Distinctio XXVII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XXVII
Quaestio 1
- Circa distinctionem vigesimam septimam quaero de verbo, et primo de verbo intellectus creati, utrum verbum creatum sit actualis intellectio.
Quod non : Augustinus VIII Trinitatis cap. 10 vel 24 : Phantasia Carthaginis, in memoria mea, hoc verbum eius est ; phantasia illa sumitur ibi pro specie, non pro actuali imaginatione ; ergo eodem modo verbum intellectuale est species intelligibilis et non intellectio actualis.
- Item, Augustinus XV Trinitatis cap. 11 vel 26 : Verbum, quod foris sonat, signum est eius verbi quod intus lucet ; verbum autem exterius est signum rei et non intellectionis, - alioquin quaelibet affirmativa esset falsa in qua non praedicatur idem de se, quia intellectio subiecti non est intellectio praedicati, licet res sit res ; ergo verbum est obiectum et non actualis intellectio.
- Praeterea, Augustinus IX Trinitatis cap. ultimo : Verbum est proles et genitum a memoria ; actio autem non gignitur, sed est quo aliud gignitur ; ergo verbum est aliquid formatum per actum intelligendi et non ipse actus.
- Contra : Ibidem vocat Augustinus verbum notitiam : Notitia eius, quod est proles eius ; et XV Trinitatis cap. 12, et 21 : Est visio de visione et notitia de notitia.
Quaestio 2
- Secundo quaero de verbo divino, an verbum in divinis dicat proprium personae genitae.
Quod non : Augustinus IX Trinitatis cap. 10 vel 25 : Verbum est cum amore notitia ; haec omnia, posita in definitione verbi, sunt essentialia ; ergo et verbum.
- Praeterea, XV Trinitatis cap. 7 de magnis et 22 et 28 de parvis : Sicut Pater intelligit sibi et vult sibi et meminit sibi, ita Filius et Spiritus Sanctus, actus autem proprius intelligentiae ut intelligentia est, est verbum ; igitur sicut in Patre est formaliter intelligentia ut intelligentia, ita in eo est verbum ut verbum. Assumptum probatur per hoc, quod illa trinitas quam assignat Augustinus IX Trinitatis cap. ultimo (mens, notitia et amor, quae notitia est verbum, secundum ipsum ibidem), et illa assignata secundum eum X Trinitatis 10 (memoria, intelligentia et voluntas), correspondent sibi invicem, - prima pars primae parti, et secunda secundae, et tertia tertiae ; ergo sicut non est perfecta voluntas sine amore formaliter, nec perfecta mens sine memoria formaliter, ita non est perfecta intelligentia - ut videtur - sine verbo formaliter.
- Item, non sunt duo propria unius personae, quia unius constituti in esse est unum formale constitutivum ; filiatio est proprietas constitutiva personae genitae (secundum Augustinum De fide ad Petrum cap. 2), non ergo verbum ; non enim videntur ista dicere eandem proprietatem, quia non omnis filius est verbum nec omne verbum est filius.
- Oppositum : Augustinus VII Trinitatis cap. 4 : Eo verbum quo Filius, et utrumque relative dicitur.
Quaestio 3
- Tertio quaeritur utrum verbum divinum dicat respectum ad creaturam.
Quod sic : Augustinus VI Trinitatis cap. ultimo : Verbum est ars omnipotentis Dei, plena omnium rationum viventium ; ars dicit respectum ad artificiatum ; ergo et verbum ad creaturas.
- Oppositum : Augustinus VII Trinitatis cap. 4, per idem quod prius ; Filius non dicit respectum ad creaturas ; ergo nec verbum, quia eo verbum quo Filius.
- Ad primam quaestionem dicitur quod verbum est intellectio actualis, et non quaecumque sed declarativa.
- Ad quod intelligendum ponitur sic : Intellectus primo recipit simplicem impressionem ab obiecto (sive intellectionem), qua impressione recepta intellectus - ut activus est - convertit se supra se et super actum suum et obiectum, intelligendo se intelligere ; tertio sequitur impressio notitiae declarativae in intellectum nudum conversum, et hoc ab intellectu informato notitia simplici, ita quod intellectus informatus tali notitia est ratio imprimendi notitiam declarativam, - et iste intellectus nudus conversus est proprium receptivum. Et inter has duas intellectiones, primam scilicet quae est ratio imprimendi et secundam quae est impressa, est habitudo media quae est actio de genere actionis, quae notatur per hoc quod est dicere : est enim dicere istud, exprimere vel imprimere notitiam declarativam notitiae simplicis, - et ista notitia declarativa, impressa in intellectum nudum conversum et terminans istum actum dicendi, est verbum.
- Non ergo quaecumque intellectio actualis est verbum, sed illa quae est declarativa, quae praesupponit intellectionem actualem simplicem et conversionem actualem super illam, et gignitur actu dicendi, cuius principium activum est notitia simplex et receptivum est intellectus nudus conversus.
- Huic concorditer respondetur ad secundam quaestionem, quod intellectus Patris primo informatur quasi notitia simplici essentiae, ad quam fuit quasi mere in potentia passiva, et factus in actu isto notitiae simplicis ut nudus convertitur super se ipsum sic informatum ; et in ipsum conversum, quasi in passivum dispositum, imprimitur notitia declarativa virtute notitiae actualis simplicis, quae notitia declarativa et terminus actus dicendi est verbum. Et secundum hoc patet quod verbum est terminus generationis sicut et Filius, et ita erit proprium secundae personae.
- Ista opinio recitata est supra distinctione II, quaestione De duabus productionibus.
- Contra istam opinionem - quantum ad primam quaestionem arguo primo, quia irrationabile videtur ponere eandem potentiam esse activam respectu unius actus sui et passivam respectu alterius actus, quia ex hoc videtur quod non est potentia eiusdem rationis. Quaecumque enim potentia unius rationis importat similem habitudinem potentiae ad obiectum : visus enim non est activus respectu unius actus videndi et passivus respectu alterius, unde quicumque actus unius potentiae habet similem habitudinem potentiae ad obiectum. Ergo si intellectus est tantum passivus respectu notitiae simplicis lapidis, et perfecte activus respectu conversionis quae est actus secundus - qua intelligit se intelligere lapidem, non erit (ut videtur) una potentia ; videtur etiam inconveniens quod non possit habere aliquam activitatem respectu actus imperfectioris et tamen possit esse totale activum respectu actus perfectioris (ponitur autem a quibusdam quod conversio illa est actus perfectior intellectione simplici).
- Quod postea additur quod intellectio actualis est ratio gignendi notitiam declarativam, hoc videtur esse inconveniens in nobis, quia forma imperfectior non potest esse ratio perfecta gignendi perfectum ; illa autem notitia prima in nobis confusa est et imperfectior notitia distincta ; igitur etc.
- Praeterea, si prima est ratio gignendi notitiam secundam, aut quando prima non est, et tunc non ens erit ratio agendi, aut quando est, et tunc aut sunt eiusdem rationis aut alterius : si secundo modo, et prior est imperfectior secundo, ergo non est principium gignendi secundum, quia imperfectius non est principium producendi perfectius (unde in productione aequivoca semper causa est perfectior effectu) ; si primo modo, tunc duo actus intelligendi eiusdem speciei erunt simul in eodem intellectu sive in eadem potentia (et respectu eiusdem obiecti), quia memoria et intelligentia sunt una potentia.
- Item, tunc non poneretur trinitas in mente secundum quod mens est, quia mens non habebit aliquam activitatem propriam secundum quod mens est, sed praecise secundum accidens eius per accidens (quod est notitia simplex), sicut nec lignum habet aliquam activitatem respectu calefactionis, quae attribuitur sibi per calorem qui est accidens eius per accidens ; et ita videtur Augustinus frustra quaesivisse in mente secundum quod mens est parentem et prolem, quia ratio parentis non videtur competere animae secundum aliquid in ea, sed secundum aliquod accidens praecise, quod imprimitur ei ab obiecto.
- Praeterea, gignere verbum non est actus intelligentiae sed memoriae , secundum Augustinum XV Trinitatis cap. 14 ; omnis autem intellectio actualis est intelligentiae, non memoriae, secundum eum XIV Trinitatis cap. 17 ; igitur nulla actualis intellectio est ratio gignendi verbum.
- Praeterea, quod dicit de conversione quod illa sit necessario praevia gignitioni verbi, videtur esse contra Augustinum XV Trinitatis cap. 16 vel cap. 41, ubi videtur dicere quod verbum perfectissimum nostrum erit in patria respectu obiecti beatifici, - et tamen ille actus non erit conversivus, quia visio beatifica non habet aliquid creatum pro obiecto immediato (omnis autem actus conversivus in nobis, habet aliquid creatum pro obiecto, ut actum vel potentiam) ; nec illa visio praesupponit conversionem, quia si illa visio est effectus solius essentiae divinae (aut intellectus cooperantis essentiae divinae), praecedit naturaliter conversionem intellectus super suum intelligere.
- Quod etiam dicit quod ut convertitur est mere activus et tamen ut conversus est mere passivus respectu notitiae genitae quae est verbum, - videtur valde irrationabile quod idem sub ratione qua est activum sit tantum passivum respectu actus eiusdem rationis, vel in quantum est mere passivum sit activum respectu actus eiusdem rationis ; intellectus autem in quantum recipiens notitiam simplicem est tantum passivus et in quantum convertens est tantum activus ; ergo videtur quod inconveniens sit quod in quantum est convertens sit passivus respectu generationis verbi et in quantum habens notitiam simplicem sit activus respectu eiusdem generationis.
- Contra etiam illud quod dicit ad secundam quaestionem videtur posse obici per idem, quia intellectus Patris ut convertitur est mere activus et ut habens notitiam simplicem est mere passivus, secundum eum ; ergo videtur inconveniens quod ut conversus sit illud ut de quo gignitur verbum et ut noscens notitia simplici sit ratio gignendi verbum quasi active.
- Praeterea, aliqui dicunt conversionem istam intellectus esse quasi dispositionem materiae, - quod videtur inconveniens, quia dispositio materiae non est perfectior neque aeque perfecta cum forma activa agentis ; haec autem conversio est actus aeque perfectus cum notitia simplici, vel perfectior ; igitur etc.
- Praeterea, ista conversio est respectu primi actus ut obiecti, ergo est notitia declarativa illius actus, sicut omnis notitia declarat obiectum cuius est ; ergo ante gignitionem verbi quae sequitur istam conversionem (secundum eum), habetur notitia declarativa primi actus, et ita verbum ante verbum !
- Item, ista opinio quantum ad hoc quod ponit intellectionem Patris esse rationem gignendi verbum, improbata est supra distinctione II, quaestione praedicta De productionibus, et quantum ad hoc quod ponit intellectum Patris esse illud de quo gignitur, improbata est ibidem et etiam distinctione V ; et repeto unum argumentum ibi tactum : Quia intellectus ut conversus, est alicuius suppositi ; conversio enim ista est secundum eum quaedam actio intelligendi, et actus sunt suppositorum ; ergo conversio ista est alicuius suppositi.
Quaero cuius suppositi est ut convertitur ? Si verbi, et ut convertitur praecedit gignitionem (secundum eum), ergo praecedit verbum, et ita verbum est ante verbum ! Si Patris est ista conversio, et cuius est ut convertitur eius est ut de quo generatur per impressionem, et cuius est ut de quo generatur aliquid per impressionem eius est ut illud impressum est in ipsum et per consequens eius est ut habet illud impressum, - ergo, a primo ad ultimum, sequitur quod intellectus Patris ut Patris formaliter habet notitiam genitam impressam sibi, et ita Pater formaliter intelliget notitia genita, contra Augustinum VII Trinitatis cap. 3.
- Respondetur quod sicut in generatione in creaturis est distinguere tria signa naturae, primum in quo materia est sub forma corrumpenda, secundum in quo materia est sub nulla forma sed quasi nuda et in proxima potentia ad formam generandam, et tertium in quo est sub forma geniti, - ita correspondenter potest dici in divinis quod intellectus in primo signo, ut est in Patre, sic convertitur super se, et ista conversio est quasi dispositio materiae ad generationem Filii ; in secundo signo, in quo est quasi nullius personae, tunc est in potentia proxima ad terminum generationis ; et in tertio signo, in quo est sub proprietate personae genitae, est tunc illius personae.
- Exemplum ponitur : si vinum sit in potentia proxima ad acetum (ita quod forma vini praeexigitur ordine naturali in materia, ad hoc quod sit in potentia proxima respectu aceti), si cum hoc materia vini esset illimitata ad istas duas formas et per consequens neutra inducta expelleret aliam, et si cum hoc utraque esset hypostatica, dans esse personale, - tunc acetum generaretur de materia ut fuit vini quasi de materia disposita dispositione praevia necessario praecedente formam istam. Sed si quaereretur cuius est ut immediate acetum generatur de ea, - responsio, quod nullius, sed generatur de ea immediate ut materia est sub neutra forma hypostatica.
- Per hoc ad formam argumenti hic in proposito : conceditur quod est Patris, sicut materia est vini ut est disposita ad formam aceti.
- Et cum arguitur ergo ut est Patris recipit notitiam genitam, negatur consequentia ; immo per hoc quod recipit notitiam genitam, est alterius subsistentiae, et etiam de quo immediate generatur verbum, non ut Patris, sed ut conversus.
- Et si contra hoc obiciatur quod non magis generatur de intellectu ut est Patris, quam de intellectu ut est Filii et Spiritus Sancti, - negatur consequentia, quia est ibi duplex ut. Unum quod notat rationem immediati principii de quo, - et sic generatur de eo verbum ut nullius, quasi de immediato receptivo, quod notat rationem dispositi ad illam formam quae est terminus, licet non sit ratio immediati receptivi absolute ; ergo verbum generatur de intellectu ut nullius, - ut tamen praefuit Patris et prius exsistens in Patre, ita quod neutra reduplicatio est praecise sine altera. Et tamen per hoc quod verbum generatur de eo, non est in subsistentia verbi neque Patris, neque nullius.
- Additur autem quod decipiuntur aliqui, arguentes contra istam opinionem de quo, quasi de materia vel quasi materia, quasi imaginantes ibi esse distinctionem quasi potentiae passivae ab actu, - quod non est verum, sicut tenetur generaliter a quibusdam de attributis ; sed tantum, sicut est ibi sapientia formaliter et bonitas formaliter, sine distinctione, ita ponitur quod ibi est vere impressio et vere imprimens, - et omnia quae dicuntur ibi, esse sine distinctione : distinctio autem istorum non est nisi per actum intellectus negotiantis circa idem unum quod est in re.
- Contra ista : Generatio in creaturis videtur esse mutatio formaliter, pro eo quod materia ut nullius prius, postea autem intelligitur sub forma geniti : per hoc enim intelligitur transmutari a privatione ad formam, quae transmutatio est formaliter generatio mutatio. Ergo si sub hac ratione ponatur potentia passiva in divinis, erit tunc in divinis vera mutatio.
- Confirmatur ratio in exemplo eorum, quia etsi vinum non corrumperetur in generatione aceti, vere tamen illa generatio esset mutatio a privatione ad formam, licet non concurreret illa alia mutatio a forma ad privationem, sicut accidit modo communiter quando unum generatur et aliud corrumpitur : tunc enim concurrunt communiter ibi duae mutationes et quattuor termini (duae formae et duae privations), sed - circumscripta altera mutatione et terminis eius - nihil minus esset reliqua mutatio ; ergo ita erit in proposito, quod illud in quantum est prius nullius - et ita sub privatione termini ad quem et post sub illo termino mutatur.
- Praeterea, si primo est Patris et secundo nullius, et tertio est Filii per hoc quod recipit notitiam illam impressam (ergo per hoc quod est Filii, quia est quasi potentiale, recipiens formale Filii), et est Filii ut terminus formalis communicatus Filio per generationem (sicut ostensum est distinctione V), - ergo Filius duplici modo habendi habebit intellectum, ita quod utrolibet illorum duorum modorum circumscripto nihil minus haberet alio modo habendi : sicut in creaturis materiam compositum habet ut aliquid sui, et vere habet, licet non sit formalis terminus generationis ; idem etiam compositum habet formam ut aliquid sui, et vere habet, licet non sit subiectum generationis.
- Consequens autem illatum, scilicet quod Filius duplici modo habendi habeat essentiam, videtur impossibile, tam in re quam in consideratione intellectus negotiantis. Probatur etiam per hoc, quod illud quod est materiale generationis, est in potentia ad formalem terminum eiusdem generationis ; idem autem, sub eadem ratione, nec in re nec in intellectu est in potentia ad se ; ergo nec intellectus erit simul potentia receptiva et terminus formalis eiusdem generationis.
- Et quod additur de duplici ut ex parte materiae, quasi ad illud ut quod est ratio proximi susceptivi, necessario praeexigatur illud ut quod est eiusdem ut sub forma ordinata ad formam generandi, - videtur non esse per se in creaturis, quia si poneretur materia illa quae est sub forma vini absque omni forma et agens creatum posset agere in illud sicut denudatum a forma, ipsum esset proximum receptivum cuiuscumque formae natae imprimi in materiam puram, et ab agente quocumque sufficiente posset talis forma induci. Ergo secundum ut praecise sufficit in creaturis ad potentiam proximam, licet frequenter modo concomitetur ille ordo, quia numquam materia est sine forma et ut est sub forma non transmutatur indifferenter a quacumque in quamcumque - per agens creatum - sed a determinata in determinatam ; istud probatur, quia quando intelligitur ut nullius, tunc non est sub forma priore, quae ponitur quasi dispositio ad formam generandi : tunc ergo ordo eius ad illam formam non est nisi relatio posterioris ad prius, quae forte non est relatio positiva (quia terminus « ad quem » tunc non est ex natura rei), aut si est relatio realis, non videtur esse ratio propria in materia recipiendi formam inducendam.
Ex his ad propositum videtur quod licet oporteat intellectum prius origine esse in Patre quam in Filio, tamen si poneretur receptivus notitiae genitae, poneretur talis non essentialiter propter aliquem talem ordinem ad exsistentiam in Patre, sed secundum quod nullius est praecise et secundum quod ipsi dicunt quasi nullius.
- Quod etiam additur ad excludendum deceptionem, videtur esse dictum decepti, quia illud dictum videtur in se absurdum et se ipsum interimere.
- Primum probatur per hoc quia tunc ita vere in natura rei intellectus est potentia passiva et ita vere recipit, sicut Deus ex natura rei vere est actus et sapiens et bonus, - quod videtur absurdum, quia quod in creaturis necessario habet imperfectionem annexam vel est imperfectio (sicut est ratio potentiae passivae, quia semper dicit imperfectionem prout dividit ens contra potentiam activam), ponitur ita veraciter in Deo sicut illud quod est perfectio simpliciter !
- Et si dicas, immo potentia passiva dicit perfectionem, licet non distinctam ab actu, - hoc videtur esse fictio, quia nihil est in creaturis inferius ratione potentiae passivae : haec enim ratio vere competit materiae primae, quae ponitur infima entium ; ergo verius potest dici quod sit formaliter lapis quam potentia passiva, si propter perfectionem aliquam in ratione potentiae passivae debet ibi poni formaliter potentia passiva.
- Secundo probo quod hoc dictum interimat se ipsum, quia non videtur intelligibile quod ibi sint relationes oppositae, quin sicut sunt relationes oppositae, ita sint relationes distinctae (si reales, realiter, - si rationis, ratione) ; ergo si ibi est ex natura rei imprimens et quod imprimitur et illud cui imprimitur (quae non possunt intelligi sine relatione), ponere ibi ista ex natura rei sine omni distinctione, est contradictio.
- Ad quaestiones ergo istas respondeo aliter. Ad primam.
Quia rationem verbi praecipue accipimus ab Augustino libro De Trinitate, supponenda sunt quaedam certa quae secundum ipsum conveniunt verbo ; ex illis investigandum est quid est in intellectu cui potissime conveniant illa, et illud ponendum est verbum.
- Verbum secundum ipsum non est sine actuali cogitatione, sicut patet XV Trinitatis cap. 38 vel cap. 15.
- Verbum etiam genitum est de memoria vel de scientia, vel de obiecto relucente in scientia, sicut patet per ipsum XV Trinitatis cap. 24 : Formata cogitatio ab ea re quam scimus, est verbum ; et cap. 36 : Verbum nostrum de nostra scientia nascitur,quemadmodum verbum Dei de Patris sola scientia natum est. Et ista omnia sunt eadem, quia secundum ipsum IX Trinitatis cap. ultimo ex cognoscente et cognito simul, paritur notitia, quae duae sunt una causa integralis respectu notitiae genitae, sicut dictum est distinctione III quaestione 2.
- Tertio, verbum ab eo inquiritur propter imaginem in mente et ponitur secunda pars imaginis (scilicet proles), sicut patet per ipsum IX Trinitatis cap. ultimo vel cap. 32 : Est quaedam imago Trinitatis : ipsa mens, et notitia eius (quae est proles eius ac de se ipsa verbum eius), et amor tertius.
- Posset ergo describi verbum, quod verbum est actus intelligentiae productus a memoria perfecta, non habens esse sine actuali intellectione, repraesentans verbum divinum propter illud enim Augustinus inquisivit de verbo nostro.
- Ex his apparet quod verbum nihil est pertinens ad voluntatem, neque ad memoriam (quia est secunda pars imaginis, non prima nec tertia), et per consequens non est species intelligibilis nec habitus, nec aliquid pertinens ad memoriam ; est ergo aliquid pertinens ad intelligentiam.
- In intelligentia autem non videtur esse nisi vel actualis intellectio, vel obiectum terminans illam intellectionem, vel secundum alios species genita in intelligentia de specie in memoria, quae species in intelligentia praecedit actum intelligendi, vel secundum alios aliquid formatum per actum intelligendi, vel quinto secundum alios ipsamet intellectio ut passio, quasi causata a se ut actio ; et secundum haec quinque, possunt esse quinque opiniones de verbo.
- Non est autem species in intelligentia prior actu intelligendi, quia talem speciem superfluum est ponere. Ipsa enim non perfectius repraesentaret obiectum quam species in memoria, et sufficit habere unum perfecte repraesentans obiectum ante actum intelligendi.
- Quod autem non perfectius, patet per Augustinum XV Trinitatis cap. 12 : Nihil plus in prole quam in parente.
- Tunc etiam duae species eiusdem rationis essent in eadem potentia, quia istae duae species sunt eiusdem rationis ; et ipse intellectus ut memoria et intelligentia, est una potentia, quia idem est actus primus, et quo habens operatur et quo habens actum primum est in actu secundo.
- Tunc etiam habitus non esset immediatum principium actus, nec habens habitum esset in potentia accidentali ad agendum secundum illum habitum, quia requireretur forma prior ipsa operatione, alia ab habitu.
- Nec ista species in intelligentia posset poni gigni naturaliter, si numquam posset esse sine actuali intellectione, quia actualis intellectio subest imperio voluntatis ; nec etiam posset dici gigni libere vel eius gignitio subesse imperio voluntatis - ut videtur - si ponatur species prior actu, quia videtur quod primum pertinens ad intellectum quod est in potestate nostra, est actualis intellectio.
- Nec ipsum obiectum potest poni verbum, sicut dicit alia opinio, quia obiectum secundum se non est aliquid productum virtute memoriae (sive alicuius in mente), quale est verbum, - nec ipsum obiectum ut in memoria producitur virtute memoriae, ut patet ; ipsum autem obiectum ut in intelligentia non gignitur nisi quia aliquid prius gignitur in quo obiectum habet esse, quia sicut dictum est distinctione III, istae actiones et passiones intentionales non conveniunt obiecto nisi propter aliquam actionem vel passionem realem, quae convenit ei in quo obiectum habet esse intentionale.
- Nec etiam est aliquis terminus productus per intellectionem, quia intellectio non est actio productiva alicuius termini : tunc enim incompossibile esset intelligere eam esse, et non esse termini, sicut incompossibile est intelligere calefactionem esse et non esse calorem ad quem sit calefactio. Non est autem impossibile intelligere intellectionem in se, non intelligendo quod sit alicuius termini ut producti per ipsam.
- Confirmatur etiam, quia operationes tales debent esse actus ultimi, ex I Ethicorum et IX Metaphysicae.
De ista materia dictum est supra distinctione III, qualiter est quaedam actio de genere actionis, et alia quae est qualitas, cuiusmodi est intellectio.
- Improbatur etiam haec via - et sequens de intellectione passione - per idem medium, quia tunc intelligentia gigneret verbum et non memoria, quod est contra Augustinum ; intelligentia enim produceret illum terminum actionis intelligendi, si quis esset, - et intelligentia produceret intellectionem passionem, si qua esset.
- Ista etiam via de intellectione actione et passione non videtur rationabilis, quia intellectio est forma una, quae licet possit comparari ad agens a quo est et ad subiectum in quo recipitur, tamen ex hoc non habet ipsa talem distinctionem ut possit esse quasi causa sui vel esse terminus actionis secundum hoc et non secundum illud ; quia si est terminus actionis, hoc est secundum se, et nec secundum istum respectum nec secundum illum, sed concomitantur eam isti respectus.
- Sequitur ergo, per viam divisionis, quod verbum est actualis intellectio.
- Et confirmatur per Augustinum XV Trinitatis cap. 16 vel cap. 40 : Cogitatio nostra perveniens ad illud quod scimus, atque inde formata, verbum nostrum est. Idem etiam habetur ab eo XV Trinitatis cap. 10 vel cap. 24 : Formata quippe cogitatio etc., verbum est, sicut supra dictum est.
- Et confirmatur istud per simile de verbo vocali et imaginabili : formatur enim verbum vocale ad signandum et declarandum illud quod intelligitur, sed quod vox non statim formatur ab intelligente in quantum intelligens sed per aliam potentiam mediam (puta motivam), hoc est imperfectionis ; si ergo statim gigneretur vel formaretur ut expressivum illius quod latet in intellectu, et hoc virtute intellectus intelligentis, non minus esset verbum. Obiectum autem habitualiter latet in memoria ; si ergo virtute eius statim causetur aliqua intellectio actualis, quae genita exprimat et declaret illud obiectum ibi latens, - vere est verbum, quia expressivum latentis et genitum virtute eius ad exprimendum ipsum.
- Sed restat dubitatio ulterior, utrum quaecumque intellectio actualis sit verbum.
- Ad hoc dicitur quod non, sed oportet addere - quasi differentiam specificam - quae est declarativa.
- Contra hoc arguo, quia in Patre est notitia declarativa formaliter, - nam intellectio quae est Patris in quantum est intelligentia, est declarativa Patris in quantum memoria, et ita perfecte, sicut actualis intellectio ut in Filio declarat habitualem ut in memoria Filii ; in Patre tamen non est verbum formaliter, sicut dicetur in solutione quaestionis.
- Similiter, verbum declarat se, secundum Augustinum VII Trinitatis cap. 5 vel 16 : si, inquiens, hoc verbum quod nos proferimus, temporale, et se ipsum ostendit et illud de quo loquimur, quanto magis verbum Dei etc., et se ipsum ostendit ? Declarare ergo non dicit relationem realem, nec per consequens relationem geniti ; verbum autem non est nisi intellectio genita (IX Trinitatis cap. ultimo), alioquin posset poni in Patre formaliter.
- Aliter dicitur, quantum ad istum articulum, quod verbum est notitia actualis quae est terminus inquisitionis.
- Quod ostenditur per Augustinum IX Trinitatis cap. ultimo, ubi dicitur quod verbum est partum sive proles : est autem partum, quia est repertum, - non est autem repertum nisi quia inquisitum ; unde vult quod partum istum mentis praecedit appetitus impellens ad inquirendum.
- Idem videtur velle XV De Trinitate cap. 15 vel 39, sic inquiens : Tunc fit verbum verum, quando illud quod nos dixi volubili quadam motione iactare, ad illud quod scimus pervenit atque inde formatur, eius omnimodam similitudinem capiens, ut quomodo quaeque res scitur, sic etiam cogitetur ; ipsa volubilis cogitatio est inquisitio, qualis non erit in patria, sicut innuit cap. 41 vel 16 : Fortassis non erunt ibi volubiles cogitationes.
- Ponitur tunc quod post notitiam confusam sequitur inquisitio per divisionem et argumentationem, et ultimo devenitur ad perfectam notitiam, quae quasi gignitur ista inquisitione ; et illa perfecta notitia, quae est terminus inquisitionis, est verbum.
- Contra istud arguo sic : si de ratione verbi sit gigni inquisitive, ergo Deus non habet verbum ; secundo, igitur angelus non habet verbum de naturaliter sibi cognitis ; tertio, igitur beatus non habet verbum de essentia divina, nec de aliquo perfecte cognito sine inquisitione ; quarto, igitur habens perfectum habitum scientiae, statim operans per illum habitum non potest habere verbum, - quae omnia videntur absurda.
- Ideo, istis opinionibus omissis, quoad istum articulum dico quod non quaelibet intellectio actualis est verbum (sicut probatum est contra illam viam quae ponit declarativum esse proprium verbi), sed notitia genita ; et ideo in Patre non est verbum formaliter.
- Quaelibet autem notitia genita - quam Augustinus vocat prolem - est verbum, non tamen eo modo quo Augustinus ponit verbum perfectum, quod scilicet repraesentet verbum divinum.
- Primum istorum declaro, quia quaelibet intellectio actualis gignitur de memoria, imperfecta de imperfecta sicut perfecta de perfecta ; ergo quaelibet notitia est proles et expressiva parentis, et genita ad exprimendum parentem.
Et istud confirmatur primo per Augustinum IX Trinitatis cap. 10 vel cap. 24 : Omne quod notum est, verbum dicitur animo impressum, quamdiu de memoria definiri et proferri potest ; item, XV Trinitatis cap. 12 vel 32 : Nec interest quando illud didicerit, qui quod scit loquitur : aliquando enim statim ut discit, hoc dicit. Et breviter, quaecumque differentia inveniatur inter notitiam primam genitam imperfectam et illam quae sequitur inquisitionem, non est differentia formalis, propter quam haec possit dici verbum et illa non, ut videtur.
- Secundum declaro sic, quia intellectus noster non statim habet notitiam perfectam obiecti, quia secundum Philosophum I Physicorum innata est nobis via procedendi a confuso ad distinctum ; et ideo primo, ordine originis, imprimitur nobis notitia obiecti confusa, prius quam distincta, - et ideo est inquisitio necessaria ad hoc ut intellectus noster veniat ad distinctam notitiam : et ideo est necessaria inquisitio praevia verbo perfecto, quia non est verbum perfectum nisi sit notitia actualis perfecta.
- Sic ergo intelligendum est quod cognito aliquo obiecto confuse, sequitur inquisitio - per viam divisionis - differentiarum convenientium illi ; et inventis omnibus illis differentiis, cognitio definitiva illius obiecti est actualis notitia perfecta et perfecte declarativa illius habitualis notitiae quae primo erat in memoria : et ista definitiva notitia, perfecte declarativa, est perfectum verbum.
- Hoc dicit Augustinus IX Trinitatis cap. 10 vel 24 : Definio quid sit intemperantia, et hoc est verbum eius ; et ibidem praemisit Augustinus, in eodem capitulo, quod iam superius positum est : quamdiu de memoria proferri et definiri potest, - id est distincte et definitive actualiter cognosci, virtute eius quod est in memoria.
- Non ergo est de ratione verbi gigni post inquisitionem, sed necessarium est intellectui imperfecto - qui non statim potest habere notitiam definitivam obiecti - habere notitiam talem post inquisitionem ; et ideo verbum perfectum non est in nobis sine inquisitione. Et tamen quando verbum perfectum sequitur talem inquisitionem, illa inquisitio non est generatio ipsius verbi formaliter, sed quasi praevia ad hoc ut generetur verbum ; quod bene innuit Augustinus in auctoritate praeallegata (libro XV cap. 39) : Hac atque illac, volubili cogitatione etc., quando ad illud quod scimus pervenit atque inde formatur, verbum est etc., - innuens quod ista iactatio id est inquisitio non est gignitio verbi formaliter, sed eam sequitur gignitio verbi de eo quod scimus, id est de obiecto in memoria habitualiter cognito.
- Et si obiciatur ad quid tunc est inquisitio necessaria ?, - posset dici ad illud, quod motus necessarius est ad hoc ut inducatur forma perfecta (quae non posset statim in principio motus induci), vel inductio multarum formarum ordinatarum ad inductionem ultimae formae, et absque illo ordine formarum non posset ultima forma induci statim. Et secundum hoc ponitur iste ordo : primo est habitualis notitia confusa, secundo actualis intellectio confusa, tertio inquisitio (et in inquisitione multa verba de multis notitiis habitualibus virtualiter contentis in memoria), quam inquisitionem sequitur distincta et actualis notitia primi obiecti cuius cognitio inquiritur, - quae notitia actualis distincta imprimit habitualem perfectam in memoriam, et tunc primo est perfecta memoria, et assimilatur memoriae in Patre ; ultimo, ex memoria perfecta gignitur verbum perfectum, sine inquisitione mediante inter ipsam et verbum, - et ista gignitio assimilatur gignitioni verbi divini perfecti, ex memoria paterna perfecta. Nullum ergo verbum est perfectum, repraesentans verbum divinum (quod potissime investigat Augustinus), nisi istud quod gignitur de memoria perfecta sine inquisitione media inter talem memoriam et tale verbum, licet nec illa memoria possit haberi in nobis - propter imperfectionem intellectus nostri - nisi praecedat inquisitio.
- Ultimum dubium istius quaestionis est, utrum ad rationem verbi concurrat voluntas, - puta utrum de ratione eius sit quod sit voluntarie genitum, sive voluntate agente copulante intelligentiam memoriae, secundum quod dicit Augustinus inmultis locis.
- Istam quaestionem movet Augustinus IX Trinitatis cap. 10 : Recte - inquit - quaeritur utrum omnis notitia sit verbum, vel tantum notitia amata ; et respondet : Non omnia quae quoquo modo tangunt, concipiuntur, sed alia ut tantum nota sint, nec tamen verba dicantur, - sicut illa quae displicent nec concepta nec parta dicenda sunt ; aliter omne quod notum est, verbum dicitur, quamdiu de memoria proferri vel definiri potest, quamvis res ipsa displiceat. Et postea subdit : Verumtamen, cum illa quae odimus displicent, eorum notitia nobis non displicet, - ita quod de ratione verbi non est gigni amore obiecti cogniti, sed nec etiam gigni amore notitiae quae est verbum.
- Tamen concomitatur perfectum verbum duplex actus voluntatis : unus praevius, quo imperatur actus ille et inquisitio praevia, sine quo non perveniretur ad verbum perfectum (sicut patet IX Trinitatis cap. ultimo), et alius quo intellectus quiescit in intelligibili notitia iam habita, sine quo non permaneret intellectus in illa notitia. Non ergo actus voluntatis est de essentia verbi, nec formaliter nec ut causa, sed concomitatur necessario ad generationem eius in nobis propter inquisitionem eius praeviam et ad continuationem eius ; similiter propter hoc quod intellectus - si voluntas non complaceret in ista notitia - non permaneret in ea, et ita ista notitia non haberet rationem verbi permanentis. Ista tamen permanentia non est de ratione perfectionis verbi intensive, quia non minus perfecta est albedo unius diei quam unius anni ; voluntas autem respiciens obiectum - cuius est verbum non pertinet ad rationem verbi, nisi stricte sumendo verbum, quomodo Augustinus pertractat cap. praeallegato: Nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto (hoc dicere includit acceptionem obiecti dicti et addit aliquid ultra rationem verbi absolute).
- Ad argumenta huius quaestionis. Ad primum patet quod illa auctoritas indiget expositione. Dicit enim ibi : Ipsa phantasia eius scilicet Carthaginis in memoria mea verbum eius est ; patet autem - secundum eum XV Trinitatis cap. 38 - verbum non esse formaliter in memoria ; ergo oportet quod intelligatur causaliter, non formaliter.
- Ad secundum. Licet magna altercatio fiat de voce, utrum sit signum rei vel conceptus, tamen breviter concedo quod illud quod signatur per vocem proprie, est res. Sunt tamen signa ordinata eiusdem signati littera, vox et conceptus, sicut sunt multi effectus ordinati eiusdem causae, quorum nullus est causa alterius, ut patet de sole illuminante plures partes medii ; et ubi est talis ordo causatorum, absque hoc quod unum sit causa alterius, ibi est immediatio cuiuslibet respectu eiusdem causae, excludendo aliud in ratione causae, non tamen excludendo aliud in ratione effectus immediatioris. Et tunc posset concedi aliquo modo effectum propinquiorem esse causam effectus remotioris, non proprie, sed propter prioritatem illam quae est inter tales effectus ad causam ; ita potest concedi de multis signis eiusdem signati ordinatis, quod unum aliquo modo est signum alterius (quia dat intelligere ipsum), quia remotius non signaret nisi prius aliquo modo immediatius signaret, - et tamen, propter hoc, unum proprie non est signum alterius, sicut ex alia parte de causa et causatis.
- Ad tertium concedo quod notitia est proles et vere genita, scilicet actualis intellectio, - sed illa non est actio de genere actionis (quia, ut dictum est supra, actualis intellectio non est actio de genere actionis), sed est qualitas nata terminare talem actionem, quae signatur per hoc quod est dicere et - in communi - per hoc quod est elicere. Non ergo verbum est aliquid productum actione quae est intellectio, quia ipsa intellectio non est productiva alicuius, sed ipsa est producta actione quae est de genere actionis, sicut dictum est supra.
- Ad secundam quaestionem dico quod idem per se significant concretum et abstractum, licet alio modo significandi, sicut filius et filiatio, - quia sicut filiatio significat relationem de genere relationis, ita filius (per modum tamen denominantis suppositum relativum), et si accipiatur substantive, idem significat cum tali subsistente. Ita ergo idem significant verbum et abstractum eius : eius autem abstractum - si esset nominatum - esset verbatio, quae notat relationem formaliter (idem enim significat quod expressio passiva alicuius de intellectu) ; sed sicut filius connotat naturam viventem, in qua est talis relatio, ita verbum connotat notitiam actualem, cuius est talis expressio ; ergo cum in divinis intellectualiter exprimi sit proprietas secundae personae, sequitur quod verbum sit ibi mere personale, et significat proprietatem personalem.
- Patet etiam quod ratio gignendi verbum non est Pater ut actu intelligens, sed Pater ut memoria perfecta (scilicet ut intellectus habens obiectum actu intelligibile sibi praesens), sicut declaratum est supra distinctione II, quaestione De productionibus.
- Patet etiam quod verbum non habet aliquid de quo producatur, ex distinctione V, - quia si principium productivum habeat virtutem sufficientem ad producendum per se subsistens, producit tale, et maxime si tale non sit natum alicui inhaerere ; notitia autem ista expressa non est nata alicui inhaerere, ergo est nata per se subsistere : et principium productivum eius est sufficientis virtutis, ergo etc.
- Ad argumenta. Cum primo arguitur per Augustinum, Verbum est cum amore notitia, dico quod per hoc quod dicit cum amore, circumloquitur in nobis notitiam genitam, quia amor non habet causalitatem respectu verbi nisi ut imperat gignitionem ipsius, sicut dictum est quaestione praecedente. In divinis autem verbum est notitia naturaliter expressa, quia quod in nobis voluntas habeat causalitatem respectu verbi gignendi per imperium eius, hoc est imperfectionis in intellectu, quia non statim habet verbum perfectum ; et de hoc, quomodo voluntas se habeat in Deo et in nobis, dictum est distinctione VI.
- Ad aliud - de XV Trinitatis - concedo in Patre esse intelligentiam formaliter, sed nego istam quod omnis actus intelligentiae formaliter est verbum, quia hoc non est verum nisi de intelligentia illa quae potest habere aliquem actum genitum vel notitiam genitam ; talem actum non potest intelligentia ut Patris est, habere, quia Pater est a se et nihil habet per generationem. Tamen potest concedi quod intellectio actualis Patris est quasi genita virtute memoriae ut in Patre, sed non vere genita, quia non distincta.
- Ad tertium dico quod non sunt duo propria, sed idem, quia eandem relationem per se significant filius et verbum, licet alia connotent (scilicet filius naturam viventem, in communi, et verbum notitiam actualiter expressam). Ista connotata non semper sunt eadem, sed relatio passiva - significata - semper est eadem.
- Ad tertiam quaestionem dicitur quod sic, propter auctoritatem Augustini 83 Quaestionum quaestione 63, ubi loquens de principio evangelii Ioannis ait : Logos melius hoc loco verbum interpretamur (quam si rationem), ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per verbum facta sunt operativa potentia.
- Additur etiam quod verbum dicit proprium respectum ad creaturam, quia verbum ex ratione sui est notitia declarativa ; ergo competit sibi ex ratione sui declarare.
- Appropriatur etiam Filio relatio ad creaturas : appropriatio autem non fit nisi propter convenientiam talis appropriati ad proprietatem personae cui illud appropriatur. Et declaratur illud per simile de dono.
- Et simili modo ponitur quod sicut ibi donum ut connotat relationem aptitudinalem pertinet ad proprietatem Spiritus Sancti, ita verbum ut dicit relationem aptitudinalem - non actualem nec habitualem - pertinet ad secundam personam.
- Contra istud argui potest sicut supra argutum est de dono, quia nullus respectus ad creaturam est proprietas personae divinae nec per se includitur in aliqua proprietate personae divinae, et sicut ibi improbatur, ita potest hic improbari, - quod concedo.
- Et tunc non est vis nisi de hoc nomine verbum. Formaliter enim respectus notitiae expressae ad exprimentem alius est a respectu ipsius ad creaturam deelaratam ; et non solum hoc, sed etiam respectus verbi expressi ad exprimentem et respectus eiusdem ut declarantis ad eundem ut declaratum sunt duo respectus, quia primus realis et secundus rationis. Isti autem duo non faciunt aliquid per se unum, quia res vera et ens rationis nihil unum per se constituunt ; et ideo si ambo isti respectus uno nomine significentur, non propter hoc faciunt unum per se conceptum, sed alter eorum praecise est proprietas secundae personae (scilicet expressio illa passiva, quae est respectus realis), alter autem - scilicet respectus declarativi - est tantum respectus rationis, sive sit ad Patrem declaratum sive ad creaturam declaratam. Quod aliqualiter tactum est supra per auctoritatem Augustini VII De Trinitate cap. 5, ubi vult quod verbum declarat se, - et idem XV Trinitatis cap. 14 vel 35 : Pater est se ipsum perfecte dicens, hoc est se ipsum perfecte declarans etc. ; ex quibus duabus auctoritatibus patet quod idem potest referri ad se ut declarans ad declaratum, et per consequens non est relatio realis.
- Sed posito hoc de istis respectibus in se quod alter sit proprietas et alter non, quid dicetur de hoc nomine verbum, - numquid significat utrumque vel alterum ? Et tunc quidem videtur quod verbum per se significet illum respectum realem et primo, quia eius abstractum - ut dictum est ; - et concretum primo significant eundem, sed quia connotat notitiam perfectam, qua notitia habet respectum rationis ad cognita per eam, ideo etiam connotat - quasi adhuc remotius - rationem declarativi. Et ita verbum significabit proprietatem secundae personae, licet connotet aliquid absolutum in illa persona (quod est quasi terminus formalis productionis illius personae), et mediante illo quasi remotius connotet respectum ad omne illud ad quod illud absolutum potest habere respectum rationis, scilicet ad omnia declarata.
- Ad Augustinum VI Trinitatis concedo quod verbum sive Filius est ars Patris, ita etiam dicitur sapientia Patris et virtus, et tamen sicut Pater formaliter est sapientia et virtus, ita etiam Pater formaliter est ars : si enim Pater formaliter creat, et hoc ut artifex, creativa ratio formaliter est in Patre, - et ita ille respectus artis ad creaturas sicut ad artificiata est communis tribus, licet approprietur Filio, sicut sibi appropriatur sapientia propter convenientiam cum productione sua.
- Ad illud - pro opinione - de 83 Quaestionum quaestione 63 potest dici quod melius interpretatur logos (graece) per illud quod est verbum quam per illud quod est ratio, quia ratio non ita significat respectum ad Patrem sicut verbum, nec ita connotat respectum ad declarata sicut verbum. Non autem vult Augustinus dicere quod verbum dicat essentialiter relationem ad creaturam sub ratione declarativi, quia dicit ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per verbum facta sunt operativa potentia ; verbum autem non dicitur potentia operativa Patris, nisi sicut dicitur sapientia Patris et ars, quae non sunt eius nisi secundum appropriationem. Aut si Augustinus intendat quod hoc nomen verbum utrumque respectum significet, tunc non significat praecise proprietatem secundae personae, sed cum hoc alium respectum appropriatum ; et tunc congrua est interpretatio logos in verbum, non in rationem, quia ratio nec respectum proprium nec appropriatum ita significat. Vera est quidem interpretatio in verbum (propterea plus dicit quam proprietatem personae), nec Augustinus dicit interpretationem esse in aliquid quod significat proprietatem secundae personae.
- Cum additur quod dicit respectum ad creaturas, proprium sibi, - hoc videtur multo falsius quam conclusio opposita ei quam teneo, quia non tantum relatio ad creaturam non includitur in ratione essentiali alicuius personae, sed nec aliquo modo potest pertinere ad aliquam personam quin uniformiter pertineat ad totam Trinitatem, quia tota Trinitas uniformiter se habet ad omne aliud a se, secundum quodcumque esse, sive secundum esse in re sive secundum esse intelligibile.
- Et cum probatur per declarativum, dico quod intellectio actualis Patris est declarativa. Nec declarativum est ratio propria verbi, sed notitiam expressam concomitatur declarativum, quia illa expressio est notitiae actualis ; et ideo sibi appropriatur declarativum, licet non sit proprium eius.
- Cum postea probatur quod appropriatio non fit nisi propter convenientiam cum proprio, non sequitur - ex hoc - quod appropriatum sit proprium, sed oppositum ; et concedo quod proprium Filii - quod est exprimi - habet convenientiam cum sapientia et declarativo, et cum arte, pro eo quod ista expressio est alicuius per modum intellectus et virtute intellectus ; et talis expressio est actualis notitiae, cuius est declarare notitiam habitualem de qua exprimitur.
- Hic tamen est difficultas (melior quam sit de ratione declarativi), utrum verbum exprimatur virtute intellectus paterni non tantum de essentia divina quasi obiecto praesente intellectui Patris, sed de aliis intelligibilibus, ut sic habeat respectum ad creaturas non ut in se sunt sed ut habent esse in intellectu paterno prius origine (ut videtur) quam verbum exprimatur. Et tunc haberet ad illa relationem expressi ; esset enim tunc verbum expressum non tantum de essentia ut est obiecta intellectui Patris, sed et de aliis intelligibilibus.
Sed de hac difficultate alias, in quaestione De uniformi habitudine Trinitatis ad alia a se.
