Distinctio XLIII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
Distinctio XLIII
DISTINCTIO XLIII
Quaestio Unica
- Circa distinctionem quadragesimam tertiam - ubi Magister improbat opiniones aliorum - quaero utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis.
Quod ex parte Dei, probatio : Magister arguit, distinctione sequente cap. 1, quod universum potuit fieri melius : quia si non, aut hoc esset propter hoc quod nullum bonum sibi deesset, et tunc esset Deus ; aut quia aliquid sibi deesset, sed non esset capax ad illud recipiendum, et tunc arguit quod melius fieret si daretur sibi capacitas a Deo ad illud. Ita arguo in proposito : si aliquid sit infactibile, ergo si daretur sibi capacitas a Deo, posset fieri ; illo ergo modo non potest fieri, quia non datur sibi capacitas ; ergo ista impossibilitas videtur primo esse ex parte Dei, non potentis dare capacitatem.
- Contra : Anselmus De casu diaboli cap. 3 : Quia Deus dedit perseverantiam bono angelo, ideo bonus angelus habuit, - et non quia Deus non dedit malo angelo, non ideo non habuit, sed quia malus non accepit, quia non fuit capax.
- Hic dicitur ab Henrico VI Quodlibet quaestione 3, - cuius oppositum, manifeste, quaere VIII Quodlibet quaestione 3.
- Contra istam secundam sententiam, sive sit dicta retractando primam sententiam de isto articulo, sive sit dicta ut retractata per primam, - non oporteret tamen arguere contra eum nisi ex verbis suis propriis, quae implicant manifeste opposita.
- Tamen specialiter arguo sic contra eam : nihil est simpliciter impossibile nisi quia simpliciter repugnat sibi esse ; cui autem repugnat esse, repugnat ei ex se primo, et non propter respectum aliquem affirmativum vel negativum eius ad aliquid aliud primo. Repugnantia enim quaecumque est extremorum ex ratione sua formali et per se essentiali, circumscripto quocumque alio respectu utriusque extremi - positivo vel negativo - ad quodcumque aliud, sicut album et nigrum per se ex suis rationibus formalibus contrariantur et habent repugnantiam formalem, circumscribendo per impossibile omnem respectum ad quodcumque aliud. Illud ergo est simpliciter impossibile cui per se repugnat esse, et quod ex se primo est tale quod sibi repugnat esse, - et non propter aliquem respectum ad Deum, affirmativum vel negativum ; immo repugnaret sibi esse, si per impossibile Deus non esset. Videtur igitur prima sententia probabilior secunda.
- Sed contra illam primam sententiam arguo primo sic : Potentia activa qua Deus dicitur omnipotens, non est formaliter intellectus, sed quasi praesupponit actionem intellectus, sive illa omnipotentia sit voluntas sive alia potentia exsecutiva ; sed lapis est possibilis esse ex se formaliter ; ergo et reducendo quasi ad primum extrinsecum principium, intellectus divinus erit illud a quo est prima ratio possibilitatis in lapide. Non ergo illa potentia activa a qua Deus dicitur omnipotens, est prima ratio possibilitatis in lapide.
- Probatio assumpti : possibile, secundum quod est terminus vel obiectum omnipotentiae, est illud cui non repugnat esse et quod non potest ex se esse necessario ; lapis, productus in esse intelligibili per intellectum divinum, habet ista ex se formaliter et per intellectum principiative ; ergo est ex se formaliter possibilis et quasi principiative per intellectum divinum.
- Male ergo videtur illa prima sententia ponere quod omnipotentia in Deo sit illa potentia quae est potentia activa, a qua est primo possibilitas in creatura, et hoc si loquamur de illa potentia activa a qua Deus dicitur omnipotens et respectu cuius illa dicitur potentia passiva in creatura.
- Confirmatur illa ratio : potentia activa quae est omnipotentia non dat alicui aliquod esse nisi producendo illud, quia illa est potentia productiva rei ad extra ; sed ante omnem productionem rei ad extra, res habet possibile esse, quia - sicut probatum est distinctione XXXVI - rem produci in esse intelligibili non est rem produci in esse simpliciter, et si esset, non esset per illam potentiam qua Deus dicitur omnipotens ; non ergo per illam potentiam quae est omnipotentia est res - alia a Deo - primo possibilis.
- Item, in causis praecisis si affirmatio est causa affirmationis, et negatio negationis est causa (secundum quod dicit Philosophus I Posteriorum), sicut si habere pulmonem est causa respirandi et non habere pulmonem est causa non respirandi ; ergo si potentia activa, quae est omnipotentia in Deo, esset praecisa causa possibilitatis in creatura, negatio potentiae activae in Deo esset causa negationis possibilis esse in creatura, quod ipse negat (et bene quantum ad hoc, quia illa impossibilitas in creatura est propter formalem repugnantiam partium).
- Praeterea, iste respectus qui consequitur potentiam activam in Deo in quarto instanti, aut est realis aut non. Si realis, et ad extra, hoc est improbatum distinctione XXX. Si rationis, ergo in tertio instanti terminatur possibilitas ad Deum sub ratione absoluta, - quod non infero sicut in se inconveniens, sed tamquam a pluribus concedendum (si detur), et saltem non habendum pro inconvenienti ab eis qui tenent opinionem illius doctoris, ex quo sequitur ad eam.
- Similiter, propter idem ex ista positione infero aliam conclusionem, scilicet quod non est aliquis respectus prior ex parte causae quam ex parte causati : immo ab ipsa causa sub ratione absoluti, est ipsum causatum sub ratione absoluta, et postea - tertio sequitur respectus in causato, et quarto in causa ad causatum. Iste ergo ordo absolutorum et relativorum, quem hic concedit, numquam vel nusquam debet teneri inconveniens tenentibus eum.
- Tertium similiter infero, quod omnipotentia ut est attributum divinum et dicit perfectionem simpliciter, non dicit aliquem respectum ad creaturam (quod ipse probat in prima sententia, VI Quodlibet quaestione 3), quia nulla perfectio divina et simpliciter, dependet a creatura (hoc autem probat Anselmus Monologion cap. 15). Cum illa relatio ad creaturam non dicat perfectionem simpliciter etiam in Deo, quia Deus non esset talis si creatura non esset (est autem perfectum omni perfectione simpliciter, ex se et ex natura sua, et non ex aliquo respectu ad creaturam), hoc igitur illatum - quod puto esse verum (sicut et alia duo) - non debet respui sicut inconveniens ab aliquibus tenentibus dicta eius.
- Aliter dico a prima sententia (quantum ad illud quod probant illa duo argumenta), quia licet potentia Dei ad se - id est aliqua perfectio absoluta qua Deus formaliter est potens - sit in Deo in primo instanti naturae, sicut et quaelibet alia perfectio simpliciter (sicut calorem consequitur esse potentiam calefaciendi, qui tamen calor est absoluta forma), tamen per ipsam potentiam sub ratione qua est omnipotentia non habet obiectum quod sit primo possibile, sed per intellectum divinum, producentem illud primo in esse intelligibili, et intellectus non est formaliter potentia activa qua Deus dicitur omnipotens ; et tunc res producta in tali esse ab intellectu divino - scilicet intelligibili - in primo instanti naturae, habet se ipsa esse possibile in secundo instanti naturae, quia formaliter non repugnat sibi esse et se ipso formaliter repugnat sibi habere esse necessarium ex se (in quibus duobus stat tota ratio omnipotentiae, correspondens rationibus potentiae activae). Non est ergo possibilitas in obiecto aliquo modo prior quam sit omnipotentia in Deo, accipiendo omnipotentiam pro perfectione absoluta in Deo, sicut nec creatura est prior aliquo absoluto in Deo. Si tamen res intelligatur esse possibilis antequam Deus per omnipotentiam producat, illud sic est verum, sed in illa possibilitate non est simpliciter prius, sed producitur ab intellectu divino.
- Quantum autem ad impossibilitatem, dico quod illa non potest esse primo ex parte Dei, sed ex parte rei (sicut dicit prima sententia), et hoc propter rationem factam contra secundam sententiam, quia ipsa est impossibilis propter repugnantiam eius ut fiat.
- Quod intelligo sic : impossibile simpliciter includit incompossibilia, quae ex rationibus suis formalibus sunt incompossibilia, et ab eo sunt principiative incompossibilia, a quo principiative habent suas rationes formales. Est ergo ibi iste processus, quod sicut Deus suo intellectu producit possibile in esse possibili, ita producit duo entia formaliter (utrumque in esse possibili), et illa producta se ipsis formaliter sunt incompossibilia, ut non possint simul esse unum, neque aliquid tertium ex eis ; hanc autem incompossibilitatem, quam habent, formaliter ex se habent, et principiative ab eo - aliquo modo - qui ea produxit. Et istam incompossibilitatem eorum sequitur incompossibilitas totius figmenti, includentis ea, et ex ista impossibilitate figmenti in se et ex incompossibilitate partium suarum est incompossibilitas eius respectu cuiuscumque agentis ; et ex hoc habet compleri totus processus impossibilitatis rei, quasi ultimus gradus incompossibilitatis vel impossibilitatis sit negatio respectus ad quodcumque agens. Nec oportet habere aliquem respectum negativum ex parte Dei, nec ex parte cuiuscumque alterius (nec est aliquis, forte, in natura rei), licet intellectus possit comparare Deum - vel aliud agens - ad istud sub negatione respectus.
- Sic ergo impossihilitas prima est formaliter ex parte impossibilis et principiative in Deo ; et si principiative reducatur ad aliquid, non tamen reducitur ad negationem possibilitatis in Deo : immo reducitur principiative ad intellectum divinum, principiantem illud in illo esse in quo partes illae formaliter repugnant, propter quam formalem repugnantiam totum ex eis est simpliciter impossibile.
- Et ex hoc apparet quod falsa est imaginatio quaerentium impossibilitatem aliquorum quasi in aliquo uno, quasi aliquid unum - vel intelligibile vel qualecumque ens - sit ex se formaliter impossibile sicut Deus ex se formaliter est necesse esse. Nihil enim est tale primum in non entitate, nec etiam entitatis oppositae tali non entitati est intellectus divinus ratio possibilitatis oppositae ; nec etiam intellectus divinus est praecisa ratio possibilitatis oppositae de nihilo, quia tunc teneret illud argumentum de causis praecisis in affirmatione et negatione. Sed omne simpliciter nihil includit in se rationes plurium, ita quod ipsum non est primo nihil ex ratione sui, sed ex rationibus illorum quae intelligitur includere, propter formalem repugnantiam illorum inclusorum plurium ; et ista ratio repugnantiae est ex rationibus formalibus eorum, quam repugnantiam primo habent per intellectum divinum.
- Ad argumentum primum : tenet ratio Magistri, supponendo quod universum possit esse maioris perfectionis capax, quia tunc melius fieret si daretur sibi illa capacitas, quam fit sine illa capacitate, - ut si esset capax multorum aliorum, absolute tamen non tenet ratio Magistri, negato isto, scilicet quod potuit melius fieri, - sicut nec sequitur quod ignis manens ignis possit fieri melior si fiat capax intellectus vel voluntatis, qui non potest esse illorum capax. Dico tunc ad formam argumenti, quod Deus non potest dare capacitatem nihilo factionis passivae ; sed ista non est prima ratio, sed quia tale non potest habere talem capacitatem, - et ista ratio reducitur ad formalem repugnantiam partium, et ulterius ad intellectum divinum.
