Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO IX
- Circa distinctionem nonam quaero utrum generatio Filii in divinis sit aeterna.
Quod non, arguitur : Quia ubi idem est esse et duratio, si aliquid est principium esse, et durationis ; sed Pater est principium esse Filii, quia principium totius deitatis, secundum Augustinum IV De Trinitate 17 cap. ; ergo est principium durationis Filii.
- Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 14 et 15 : Imperfectionis est in verbo nostro, quod est formabile antequam formetur, ergo imperfectionis videtur in verbo quod est in formari ; hoc igitur non competit Verbo divino.
- Praeterea, si generatio Filii semper est, aeterna, ergo Filius semper generatur : ergo numquam genitus est, et ita numquam est Filius.
Hae consequentiae probantur per Augustinum 83 Quaestionum quaestione 37 : Quod semper nascitur, numquam natum est, - ultra, quod numquam natum est, numquam est filius ; ergo si Filius semper nascitur, numquam est Filius. Oppositum :
- Ambrosius I De Trinitate cap. 6, et ponitur in littera : Si prius erat Deus et postea genuit, generationis accessione mutatus est ; avertat Deus hanc amentiam. Semper ergo habuit Filium.
- Similiter, auctoritas Hilarii in littera : inter gignere et gigni nullum est medium, scilicet durationis. Si ergo proprium est Patri semper genuisse, proprium est Filio quod semper genitus est.
- Ad quaestionem dico quod sic, quia generatio non est ibi sub ratione mutationis sicut dictum est supra distinctione 5 quaestione 2, et ideo non habet terminos correspondentes terminis generationis mutationis, scilicet esse post non esse id est, nunc se habere aliter quam prius, propter quos terminos repugnat generationi mutationi aeternitas, quia non possunt simul esse ; ergo alter ante alterum, ergo non aeternitas, sed tantum est ibi generatio productio in esse substantiae per modum naturae.
- Ex hoc ostendo quod sit aeterna, quia agens sufficiens hoc est, a nullo dependens et producens per modum naturae, habet productionem sibi coaevam - et etiam productum perfectum - si non agit per motum ; Pater generans est tale agens ; ergo habet generationem sibi coaevam, et etiam genitum.
- Maior apparet, quia quod producens praecederet suam productionem, hoc non posset esse - ut videtur - nisi quia vel in potestate eius esset agere et non agere, vel quia etsi ex se determinaretur ad agendum, tamen posset impediri, propter defectum alicuius a quo dependeret in agendo. Haec omnia excludunt ea quae posita sunt in maiore, esse scilicet agens sufficiens et producere naturaliter ; si etiam istis non positis praecederet productum, hoc esset quia productum producitur per motum : ergo istis amotis et motu, non tantum productio est sibi coaeva scilicet producenti, sed etiam productum.
- Minor apparet quantum ad omnes condiciones, quia Pater generans naturaliter generat, et est primum producens omnino, ergo a nullo dependens in producendo ; et naturam suam nullo modo communicat per motum, quia non potest esse motus in natura illa.
- Per istam rationem tenet illud exemplum Augustini VI De Trinitate cap. 1, de igne et splendore, quod si ignis esset aeternus, haberet splendorem sibi coaevum et coaeternum. Istud exemplum declaro sic : quando in aliquo concurrunt ratio communioris et minus communis, quidquid in illo sequitur per se rationem communioris, sequitur etiam ipsum ubi invenitur absque ratione minus communis hoc apparet de omnibus communibus habentibus proprias passiones, et eorum inferioribus ; ergo si in creatura concurrant ratio causantis naturaliter et ratio producentis naturaliter, quidquid consequitur creaturam ratione huius communioris quod est producere naturaliter, sequitur etiam eam ubi invenitur sine causatione naturaliter. Sed quod ignis splendorem habeat coaevum, hoc non sequitur eum praecise per hoc quod est causans naturaliter sed per hoc quod est producens naturaliter, quia si, per impossibile, non causaret illum sed produceret, ita quod splendor esset eiusdem naturae cum igne, adhuc non minus sequeretur coaevitas. Ergo ubi vere est ratio producentis naturaliter sine ratione causantis naturaliter, sicut in divinis, ibi vere sequetur producens habere productum naturaliter sibi coaevum.
- Ista solutio etiam confirmatur, accipendo illud quod est vel quod reperitur perfectionis sparsim in generationibus diversarum creaturarum, et relinquendo ea quae sunt imperfectionis : in generationibus successivorum, hoc est perfectionis in eis quod dum fiunt, sunt, imperfectionis est in eis quod non manent sed tantum habent esse in fluxu partis post partem ; in generatione permanentium, hoc est perfectionis quod manent, et imperfectionis quod non sunt dum fiunt quia hoc ponit imperfectionem in faciente, quod non est perfectum faciens, - similiter in facto, quod necessario habet esse post non esse ; in indivisibilibus successivorum, hoc est perfectionis quod dum fiunt, sunt et tota simul sunt, sed imperfectionis quod raptim transeunt. Aggregando perfectiones, habebitur genitum quod simul generabitur et erit et permanenter erit, hoc est : genitum generari, et esse perfecte in nunc perfecto stante quod est nunc aeternitatis, et hoc est propositum.
- Ad primum argumentum dico quod principium dicitur multipliciter sicut apparet V Metaphysicae cap. De principio, et si accipiatur eodem modo, bene potest concedi quod si sit principium alicuius, quod sit principium illius quod est idem sibi. Sed principium non consuevit construi cum hoc quod est durationis, pro principio originis, sed tantum pro principio quod sit quasi terminus illius durationis a quo, sicut instans dicitur principium temporis : et sive hoc sit ex usu sermonis sive ex virtute sermonis, non concederetur ista Pater est principium durationis Filii, sine determinatione, - sed bene concederetur ista Pater est principium originativum aeternitatis Filii.
- Quando igitur arguis per identitatem esse et durationis, quia quidquid est principium unius, et alterius, - concedo, si principium uniformiter accipiatur respectu esse et durationis. Sed principium non construitur cum ly « durationis » in ratione talis principii in ratione qualis principii construitur cum ly « esse », quia respectu esse est principium originativum, et ideo non sequitur, sed est fallacia aequivocationis vel amphiboliae ; sed ad hoc ut consequentia teneat, oportet determinare principium in consequente, per hoc quod est originans et originale, - sic : Pater est principium originale durationis Filii, quod concedo, ut dictum est.
- Ad secundum dico quod verbum nostrum est dupliciter in fieri : uno modo, in fieri quod est propria gignitio ipsius verbi, alio modo est in fieri quod est inquisitio praecedens illam gignitionem quam inquisitionem Augustinus vocat volubilem cogitationem. Quod verbum nostrum sit in fieri hoc secundo modo, est imperfectionis ex parte verbi, quia ponit novitatem, et ex parte intellectus nostri, quia ponit imperfectam causalitatem, - et hoc modo Verbum divinum non est in fieri ; et ideo concedit Augustinus verbum nostrum cogitatione formari, ita quod prius sit formabile quam formatum, in illa inquisitione praevia. Sed quod verbum nostrum sit in fieri quantum ad gignitionem, non est imperfectionis in eo, immo est necessarium ad per se rationem verbi et erit etiam in patria, et ita non est imperfectionis in Verbo aeterno semper esse in fieri, id est gigni absque inquisitione praevia.
- Ad tertium dico quod Augustinus videtur negare Filium semper nasci in quaestione praeallegata, cum tamen Origenes dicat oppositum sicut allegat Magister in littera super illud Ier. 10 : Inventa est etc., et Gregorius Moralium XXIX, super illud Iob 38 : Sciebas quando nasciturus etc.
Numquid ergo contradicunt ?
Respondeo. Gregorius Moralium XXIX videtur dicere aliqua, quibus possunt ista dicta concordari : Non - inquit possumus dicere quod semper nascitur, ne imperfectum aliquid videatur. Ne inquit aliquid videatur imperfectum : non dixit imperfectio est si dicatur semper nasci, sed videtur significari imperfectio, - hoc est, iste sermo non significat generationem ita esse perfectam, sicut ista significat eam esse perfectam semper est natus ; ista enim semper est natus magis exprimit veritatem quam illa semper nascitur, licet utraque sit vera.
- Ad cuius intellectum sciendum est quod verba cuiuscumque temporis dicuntur de Deo vere, sive significent actus personales sive essentiales. Quod patet per Augustinum super Ioan. 16 : Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur : Audiet, inquit Augustinus de Spiritu, quod utique audivit et audit, quia Spiritum Sanctum audire, est a Patre Filioque procedere ; et per consequens, quod audiet audivit et audit, sicut scit et scivit et sciet. Ergo vult ipse dicere quod verba omnium temporum vere dicuntur de Deo, et illud apparet per illa quae adducit Magister distinctione 8 cap. 2.
- Sed quid significant ista verba diversorum temporum, cum dicuntur de Deo ?
Respondeo. Magis proprie possunt dici consignificare nunc aeternitatis quam differentias temporis ; nec tamen illud nunc absolute, quia non esset tunc variatio modorum diversorum temporis significandi, sed in quantum coexsistit partibus temporis, ut cum dicitur : Deus genuit, consignificatur nunc aeternitatis, ut sit sensus, Deus habet actum generationis in nunc aeternitatis in quantum illud nunc coexsistebat praeterito.
Deus generat, hoc est habet actum generationis in nunc aeternitatis in quantum coexsistit praesenti. Ex hoc patet quod cum illud nunc vere coexsistat cuilibet differentiae temporis, vere dicimus de Deo differentias omnium temporum.
- Expressius tamen - secundum beatum Gregorium - significatur divinae generationis veritas per hunc sermonem semper natus est, quam per istum sermonem semper nascitur : quia per ly « natus » significatur nativitas ut perfecta, per ly « semper » significatur ut perfecta cum omni differentia vel parte temporis, et ita non tantum significatur omni parti temporis coexsistere sicut significatur per istam semper gignitur, sed significatur etiam omni parti temporis coexsistere sub ratione perfecti, et in hoc videtur expressissime significari veritas huius processionis.
