Distinctio XXVI — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XXVI
Quaestio Unica
- Circa distinctionem vigesimam sextam quaero utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis.
Quod non : Relationes originis sunt alterius rationis, sicut relationes specie differentes in creaturis ; quod apparet : plus enim differunt paternitas et filiatio vel paternitas a filiatione, quam filiatio a filiatione vel paternitas a paternitate ; ergo constituta ex eis formaliter differrent specie. Personae ergo differrent specie, et ita generatio est aequivoca in divinis, - quae improbata sunt distinctione VII.
- Item, qua ratione relationes originis constituunt personas, eadem ratione relationes communes constituunt eas, et ita eadem persona constitueretur duplici formali constitutivo, - quod est inconveniens. Consequentia probatur per hoc quod relationes communes aequalem distinctionem requirunt in extremis et eodem modo stant cum unitate essentiae ; ergo aequaliter distinguunt.
- Praeterea, relationes oppositae de secundo modo relativorum possunt fundari in eodem, sicut voluntas movet se ; relatio autem moventis et moti pertinet ad secundum modum relativorum ; ergo pari ratione relationes producentis et producti, quae pertinent ad eundem modum, possunt esse in eodem, - et ita non distinguent supposita.
- Confirmatur ratio per Boethium, qui in fine libri sui De Trinitate dicit quod relatio ista est quasi eiusdem ad se. Ergo relationes istae non distinguunt.
- Contra : Boethius, ibidem : Essentia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem.
- Responsio quorumdam est - sicut Praepositini - quod personae se ipsis distinguuntur, et ita non est quaerere quo formaliter distinguuntur vel quibus constituuntur, quia non habent constitutivum.
- Confirmatur ratio ista, quia persona divina est aeque simplex sicut essentia ; essentia autem, propter sui simplicitatem, se ipsa distinguitur a quocumque ; ergo et persona.
- Item, abstractum et concretum idem significant, - igitur paternitas et Pater. Ergo dicere Patrem distingui paternitate, est dicere ipsum distingui se ipso.
- Contra istud arguitur sic : Quaecumque non sunt primo diversa, aliquo sui distinguuntur, quia quae se totis distinguuntur sunt primo diversa (si enim non sunt primo diversa sed aliquid idem entia, tunc non eo distinguuntur quo sunt idem, sed aliquo sui quo non sunt idem) ; personae autem divinae non sunt primo diversae, quia sunt eiusdem essentiae ; ergo adhuc est quaerere quo distinguuntur.
- Item, plures proprietates sunt in eadem persona, sicut in Patre innascibilitas et generatio actio ; sed distinguuntur, secundum Augustinum V De Trinitate cap. 6, ubi vult quod si Pater non esset ingenitus, posset tamen esse Pater, et e converso ; ergo etsi - per impossibile - una non distingueret Patrem ab aliquo, posset alia distinguere, et e converso. Ergo est quaerere quo distinguitur Pater a Filio.
- Item, in Patre est generatio activa et spiratio activa ; spiratio activa non distinguit a Filio, quia illa est in Filio ; ergo Pater non se ipso toto aeque primo distinguitur, sed aliquo quod est in eo.
- Item, in Praefatione de Trinitate dicitur in personis proprietas ; non autem persona est in se ipsa hoc modo sicut proprietas intelligitur esse in persona ; ergo aliquo modo persona dici potest distingui proprietate formaliter, quo modo non distinguitur se ipsa primo.
- Arguitur etiam contra ipsum, quia si Pater se toto distinguitur a Filio, pari ratione et a Spiritu Sancto, - et sequitur e converso ; et si eodem distinguitur ab utroque, ergo eandem habitudinem habet ad utrumque : igitur et e converso, uterque eandem habitudinem habet ad ipsum, et habitudinem eiusdem rationis sicut (si Paulus est similis Petro et Lino, ergo Petrus et Linus habent eandem similitudinem et relationem eiusdem rationis ad Paulum), et tunc Filius videretur distingui a Patre relatione eiusdem rationis cum ea qua distinguitur Spiritus Sanctus a Patre.
- Sed forte istud argumentum non concludit, quia quocumque Pater constituitur in esse personali, eo distingueretur personaliter a Filio et Spiritu Sancto ; nec tamen sequitur e converso quod Filius et Spiritus Sanctus distinguerentur aliquo eiusdem rationis a Patre.
- Alia est opinio, communis, quae dicit personas constitui per relationes.
- Pro hac opinione allegatur auctoritas Christi in Evangelio (Matth. ultimo), sicut post tangetur, infra contra tertiam opinionem
- Adducitur ad hoc Boethius, ubi videtur multa tangere dehoc.
- Et Augustinus similiter, V De Trinitate cap. 10 : Quidquid ad se dicitur praestantissima illa sublimitas, substantialiter dicitur ; et paulo post : Quidquid ad se ipsos de singulis dicitur, non pluraliter in summa sed singulariter accipitur. Et ibidem, cap. 12 : Quidquid ad se dicitur de singulis personis, simul dicitur. Et ibidem, cap. 14 : Quod autem proprie singula in eadem Trinitate dicuntur, nullo modo ad se ipsa sed ad invicem - vel ad creaturam - dicuntur ; et ideo relative, non substantialiter, ea dici manifestum est.
In his expressissime videtur haberi quod omne dictum ad se convenit tribus, et est commune tribus, et omne non commune tribus est relativum ; constitutivum autem et distinctivum personae non est commune tribus ; ergo est relativum.
- Item, Augustinus XI De civitate cap. 10 : Deus est quidquid habet, excepto quod una persona dicitur ad aliam et non est ipsa.
- Et huic concordat Anselmus De processione Spiritus Sancti, quod omnia sunt unum in divinis ubi non obviat relationis oppositio.
- Item, Damascenus cap. 8 : Omnia sunt unum in divinis praeter generationem et ingenerationem et processionem ; in his enim solis proprietatibus tribus differunt ab invicem sanctae tres hypostases.
- Item, dicit idem cap. 51 : In his solis tribus, incausabili paternali, filiali et processibili, cognoscimus.
- Item, videtur Richardus dicere IV De Trinitate quod personae non distinguuntur in divinis nisi per modum habendi eandem naturam ; igitur etc.
- Item, per rationem : Quia si per absolutum constituitur persona in divinis, absolutum additum absoluto necessario faciet compositionem ; sed si in absoluto conveniunt personae divinae, constat quod non eodem absoluto quo conveniunt distinguuntur personaliter ; igitur absoluto alio. Ergo est ibi absolutum additum absoluto, - igitur compositio. Hoc non sequitur de relatione, quia relatio nihil addit super fundamentum, nec facit compositionem cum eo.
- Aliter confirmatur illa positio et ista ratio, quia relatio uno modo potest transire in substantiam et per hoc non facere compositionem cum absoluto, alio modo potest manere per comparationem ad oppositum et ita distinguitur realiter. Istae duae rationes non videntur competere absoluto, quia absolutum vel omni modo transit, vel omni modo manet : si omni modo transit, non distinguit (sicut nec essentia in quam transit), - si omni modo manet, ergo est compositio.
- Item, eadem natura non potest esse in diversis suppositis absolutis nisi distinguatur in eis. Licet enim posset esse in diversis suppositis relativis (quia idem illimitatum potest esse fundamentum plurium relationum in diversis suppositis), non tamen in diversis suppositis absolutis videtur posse esse nisi distinguatur et numeretur in eis : si sint enim duo supposita absoluta, videtur quod quidquid sit in uno, sit aliud a quocumque quod est in alio ; ergo essentia divina numeraretur in Deo, si personae divinae constituerentur per absoluta.
- Item, secundum omnes, relationes sunt in personis divinis. Ergo si non constituant personas, erunt ibi quasi accidentales et adventiciae personis constitutis (quod videtur esse contra simplicitatem personarum divinarum), et etiam tales relationes - quae sunt propriae personis - erunt relationes rationis, quia relatio Dei ad creaturam ideo non est realis, quia praesupponit personam divinam in esse perfecto et non dependentem ad creaturam, nec naturaliter vel necessario coexigentem eam ad suum esse personale. Ergo a simili, idem videtur esse in proposito : si prima persona sit absoluta, non dependebit ad secundam, quia praeintelligitur perfecta in habitudine sua personali ante secundam personam, et per consequens non necessario coexigit secundam personam ad suum esse personale ; ergo habitudo eius ad secundam personam erit tantum relatio vel habitudo rationis.
- Ponitur autem ulterius, in speciali, quod non quaecumque relationes constituunt - etiam reales - personas divinas nec eas distinguunt, sed relationes originis, quia illae primo pullulant in essentia divina : quia primo in essentia divina est duplex fecunditas, in quantum est intellectus infinitus et voluntas infinita, et mediantibus istis statim pullulant relationes originis pertinentes ad communicabilitatem naturae, quae natura vel essentia divina communicatur secundum illam duplicem fecunditatem iam dictam ; quibus iam praeintellectis pullulant communes relationes, praesupponentes istas, et ideo tales relationes communes etsi sint reales, non tamen constituunt nec distinguunt personas.
- Qualiter autem possit relatio constituere personas et eas distinguere, declaratur per hoc quod producens necessario distinguitur a suo opposito realiter, quia idem non producit se, secundum Augustinum I De Trinitate 1 ; ergo erit aliqua distinctio realis aliquorum quae sunt in essentia divina : non autem possunt ibi esse aliquo modo per informationem, propter simplicitatem divinam, - ergo erit per se subsistens in illa natura ; ergo erunt personae distinctae realiter.
- Qualiter autem ex hoc non sequitur distinctio essentiae, in qua subsistunt, declaratur, quia idem illimitatum potest esse fundamentum relationum oppositarum, et tunc illa relatio dicitur uno modo manere et alio modo transire, - et circa hoc fiunt multae altercationes, secundum quam rationem relatio distinguat.
- Sed breviter posset dici - secundum istam viam - quod relatio, in eo quod relatio est, non est formaliter essentia, quia secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 2, si essentia est ad aliud, iam non est essentia ; et potest argui e converso : si relatio formaliter est entitas ad se, ergo non est relatio. Ipsa etiam - ex hoc quod relatio - est oppositi ut termini, et ex hoc quod est oppositi, necessario distinguitur realiter ab eo ; et tamen non oportet essentiam distingui formaliter, quia essentia non est formaliter relatio distincta. Nec oportet ibi esse compositionem, quia licet relatio maneat sic quod non est formaliter essentia, tamen relatio - propter infinitatem essentiae - transit in eam secundum perfectam identitatem ad eam. Manet ergo formaliter relatio, quia ratio eius secundum quam est formaliter, non est ratio essentiae, - et transit propter perfectam identitatem ad essentiam, licet non in identitatem formalem. Et illud manere sic sufficit ad distinctionem formalem et realem, sine aliqua distinctione essentiae ; et ex hoc quod essentia ista est simplex, ista distinctio non erit informantium sed subsistentium, - et ex hoc quod ista essentia est infinita, istud manere formaliter erit sine compositione.
- Contra istam conclusionem arguitur quadruplici via : primo comparando relationem ad relatum, secundo comparando relationem ad originem, et tertio ex propria ratione ipsius constitutivi, et quarto per auctoritates.
- Quantum ad primam viam arguitur sic : Relatione aliquid refertur formaliter (sicut albedine aliquis dealbatur), non ipsamet relatio refertur (quia secundum beatum Augustinum VII De Trinitate cap. 2, omne relativum est aliquid excepta relatione ; et in principio cap. 3 : Si Pater - inquit non est ad se, non erit aliquid quod refertur ; relatio enim non refertur, quia illud quod refertur relatione, non est aliquid postea, nec simul natura, - ergo prius naturaliter) ; sed essentia non refertur realiter, ergo suppositum tantum refertur ; ergo prius est ibi realiter suppositum et naturaliter quam relatio. Non ergo primo constituitur vel distinguitur suppositum divinum relatione.
- Probatio assumptorum : omne compositum de necessitate praeexigit partes et partium unionem, et hoc non tantum in composito per se uno, sed in composito per accidens uno ; sicut enim essentia hominis praeexigit essentiam corporis et animae et unionem eorum, ita essentia hominis albi praeexigit esse hominis et albedinem et unionem eorum. Ergo esse alicuius relati, quod dicitur referri primo sicut quasi totum, praeexigit relationem ut formam, et illud quod refertur relatione quasi subiectum, et unionem istorum. Prius ergo aliquid informatur relatione quam sit aliquid relativum quasi compositum, quod dicatur referri primo : illud prius, informatum relatione, potest dici referri, quia omne informatum aliqua forma potest dici tale.
- Confirmatur ista ratio in simili, quia sicut homo non esset animatus primo nisi corpus esset per se animatum (quasi informatum anima), ita - ut videtur - erit in proposito, quia nihil erit relatum primo, quod constituitur formaliter in esse primo per relationem, nisi aliquid prius sit relatum quasi denominative propter denominationem a relatione.
- Item, relatio realis praeexigit distinctionem realem extremorum, ergo nulla relatio causat primo distinctionem realem extremorum ; ergo nec hic.
Probatio antecedentis : Philosophus V Metaphysicae cap. De eodem probat identitatem non esse relationem realem, quia non praeexigit distinctionem realem extremorum.
- Si dicatur quod illa non est realis quae nec praeexigit nec facit distinctionem extremorum realem, - contra : igitur istud argumentum extrema non sunt distincta realiter, ergo non est relatio realis non valet. Aut enim accipitur in antecedente quod extrema non sunt distincta distinctione praecedente relationem, et tunc non sequitur ergo relatio non est realis, quia sic posset accipi in proposito ; aut accipitur in antecedente quod extrema non sunt distincta distinctione facta hac relatione, - si sic accipis ideo non est facta distinctio extremorum per ista, quia ista non est relatio realis, ergo inferre ex antecedente sic sumpto relationem non esse realem, est inferre quia non est realis, ideo non est realis, quod nihil est.
- Ex secunda via arguitur sic : Relatio non potest originari nisi aliquo absoluto prius originato, aut in relato aut in termino ; ergo persona divina quae primo originatur, non potest tantum esse relatio subsistens, sed oportet ponere aliquid absolutum quod primo originatur.
- Et confirmatur ista ratio maxime si negetur essentiam esse formalem terminum huius productionis : tunc enim nec originatum erit ad se, nec formalis terminus originationis, - quod videtur inconveniens.
- Item, tunc non erit aliud Patrem originare Filium, quam Patrem habere Filium correlativum ; sed Pater ex se - eo quod Pater - habet Filium correlativum, quia in nullo instanti, nec originis nec naturae, potest intelligi Pater sine Filio vel nisi intelligitur habere Filium ; ergo Pater ex se, sine originatione, habet Filium, ergo non originat eum si nihil originatur nisi correlativum.
- Praeterea, tertio : omne relativum aeque naturaliter respicit suum correlativum, ergo aeque naturaliter spirans respicit spiratum sicut generans generatum. Ergo si productum utraque productione sit tantum relativum, utrumque aeque naturaliter producitur, et ita non erit in divinis duplex productio (per modum naturae et voluntatis), et tunc aeque vere potest dici quod Filius producitur per modum voluntatis et Spiritus Sanctus per modum naturae, sicut e contra, - quod est contra omnes.
- Item, tunc nulla productio in divinis erit generatio, quia generatio est ad primam substantiam ut ad terminum productum ; hic autem ponitur relatio vel relativum primum productum ; ergo erit productio in genere relationis et non generatio.
- Item, suppositum aliquo modo praeintelligitur actioni, quia prius intelligitur unumquodque per se esse quam quod per se agat : in illo priore si est suppositum ad se, habetur propositum ; si non est suppositum ad se sed ad aliud - ut ad Filium - ergo simul intelligitur Filius, et ita Filius praeintelligitur generationi, et ita Filius non erit terminus generationis.
- Et confirmatur, quia quacumque prioritate unum correlativum praeintelligitur alicui, eadem prioritate reliquum correlativum praeintelligitur eidem, propter simultatem relativorum.
- Quantum ad tertiam viam arguitur sic : Quidquid constituit in aliquo esse et in unitate correspondente tali esse, se toto primo repugnat distinctioni oppositae illi unitati (exemplum : si rationale primo constituat hominem in entitate et unitate specifica, se toto primo repugnat distinctioni specificae, ita quod circumscribendo per possibile vel impossibile quodcumque aliud a rationali, quod non est de intellectu eius, stante solo intellectu rationalis, repugnabit sibi divisio in diversas naturas specificas). Et probatur ista propositio, quia si toti constituto repugnat talis distinctio, ergo per aliquid sibi repugnat ; sit illud a : si ipsi a se toto repugnat, habetur propositum, - si non, sed repugnat ipsi a per b, erit processus in infinitum, vel ubicumque stabitur, illud erit ultimum constituens in tali unitate et illi se toto repugnabit distinctio opposita tali unitati. Ergo si paternitas constituat primum suppositum in esse personali sub ratione incommunicabilis, oportet quod paternitati ex ratione sua primo repugnet communicabilitas.
- Sed hoc videtur falsum multipliciter : Primo, quia secundum illos qui tenent hanc opinionem, quiditas de se non est incommunicabilis ; ergo nec paternitas.
- Secundo, quia paternitas non est de se haec, circumscripto omni eo quod non est de formali ratione paternitatis : circumscripta enim deitate, quae non est de formali ratione paternitatis (secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 2 et 4, non eo Pater quo Deus), paternitas non est de se formaliter infinita, et per consequens nec est de se haec, - et si hoc, igitur nec multo magis erit de se incommunicabilis, quia incommunicabilitas praesupponit singularitatem.
- Tum tertio, quia quaelibet relatio divina originis est aeque eadem essentiae divinae ; ergo si ex illa contrahit aliquam incommunicabilitatem, quaelibet aequaliter eam contraheret : sed hoc est falsum, quia spiratio activa licet sit haec, non tamen incommunicabilis, quia est in duobus, Patre scilicet et Filio.
- Et ex hoc quarto probatur quod cum opposita relativa videantur uniformiter se habere ad incommunicabilitatem et spiratio activa non sit de se sic incommunicabilis, ergo nec spiratio passiva, sibi opposita ; ergo nec sic constituet Spiritum Sanctum in esse personali, quod est falsum.
- Tum quinto, quia etiam si ponerentur quaecumque positiones, impossibiles vel incompossibiles, stante intellectu rationalis, repugnaret sibi dividi in plures naturas specificas : puta si poneretur quod rationale esset differentia coloris et quod ille color posset causare substantias de nihilo, vel quaecumque talia. Posita autem hac positione impossibili quod prior esset productio voluntatis quam intellectus, salvata ratione generationis et spirationis, spiratio activa esset in uno supposito et generatio activa tunc esset in duobus, quia tunc communicaretur Spiritui Sancto - in illo instanti in quo spiratur - vis generativa ; ergo modo generationi activae in se non repugnat formaliter communicabilitas.
- Item, arguitur secundo sic principaliter, quantum ad istam viam : ab ultimis constitutivis et distinctivis aliquorum non potest abstrahi aliquid commune dictum in quid de eis ; probatio : quia si est aliquid commune eis, illo communi non distinguuntur primo, sed aliquo contrahente distinguuntur, et ita non sunt prima distinctiva ; si ergo sunt prima distinctiva, nihil est commune eis dictum in quid. A paternitate autem et filiatione abstrahitur hoc quod est relatio, quae videtur esse commune eis et univoce : potest enim intellectus certus esse de relatione et dubius de hac relatione et illa. Ergo ista a quibus abstrahitur, non sunt primo distinctiva.
- Item, tertio : primum constitutivum suppositi in aliqua natura videtur facere per se unum cum illa natura, quia non videtur quod per accidens possit esse primum simpliciter in aliquo genere, secundum Philosophum II Physicorum ; sed sicut in creaturis relatio est alterius generis ab absoluto, et ideo non facit unum per se cum eo, ita in divinis non videtur esse unus conceptus per se absoluti et relationis ; ergo si persona ista duo includat essentialiter, scilicet essentiam et relationem, non videtur esse per se suppositum et primum talis naturae, sed quasi suppositum per accidens, et ita videtur quod possit dari aliquid prius constitutivum per se suppositi in illa natura.
- Ex quarta via arguitur per auctoritates : Augustinus VII De Trinitate cap. 2 : Omne relativum est aliquid excepto relativo etc. Ergo, sicut deduxit prima ratio, videtur concedere quod illud quod refertur est aliquid ad se.
- Item, in eodem, cap. 8 : Omnis res ad se subsistit, quanto magis Deus ? Et loquitur de subsistere quod convenit substantiae prout graeci accipiunt substantiam : accipiunt autem ipsi (secundum eum) substantiam sicut nos personam ; ergo subsistere quod convenit personae in quantum persona, quod numeratur in tribus (prout scilicet dicuntur tres subsistentes), illud est ad se, secundum eum, et inconveniens est personam divinam subsistere ad aliud, hoc modo accipiendo subsistere.
- Item, tertio : omnia quae ponuntur in definitione personae, sive a Boethio De duabus naturis sive a Richardo IV De Trinitate cap. 22, sunt absoluta, ita quod nullum illorum includit relationem essentialiter ; et definitio debet exprimere intrinsecam quiditatem definiti, - ergo etc.
56 Tertio modo ponitur aliter, personas divinas esse absolutas.
57 Et ne videatur novum et extraneum, adducitur dictum cuiusdam antiqui doctoris, distinguentis aliquid dici dupliciter secundum substantiam. Dicit enim sic : Intelligendum est quod - sicut dicit Richardus de Sancto Victore - dici secundum substantiam est dupliciter : uno modo indicando substantiam secundum naturam communem, et sic dicitur homo secundum substantiam ; aut indicando substantiam ut suppositum certum, ut quidam homo. Primo modo dicere substantiam (scilicet pro quiditate) est dicere quid, secundo modo est dicere aliquem. Dicit ergo ulterius quod nomen essentiae vel substantiae (vel quiditatis) dicitur secundum substantiam quia indicat naturam communem, sed persona dicitur secundum substantiam quia indicat suppositum certum et distinctum : natura enim communis non multiplicatur, nec refertur, - et ideo quod dicit substantiam secundum naturam communem, ita dicitur ad se quod nullo modo potest dici secundum relationem ; suppositum autem (sive hypostasis) est natum plurificari et ad aliud comparari, et ita referri : et quod sic dicitur secundum substantiam, nihil impedit ratione relationis superadditae - dici secundum relationem. Et hoc vult Richardus de Sancto Victore.
- Idem etiam doctor - in quaestione illa An proprietates distinguant personas - dicit quod secundum quod sunt habitudines, non distinguunt personas, sed secundum quod sunt origines ; quod verbum - licet ipse forte non sic intelligat - potest exponi quod origines non distinguunt personas formaliter, sed quasi principiative : sicut motus in creaturis, et maxime si esset in movente et non in moto, non distingueret terminos motus formaliter sed effective, quod pertinet ad genus causae efficientis, quemadmodum etiam si natura humana poneretur in uno homine et ipsa non posset multiplicari nisi per generationem, posset dici quod generatio multiplicat homines, non quidem formaliter (quasi homines distinguerentur formaliter generationibus ut sunt generationes), sed quasi effective, quia generatio reducitur ad genus causae efficientis. Ita posset dici in proposito, quod natura divina non communicatur suppositis nisi per originem, et ita origine distinguuntur personae in natura quasi principiative, reducendo ad ipsum principians, quod distinguit non formaliter sed correspondenter distinguenti effective in creatura.
- Secundum hoc ergo poneretur quod personae divinae constituerentur in esse personali - et distinguerentur - per aliquas realitates absolutas et quasi principiative, non formaliter distinguerentur personae productae per origines ; non tamen illa constituentia personas essent absoluta primo modo sed secundo modo, quia etsi non essent formaliter relationes, constituta tamen per ipsas essent referibilia. Iste posset esse modus ponendi.
- Solutio autem huius positionis non tantum probatur per illas quattuor vias tactas contra secundam opinionem, sed etiam per alias quasdam persuasiones. Primo quidem, quia prima substantia est maxime substantia, secundum Philosophum in Praedicamentis, - et hoc non est imperfectionis ; ergo videtur quod hoc modo posset poni prima substantia in divinis, videlicet persona, cui maxime competat subsistere, hoc est per se esse. Relatio autem non videtur formaliter posse constituere aliquid subsistens, nec per consequens primam substantiam.
- Et confirmatur ista ratio, quia secunda substantia dicit totum quod quid est primae substantiae, - igitur in prima substantia non concurrit aliqua distincta quiditas a quiditate secundae substantiae ; ergo nec quiditas relationis, quae est distincta a quiditate essentiae, pertinet ad rationem primae substantiae.
- Confirmatur etiam, quia si oportet - in his quae sunt ad aliquid in divinis - non tantum ponere quiditatem, puta non tantum paternitatem sed hanc paternitatem, et hoc sub ratione incommunicabilis, et haec omnia competere sibi in quantum est ad aliud et ut non est formaliter illud quod est ad se, - quare non potest ita in eo quod est ad se, non per illud formaliter quod est ad aliud haberi hoc quod est incommunicabile ?
- Et confirmatur istud ultimo efficaciter, ut videtur, quia in substantia creata licet imperfectionis sit limitari ad unam subsistentiam sive ad unum esse perfectissimum quod nullo modo est determinabile nec contrahibile, nec potest esse aliquid alicuius, tamen quod natura ipsa possit habere ultimum esse, secundum quod non est natum contrahi aliquo alio, hoc non est alicuius imperfectionis, quia hoc conceditur substantiis et negatur accidentibus propter eorum imperfectionem ; ergo videtur quod natura divina ut est ad se habebit ex se ultimum esse actuale et ultimam unitatem absque limitatione ad unicum esse subsistentiae.
- Et tunc posset poni exemplum, quod sicut si anima intellectiva primo perficeret vel constitueret cor in esse suppositi et secundo cor animatum posset producere manum in esse suppositi, non essent aliqua distincta in natura animati nisi per origines, et tamenformaliter essent aliqua absoluta, quorum unum producitur per alterum ; in ipsis tamen vere essent relationes producentis et producti : non enim minus salvantur relationes - sed magis, ut videtur - ponendo aliqua absoluta quae possent referri, quam si non ponantur aliqua talia absoluta.
- Respondetur ad illa quae hic tacta sunt de prima substantia, quod relatio habet vim constituendi hic primam substantiam vel suppositum secundae substantiae. Quod confirmatur per hoc, quia quae sparsa sunt in inferioribus, unita sunt in superioribus, et ideo licet alio conveniant alicui in creaturis esse ad et subsistere, tamen ista possunt eodem competere Deo vel personis divinis.
- Contra istud arguitur sic : quaero quam vim intelligis, aut vim causae efficientis aut formalis ? Si efficientis, quasi causabit ibi quamdam realitatem absolutam, quae formaliter constituet ibi primam substantiam, - et ita conceditur propositum, quod prima substantia constituitur aliqua realitate absoluta ; et cum hoc, additur unum aliud impossibile, quod relatio possit causare illam personam absolutam. Si secundo modo, scilicet formaliter, cum nulla forma habeat vim constituendi aliquid formaliter nisi tale quale natum est esse aliquid tali forma (sicut albedo non habet vim constituendi aliquid nisi album et quae includuntur in albo), sequitur quod relatio - quae est essentialiter habitudo ad aliud - non habet vim constituendi aliquid ad se. Confirmatio illa nihil videtur valere : ideo enim fit talis unio in Deo, propter infinitatem essentiae divinae, quae in se unitive includit omnem perfectionem simpliciter et etiam omnem realitatem sibi compossibilem ; proprietas autem non est infinita formaliter, ergo non oportet in ea uniri omnem realitatem et maxime non illam quae videtur sibi formaliter repugnare aut non posse in ea includi, quasi maiorem perfectionem diceret formaliter quam ista, vel non minorem.
- Et si obiciatur contra istam viam quod ipsa non possit stare cum fide, quia Salvator exprimens totam veritatem fidei nominavit tres personas (Matth. ultimo) Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et beatus Ioannes in canonica sua prima cap. 5, tres sunt, inquit, qui testimonium dant in caelo : Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, - et sancti tractantes de ista materia, postea, fundantes se in istis verbis canonis, videntur semper expresse dicere quod personae non distinguuntur formaliter nisi per relationes, sicut fuit argutum pro opinione secunda :
- Hic posset dici quod Salvator vere docuit tres personas, et eas esse relativas istis relationibus, et personam accipere essentiam a persona, - et hoc quidem non negat ista opinio ; non sequitur tamen Salvator non dixit personas divinas constitui per aliquid absolutum, ergo non constituuntur sic (locus enim ab auctoritate non tenet negative), sicut non sequitur loquor cum episcopo et officiali et archidiacono, ergo isti distinguuntur in esse personali per istas relationes. Et forte Salvator videns nos non posse concipere realitates proprias absolutas quibus constituuntur formaliter personae divinae in esse personali, si quae sint, voluit eas nobis exprimere nominibus nobis intelligibilioribus ; possumus enim aliquo modo istas relationes originis concipere ex relationibus originis in creaturis. Et forte posset assignari alia ratio, quia hic plus de veritate fidei simul exprimitur quam alio modo : Si enim sint personae absolutae et proprietatibus absolutis constitutae (a, b, c), et possent nominari nominibus, - si illa expressisset Salvator, praecise in hoc expressisset distinctionem personarum et non originem personae a persona ; exprimendo autem personas istas nominibus relativis, istis utrumque expressit, scilicet distinctionem et originem.
- Quod autem possint divinae personae aliquibus nominibus absolutis nominari et exprimi, videtur posse monstrari per Scripturam, - sicut Prov. 30, ubi (post multas quaestiones motas de Deo) quaerit Salomon : Quod nomen eius, et quod nomen Filii eius, si nosti ?
Si primum nomen Filii eius est Filius (quod oportet, si constituatur in esse per filiationem), illa quaestio videtur nulla esse, quia omnis quaestio aliquid certum supponit et aliquid dubium quaerit (ex VII Metaphysicae, ultimo). Illa ergo nulla esset, quia idem supponeret et quaereret : supponit enim ipsum esse Filium et quaerit quod est nomen eius, - et consimiliter per naturam relationis supponit illud cuius est relativum esse Patrem et quaerit illud nomen. Posset sibi responderi : tu quaeris nomen Patris et nomen Filii, et tu dicis nomina prima eorum !
- Videtur ergo posse dici quod si Scriptura Nova expresse velit istas esse personas relativas, et hoc sit de substantia fidei, tamen non invenitur expressum quod relationes sint primae formae, constituentes et distinguentes primo personas, - nec hoc declaravit Ecclesia. Neque in Symbolo apostolorum, neque in Symbolo Nicaeno, neque in concilio generali sub Innocentio III hoc declaratur quoad istum articulum De Trinitate, ponitur Extra, De summa Trinitate et fide catholica, Firmiter ; neque in concilio Lugdunensi generali sub Gregorio X (quod, quoad istam materiam De Trinitate, ponitur Extra, De summa Trinitate et fide catholica, Fideli, et est hodie in sexto libro Decretalium), neque in aliquo alio concilio, quod adhuc manifeste videatur traditum in Scriptura aliqua authentica.
- Si ergo hoc Christus non docuit nec Ecclesia declaravit, scilicet personas relationibus primo distingui, non videtur tunc asserere hoc esse fidei, quia si istud non est verum, non videtur esse reverenter dictum de personis divinis quod non sint nisi relationes subsistentes ; Si tamen est verum, non tamen traditum est sicut verum certum, non videtur tutum esse asserere hoc tamquam verum certum tenendum. Et licet verum sit personas distingui relationibus (et stando in hoc generali, sancti laboraverunt qualiter possit stare distinctio personarum cum unitate essentiae), tamen non oportet negare quin aliqua distinctio quasi prior possit poni, quae etiam concedet istam distinctionem, - ita quod omnis via tenet istam affirmativam veram, quod scilicet personae divinae relationibus distinguuntur, licet aliqua via diceret quod istam distinctionem quasi praecederet aliqua distinctio realis. Nec oportet restringere articulum fidei traditum in generali, ad unum intellectum specialem, quasi non possit ille intellectus generalis esse verus nisi in isto speciali : et sicut istum articulum, quod Verbum Dei factum est homo, non oportet restringere ad unum modum determinatum (qui non est expressus in canone nec ab Ecclesia, ita quod non possit esse verus nisi ille modus esset verus ; hoc enim est reducere articulum fidei ad incertitudinem, si aliquid sit incertum quod non est traditum sicut articulus fidei videtur enim incertum quod non potest sine aliquo incerto teneri).
- Si ista positio teneretur, diceretur quod ista realitas absoluta - constituens personam et distinguens eam - non esset realitas ad se sicut essentialia sunt ad se, sed realitas personalis et ad se secundo modo, secundum distinctionem illius magistri positam in principio opinionis.
- Qui teneret hanc opinionem, posset respondere ad argumenta Augustini omnia pro opinione praeposita, huic contraria, per illam distinctionem illius doctoris, - quia loquitur de his quae sunt ad se simpliciter, ita quod nec sunt relata nec referibilia, sed sunt opposita relationi, sicut patet per exempla sua ibi. Videtur enim ipsemet dicere ibi quod aliquid est ad se licet sit referibile ad aliud, sicut expresse vult VII De Trinitate cap. 8, ubi tractans quomodo graeci dicunt tres esse substantias, vult quod subsistere - secundum quod competit substantiae illo modo - sit ad se. Subdit enim ibi : Si aliud est Deo esse et aliud subsistere, sicut aliud est Deum esse et aliud Patrem esse, relative ergo subsistit, sicut relative gignit ; et ex hoc infert : Itaque substantia iam non erit substantia, quia relativum ; et infra : Absurdum est autem ut substantia relative dicatur : omnis enim substantia ad se subsistit, quanto magis Deus ?
Quid expressius quam quod substantia, sicut graeci accipiunt eam scilicet pro persona, sit substantia prima et non secunda, sit ad se et ad se subsistat, illo subsistere quod competit substantiae sic dictae ?
- Et si obiciatur quod illa verba Augustini de substantia et de persona non debent magis accipi de personali quam de essentiali, quia dicit quod eodem est Deus et persona, - responsio : eodem, id est aliquo dicto ad se, distinguendo illud quod est ad se contra illud quod est ad aliud, quia Pater non est persona Filii, sicut nec est Deus Filii, - quemadmodum Socrates non est Socrates alicuius, sicut nec est homo alicuius, intelligendo ut correlativi. Sed non oportet quod omnino eodem sit Deus et persona, ita quod persona omnino ad se dicatur sicut Deus dicitur ad se, vel deitas, quia tunc sicut non sunt tres deitates et per hoc nec tres magnitudines, secundum eum (quia magnitudo omnino dicitur ad se sicut deitas), sic nec essent tres personae, quod ipse negat. Quae ergo omnino sunt ad se, non numerantur,- quae omnino ad alterum, non sunt communia tribus ; quae autem ad se, sed non omnino ad se sed referibilia (quia non repugnat eis referri), sunt communia (sed numerantur), aut possunt dici propria, a quibus potest abstrahi aliquid commune numeratum.
- Ad Augustinum XI De civitate Dei, concedo quod est quidquid habet, excepto relativo quod habet et non est ipsum ; habet quidem correlativum, sicut Pater habet Filium ut Filium. Et ideo concedo quod prima persona est quidquid habet ad quod non refertur : non est autem secunda persona, quam habet ut correlativam, licet illa relatione non primo constitueretur.
- Ad Boethium, quando dicit quod relatio multiplicat trinitatem etc., dico quod doctor ille accipit relationem pro origine, et sic intelligendo accipitur multiplicare non pro formaliter distinguere, sed quasi principiative, correspondenter principio effectivo ; et hoc quidem non est extorquere verba : multiplicare enim est multa facere, sicut Christus vere multiplicavit panes evangelicos et tamen ipse non fuit forma illa qua formaliter multiplicabantur illi panes, - et Deus creans multiplicat animas, non tamen est ipse forma qua formaliter animae distinguuntur.
- Ad Ioannem Damascenum dico quod una auctoritas eius solvit aliam, quia cap. 8 praecise ponit ingenerationem et cap. 51 ponit paternalem proprietatem ; istae autem duae proprietates sunt distinctae, secundum Augustinum V De Trinitate cap. 6 ; ergo excludendo omnia alia in Patre - in cap. 8 - praeter ingenerationem, intelligit per ingenerationem esse personale Patris. Et ubicumque excludit ab aliqua proprietate alicuius suppositi omne aliud, per illam proprietatem inclusam includit omne aliud personale, et ita includeretur illa realitas absoluta, si qua esset : et maxime includeretur, ut videtur, quia in creaturis incluso accidente non excluditur subiectum, et ita inclusa relatione in persona divina non excluditur illud quod refertur ea, - sicut si diceretur quod sola paternitas est, non per hoc excluderetur Pater, qui paternitate est Pater.
- Ad Richardum dico : quod modus exsistentiae alius est, hoc pertinet ad originem, sed ex hoc non sequitur quod originatum non sit aliquid subsistens ad se, distinctum aliqua realitate personali absoluta ab originante.
- Ad Anselmum similiter dico quod omnia sunt unum et eadem ubi non obviat relationis oppositio vel formaliter (sicut relatio obviat relationi) vel sicut natum referri relatione opposita : isto modo personae - si essent absolutae - distinguerentur, quia in eis sunt relationes principiantes.
- Ad rationes pro secunda opinione.
Ad primam dici potest quod si realitas aliqua absoluta constituat personas, non tamen faciet compositionem cum essentia divina, sicut nec relatio constituens faceret : quod confirmatur per locum a maiore, quia realitas propria subsistentiae in creatura non facit compositionem cum essentia, relatio autem in creaturis facit compositionem cum fundamento, ut alias declarabitur, ergo si hic relatio potest non facere compositionem cum essentia, multo magis nec realitas suppositi faciet compositionem cum realitate naturae.
- Et cum confirmatur ratio, quod absolutum aut omnino manet aut omnino transit, dico : sicut dictum est declarando secundam positionem, quod relatio manet ex hoc quod eius ratio non est formaliter ratio essentiae, et transit quia secundum perfectam identitatem est essentia, ita dici potest quod realitas absoluta si constituat personam - transit quidem propter perfectam identitatem ad essentiam, manet tamen quia non est formaliter realitas essentiae. Et confirmatur ista responsio, quia perfectiones attributales videntur esse absolutae et non relativae (sicut dictum est distinctione VIII, quaestione De attributis), et tamen et manent et transeunt, ita quod non faciunt compositionem nec sunt idem formaliter ipsi essentiae ; et si aliqua illarum secundum rationem formalem haberet distingui realiter ab altera, illa distinctio esset per eam formaliter et non per essentiam, et tamen non esset compositio.
- Ad secundum argumentum dico quod ponendo personas relativas, oportet ponere eas vere subsistentes et in eis esse eandem naturam non divisam ; hoc non potest poni propter aliquam imperfectionem personarum in subsistendo, quia ponuntur ita vere subsistentes sicut si essent absolutae ; ergo oportet quod ponatur propter infinitatem essentiae quae est in subsistentibus : sed eadem esset infinitas essentiae si personae essent absolutae, - ergo non oportet tunc naturam dividi, sicut nec nunc proprietas. Probetur igitur ista omnis natura, communis suppositis absolutis, distinguitur in eis ! Haec quidem vera est in creaturis, sed in proposito petit conclusionem principalem.
- Ad tertium instando dicitur quod Patri constituto in esse personali, et Filio etiam constituto in esse personali, quasi est adventicia proprietas spiratio activa - secundum aliquos - et tamen non est quasi accidentalis secundum eos, nec etiam relatio rationis. Quare ergo non posset ita intelligi in proposito, personam constitui realitate absoluta et ei - quasi constituto in tali realitate advenire secundum modum intelligendi relationem, et tamen non esse nec accidentalem nec rationis ? Et cum probatur quod sit relatio rationis, per simile de relatione ad creaturam, dico quod non est simile ; illa enim relatio ad creaturam non est ex necessitate naturae fundamenti, sicut est hic.
- Cui non placet ista opinio (quae tamen non videtur contradicere fidei, sicut tactum est declarando eam), si placet opinio secunda magis (quae communis est), potest responderi ad rationes contra secundam opinionem : Ad primam respondetur negando illam propositionem omnis relatio praesupponit illud quod refertur ; haec enim propositio falsa est in relatione constituente suppositum, et vera est in aliis. Cum probatur per hoc quod relatio non refertur, sed aliquid, quod non est tantum relatio, refertur relatione, et cum dicitur ulterius illud relatum esse prius relatione - negatur.
- Ad illam propositionem quae dicit quod omni composito oportet prius intelligere partes et unionem partium, tenentes quod relatio est in essentia quasi actus in susceptivo, oporteret quod dicerent quod in ipsa persona - quae est quasi tota - non oporteret praeintelligi informationem quasi partis a quasi parte antequam intelligatur totum, sed, si praeintelligatur quasi talis informatio, non tamen quasi per modum formae denominantis. Sed tenendo opinionem secundam, melius videtur dicendum quod relatio non est quasi forma vel actus respectu essentiae (sicut tactum est distinctione V), sed magis essentia videtur esse quasi forma et actus, qua relatio subsistens est Deus. Et hoc videtur probari ex hoc quod quandocumque fundamentum est potentiale ad relationem, prius naturaliter informatur fundamentum relatione quam suppositum ; conceditur etiam - ex hoc - ibi relatum esse ad formaliter ipso fundamento sive secundum ipsum fundamentum, sicut conceditur Socratem esse album albedine sive secundum albedinem. Neutrum videtur dandum in proposito : nec quod paternitas prius insit essentiae quam Patri, - nec quod Pater deitate sive secundum deitatem sit Pater formaliter, quia hoc videtur secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 4 : alio est Pater, alio est Deus ; sed est Deus deitate formaliter, - non igitur est Pater deitate formaliter, sed alio, secundum Augustinum.
- Ideo aliter dici potest (tenendo secundam opinionem) quod etsi partes praeexigantur toti et unio partium, et quasi partes praeexigantur quasi toti et unio quasi partium, tamen ubi non est partialitas sed perfecta identitas eorum quae alias essent partes nisi alterum eorum esset infinitum, non oportet praeintelligi toti unionem talium, sed perfectam identitatem unius ad alterum. Et ita videtur in proposito, quod Patri - qui dicitur primo referri - praeintelligitur aliquo modo perfecta identitas relationis ad essentiam, sed non unio quasi formae, alicui quasi materiae vel quasi potentiali ; nec talis perfecta identitas est ratio quod essentia formaliter denominatur a relatione.
- Si autem confirmetur ratio per hoc quod nihil est quantum primo et per se, nisi aliquid sit quantum per se et non primo, sed denominative, dico quod si quantitas possit esse eadem alicui quod alias esset susceptivum eius, et ita eadem quod non informaret illud, bene posset esse aliquod quantum primo et tamen nihil quantum per informationem (nec hoc videtur mirabile, quia primum videtur posse separari ab eo quod est per se sed non primum) ; ergo ita potest aliquid poni primo relatum, licet nihil sit relatum non primo sed per se, quasi informatum relatione.
- Ad secundum dico quod sicut quaelibet forma se ipsa est talis forma, nec est alia ratio intrinseca quare est talis forma, ita etiam relatio aliqua se ipsa est formaliter realis et aliqua relatio se ipsa formaliter est tantum rationis ; tamen huius vel illius aliquando sunt causae extrinsecae effectivae vel materiales, aliquando etiam aliqua causata vel aliqua signa posteriora sunt ex quibus possunt haec inferri demonstratione quia. Dico tunc quod identitas, quia identitas, est relatio rationis, nec est alia ratio formalis propter quid, - paternitas, quia paternitas, est relatio realis, nec est alia ratio formalis propter quid. Tamen quia relatio realis nata est habere causas extrinsecas causantes eam, communiter loquendo in creaturis, sequitur ibi quod relatio quae non habet tales causas, non est realis, sicut ad destructionem causae sequitur destructio causati ; similiter, relatio aliqua realis, si non habet talem distinctionem causarum priorem, saltem causat distinctionem. Et tunc ex remotione tam causae quam causati (quorum alterum correspondet relationi reali) potest concludi aliquam relationem non esse realem, ita quod sequetur haec relatio non praeexigit extrema distincta, nec facit ea esse distincta, ergo non est relatio realis, et unde praemissae sint verae, oportet quaerere media probantia ; sed consequentia est bona, sicut ex destructione causae sequitur destructio causati et ex remotione causati sequitur remotio causae de eo, quia saltem alterum istorum oportet concurrere ad relationem realem, ita quod ubicumque utrumque removetur, sequitur - consequentia per extrinseca - remotio relationis realis. Cum dicitur ergo inferre relationem non esse realem, quia non est inter distincta, est inferre non est realis, quia non est realis, dico quod non, quia licet ideo non distinguat extrema quia non est realis, quia argumentando a causa ad causatum, - tamen sequitur non distinguit, ergo non est realis, sicut a causato ad causam (et hoc, addito isto quod non praeexigit distincta), quia tunc concurrunt ibi et negatio causae relationis realis et negatio signi, ex quibus concurrentibus perfecte infertur negatio relationis realis.
- Ad primum de secunda via dico quod falsa est illa propositio, quod relatio non potest esse terminus formalis originis, sicut patebit in materia De incarnatione ; et quidquid sit de causa formali, saltem relativum potest esse terminus primus productus, ita quod essentia ad se - in relativo - sit formalis terminus, et hoc modo positum est in distinctione, in productione personae. Cum ergo dicit relatio non originatur nisi absolutum originetur, Si intelligas originari sicut primus terminus productionis, posset concedi de relatione, non de relativo, - si autem intelligas de originari sicut primus terminus formalis, posset simpliciter concedi ; et neutro modo est contra propositum, quia nec ponitur relationem primo originari, sed suppositum, - nec ponitur relationem esse terminum formalem productionis, sed essentiam simpliciter absolutam.
- Ad secundum dico quod Patrem originare Filium est Patrem habere Filium pro correlativo (non quocumque, sed tali correlativo, quia talis correlatio est relatio originis), et istud est responsio ad quintum argumentum de ista via (scilicet de supposito quasi praeintellecto origini), et declarabitur distinctione XXVIII.
- Ad tertium videtur difficile eis respondere qui dicunt personas esse relativas et relationes esse principia agendi, quia tunc nec ex parte agentis nec ex parte principii agendi potest esse libertas ; sed licet teneatur opinio secunda quantum ad primum, secundum tamen negavi distinctione VII.
- Ad quartum dicitur quod est generatio, quia illa relatio habet vim constituendi substantiam primam in natura divina ; et oportet dicere - tenendo istam viam - quod relatio ita potest esse proprietas personalis subsistentis in natura divina sicut si esset aliqua proprietas absoluta.
- Illa argumenta de tertia via videntur difficilia, et tamen solubilia si secunda opinio sit vera. Solvat ea qui scit.
- Auctoritates de quarta via possunt aliqualiter exponi, sicut communiter auctoritates trahuntur ad unum sensum vel alterum.
- Ad argumenta principalia. Ad primum patet quomodo personae non differunt specie, neque etiam productio personae a persona est aequivoca, - ut tactum est de hoc distinctione VII.
- Ad secundum dicitur (secundum tenentes secundam opinionem) quod relationes communes non primo pullulant in essentia, sed prius pullulant in ea relationes originis. Tamen non videtur hoc posse probari, quia magnitudo magis pertinet ad essentiam ut intelligitur abstracta a personis, quam actio vel passio, quae non est nisi suppositi ; ergo relationes consequentes magnitudinem- cuiusmodi est relatio aequalitatis - magis possunt intelligi in essentia ut essentia, ut videtur abstracta a persona, quam relationes originis. Consimiliter potest argui - in proposito - de similitudine, quae consequitur essentiam ut habet rationem formae, in qua supposita assimilantur. Ergo non prius pullulant istae quam illae, vel si prius pullulent, quae ratio ? Quod si relationes communes aeque primo, vel prius, pullulent, et istae possunt constituere, - ergo constituunt. Non est enim ibi possibilitas ad aliquid quod non est in actu, nec forma aliqua potest constituere personam nisi actu constituat (si illa forma est actu), ut videtur, sicut nec forma aliqua potest constituere actu aliquid in specie quin ipsa - si sit et non habeat imperfectum esse - constituat aliquid in specie.
- Ad tertium responsum est distinctione III, quod quaedam sunt relationes secundi modi incompossibiles in eodem, quae dicunt ordinem essentialem originis, - quaedam autem eiusdem modi non sunt incompossibiles, quia scilicet dicunt ordinem accidentalem, ut movens et motum. Motum enim non dependet a movente nisi per accidens, quo scilicet ad illum actum quem recipit ab eo, scilicet movere,- et ideo licet voluntas possit movere se, nullum tamen idem suppositum potest producere se ; et ideo relationes producentis et producti sufficienter distinguunt realiter supposita.
- Ad Boethium respondeo quod intelligit de relatione identitatis secundum naturam, non formaliter, quasi dicat quod quaedam relationes necessario exigunt diversitatem naturae in extremis ; ista autem relatio - quae est relatio originis - non ita exigit, sed compatitur secum identitatem naturae, et ideo est quasi eiusdem ad se propter identitatem relatorum in natura, licet sit distincti ad distinctum loquendo de distinctione suppositorum.
- Ad argumenta pro opinione Praepositini respondeo :
Ad primum dico quod verum est quod persona est simplex sicut essentia ; persona tamen includit aliqua quorum unum non est formaliter alterum, non ita includit essentia, et ideo se tota distinguitur licet persona non se tota distinguatur, propter essentiam, quae communis est : sufficit enim talis identitas non formalis, in aliquo, ad hoc ut uno distinguatur Filius et non altero.
- Ad secundum dico quod concretum - sive significet sive connotet - saltem dat intelligere subsistens in forma vel natura, abstractum autem praecise dat intelligere formam ; in proposito autem subsistens, habens paternitatem, cum hoc etiam habet essentiam divinam, quae non est formaliter paternitas, nec e converso (prout dicitur VII De Trinitate cap. 2 et cap. 4), et ideo dicere Patrem distingui paternitate, accipiendo Patrem non adiective sed substantive, pro hypostasi (sicut Magister accipit distinctione XXVII), non est dicere Patrem se toto distingui primo, sed aliquo quod est in eo, dans tamen intelligere totum.
