Distinctio XXIII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
Distinctio XXIII
DISTINCTIO XXIII
Quaestio Unica
- Circa distinctionem vigesimam tertiam quaero utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri et Filio et Spiritui Sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis.
Quod non : Probatio, quia persona est terminus productionis realis et adoratur ; secunda intentio nec terminat productionem realem, nec adoratur ; ergo etc.
- Praeterea, Trinitas in divinis non est tantum conceptuum, sed rerum, - contra errorem Sabellii ; ergo etc.
- Contra : Omne commune pluribus, univocum, distinctum et plurificatum in eis, dicitur de eis secundum aliquam rationem universalis ; persona est commune univocum Patri et Filio et Spiritui Sancto, secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 7 ; ergo dicitur de eis secundum aliquam rationem universalis : et si dicat aliquam intentionem secundam, vere esset in divinis aliqua ratio universalis, quod non videtur inconveniens ; si vero dicat intentionem primam, erit in divinis universale reale commune, et ita aliqua realitas potentialis, - hoc est inconveniens.
- Hic dicitur quod persona tantum dicit intentionem secundam :
- Quia sicut individuum in omni natura, ita suppositum in natura substantiali et persona in natura intellectuali ; sed individuum et suppositum dicunt tantum rem secundae intentionis ; ergo et persona tantum dicit rem secundae intentionis.
- Confirmatur ratio, quia natura in qua sunt ista, non est de per se ratione istorum : ponitur enim in definitione istorum ut additum, ergo non variat rationes formales istorum.
- Item, omne commune dictum de pluribus, dicitur de eis secundum rationem alicuius universalis ; ergo si persona significet rem primae intentionis, communem tribus, illa dicetur de eis sub ratione generis generalissimi, aut alicuius generis intermedii, aut secundum rationem speciei specialissimae, - quorum opposita sunt manifesta. Non speciei specialissimae, quia tunc sequeretur quod duae erunt quasi species specialissimae respectu earumdem personarum ; deitas enim - secundum Damascenum cap. 50 quasi notat speciem circumplectivam hypostaseon, et persona etiam notabit speciem specialissimam respectu eorum. Ergo etc.
- Additur autem huic opinioni, quod licet persona dicat aliquid secundae intentionis, non tamen dicit illud in abstracto, sed in concreto, - et ideo potest praedicari de re primae intentionis et supponere pro ea. Exemplificatur : species est secunda intentio, ibi accipitur species pro ipsa intentione in se, - et species praedicatur de pluribus differentibus numero etc., ibi accipitur species pro re quam denominat ; non enim praedicatur haec intentio species de pluribus, ut videtur, sed homo vel asinus, de quibus dicitur haec intentio.
- Contra istud, et primo contra opinantem : Quandocumque a formalibus constitutivis aliquorum potest abstrahi aliquid commune primae intentionis, pari ratione vel maiore ratione potest aliquid abstrahi a constitutis ; personae autem divinae - secundum istos - constituuntur formaliter per relationes. Ab illis autem constitutivis potest abstrahi aliquid reale primae intentionis : paternitas enim est relatio et filiatio est relatio, et hoc univoce sumendo relationem, quia potest esse certitudo de conceptu relationis ad intra, dubitando de quolibet conceptu speciali, - et talis, sic certus, non tantum habet certitudinem de voce sed de conceptu aliquo ; ergo conceptus ille de relatione in communi, alius est a conceptu illius in speciali. Ergo multo magis a constitutis per istas relationes poterit abstrahi aliqua res primae intentionis. - Assumptum autem de univocatione relationis magis patebit inferius, in quaestione ista.
- Contra opinionem in se : Quia omnis intentio secunda est relatio rationis, non quaecumque, sed pertinens ad extremum actus intellectus componentis et dividentis vel saltem conferentis unum ad alterum (hoc patet, quia intentio secunda - secundum omnes - causatur per actum intellectus negotiantis circa rem primae intentionis, qui non potest causare circa obiectum nisi tantum relationem vel relationes rationis) ; persona autem non dicit relationem rationis, et praecipue non pertinentem ad actum intellectus componentis. Quod autem non dicat aliquam relationem rationis, videtur, quia tunc saltem necessario coexigeret correlativum ad quod referretur, quia impossibile est intelligere relationem et non esse ad aliquem terminum et correlativum, sicut omnis intentio secunda requirit correlativum (ut species respicit genus pro suo correlativo, et particulare universale, et sic de aliis) ; patet de idea, quae est relatio rationis, nec potest intelligi nisi respectu alterius. Persona autem non dicitur alicuius persona, vel saltem non dicit extremum intellectus conferentis.
- Item, duco rationem eorum ad oppositum, sumendo eandem maiorem, et oppositum minoris, quod individuum importans unitatem individualem dicat rem primae intentionis, quia unitas est passio entis (sicut patet IV Metaphysicae), et per consequens consequitur rem ex natura rei, - et maxime est verum de illa unitate quae est vera unitas, cuiusmodi est unitas individui : ergo talis unitas non dicit intentionem secundam ; et sicut non unitas in omni, ita nec unitas in natura intellectuali : si ergo persona dicat unitatem in natura intellectuali sicut individuum in omni, sequitur oppositum conclusionis eorum.
- Praeterea, contra secundam rationem : Augustinus De doctrina christiana (et ponitur in littera et distinctione XXV primi libri) dicit quod res quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus : unde, secundum ipsum, tres personae sunt tres res ; res autem non videtur dicere secundam intentionem, et tamen est commune tribus personis et numeratur in eis ; igitur non oportet dicere personam significare secundam intentionem, quia est commune, numeratum in multis.
- Magister etiam, distinctione XXV cap. 8, exponit tres personas per tres subsistentias vel tres subsistentes ; per subsistentiam autem non videtur significare rem secundae intentionis, et tamen est commune tribus et numeratum in eis (dicuntur enim tres subsistentiae vel tres subsistentes, tres entes vel tres res).
14 Praeterea, contra additum aliud arguo sic : adiectivum non determinat aliquid nisi illud ad quod terminatur eius dependentia ; sed adiectivum non potest terminare dependentiam alterius adiectivi, quia aequaliter dependent ; ergo neutrum determinat alterum, - et ita si hoc nomen persona sit tale concretum, non bene dicetur quod sunt tres personae nisi intelligendo aliud substantivum, quod determinaretur per utrumque adiectivum : sed non est dare aliud substantivum tale subintellectum, ergo etc.
- Respondeo ad quaestionem quod accipiendo definitionem personae quam ponit Richardus IV De Trinitate cap. 22, quod est intellectualis naturae incommunicabilis exsistentia, per quam definitionem exponitur vel corrigitur definitio Boethii dicentis quod persona est rationalis naturae individua substantia (quia sic sequeretur animam esse personam, quod est inconveniens, et deitatem esse personam), dico quod nihil est in hac definitione Richardi quod significet intentionem secundam, quia ex natura rei - sine opere intellectus - est in Patre natura intellectualis et entitas incommunicabilis.
- Ista autem incommunicabilitas duplex est (quod intelligi potest ex dictis distinctione II), quia communicabile pluribus dicitur dupliciter : uno modo dicitur communicabile pluribus quod est idem cuilibet eorum, ita quod quodlibet sit ipsum, sicut universale dicitur communicari suis inferioribus ; alio modo communicatur aliquid ut forma, qua aliquid est sed non est ipsum, ut anima communicatur corpori. Et utroque modo deitas est communicabilis, et neutro modo est persona communicabilis, et ita duplex est incommunicabilitas quae pertinet ad rationem personae ; propter quod anima separata licet habeat primam incommunicabilitatem, non tamen est persona, quia non habet secundam, - et utraque incommunicabilitas requiritur ad per se rationem personae, et est in re ex natura rei, et ita nihil de ratione personae dicit secundam intentionem.
- Contra istud potest obici, quia secundum istud videretur quod persona tantum significet duplicem negationem duplicis communicabilitatis , - et si hoc verum sit, tunc videtur dubium quomodo negatio Possit esse communis tribus nisi aliqua affirmatio sit communis eis, propter quam insit eis talis negatio ; non est autem deitas illa affirmatio, quia ipsa non numeratur in tribus ; ergo oportet dare aliquod commune positivum prius - ut persona - ab eis abstractum, quam sit talis negatio, et tunc habetur propositum.
- Si etiam dicat talem negationem praecise, non videtur dicere totam rationem personae, quia persona dicit rem ad dignitatem pertinentem, negatio autem nullam dignitatem vel perfectionem ponit.
- Videtur etiam quod dicat relationem rationis, per hoc quod suum oppositum - scilicet communicabile - tantum dicit relationem rationis in essentia divina : est enim essentia communicabilis Filio, et tamen essentia non refertur realiter ad Filium ; ergo et incommunicabile dicit relationem rationis.
- Ad primum istorum dico quod ab ultimis distinctivis et constitutivis personarum nihil potest abstrahi commune dictum in quid de eis, quia illa sunt primo diversa, hoc est nihil idem realiter includentia (tunc enim esset quaerere de eis, per quid distinguerentur) ; et ideo omne commune abstractum ab eis vel est conceptus omnino negativus, vel saltem non est quiditativus conceptus rationis. Certum est autem quod aliqua negatio communis potest abstrahi ab illis ultimis, et hoc unius rationis, quia negatio est unius rationis per hoc quod repugnat affirmationi unius rationis. Quibuscumque ergo repugnat affirmatio unius rationis, eis convenit negatio unius rationis, - et ita tribus personis, et etiam distinctivis illarum ultimis, potest competere negatio aliqua communis. Si illa dicatur esse incommunicabilitas, et si ponatur incommunicabilitatem solam esse de per se ratione constitutiva personae (ita quod personalitas sit incommunicabilitas subsistentis in natura intellectuali, et omnia praeter primum sint addita in ratione personae), tunc persona proprie non dicet aliquem conceptum positivum proprie, sed tamen non dicet aliquem conceptum intentionis secundae : omnis enim conceptus est intentionis primae qui natus est fieri immediate a re, sine opere vel actu intellectus negotiantis, qualis est conceptus non tantum positivus sed etiam negativus.
- Et si hoc poneretur, cum dubitatur quomodo potest esse negatio communis sine positivo communi, cui insit, respondeo : quantumcumque diversis, si nihil etiam commune haberent, potest esse negatio communis, - sicut non Socrates est commune univocum ad omnia alia a Socrate, entibus et non entibus. Et licet illa quibus negatio est communis habeant aliquid positivum commune, non tamen oportet quod per illud commune insit eis negatio communis : non rationalitas enim convenit ultimae differentiae equi et asini, et non per aliquid commune in illis quibus convenit ista negatio, quia vel nihil est commune differentiis ultimis, vel si est entitas eis communis, non propter entitatem convenit eis talis negatio, sicut nec propter entitatem repugnat eis talis affirmatio.
- Et cum secundo obicitur quod negatio non dicit aliquid dignitatis (et ad hoc etiam possent adduci rationes ad principale, quia negatio non adoratur, nec etiam est terminus actionis realis), posset dici quod negatio in genere differt et a negatione extra genus et a privatione. Privatio quippe requirit subiectum aptum, vel secundum se, si est privatio secundum se, - vel secundum genus, si est privatio secundum genus (sicut talpa dicitur caeca, V Metaphysicae cap. De privatione). Negatio extra genus absolute nihil requirit, quia aequaliter dicitur de ente et de non ente. Negatio autem in genere quasi mediat, quia requirit subiectum de quo dicatur, non tamen notat aptitudinem ad formam : talem forte negationem importat diversitas (de quo alias), quia notat non identitatem talem in ente, - ergo talem potest nominare incommunicabilitas ut importatur in persona, quia notat negationem duplicis communicabilitatis in natura intellectuali ; nec tamen dicit aptitudinem aliquam ad communicabilitatem, sed negationem illam in natura positiva intellectuali, - et ita dicit dignitatem non ratione significati sed ratione connotati et subiecti, et sic posset concedi personam generari et adorari (sicut caecus ambulat vel amatur, non quod caecitas sit ratio ambulandi, sed quod illud in quo est talis privatio, sit subiectum respectu talis praedicati).
- Cum arguitur de communicabili et incommunicabili, dico quod unum oppositum potest esse relatio rationis et alterum relatio realis (vel saltem negatio vel privatio realis alicuius relationis), sicut idem perfecta identitate dicit relationem rationis (V Metaphysicae cap. De eodem) et tamen diversum - quod negat istam identitatem - convenit rei absque actu rationis et intellectus ; et ratio est, quia licet aliquid non conveniat rei nisi ex opere vel actu intellectus, tamen potest repugnare rei ex se, sine actu intellectus, sicut Socrati repugnat universalitas, quae tamen non competit homini nisi per actum intellectus operantis et negotiantis circa hominem. Etsi ergo communicabilitas dicat tantum relationem rationis in essentia, tamen potest repugnare personae ex aliquo quod est in re, et propter idem potest sibi competere incommunicabilitas.
- Ista ergo via supposita sicut certa (quod a persona potest abstrahi aliquis conceptus negativus negationis in genere, et hoc non solum a personis quasi totis sed etiam a formalibus constitutivis earum), est dubitatio ulterior utrum solummodo tale commune sit abstrahibile ab eis vel aliquod commune positivum. Et videtur quod oporteat ponere aliquod positivum, possibile abstrahi ab eis, propter verbum Augustini De doctrina christiana et verbum Magistri in littera distinctione XXV, quae adducta sunt contra primam opinionem.
- Potest dici quod ab individuis non tantum potest abstrahi species, quae dicit quiditatem individuorum, sed aliquid quasi proprium.
