Distinctio XLV — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
Distinctio XLV
DISTINCTIO XLV
Quaestio Unica
- Circa distinctionem quadragesimam quintam quaero utrum Deus ab aeterno voluit alia a se.
Quod non : Quia tunc in voluntate divina fuisset relatio ad creaturam realis. Consequens falsum (sicut patet distinctione XXX), ergo et antecedens.
- Probatio consequentiae : prius Deus vult aliquid quam intelligat se velle illud (sit illud a), quia - sicut dictum est distinctione XXXIX certitudo intellectus divini circa futura contingentia non est sine certitudine vel rectitudine voluntatis ; ergo relatio illa, quae est in voluntate divina primo ad a, ipsa praecedit omnem considerationem intellectus de illa volitione ; ergo non est in voluntate sive in volitione ut cognita est, sed ut in se est, - et per consequens est ibi ex natura rei, et non in cognito ut cognitum est.
- Contra : Si non voluit ab aeterno, ergo nec modo vult de novo, quia tunc esset mutabilis ; ergo nihil vult.
- Respondeo : Omnis potentia operativa perfecta potest esse principium operandi circa quodcumque obiectum natum respici a tali potentia, sicut perfectus intellectus potest esse principium intelligendi quodcumque intelligibile et perfectus visus videndi quodcumque visibile ; igitur cum in Deo sit voluntas formaliter (ex distinctione II), et etiam summe perfecta quia infinita (ex eadem distinctione), sequitur quod ipsa possit esse principium volendi quodcumque volibile.
- Non autem potest esse principium volendi aliquid ex tempore, quia hoc non posset esse sine mutatione alicuius : et non obiecti voliti, quia obiectum volitum non habet esse nisi quia volitum et quia est in ipsa voluntate divina ; ergo ista mutatio esset ipsius voluntatis, sicut deductum fuit distinctione XXX de ratione ipsius voluntatis. Ergo voluntas divina potest in aeternitate sua esse principium volendi quodcumque volibile.
- Non est autem ratio volendi simul ambo opposita, quia illa respectu nullius possunt simul esse ; nec est ratio volendi neutrum, quia tunc in creaturis nihil esset a Deo volitum, - et per consequens nihil causaret in creaturis, quia contingentia non potest esse in Deo nisi a parte voluntatis, sicut deductum est distinctione XXXIX. Ergo in aeternitate est ratio volendi aliquod obiectum aliud in quibuscumque aliis a se.
- Ad argumenta respondeo quod sicut dictum est prius distinctione XXX de relationibus ex tempore, quod terminantur ad Deum sub ratione mere absoluta, et simili modo de ideis distinctione XXXV, et simili modo de omnipotentia distinctione XLIII (et est mere absoluta secundum quod est attributum divinum et sic terminat relationem creaturae possibilis ad Deum), - ita dico hic quod voluntas divina sub ratione mere absoluta terminat respectum volibilis ad ipsum, quod quidem voluntas divina producit in esse volito in aeternitate sicut intellectus producit in esse cognito vel intellecto ; et simili modo dicendum est istud inesse voluntati sicut esse secundum se, sicut dictum est de esse cogniti distinctione XXXVI.
- Sed tunc argues : si volitum habet relationem ad voluntatem divinam, - aut igitur relationem realem, aut secundum rationem tantum. Si realem, ergo fundamentum suum est reale ; ergo illa res habet esse reale ab aeterno. Si relationem rationis tantum, - contra : non est per actum intellectus divini, comparantis illud obiectum ad intellectum suum, - igitur non est relatio rationis in eo ; licet enim intellectus divinus prius comparet illud obiectum ut cognitum ad intellectum suum quam sit volitum ab ipso, et in illo priore causet relationem rationis ipsius obiecti ut cogniti ad intellectum suum, non tamen videtur causare aliquam relationem eius ad voluntatem.
- Licet posset hic responderi quod ista relatio voliti ad voluntatem sit per actum intellectus divini comparantis obiectum volitum ad voluntatem suam (quia prius comparat voluntatem suam ad obiectum quam comparet ad intellectum suum), si poneretur idem esse sufficere in obiecto intellectus ut obiectum cognitum et voluntatis ut volitum est, et quod nullo modo esset praesens voluntati nisi quia praesens fuerit intellectui, - tamen respondeo aliter quod in obiecto illo volito est relatio alia ad voluntatem divinam quam illa, in eo, quae est ut obiecti intellecti ad intellectum divinum ; et illa alia relatio non est relatio realis, - nec tamen est rationis, loquendo stricte de relatione rationis, scilicet intellectus.
- Nec ista divisio est sufficiens, quod omnis relatio aut est realis, aut est rationis, accipiendo relationem rationis stricte, quia omnis potentia quae potest habere actum circa obiectum exsistens non ut exsistens est, et illud obiectum potest actu suo comparare ad aliud ad quod tale obiectum non comparatur ex natura rei, potest in obiecto, ut obiectum est, causare relationem rationis ipsius ad aliud ; quae quidem non est realis, quia non est ex natura obiecti in se, - nec tamen est stricte rationis, quia non semper illa potentia comparans est ratio tantum sive potentia ratiocinativa.
- Potest enim voluntas, utens aliquo obiecto ad finem, causare in obiecto illo relationem rationis ad illum finem : et nec est illa realis relatio, quia non est in obiecto ex natura rei sed ex comparatione voluntatis conferentis (potest enim uti Deo ad creaturam) ; nec est illa relatio rationis, quia potentia causans istam comparationem non est ratio, - sive intellectus sive imaginatio dicatur talis virtus collativa, sive quaecumque alia : certum est enim quod voluntas est talis potentia comparativa et collativa (et imaginativa, similiter), ita bene sicut potentia intellectiva ; et ideo certum est quod utraque istarum potentiarum potest obiectum suum comparare, et in obiecto suo causare relationem : non realem, quia sic esset ibi, in tali, ex natura rei sine omni comparatione, - nec relationem rationis stricte sumptam pro relatione causata ab intellectu, licet eam quandoque concomitetur relatio rationis causata ab intellectu. Sed voluntas divina, et etiam omnis voluntas (quidquid sit de imaginatione, de qua non nunc), potest comparare se ipsam ad obiectum in esse volito ab aeterno (et e converso), et sic potest in obiecto causare relationem rationis ad ipsam.
