero non determinationem huiusmodi.
- Ad formam : concedo neutrum actum positum esse liberum. Ergo libertas est in aliquo praecedente actum, concedo, sed non absolute in illo, sed dicit respectum illius ad actum, - et naturalitas similiter dicit alium respectum eiusdem absoluti praecedentis, ad alium actum. Similiter in proposito est facilior responsio, quia ad utramque productionem et productum videtur principium quo naturaliter se habere (distinctione X, supra).
- Contra : ergo in quo non est distinctio ut est quo ad productionem vel productum, nisi tantum rationis, quia non habet relationem ad productionem vel productum nisi tantum rationis ; item, libertas est condicio absoluta, quia perfectio simpliciter (responsio : dat intelligere perfectionem simpliciter, sed non dicit nisi respectum).
Corollarium : ergo tota deductio distinctione II de dualitate prima principiorum activorum, non valet, nisi de relationibus quae dicunt habitudinem principii activi ad productum ; et videtur probabile quod ad simpliciter unum sit status, tam in principio productivo quo (licet non quod), quam in causa, quia esse quo per te competit perfectioni simpliciter, sicut causa.
- Responsio : concedo quod libere et naturaliter dicant habitudinem ad agere vel ad terminum, determinatam et non determinatam, tamen concludunt distinctionem in fundamentis. Quia perfectionis simpliciter est esse absolutum a respectu ad posterius, ergo principium cui competit absolutio maior respectu principiandi est simpliciter perfectius illo cui competit determinatio maior respectu principiandi, et hoc si principianda sint aeque perfecta vel principiandum absoluti perfectius principiando naturalis, quia ad aeque perfectum posterius, absolutius esse est perfectius : ergo si velle nostrum non sit minus perfectum nostro intelligere, ex respectu libertatis in voluntate ad velle et naturalitatis in intellectu ad intelligere sequitur voluntatem fundamentum respectus esse simpliciter perfectius ; hoc consonat distinctioni potentiarum, de qua in IV distinctione XLIX.
- Sed quid in Deo ?
Videtur idem sequi, quia Spiritus Sanctus aeque nobilis cum Filio. Ergo principium productivum erit perfectius quod est absolutius.
- Responsio : utrumque est infinitum, et in quantum productivum et in quantum operativum. Ergo nulla excellentia in formalitatibus, sed tantum forte rationis, comparantis formalitates infinitas ad finitas, cum quibus conveniunt, - et sic conveniens cum perfectiore, concipitur habere quamdam rationem nobilitatis, rationem, id est relationem rationis ad nobilius.
- Ad argumentum Spiritus Sanctus et Filius non sunt posteriora principiis, nec aliqua imperfectiora, sed eadem illis, - ideo absolutio ibi non arguit perfectionem, nec determinatio imperfectionem, sed tantum alium modum producendi.
- Contra saltem respectu creaturarum intellectus naturaliter intelligit, voluntas autem libere vult ; ergo respectu illarum voluntas est nobilior.
- Responsio. Habitudo haec et illa ad primas operationes et producta - si essent posteriora - concluderent excellentiam fundamenti, sed quando primae operationes et prima producta non sunt posteriora, sed idem vel aequalia simpliciter, habitudines stant alterius rationis, et in formalitatibus aliis, sed sine excellentia fundamenti unius ad aliud. Qualitercumque illa fundamenta comparentur postea - sub istis respectibus - ad posteriores operationes et producta quae sunt simpliciter posteriora, non sequitur aliqua excellentia fundamenti huius ad illud.
- Nota. Potentia libera est potentia sufficienter activa, non determinata ex se ad operandum circa aliquod obiectum quod non est eius finaliter perfectivum : Activa, actione de genere actionis et ex consequente operatione ; nec sufficit activa operativa, quia sic esset activus intellectus, licet passivus. Sufficienter, in suo ordine agendi ; ergo nullum actum recipit ab alio, quo agat in suo ordine, quia tunc esset insufficienter activa. Non determinata ex se, id est ex suo actu primo - et hoc in suo ordine causandi (sequitur ex corollario « Sufficienter ») - et ex isto quod se determinat ad agendum : non quidem aliqua determinatione praecedente actionem de genere actionis, sed determinat se, id est indeterminata ex actu suo primo ; tamen determinate agit, nullo alio determinante ad agere.
- Haec conclusio - sic exposita - probatur, quia quidquid est in suo ordine sufficiens ad agendum, si ab alio determinatur ad agendum, iam prius fuit determinatum ad hoc in suo ordine sive quantum in ipso fuit : quod enim non egit, non fuit propter defectum formae nec determinationis ex parte eius (sed superioris, a quo dependet) ad agendum, ad operandum ; ergo est operativa et activa. Sed libertas magis per se respicit actionem, saltem immediatius ; nec ergo est determinata ad agendum, ad aliquam operationem quae non est circa obiectum essentialiter perfectivum : stat autem cum libertate quod sit determinata ad operandum circa illud, et ad agendum - per consequens - respectu illius operationis ; probatur de voluntate divina respectu Dei distinctione X, hic immo, infinita necessario determinatur.
- Sed numquid libertas finita determinatur ad operandum circa illud ?
Responsio : libertas non obviat, patet de infinita ; nec imperfectio, probo, quia perfectionis est determinari ad obiectum perfectivum, - patet de voluntate Dei respectu sui.
- Ergo perfectiori magis competit determinari respectu obiecti perfectivi ; voluntas creata est perfectior intellectu creato, et intellectus creatus necessario determinatur ad obiectum sui perfectivum ; ergo voluntas magis (oppositum tenetur distinctione I quaestione 4).
- Responsio : determinare se ad quidlibet naturaliter, est imperfectionis maioris quam ad obiectum non perfectivum libere non determinare se, quia determinatio ad non perfectivum est imperfectionis ; intellectus ad quidlibet necessario determinatur, quia naturaliter. Et tunc ad illam perfectionis est determinari ad obiectum perfectivum verum est, sic quod ad illud solum, et per consequens non naturaliter ; ergo perfectiori magis competit, verum est, uniformiter, quia voluntati divinae et nulli intellectui.
- Sed si ex perfectione maiore voluntatis creatae quam intellectus statim inferas quod necessario determinetur ad perfectivum, non sequitur, quia determinatio ad necessitatem illam naturalem quae competit intellectui, voluntati repugnat ; alia autem non potest competere voluntati ex perfectione voluntatis in communi, sed tantum voluntati infinitae. Aliter : intellectus necessario determinatur ab alio ; perfectionis est non sic determinari, et in determinante se, quod necessario determinat se ad perfectivum, - et hoc competit soli voluntati infinitae.
- Unde haec indeterminatio voluntatis ?
Responsio. Non ab intellectu, qui necessario determinatur ad quodcumque, licet sit impedibilis per sophisma (sic grave est impedibile ne descendat) ; immo hic, quando per sophisma determinatur, necessario determinatur, - alias per agens oppositum. Est ergo indeterminatio radicaliter ab essentia, formaliter autem ex ratione voluntatis propria. Quia enim natura est quasi illimitata, cui scilicet multa possunt esse convenientia, - ideo datus est ei appetitus illimitatus ad obiecta convenientia, et intellectus apprehensivus, sed determinate, secundum evidentiam determinatam ut dirigat aliquid : ergo ultra, ut indeterminatum ad utrumlibet determinetur.
- Praeterea, secundo, Si essentia ut omnino indistincta esset principium duplicis productionis, ergo cum intellectus sub ratione infiniti sit sufficiens ratio producendi verbum infinitum et voluntas sub ratione infiniti sit principium productivum amoris infiniti - et antequam intelligantur intellectus infinitus et voluntas divina distincte formaliter infinita, praeintelligitur essentia ut essentia igitur per ipsam ut praeintelligitur, est duplex productio intrinseca ; et quando posterius intelliguntur ibi intellectus formaliter infinitus et voluntas formaliter infinita, erunt duae personae infinitae productae virtute istorum duorum principiorum ; ergo erunt quinque personae productae.
- Quod si dicas numquam ibi esse infinitum intellectum nec infinitam voluntatem ex natura rei, sed tantum esse ibi illam unam naturam omnino indistinctam ex natura rei, et ex eius ratione est esse ibi tres personas, et intellectum et voluntatem esse ibi praecise per considerationem intellectus et ita non esse ibi principia productiva personarum realium, ex natura rei distincta, contra : Si aliqua sint ibi distincta per actum intellectus, sint a et b. Tunc quaero : aut ista sunt distincta ex natura rei, - et si sic, contradicis tibi ipsi ; si non, sed per intellectum, igitur intellectus sub ratione intellectus et non sub ratione naturae distinguit. Aut ergo ante distinctionem istorum est ibi intellectus sub ratione intellectus, - et habetur propositum, quod est ibi ex natura rei ; aut non, sed ipse intellectus sub ratione intellectus est ibi productus per actum intellectus negotiantis et distinguentis, et tunc esset quaerere de isto intellectu, quo actu producitur - aut ex natura rei, aut ex intellectu ut intellectus - et procedetur in infinitum, vel ubicumque stabitur, ibi erit intellectus in quantum intellectus et ex natura rei, vel prima distinctio quae ponetur ibi, erit ex natura rei, cuius oppositum ponis.
- Praeterea, Deus ex natura rei est formaliter beatus et non formaliter in relationibus rationis ; beatitudo autem eius formaliter consistit in intellectione et volitione ; ergo intellectus et voluntas quae sunt istorum principia - sunt ibi ex natura rei.
- Confirmatur ista ratio per Philosophum XII Metaphysicae, qui probat quod si Deus non sit actu intelligens, nihil honorabile ei inerit, - se habebit enim ut dormiens ; ergo secundum ipsum, non est formaliter perfectus in natura rei nisi ibi esset formaliter intellectus ex natura rei, quia non potest intelligi actualis intellectio formaliter sine intellectu formaliter.
67 Praeterea, si intellectus non est formaliter ibi ex natura rei sed fundamentaliter, ergo intellectus formaliter non est perfectio simpliciter, quia non est melius habere ipsum formaliter quam non ipsum ; immo per te, in essentia illa, quae optima est, non habetur formaliter sed tantum opposito modo habendi : ergo non potest concludi ibi esse intellectum quia perfectio simpliciter, sed magis sequi oppositum videtur. Quid ergo dicit Anselmus Monologion XV, quod quidquid est in Deo melius est ipsum quam non ipsum ? - sicut est de sapiente. Et Augustinus XV De Trinitate cap. 3 : In divinorum librorum voluminibus auctoritas tantummodo Deum esse praedicat, sed omnis quae nos circumstat natura proclamat habere se optimum et praestantissimum Conditorem, qui nobis mentem dedit, qua viventia non viventibus, sensu praedita non sentientibus, et intelligentia non intelligentibus, et incorruptibilia corruptibilibus praeferenda iudicamus ; ac per hoc, quoniam creatis rebus Creatorem sine dubitatione praeferimus, oportet ut eum et summe vivere, et cuncta intelligere, iustissimum, optimum et beatissimum fateamur etc. ; quaere ibi Augustinum.
Quae consequentia esset ista, si ratio naturalis dicit beatum esse meliorem misero, ergo Deus est beatus (si quod ipsum est in creaturis, melius est suo opposito, hoc est propter eius realitatem), et in Deo ex natura rei non est aliquo modo realitas ista sed tantum fundamentaliter, cum opposito modo formalitatis huiusmodi ?
- Quod autem intellectus iste - qui probatur ibi esse ex natura rei - sit infinitus, probatio : Ut enim intellectus formaliter, comprehendit essentiam divinam ut obiectum ; nihil comprehendit obiectum formaliter infinitum nisi ipsum comprehendens sit formaliter infinitum ; ergo etc.
- Praeterea, intellectus divinus ut intellectus, intelligit simul infinita intelligibilia - secundum Augustinum XII De civitate cap. 18 : Itane numeros, propter infinitatem suam, nescit Deus ? Quis hoc, etiam dementissimus, dixerit ? ; et subdit : Infinitas itaque numeri, quamvis infinitorum numerorum non sit numerus, non tamen est incomprehensibilis illi intellectui cuius non est numerus.
- Et si dicas, intellectus non est formaliter infinitus in quantum intellectus sed in quantum est idem essentiae divinae infinitae, et ideo non habet in quantum intellectus quod sit principium productivum alicuius personae infinitae, et ita non erunt quinque personae divinae, - contra hoc arguo, quia hoc modo posset dici quod paternitas est formaliter infinita, quia est idem essentiae divinae infinitae, et tunc non esset magis inconveniens Filium non esse simpliciter intelligentem quam ipsum non esse formaliter Patrem, quod est manifeste absurdum.
71 Probatur etiam ex alio, quia quae non sunt formaliter infinita in divinis, si accipiantur in abstracto, non praedicantur de se invicem, nec etiam per identitatem sicut nec formaliter ; unde haec non conceditur paternitas est innascibilitas. Cuius ratio dicta est distinctione VIII quaestione De attributis, quia abstractio tollit illud quod fuit causa veritatis, scilicet identitatem extremorum, - quia ut praecise sumuntur, neutrum est formaliter infinitum, et ideo neutrum ut praecise abstractive sumptum includit quod sit idem alteri. Sed ista est vera intellectus est paternitas et intellectus est filiatio, licet non sit formalis praedicatio ; ergo intellectus habet infinitatem formalem, qualem non habet filiatio vel paternitas, vel innascibilitas.
- Et si quaeras, estne intellectus omnino infinitus formaliter ex se sicut essentia ? - respondeo : Potest dici quod sicut distinguendo res ab invicem aliqua res est infinita a se et in se (sicut persona prima in divinis), aliqua res est in se infinita sed non a se (sicut Filius et Spiritus Sanctus), aliqua autem res est ex se finita et in se similiter finita (sicut creatura), - ita considerando aliqua quae non sunt formaliter eadem, potest aliquid accipi tamquam infinitum in se et omnino a se, sicut essentia divina, quae est radix et fundamentum, quae infinitatem suam a nullo habet : unde secundum Ioannem Damascenum cap. 9, esse Dei est sicut quoddam pelagus infinitum substantiae Dei infinitae ; aliquid autem est infinitum per se et in se, sed non omnino a se tamquam prima radix et fundamentum omnis infinitatis, sicut attributa divina, quae secundum Ioannem Damascenum cap. 4 dicunt aliquid quasi circa essentiam, - et bene possunt talia esse formaliter infinita et in se et per se, sed radicaliter in essentia sicut in fundamento, cui sunt eadem ; ulterius, aliquid est quod nec in se formaliter est infinitum, nec idem formaliter infinito, sicut proprietates personales.
- Sed quae ratio quare ista non habent formalem infinitatem ab essentia, sicut intellectus habet ?
- Ad argumenta pro opinione ista ultimo improbata. Cum dicitur infinitum ex se, omnino indistinctum, potest esse principium distinctorum, verum est ubi illa distincta non requirunt ex ratione sui distinctionem priorem in principiis : talem autem requirunt productio libera et naturalis, quia ad ista non potest esse prima distinctio, sed praeexigitur aliqua distinctio in principiis, quae aliquo modo habent principiare naturaliter et libere personas divinas.
- Item, si per impossibile ponatur essentia - sicut intelligitur fundamentum perfectionum, et non intelligatur intellectiva nec volitiva, nec per consequens dictiva nec spirativa, - numquid esset principium communicandi se ?
- Et per hoc patet responsio ad confirmationem illam quae adducitur ibi. Quod essentia habet sapientiam et bonitatem et omnes alias perfectiones attributales ante omnem considerationem intellectus, et hoc absque omni distinctione praesupposita in essentia, verum est, quia illae perfectiones attributales non requirunt oppositum modum principiandi, nec distinctionem in principiis : ita enim essentia naturaliter est voluntas, sicut est intellectus ; similiter, ista attributa non sunt proprie principiata ab essentia divina, licet essentia concedatur aliquo modo habere rationem perfectionis radicalis et fundamentalis respectu eorum.
- Ad quaestionem respondeo quod productiones distinguuntur se ipsis formaliter. Generatio enim se ipsa formaliter est generatio, et spiratio se ipsa formaliter est spiratio, et ex rationibus formalibus eorum impossibile est generationem esse spirationem (circumscripto per impossibile quocumque alio), ita quod non oportet quaerere quibus distinguuntur, quia tota ratio formalis unius, est non eadem toti formali rationi alterius.
- Hoc apparet per Augustinum XV De Trinitate cap. 27, ubi dicit quod sic videbis quomodo vel quid distat nativitas Verbi a processione Doni ; et paulo post : Voluntatem de cognitione procedere, non tamen esse cognitionis imaginem ; et ideo in hac re quamdam intelligibilem processionis et nativitatis intelligere distantiam (quoniam non est hoc cognitione conspicere quod appetere, vel etiam perfrui voluntate) cernit discernitque qui potest, ubi ex distinctione processionum vult concludere distinctionem personarum procedentium.
- Similiter, V De Trinitate cap. 17 : Ubi et illud elucescit, cur non sit filius etiam Spiritus Sanctus, cum et ipse a Patre exeat ; et ideo non dicitur filius, quia neque natus : exiit enim a Patre non quomodo natus, sed quomodo datus. Solvit ergo ibi quaestionem de distinctione personarum per distinctas emanationes earum.
- Et si obiciatur quia emanationes non sunt a se, igitur non distinguuntur a se (consequentia probatur, quia a quo habet aliquid entitatem, ab illo habet etiam unitatem, II Metaphysicae, - quia dicuntur ad convertentiam ens et unum), respondeo : Differentiae specificae non sunt a se effective et tamen sunt se ipsis primo distinctae formaliter, ab eo tamen sunt distinctae effective a quo sunt effective. Distingui autem primo formaliter non est distingui per aliquid inclusum in uno, et in alio convenire, sed se toto formaliter distingui, etiam si per impossibile omne aliud a ratione sua circumscribatur ; ita dico quod si differentiae ultimae compositae essent, se totis distinguerentur et se totis essent primo distinctae formaliter. Ita dico in proposito, quod si per impossibile istae distinctae personae possent esse non principiatae, se totis essent formaliter distinctae, ita quod nihil formaliter inclusum in una, esset formaliter inclusum in altera ; et tamen sicut principiata sunt, ita principiative sive originative distinguuntur a suis principiis (intellectu scilicet et voluntate), quae non tantum distinguuntur ratione, sicut argutum est contra paenultimam opinionem. Sed intellectus non est forrmaliter voluntas ex natura rei, et cum infinitas addita alicui non destruat formalem rationem eius, intellectus infinitus non est formaliter voluntas infinita : et ita licet non necesse esset distinctionem istam formalem reducere ad aliam in quantum est formalis, tamen quia est formalis, et in principiatis, reducitur ad istam distinctionem principiorum.
- Si dicatur quod licet duo distinguantur a tribus, non tamen duo infinita a tribus infinitis, - contra.
- Ad argumenta principalia.
Ad primum dico quod videtur concludere contra eos qui ponunt quasi subiectum generationis esse essentiam divinam, nam cum in creaturis generatio sit naturalis ex inclinatione principii passivi, non autem ex ratione ipsius principii activi (quia si voluntas mea generaret ignem de materia illa, generatio passiva esset naturalis propter inclinationem potentiae passivae ad formam licet principium activum esset liberum), ita videtur quod si essentia divina esset quasi subiectum in divinis respectu proprietatum personalium - cum ita naturaliter inclinetur essentia ad proprietatem Spiritus Sancti sicut et Filii - productio Spiritus Sancti passiva esset aeque naturalis sicut et Filii, licet ab alio principio productivo esset ista productio et illa ; sed contra me non concludit, quia nego ibi generationem sub ratione mutationis, et omnino quodcumque passivum respectu actus (sicut patet distinctione V), sed praecise pono ibi generationem sub ratione productionis, cuius termini sunt producens et productum : praecise ergo dicetur ibi generatio naturalis quia ista habitudo inter producens et productum est naturalis, et naturalitas huiusmodi habitudinis est ex parte naturalitatis ipsius producentis quia producit principio naturaliter inclinativo ad agendum, - et hoc modo non spirat Pater. Alio modo dicitur quod generatio sumitur uno modo pro generatione substantiae, vel alio modo specialiter pro productione vivi ex vivo (et hoc modo dicitur animal generari et non ignis), et ibi concurrit communiter ex parte agentis inclinatio naturalis sive forma naturalis, quae est principium generandi : et hoc ultimo modo videtur esse generatio in divinis.
Prima responsio est melior, forte.
- Ad secundum dico quod quando comparantur duo ad tertium illimitatum vel indeterminatum, non sequitur ex unione eorum in tertio, unio eorum inter se. Exemplum : si sim cum Deo hic, et Papa sit cum Deo Romae, ergo sum simul cum Papa non sequitur, quia Deus est illimitatus secundum praesentiam, qua est praesens locis ; ita etiam non sequitur ego sum cum aeternitate, et Abraham fuit cum aeternitate, ergo simul sum cum Abraham, quia Deus aeternus, et aeternitas eius est illimitata. Ita dico in proposito, quia Pater habet in se duplicem fecunditatem perfecte, utraque autem productio correspondet praecise uni fecunditati ; et ideo Pater respectu duarum productionum est quasi quid illimitatum, vel quasi indeterminatum, comparatum ad determinata, - et ideo non sequitur quod si utraque productio sit univoca tali tertio, quod illae productiones sint univocae inter se.
- Contra istud arguitur sic : Si productiones non sunt univocae, sed sint alterius rationis, ergo et termini productionum erunt alterius rationis, - ex V Physicorum ; sed si termini producti requirant talem distinctionem formalem, termini non erunt univoci alicui tertio ; ergo ex opposito, si termini sint univoci alicui tertio, et productiones erunt univocae inter se.
- Praeterea, intellectus et voluntas prout sunt operativae potentiae requirunt distinctionem formalem in obiectis, et si respectu obiectorum essent potentiae productivae, producerent talem distinctionem in obiectis ; ergo cum termini producti requirant talem distinctionem formalem, termini non erunt univoci.
- Praeterea, productum per intellectum, ex vi productionis suae est notitia genita, productum autem per modum voluntatis est amor procedens ; sed notitia ut notitia et amor ut amor videntur alterius rationis formaliter ; ergo etc.
87 Ad primum dico quod illa propositio de motibus et terminis quae adducitur ad propositum - non est vera nisi quando duae aliae sunt verae, scilicet quod forma fluens secundum quam est motus, est eiusdem rationis cum forma terminante, et motus est eiusdem rationis cum forma fluente. Applicando autem ad propositum, non est fluxus aliquis nec forma fluens, sed productio ista non est eiusdem rationis cum forma quae est terminus formalis productionis, quia terminus formalis productionis est aliquid essentiale, productio autem est relatio formaliter ; et ideo non oportet ex distinctione productionum concludere distinctionem formalem obiectorum vel terminorum. Exemplum eius quod dictum est de motibus patet ex V Physicorum, quia idem ubi potest acquiri per motum rectum et circularem, qui sunt omnino alterius speciei, sicut probatur ex VII Physicorum quia non sunt comparabiles. Sed hic forma secundum quam est fluxus in forma motus, si est eiusdem rationis cum termino, non ex hoc est distinctiva rationis motuum.
Ista responsio tacta est supra distinctione II quaestione De productionibus, pro argumento Commentatoris.
- Et si obicis, saltem primi termini, videlicet termini formales, erunt non univoci, ex quo productiones non sunt univocae, et ita personae - quae sunt primi termini - erunt non univocae inter se, et ita nec erunt univocae in tertio, - respondeo : Productio non includit formaliter essentiam divinam, persona autem includit eam formaliter, quia persona non tantum est proprietas sive relatio, sed est hypostasis subsistens in natura divina, sicut Socrates non tantum includit proprietatem individualem, sed etiam naturam humanam. Licet ergo primi termini sint eiusdem rationis cum productionibus quantum ad hoc quod primi termini includunt relationes (quia productiones sunt relationes), non tamen sunt eiusdem rationis quasi adaequate, quia primi termini non tantum includunt relationes, sed etiam absolutum ; et tunc non oportet eas tantum distingui sicut productiones distinguuntur, quia quae includunt aliqua distinctiva, non oportet tantum distingui sicut illa (sicut dictum est supra distinctione VIII quaestione illa : Utrum Deus sit in genere), quia differentiae sunt primo diversae, non tamen primo includentia eas sunt primo diversa.
- Ad aliud, de potentiis, dico quod ut sunt potentiae operativae, non requirunt distinctum obiectum formale. Immo illud idem quod est primum obiectum intellectus divini, est etiam obiectum primum et formale voluntatis divinae, ita quod utraque potentia beatificatur in eodem obiecto primo, secundum eandem rationem formalem primi obiecti. Nulla enim perfectio quasi radicata in ipsa essentia divina, est primo beatificativa intellectus vel voluntatis divinae, sed essentia, sub omnimoda prima ratione (ut scilicet est fundamentum omnis perfectionis in divinis), ita quod argumentum est ad oppositum, quia sicut non requiritur etiam distinctio formalis in obiectis ut sunt potentiae operativae, ita nec in productis ut sunt productivae.
- Ad tertium argumentum dico quod non est ad propositum, quia tenentes in divinis generationem esse aequivocam in se, dicunt eam esse in se aequivocam propter aequivocationem termini producti ad producentem, - et similiter, habent dicere spirationem esse in se aequivocam propter differentiam spirati a spirante. Non ergo sufficeret eis ad istam conclusionem, quod genitum et spiratum essent aequivoca.
Argumentum autem in se, si quid probet, non probat nisi distinctionem geniti et spirati vel formalium terminorum generationis et spirationis, - et ita non propositum eorum.
- Sed contra arguo sic : non tantum notitia ut notitia et amor ut amor sunt alterius rationis, sed etiam notitia ut notitia actualis, est alterius rationis a memoria, et amor ut amor est alterius rationis a voluntate ut est actus primus ; ergo si concedatur distinctio formalis in terminis productionum, scilicet notitiae et amoris, et quod producantur termini isti - scilicet notitia et amor - virtute memoriae et voluntatis, oportet concedere distinctionem formalem principii productivi a termino formali producto, et ita aequivocationem in una productione.
- Respondeo. Potest dici quod illud assumptum, scilicet quod genitum ex vi productionis suae - scilicet generationis suae - sit notitia actualis, potest distingui de primitate originis et primitate adaequationis. Si intelligatur de primitate originis, potest negari, quia tunc non essent tres personae uniformiter Deus : in Patre enim deitas intelligitur esse in eo quasi principium et fundamentum cuiuslibet perfectionis, et tunc si in Filio praeintelligitur notitia ante essentiam, Filius non haberet essentiam ante quodcumque aliud in se, sed notitiam, et ita non esset uniformiter Deus cum Patre.
- Quantum ergo ad istam primitatem, licet non sit originis, correspondet tamen primitati originis plurium perfectionum in una creatura ; et potest dici quod primum in quacumque persona, est essentia, quia quando aliquid continet in se multas perfectiones communicabiles, communicans illud unum, communicat omnes perfectiones eo ordine quo natae sunt esse in illo uno. Exemplum, tam in distinctione rerum quam non rerum (tamen ex parte rei) : primum quidem - si ignis generaret totum ignem, et produceret tam materiam quam formam, prius origine communicaret materiam quam formam (eo ordine scilicet quo illa sunt in generante) ; exemplum secundi est - ignis est substantia corporea et inanimata et elementum. Sicut tunc ista sunt per ordinem in igne generante, ita communicantur simili ordine igni genito, et tamen primus terminus secundum adaequationem est ignis ut ignis, quia hoc est quod principaliter intendit ignis generans et in quo perfectissime assimilatur sibi ignis genitus (scilicet ignis ut ignis). Ita potest dici in proposito, quod licet essentia divina in qualibet persona sit omnino primum, quasi fundamentum cuiuslibet perfectionis essentialis, - prima tamen persona appropriate habet memoriam, et virtute illius principii productivi producit prima productione adaequate secundam personam et secunda persona quasi adaequate suo principio productivo producitur ut notitia actualis, et Spiritus Sanctus quasi adaequatus suo principio productivo producitur ut amor actualis.
- Sed tunc adhuc videtur stare argumentum, quia aequivocatio vel non univocatio magis videtur concludi ex primitate adaequationis quam ex primitate originis : licet enim sol sit substantia et vermis sit substantia, non tamen propter hoc dicitur esse generatio univoca vermis a sole, quia non assimilat sibi terminum in forma specifica ; ita ergo hic videtur aequivocatio, ex quo primus terminus productus adaequatus non est omnino univoce eiusdem rationis cum principio productivo.
- Dico quod non est aequivoca productio si principium productivum non sit eiusdem rationis cum termino formali producto - loquendo de primo principio productivo et de primo termino formali producto - sed requiritur quod illud quod est principium productivum non sit eiusdem rationis in genito, nec quod illud quod est terminus formalis in producto, sit eiusdem rationis in producente ; opposita autem istorum sunt in proposito, quia et memoria est formaliter in notitia genita actuali et notitia actualis est formaliter in persona generante, licet neutrum istorum sit prima ratio agendi et prima ratio terminandi productionem. Exemplum huius est : si asinus generat asinum, licet forma specifica non sit principium primum producendi, non propter hoc est generatio aequivoca vel non univoca, quia illud quod est per se terminus formalis generationis, est etiam eiusdem rationis in generante, licet non sit sibi ratio generandi ; quod autem aliquid eiusdem rationis primo sit in isto (ut in producente) vel primo in illo (ut in termino producto), non requiritur ad generationem univocam. Ita potest poni exemplum de carne animata, generante carnem animatam naturaliter virtute caloris, ubi tamen ipsa anima - vel quaecumque alia forma detur - non necessario est primum principium producendi et primus terminus formalis in producto ; ideo hoc non requiritur ad univocationem generationis.
- Ad secundum argumentum principale dico quod generatio activa et spiratio activa non sunt idem formaliter, nec primi termini ipsarum formales (scilicet notitia actualis et amor actualis) sunt idem formaliter ; tamen primi termini, producti istis productionibus, et sunt univoci inter se et producenti, quia personae productae habent omnem eandem perfectionem absolutam, et inter se, et eandem cum producente.
- Ad aliud dico quod antecedens de distinctione principiorum sola ratione falsum est.
- Ad primam probationem, cum arguitur quod oppositum non staret cum simplicitate divina, responsum est saepe prius distinctione II et VIII, ubi mentio habita est de non identitate formali absque distinctione reali.
- Ad secundam probationem, cum arguitur quod aliter esset relatio realis inter intellectum et intelligere, respondeo quod intellectus et est potentia operativa et potentia productiva : in quantum autem est principium operativum, nec intellectus, nec suppositum cuius est operatio, habet relationem realem ad operationem realem, sed hoc accidit in nobis, quia ibi est differentia realis inter ipsum et operationem ad quam est ; ut autem est principium productivum, licet non habeat relationem realem ad productum (quia idem est cum producto), nec ad productionem (propter idem), tamen ipsum producens habet relationem realem ad productum, et hoc sufficit ad hoc quod productio sit realis. Sed talis relatio non requiritur inter intellectum et intelligere, quia non est distinctio realis huius et illius ; nec hoc quod dicitur quod intellectus est Patri principium ad intelligendum, notat relationemrealem ipsius intellectus ad intellectionem quae inest ipsi Patri secundum hoc principium, quia hoc magis videtur de gignitione quam de intellectione (quia gignitio maiorem distinctionem requirit), nec tamen cum dicitur intellectus est Patri principium dicendi notatur relatio realis intellectus ad dicere.
- Et cum arguitur quod non magis intelligeret intellectu quam voluntate, consequentia non valet. Nec est intellectu intelligere quod sit relatio realis intellectus vel Patris secundum intellectum, ad intelligere, sed tantum quod ista sit aliqua perfectio operativa, secundum quam nata est competere Patri talis operatio, - nec sequitur quod non magis intelligit intellectu quam voluntate, quia haec operatio quae est intelligere, nata est primo competere intellectui et non est ita nata competere voluntati, nec est aliqua ratio alia nisi quia intellectus est intellectus et voluntas est voluntas : cuicumque enim principio operativo, ex eo quod est tale, sive sit res per se sive unitive contineatur in aliquo, nata est competere propria operatio.
- Contra : conceditur in Patre intellectum esse sibi principium intelligendi ; esse principium importat aliquam relationem, et si est ex natura rei principium, erit ex natura rei relatio, et per consequens realis.
Responsio : quidquid competeret alicui - si esset res - realiter, hoc idem debet sibi competere (et non alteri) ubi est ratio vel secundum rationem ; hoc modo est in Patre intellectus respectu intelligere, quia principium est omnino idem cum intelligere, realiter.
- Ad aliam probationem - de inaequalibus et eodem addito quod adhuc debet tenere consequentia prima, in proposito, respondeo : Sicut in consequentiis dicitur quod eodem addito, si consequentia teneat, adhuc tenebit (hoc verum est, eodem addito non destruente rationem consequentiae, sicut cum dicitur homo, ergo animal, - omnis homo, ergo omne animal) respectu cuiuscumque praedicati, vel e converso negative, - ita in proposito dico quod inaequalitas intellectionis et intellectus est propter limitationem extremorum, propter quam (vel sine qua non) alterum excedit alterum ; additum autem infinitum utrique extremorum, tollit ab utroque extremo limitationem, et ideo inaequalitatem, - et tunc non sequitur quod sint inaequalia, immo aequae perfectionis est intellectus infinitus et intelligere infinitum.
- Et si obicitur contra hoc, quod infinitas non tollit omnem inaequalitatem, quia albedo infinita excederet nigredinem infinitam, - dico quod infinitas addita alicui limitato ex se, est infinitas secundum quid (qualis potest competere rationi talis limitati), quia non dicit infinitatem vel illimitationem nisi in ratione illius cui additur, quod hic non potest esse simpliciter infinitum ; infinitas autem addita alicui perfectioni simpliciter (cui scilicet non repugnat infinitas simpliciter), est infinitas in ratione illa, et ideo simpliciter infinitas. Intelligere autem et intellectus sunt perfectiones simpliciter formaliter, nec limitationem includunt, - et ideo infinitas addita utrique dicit infinitatem simpliciter : non tantum in istis rationibus, sed etiam concomitanter in entitate et veritate et bonitate, et in omni perfectione simpliciter, quia omnes perfectiones simpliciter mutuo et unitive se includunt ; et ideo intelligere infinitum simpliciter aequaretur intellectui infinito.
