Distinctio XXVIII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XXVIII
Quaestio 1
- Circa distinctionem vigesimam octavam quaero utrum ingenitum sit proprietas ipsius Patris.
Quod non : Nulla proprietas formaliter dicitur de essentia, quia tunc ipsa non distingueret, sicut nec essentia, quae non dicitur formaliter generans nec genita, nec spirans nec spirata ; sed essentia, ut videtur, formaliter est ingenita ; ergo ingenitum non est proprietas alicuius personae.
Spiritus etiam Sanctus, ut probabo, formaliter est ingenitus ; ergo etc. Probatio assumpti, quia essentia non est genita, ergo est non genita (consequentia patet per Philosophum II Perihermeneias : Ad negativam de praedicato finito sequitur affirmativa de praedicato infinito), - et ulterius, ergo est ingenita (haec consequentia probatur per Augustinum V Trinitatis cap. 8, ubi dicit quod idem est ingenitum et non genitum). Et consimiliter potest argui de Spiritu Sancto : si non est genitus, ergo est non genitus.
- Praeterea, omnis proprietas personalis est relativa, quia quidquid ad se dicitur, est commune tribus (ex V Trinitatis) ; ingenitum autem non dicit relationem, ut probabo ; ergo etc. Probatio minoris, quia si sic, tunc omne ingenitum est relatum. Haec est vera omne genitum est relatum ; hanc converto per contrapositionem : ergo omne non relatum est non genitum. Tunc arguo : omne non genitum est relatum, omne non relatum est non genitum, ergo omne non relatum est relatum. Conclusio est impossibilis, ergo et aliqua praemissarum ; non illa quae sequitur ex vera per conversionem per contrapositionem, ergo alia.
- Item, si innascibilitas esset proprietas Patris, ergo et inspirabilitas esset proprietas Patris et Filii, et ita essent sex notiones, quod negatur communiter.
- Praeterea, Ambrosius IV De Spiritu Sancto noluit uti hoc nomine ingenitus, sicut Magister dicit in littera.
- Oppositum : Augustinus Ad Orosium : Non duos esse ingenitos, certa fides declarat.
Quaestio 2
- Iuxta hoc quaero utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis. Quod sic : Damascenus libro I cap. 8 : Omnia sunt unum praeter ingenerationem et generationem et spirationem. Constat autem quod non excludit omnes proprietates personales quia tunc in Patre non esset aliqua proprietas nisi innascibilitas, ergo excludit omnia alia in ratione proprietatis personalis constitutivae ; ergo oportet omnes istas, et solas, esse tales relationes ; ergo ingeneratio est proprietas constitutiva primae personae.
- Item, sapientia est bonitas ; igitur innascibilitas est paternitas.
- Item, Praepositinus sic arguit : Quo Pater est Pater, est haec persona, - quo est haec persona, est innascibilis.
- Item, dignius est habere non ab alio quam communicare alii.
- Oppositum : Sicut secunda persona ad filiationem, ita prima persona ad paternitatem ; sed filiatione constituitur secunda persona ; ergo et prima paternitate.
- Ad primam quaestionem duo sunt videnda, - primo qualiter ingenitum soli Patri conveniat, et secundo quomodo possit esse proprietas cum videatur tantum negationem importare.
- Quantum ad primum dico quod omne nomen, compositum ex aliquo multiplici et particula privativa, est dupliciter multiplex, tum ex multiplicitate affirmationis oppositae, tum ex multiplicitate privationis, - sicut patet per Philosophum V Metaphysicae cap. De potentia, ubi impotentiam distinguit secundum multiplicitatem potentiae, et praeter hoc, secundum multiplicitatem privationis, quae ponitur in cap. De privatione, V Metaphysicae ; ita hoc nomen ingenitum erit multiplex, et multiplicitate eius quod est genitum et multiplicitate particulae privativae.
- Quantum ad primum, genitum dicitur proprie productum per generationem ut primus terminus ; extendendo autem, dicitur genitum communicatum per generationem, quod est terminus formalis generationis (sicut dicit Hilarius, quod nihil habet Filius nisi natum) ; tertio modo, extenditur genitum ad productum sive ad praeexigens generationem, licet ipsum in se non sit terminus generationis, nec primus nec formalis.
- Privatio etiam multipliciter potest distingui : in privationem proprie dictam, puta quando aliquid caret eo quod ipsum natum est habere, et quando, et ut, etc. ; et in privationem communius dictam, quando aliquid caret eo quod ipsum natum est habere, non tamen secundum condiciones praedictas ; et adhuc communius, quando caret eo quod ipsum natum est habere, non tamen secundum se sed secundum genus (sicut talpa dicitur caeca, quia visio - qua privatur per caecitatem - non repugnat animali secundum genus, licet repugnet talpae secundum se). Et isto modo, tanto generalius, quanto habitus - cuius est privatio - natus est competere communiori, convenienti ipsi privato : puta, communius diceretur privatum aliquid quod non haberet illud quod natum est sibi competere secundum rationem corporis, quam quod natum est sibi competere secundum rationem animalis, et adhuc communius quod natum esset habere secundum rationem substantiae, quam quod natum esset habere secundum rationem corporis, - et communissime, si natum est habere illud secundum rationem entis.
- Negatio etiam distinguitur per negationem extra genus, quae contradicit affirmationi, - et illa vera est de quolibet de quo falsa est affirmatio, sive de ente sive de non ente ; alia est negatio in genere, et illa supponit naturam generis de qua dicatur, - et illa potest intelligi multipliciter, secundum multiplex genus, communius et minus commune.
- Ad propositum ergo, loquendo de multiplicitate importata per hanc particulam in : licet fiat altercatio utrum importet negationem in genere vel privationem, tamen videtur quod idem sint in proposito, accipiendo negationem secundum genus communissime et privationem secundum genus communissime, quia negatio in apto nato est privatio (secundum Philosophum IV Metaphysicae), ita quod nihil addit privatio supra negationem nisi quod requirit naturam aptam, in qua sit. Ergo negatio in genere quomodocumque accipiatur genus - cum sit in apto nato aliquo modo (licet non secundum se apto), ipsa erit privatio aliquo modo secundum genus, licet non proprie in tali secundum quod tale.
- Et si obicias contra hoc, quod nulla est privatio in divinis, quia privatum est imperfectum, respondeo quod hoc concludit de privatione secundum rationem propriam subiecti privati : si enim ipsum carens natum esset secundum se habere illud, imperfectum esset, - sed si natum sit secundum rationem generis habere illud, non est imperfectum. Quod autem hoc modo etiam multae privationes accipiantur, patet non solum per illud Philosophi de talpa, sed etiam per communem divisionem communis in habitum et privationem, - sicut animalis in rationale et irrationale : irrationale quidem dicit privationem in bove non eius quod natum est haberi in bove secundum speciem, sed eius quod natum esset haberi in eo quod est animal ; genus enim, quasi commune habitui et privationi, est illud cui convenit aptitudo ad utrumque.
- In proposito autem extendendo illud quod est genus sive intelligamus pro privatione (sive pro negatione secundum genus, per quae ambo idem intelligo), possum hic accipere quasi genus hoc quod est commune ad tres personas, puta persona sive subsistens ; et tunc dicamus Patrem privari aliquo secundum genus vel quod in Patre sit negatio aliqua secundum genus - alicuius quod natum est competere non tantum enti, sed supposito, quod est commune Patri et Filio.
- Et tunc hoc nomen ingenitus poterit ad propositum quadrupliciter accipi : Uno modo propriissime, prout significat propriam eius carentiam quod proprie importatur per hoc nomen genitum, quod est primum productum per generationem, - et hoc modo non est in divinis, quia nihil ibi caret eo quod sibi natum est inesse. Secundo modo, prout significat carentiam communiter eius quod significatur proprie per genitum, et tunc connotat subsistens sive personam, et significat carentiam secundum genus geniti proprie sumpti ; et hoc modo videtur competere - de virtute sermonis - Patri et Spiritui Sancto, quorum uterque est subsistens et non est genitus (non sic convenit essentiae, quia ipsa licet sit ens et non genita, non tamen est per se subsistens et persona). Tertio modo - ut videtur - dicit carentiam secundum genus, et hoc geniti secundo modo sumpti, scilicet pro communicato per generationem ; et hoc modo essentia non dicitur ingenerabilis, removendo aptitudinem ad communicationem, - sed ut in Patre, potest dici non communicata, et ita ingenita, si hoc modo sumatur ingenitum. Quarto modo significat carentiam secundum genus geniti communissime sumpti, et tunc idem est ingenitum quod subsistens non productum ; et hoc modo accipitur a sanctis, ita quod idem est in divinis quod improductum proprie dictum ; quod apparet per Augustinum XV De Trinitate cap. 26 : Pater solus non est ab alio, et ideo solus appellatur ingenitus, - et idem vult Ad Orosium 2.
- Dico ergo quod ingenitum secundum usum sanctorum, prout scilicet significat negationem geniti communissime sumpti (id est producti) connotando subsistens in natura divina, sic convenit soli Patri, sicut patet per auctoritatem Augustini iam allegatam.
- De secundo articulo dicunt aliqui quod cum ingenitum dicat tantum privationem in genere vel tantum negationem, et per consequens ex ratione sua formali non dicat aliquam dignitatem nec aliquid ad dignitatem pertinens, et nihil possit poni proprietas personae divinae nisi sit aliquid pertinens ad dignitatem, ergo oportet quod ingenitum connotet aliquid positivum, ratione cuius connotati sit proprietas ; hoc autem positivum ponitur ab eis esse fontalis plenitudo, quae est in solo Patre, - in quo est omnis fecunditas, tam ad intra quam ad extra.
- Sed contra istud : Primo, quia ista fontalis plenitudo non intelligitur ad extra, quia talis fecunditas est communis tribus. Sed ad intra non est in Patre nisi duplex fecunditas, scilicet ad generandum et spirandum : haec autem fecunditas non est aliquid unum positivum in Patre nisi essentia, - essentiam autem non connotat, ut propter hoc dicatur esse proprietas Patris. Quod autem ista fontalis plenitudo non sit aliqua relatio positiva una in Patre, patet, quia tunc in Patre essent tres relationes positivae, scilicet generatio activa et spiratio activa, et illa relatio quam circumloquitur hoc quod est fontalis plenitudo fecunditatis, licet sit innominata ; et tunc essent sex notiones, quod non conceditur communiter, saltem non conceduntur in Patre tres proprietates relativae et positivae.
- Praeterea, ingenitum non videtur connotare illam fontalem plenitudinem, quia non primam fecunditatem, - quia secundum Augustinum V Trinitatis cap. 6, etsi non genuisset, nihil prohiberet eum esse ingenitum ; ergo ingenitum potest praecedere generationem activam. Multo magis etiam non connotat secundam fecunditatem, quia si per impossibile non posset esse productio per modum voluntatis, adhuc tamen esset status in generatione ad aliquam personam ingenitam. Igitur videtur quod illa fontalis plenitudo, quae nihil dicit nisi duplicem fecunditatem, non potest connotari per hoc quod est ingenitum.
- Tertio : ratio eorum non videtur valere, quia si proprietas personae diceret dignitatem simpliciter, ergo illa persona quae non haberet illam, non haberet omnem dignitatem simpliciter, quod est inconveniens.
- Aliter dicitur quod hoc positivum est esse ex se (et dicitur esse intentio Richardi), et quod esse a se est proprium positivum circumlocutum per ingenitum, et praecedit relationem ad Filium. Quia enim aliquid est a se, ideo oportet - secundum Richardum - quod ab ipso sit omne esse et omne exsistere.
- Contra : a se, si est positivum, - aut absolutum, et erit commune tribus ; aut relativum, et non ad prius (quia non est nisi negatio relationis ad prius), ergo erit ad Filium. Itaque a se vel dicit filiationem, si est positivum, - vel si dicat habitudinem ad praecedens, erit negatio relationis, et ita negatio sicut ingenitum ; ergo non est proprium positivum illius.
- Ideo videtur dicendum quod ingenitum sub propria ratione sua (ut significat non habere genitorem), est personalis proprietas Patris, et sufficienter importat dignitatem, id est non indignitatem ; hoc enim sufficit ad proprietatem personalem quod non sit indignitas, sicut et personalia in divinis non dicuntur esse imperfectiones (nec tamen perfectiones simpliciter, hoc est universaliter in quolibet).
- Et si omnino fiat altercatio quod omnino oportet proprietatem dicere dignitatem, non absolutam sed personalem, - potest dici quod ingenitum, in quantum negat habere genitorem, dicit dignitatem personalem primae personae in divinis, quia sicut dignitatis est in secunda persona habere principium originans, ita est dignitatis in prima non habere ; et tamen ista dignitas non oportet quod sit formaliter dignitas alicuius positivi proprii, connotati per hoc quod est ingenitum. Unde negatio potest dici esse dignitatis in aliquo pro quanto indignitatis esset si affirmatio poneretur in eo, - sicut dignitatis est in rege quod non sit ribaldus.
- Ad argumenta huius quaestionis. Ad primum nego minorem. Cum probatur per Philosophum II Perihermeneias, dico quod illa consequentia Philosophi tenet per veritatem primi principii, huius scilicet a quo removetur unum contradictoriorum, de eodem dicitur reliquum : ut sic autem, non potest concludi affirmativa de praedicato infinito sequi ad negativam de praedicato finito, nisi ut illud praedicatum infinitum significat negationem extra genus, contradictoriam affirmationi (quia negatio in genere non contradicit affirmationi), et tunc non sequitur non est genitum, ergo est non genitum, nisi de negatione extra genus ; et hoc modo non genitum non convertitur cum ingenito, licet convertatur accipiendo non genitum prout dicit negationem in genere, quo modo intelligit Augustinus.
- Ad secundum concedo quod nulla proprietas personae - secundum viam communem - dicit aliquid ad se. Nec tamen oportet omnem proprietatem dicere relationem positive, sed sufficit quod vel positive vel negative : si enim relatio sit personalis et propria alicuius personae, negatio etiam relationis erit personalis propria alii personae, et ita non ad se nec communis tribus ; et hoc modo - scilicet negative - ingenitum dicit relationem, sicut patet per Augustinum V Trinitatis cap. 8. Et tunc ista est falsa omne non genitum est relatum, - et tamen non sequitur ergo non genitum dicit aliquid ad se, sed sequitur quod vel dicat aliquid ad se, vel negationem relationis propriae sive relationem negative.
- Ad tertium dicitur quod inspirabile non dicit aliquam dignitatem, sicut dicit ingenitum, et ita non est notio.
Sed hoc videtur falsum in se, quia aequalis dignitatis est in Patre et Filio non spirari, sicut in Patre non generari ; et etiam ad propositum non videtur valere, quia non videtur necessarium ad proprietatem (sive ad notionem) dicere propriam dignitatem.
- Aliter potest dici quod ingenitum dicit non productum (sicut expositum est in primo articulo solutionis), et hoc modo inspirabile - quia continetur in eo - non est alia notio ab eo ; sequitur enim non productum, ergo non spiratum, et non e converso ; ergo non est alia notio.
- Contra : ingeneratio est tantum in Patre, inspiratio est in Patre et Filio, ergo haec notio non est illa.
- Si ista consequentia sit concedenda, erunt sex notiones, nisi alia ratio assignetur quare inspirabilitas non sit notio. Etsi videatur absurdum ponere sex notiones (quia communiter non ponuntur tot), posset dici quod locus ab auctoritate non tenet negative : hoc non dicitur, ergo hoc non est. Tempore enim Ambrosii non videntur fuisse usitatae tres notiones in Patre, quia noluit uti hoc nomine ingenitus ; tempore etiam Anselmi non videntur fuisse usitatae duae notiones positivae in Patre, quia non utitur ipse vi spirativa, sed pro illa accipit deitatem, communem Patri et Filio. Etsi a principio non fuerunt notae nisi tres proprietates, scilicet paternitas et filiatio et spiratio (et hoc ex verbo Salvatoris in Evangelio et Ioannis in canonica sua), tamen postea per investigationem innotuerunt aliae notiones et proprietates, quae prius erant in re, licet non prius notae ; et ita, sicut posteriores concesserunt plures notiones quam priores (non tamen priores eas negaverunt, licet non eas dixerunt), ita non videtur inconveniens de posterioribus ad illos doctores, dum tamen possint illas concludere ex dictis priorum.
- Ad ultimum - de Ambrosio - patet per Magistrum quod illud vocabulum ingenitus non erat tempore suo ita notum, nec etiam ita necessarium ad expressionem fidei quod oporteret omnem catholicum eo uti ; et primam personam illa proprietate exprimere, erat etiam occasio errandi simplicibus, quia videtur dicere aliquid ad se, quia non ita manifeste importat relationem sicut importat genitum : et ideo cautum erat simplicibus fidelibus non uti isto vocabulo, propter haereticos malignantes, licet vocabulum in se proprie et primo conveniat Patri.
- Ad secundam quaestionem videtur posse dici quod sic, hoc modo intelligendo, quod essentia divina antequam intelligatur communicata per productionem, videtur in aliquo intelligi non communicata actu, ut in prima persona ; non quidem non communicabilis (quia non est non communicabilis), sed non actu communicata, quia non videtur posse alicui communicari quasi passive, nisi praehabeatur in aliquo, non communicata sibi quasi passive. Et in hoc primo signo, in quo tantum intelligitur essentia et ista negatio non communicata actu, videtur haberi intellectus alicuius incommunicabilis : si enim essentia ut non communicata actu non esset incommunicabilis, ergo ipsa ut non communicata posset esse in pluribus, - et tunc possent esse plures ingeniti, in quibus aeque primo esset essentia, et non esset status in aliquo primo ; si autem habeatur aliquis incommunicabilis, subsistens in natura divina, tunc habetur persona ; ergo ante omnem intellectum proprietatis positivae, intelligendo solam essentiam et ingenitum (hoc est non communicatum per generationem), habetur aliquis subsistens incommunicabilis in natura divina, qui est ingenitus proprie, accipiendo ingenitum sicut potest accipi in divinis.
- Item, essentia, ut prior relatione, est non communicata et dans per se esse, - ergo hypostasi ingenitae. Antecedens probatur : ut prior non est communicata, ergo est non communicata ; ut sic dat per se esse (VII Trinitatis 9). Consequentia probatur : ut non communicata non est communis pluribus suppositis ; ergo in uno tantum, et non nisi in ingenito, quia in genito est communicata.
- In hoc redit illud quod essentia per se ens vel hic Deus generat, in quantum habet principium formale et per se esse ; et non praeintelligitur aliquid generationi nisi quod habet principium illud quo non ab alio, et quasi exspectat relationem consequentem, quae consurgit termino iam posito.
- Contra : ergo per generationem est proprietas positiva in Patre, sicut in Filio. - Potest concedi quod in neutro ut per se terminus (nec primus, nec formalis), sed concomitans primum terminum qui est Filius, quia relationes mutuae concomitantur eundem per se terminum qui est unum extremum.
- Et confirmatur ista opinio per Augustinum V Trinitatis cap. 6, ubi vult quod si Pater non genuisset, nihil prohiberet eum esse ingenitum, - ergo potest intelligi aliquis ingenitus, non praeintelligendo ipsum generasse ; intelligendo autem ingenitum, intelligitur suppositum incommunicabile subsistens ; ergo videtur quod per prius constituitur ibi persona per ingenitum quam per aliquam proprietatem positivam.
- Praeterea, in omni ordine essentiali negatio ordinis ad prius videtur immediatius consequi primum quam ordo eius ad secundum, quia illa negatio videtur immediate consequi ipsum in quantum tale ; igitur similiter in ordine personarum, prius conveniet primae personae negatio ordinis ad priorem, quam ordo eius ad secundam personam ; ergo prius intelligitur ingenita quam generans, et in illo priore intelligitur persona incommunicabilis in natura divina.
- Praeterea, si secundum imaginationem philosophorum in divinis non esset nisi unum suppositum absolutum, ipsum constitueretur per essentiam, absque proprietate positiva, - et si aliqua concurreret, non esset nisi ista negativa, quae est non esse ab alio ; ergo videtur quod - cum origo posita in divinis nihil auferat ipsi essentiae, nec etiam huic proprietati negativae non esse ab alio - poterit modo per ista duo aliqua persona constitui.
- Et si obiciatur quomodo poterit sola negatio constituere personam divinam ?, - respondetur quod persona includit essentiam, quae est communicabilis, et cum hoc aliquid quo est incommunicabilis ; per hoc ergo quod habet naturam in se, habet omnem perfectionem positivam quae potest poni in ipsa ; per negationem autem cointellectam potest habere rationem incommunicabilis, et hoc maxime si incommunicabilitas non dicit nisi aliquam negationem in genere.
- Contra istam viam arguitur sic : Nulla negatio est de se incommunicabilis, quia sicut non est de se una neque indivisibilis aliqua indivisione, sic non est de se haec et incommunicabilis, sed tantum per affirmationem, cui primo repugnat dividi, - et per hoc competit negationi non dividi ; et ita etiam videtur de esse incommunicabili, quia communicari non repugnat negationi de se, sed tantum per affirmationem aliquam, cui primo competit incommunicabilitas ; igitur negatio non erit prima ratio incommunicabilitatis.
- Praeterea, nulla negatio est propria alicui subiecto nisi per aliquam affirmationem propriam ei, quam consequatur talis negatio ; ergo primae personae non est propria ista negatio non esse ab alio nisi quia eidem propria est aliqua affirmatio prior, quam consequatur ista negatio ; illa affirmatio prior non potest esse essentia, - ergo proprietas aliqua positiva.
- Praeterea, si prima persona sit incommunicabilis formaliter per negationem, et secunda est incommunicabilis relatione positiva (scilicet filiatione) et tertia similiter (scilicet spiratione passiva), - ergo non uniformiter se habent istae personae in ratione personalitatis : nec sunt aeque positivae, nec aeque perfectae (in quantum personae), quia non est aeque perfecta personalitas negatio et proprietas aliqua positiva.
- Istae rationes licet forte non convincerent adversarium quin possent solvi, tamen quia non videtur probabile personam primam sola negatione formaliter esse personam, ideo potest concedi conclusio istarum rationum.
- Ad argumentum in oppositum dico - sicut dictum est distinctione XXVI - quod haec dictio exclusiva praeter non excludit aliqua personalia, sed excludit essentialia, et includit in proprietate inclusa omne esse personale illius personae ; unde ingeneratione includitur tam paternitas quam spiratio activa, ut est in Patre. Quod etiam probatur per eum alibi, ubi nominat paternitatem et filiationem et processionem.
Ergo non intendebat in primo loco solas illas tres esse proprietates personales (nec intendebat etiam illas tres esse personales constitutivas), sed per illas intendebat omnes alias et quod omnia essentialia - quae excluduntur per ly praeter - sunt unum in tribus.
- Ad argumenta pro opinione prima. Quando arguitur per Augustinum de prioritate ingeniti ad paternitatem, respondeo : aliquando privatio non connotat affirmationem, et tamen numquam inest nisi privato insit formaliter talis positio ; exemplum : caecum esse non connotat nisi oculum (qui est commune subiectum caecitatis et visionis), et tamen numquam inest oculo per solam rationem oculi sed per aliquam entitatem positivam, quam consequitur ista privatio, - puta per talem mixtionem in oculo cum qua non possit stare visio. Ita potest dici hic quod licet ingenitum non connotet nisi aliquam personam subsistentem in essentia divina, tamen ista affirmatio non est tota ratio inhaerentiae huius negationis ingenitum, sed oportet in re aliquam proprietatem positivam aliquo modo praecedere ingenitum, per quam insit, licet non connotetur per ingenitum tamquam aliquod proprium subiectum. Et secundum hoc, dictum Augustini debet intelligi quod quantum est de per se ratione ingeniti, non connotat Patrem ; non tamen potest inesse in re nisi ista affirmatio (vel aliqua alia, absoluta vel relativa) sit quasi ratio inhaerentiae eius.
- Ad secundum dicitur quod illa propositio vera est de primo in ordine quod est ad se, cuius scilicet esse non est esse ad secundum. Ita non est in ordine personarum habentium eandem naturam in tali habitudine ut in proposito, quia hic primam personam esse est ordo ad secundam ; et ideo ordo ad secundam quasi praecedit negationem principiati, sicut constitutivum formale alicuius entis positivi praecedit in eo negationem alicuius entis sibi repugnantis.
- Ad tertium. Si esset ita secundum imaginationem philosophorum gentilium, tunc essentia divina esset determinata ex se ad hanc subsistentiam, et constitueret hanc non per aliquam negationem sed se ipsa (secundum eos), quia esset omni modo determinata ad hanc, sicut in creaturis haec natura est omnino limitata ad hoc suppositum ; nunc autem ponendo ibi esse originem, oportet essentiam non esse omni modo determinatam ad unam personam, et ideo non constituere per se aliquam personam. Et cum dicit ponere originem nihil aufert essentiae, nec illi quod per se constituitur, - verum est, nihil aufert : sed ponit oppositum illius hypothesis per quam essentia de se constitueret personam, scilicet indeterminationem essentiae ad unicam subsistentiam, quia hypothesis auferret essentiae perfectionem (quia videretur ponere limitationem), sed oppositum illius hypothesis - ponens originem - non aufert perfectionem ; aufert tamen illum modum impossibilem constitutivum personae, qui esset verus ex hypothesi.
Quaestio 3
- Ultimo quaero utrum persona prima divina constituatur in esse personali aliqua relatione positiva ad secundam personam.
Quod non : Quia prima persona praeintelligitur in esse personali antequam generet : agere enim est suppositi ; ergo praeintelligitur esse suppositum antequam agat. Si autem constitueretur relatione ad secundam personam, cointelligeretur - cum ipsa exsistente - secundam personam esse, et per consequens secunda persona praeintelligeretur esse antequam prima generet, et ita secunda persona non esset terminus illius generationis.
- Confirmatur ratio, quia quaecumque sunt simul natura, quocumque unum est prius, et alterum ; relativa sunt simul natura ; ergo si persona prima formaliter constituatur in esse personali per relationem ad secundam, quocumque prima prior est in esse personali, eo et secunda. Sed generatione, quae est actio primae personae, videtur prima persona prior esse in esse personali, ergo et secunda ; et ut prius, tunc non erit terminus formalis generationis.
- Praeterea, in omni ordine primum videtur esse absolutissimum, sicut apparet percurrendo in quibuscumque ordinibus ; ergo sic erit in ordine personarum quod prima erit absolutissima, et ita non constituetur per relationem ad secundam.
- Contra : Prima persona non constituitur in esse personali deitate, quia non est incommunicabilis, - nec spiratione activa, quia communis est sibi et Filio, - nec innascibilitate, ex quaestione praecedente ; ergo per viam divisionis, aliqua relatione positiva ad secundam.
- Hic communiter conceditur pars affirmativa quaestionis, sed propter difficultatem primi argumenti, distinguitur de ipsa relatione constituente primam personam.
- Uno modo, quod ipsa potest considerari ut proprietas, vel ut relatio ; ut proprietas, praecedit generationem, - ut relatio, sequitur : et tunc, secundum quod constituit, non oportet secundam personam simul esse cum prima, licet secundum quod est relatio - quasi consequens generationem - oporteat secundam simul esse cum ea.
- Contra istud : Proprietas ut proprietas est aliqua entitas, alioquin non constituit aliquod ens. Aut ergo entitas ad se, aut ad alterum, aut neutrum : entitatem aliquam esse singularem, quae nec sit entitas ad se nec ad alterum, non videtur intelligibile ; ergo oportet quod ista entitas formaliter vel sit ad se, et tunc constituet personam absolutam, - vel ad alterum, et tunc ut proprietas erit relatio ; et tunc non evaditur difficultas, licet alia sit ratio considerandi eam ut proprietas, et alia ut relatio.
- Et potest confirmari ratio per exemplum, quia etsi albedo possit considerari ut albedo vel ut qualitas (et si consideretur ut albedo, hoc est secundum propriam rationem suam specificam, si autem ut qualitas, hoc est secundum rationem imperfecti sui generis), tamen quidquid constituitur albedine non constituitur aliqua entitate quae non est qualitas, quia albedo etiam ut albedo essentialiter includit qualitatem et est essentialiter qualitas, ita quod albedo non potest constituere aliquid nisi in esse qualitativo. Ita videtur in proposito, de proprietate relativa sic et sic considerata.
- Praeterea, iste dicit alibi quod in divinis non potest esse ordo (quia nec essentiae ad relationes, nec relationum inter se), quia relativa sunt simul natura.
Quod si proprietas possit considerari eo modo quo non esset relatio (et hoc modo non oportet quod haberet correlativum simul natura), argumentum eorum non valeret.
- Aliter distinguitur de relatione, ut relatio est et ut origo est : et ponitur quod constituit ut origo (non autem ut relatio), quia ratio originis aliquo modo praecedit et in ea quasi fundatur relatio ; prima autem persona constituitur per primam relationem ibi, per quam distinguitur.
- Contra hoc obicitur quia origo ut origo non est forma : neque personae ad quam est, sed quasi via, - et tunc neque primae personae est forma, sed quasi praesupponit eam ; nihil autem constituit aliquid in aliquo esse nisi in quantum est forma eius.
- Si tamen ista intelligatur de distinguere quasi principiative (correspondenter causae effectivae in creaturis, sicut expositum est distinctione XXVI), et non per modum principii formalis, tunc ista positio posset habere veritatem, nec hoc argumentum esset contra eam.
- Alio modo dicitur quod sicut eadem actio potest diversimode intelligi - in quantum aptitudinalis vel in quantum potentialis, in quantum futura, in quantum in actu, in quantum praeterita - ita relationes fundatae super actionem possunt diversimode accipi : ut sit relatio fundata super generationem ut quasi aliquo modo praeteritam, alio modo ut quasi praesentem, alio modo super eam ut quasi futuram, alio modo super eam ut quasi potentialem, et ulterius quasi aptitudinalem.
- Dicitur autem quod relatio sub prima ratione constituit personam ; prima autem ratio est ratio aptitudinalis, quia illud sequitur ad aliud et non e converso ; ergo generatio tali modo constituit Patrem, et hoc modo significatur per hoc quod est generativitas.
- Contra istud : Prima persona non constituitur proprietate habente minus perfecte esse positivum quam habeat constitutiva secundae personae, quia tunc non viderentur esse aeque perfectae in esse personali ; secunda autem persona constituitur - secundum istos filiatione ut filiatio est ; ergo prima persona non constituetur relatione potentiali, quae minus perfectum esse habet de ratione relationis quam proprietas secundae personae. Sed relatio generativi ad generabile - quam ponunt esse primam et constitutivam - est relatio potentialis ; ergo non constituit ita perfectam personam actualem, sicut secunda. Probatio assumpti : nullum ens actuale exigit ens potentiale, quia ens potentiale est minus perfectum quam actuale, dummodo sint eiusdem rationis ; relatio autem generativi requirit generabile, quod dicit relationem potentialem ex parte Filii ; ergo relatio generativi in Patre non est relatio actualis.
- Praeterea, contra istam opinionem (et contra duas praecedentes) : Relatio, si constituit ibi personam, hoc non est nisi secundum quod in re, - alioquin non constitueret personam realem ; non est autem in re nisi unica relatio primae personae ad secundam, nec est ibi nisi sub ratione actualissima, quomodocumque possit diversimode accipi ; ergo sub ratione actualissima constituet illam personam, et sub ea ratione correspondet sibi relatio in secunda persona (non est aliqua in secunda nisi ut actualissima). Frustra ergo quaeritur distinctio quasi potentialis vel aptitudinalis, a ratione activi, quia ista distinctio in modis conceptibilibus nihil facit ad constitutivum primae personae quin prima persona semper exigat secum simul secundam ; et tamen propter hanc difficultatem, ne poneretur prima persona habere secum simul secundam, quaeritur ista distinctio relationum actualium et aptitudinalium et potentialium, ne ponatur Filius praecedere generationem Patris. Eodem modo posset argui contra primam opinionem et secundam, quia illa relatio - quomodocumque concipiatur - non est ibi nisi ut unica.
- Praeterea, contra omnes tres opiniones : Quia si Pater generat Filium per hoc quod actione Patris relatio Filii est in essentia divina, et actione sua - secundum istas opiniones - paternitas ut paternitas est in essentia divina (quia secundum eos paternitas ut paternitas tunc primo est quando filiatio est ut filiatio, licet prius praecesserit aliquid ut origo vel generativitas vel proprietas), ergo Pater ita generabit se Patrem sicut generabit Filium, aut saltem ita erit paternitas in Patre per generationem sicut filiatio in Filio, quod videtur absurdum.
- Praeterea, contra omnes opiniones est alia difficultas : quomodo essentia determinetur ad primam personam ? Si enim ex se, ergo non videtur communis aliis personis, quia quandocumque aliquid determinatur ad aliud ex se, ubicumque est, habet illud, - et tunc essentia ubicumque esset, haberet personalitatem primae personae ; si ab alio, hoc videtur esse contra rationem primae personae, quia tunc videretur esse originata, vel aliquo modo posse ab aliquo poni in tali subsistentia.
- Praeterea, tertio : si determinetur ex se, quaero, rationem cuius principii habet essentia in determinando se ad proprietatem primam ? Non materiae (distinctione V) ; non formae, quia principiatio formae praeexigit principiationem producentis sicut de causa formali et efficiente ; igitur essentia quasi productive se determinat, et ita prima persona erit aliquo modo producta. Nec potest dici quod proprietas ex se determinatur, quia impossibile - qualitercumque - duo esse omnino prima, sed omnis multitudo stat ad omnino unum ; illud hic non est nisi essentia ut est pelagus ; igitur ipsi attribuetur ratio principii aliqualis respectu cuiuscumque secundi.
- Si quis vellet dicere quod essentia ut haec per se est et ita per se agit (iuxta primum argumentum factum distinctione VII contra Thomam), posset dicere quod haec essentia communicat - quasi productive - se primae personae, et in prima communicat se secundae, et in prima et secunda tertiae, et sic tres productiones secundum triplex principium, scilicet : essentia ut essentia, ut intellectus, ut voluntas.
- Contra : Nihil producit se, - ergo est distinctio inter essentiam et primam personam. Confirmatur ratio per auctoritatem Magistri, qui - distinctione V - propter eam negat essentiam gignere vel gigni ; pari ratione negandum videtur ab ipsa producere.
- Item, haec productio non est generatio, quia Pater est ingenitus ; nec spiratio, patet, - nec sunt aliae in divinis.
- Item, actio est suppositi ; ergo essentia est quartum suppositum.
- Potest dici quod aliquid producti bene potest producere totum, quando illud aliquid est prius per se ens, et habens in virtute reliquum quod concurrit cum ipso in composito. Exemplum non est, in creaturis, in productione substantiali (quia ibi non praeest nisi materia, quae non habet virtualiter formam), sed bene est exemplum in productione accidentali : ubicumque subiectum habet active accidens, ipsum producit compositum illud, - sicut aqua, prius calefacta et postea sibi derelicta, producit aquam frigidam. Ita diceretur hic quod essentia per se ens in omnino primo signo - quando relatio pullulat - producit se in persona relativa, sive magis proprie : communicat se illi.
- Ad formam rationis : conceditur antecedens, prout se refert praecise idem, - et sic consequens, quod est distinctio (hoc est, non omnimoda identitas essentiae ad personam relatam, quia ipsa includit aliquid praeter essentiam).
- Ad secundum : haec potest dici generatio, et productio Verbi dictio, - sicut si ignis esset intelligens, igneitate gigneret et intellectu diceret.
- Ad tertium : forma per se ens, id est non inhaerens ut accidens (vel forma substantialis vel quiditas) supposito, potest esse agens ; nec tamen est suppositum, quia non est incommunicabilis. Sic videntur evadi tres rationes.
- Sed restant insolutae duae auctoritates : prima, confirmans rationem primam, scilicet auctoritas Magistri, - alia in secunda ratione, quod Augustinus dicit Patrem esse ingenitum.
- Propter primam posset dici quod in omnino primo signo non tantum est deitas, per se ens, sed hic Deus, et ille producit se Patrem ; et tunc evaditur haec - logica - essentia producit, licet ille producat in quo nihil est nisi essentia. Sic corrigitur dicta via quantum ad summum.
- Propter secundam auctoritatem posset dici quod sancti supponentes primam proprietatem esse in essentia, undecumque pullulaverit (quia de hoc non quaerebant tunc), habuerunt primum suppositum et non loquebantur nisi de productione suppositi a supposito ; ideo dixerunt illam personam esse improductam quae non producitur a supposito. Consimiliter dixerunt relationes originis oppositas non posse esse nisi in distinctis suppositis, - quod verum est si utraque sit suppositi, sed non si una sit alicuius per se entis singularis et non suppositi, puta huius Dei. Et ratio est, quia singulare non suppositum potest se communicare, et ita non distingui a producto : quia enim est singulare per se ens, ideo potest agere, - quia non suppositum, ideo communicari potest ; suppositum autem numquam se communicat, et ideo si producit suppositum, producit distinctum, cuius ipsum nihil est.
- Qualiter improbatur haec phantasia, tam dissona dictis sanctorum? Quamvis in divinis negetur omnis prioritas secundum naturam, et tantum concedatur prioritas originis communiter (vel prioritas secundum naturalem intelligentiam), tamen omni modo oportet aliquam prioritatem dare essentiae respectu relationis : tum quia fundamentum (secundum omnes), tum quia formaliter infinita, relatio non, - tum quia qualitercumque distinguantur, non sunt ex aequo omnino prima, nec relatio prior. Merito ergo quaeritur unde essentia determinat sibi proprietatem primam, et cum non inveniatur aliud determinans (quia semper est eadem quaestio unde essentia habet illud, nisi procedatur in infinitum), standum est quod essentia ex se praecise determinat in se ut in fundamento primam relationem. Falsa est ergo illa radix nullum indeterminatum ex se ad aliqua, determinat se ex se ad aliquod illorum, sicut bene habetur hic intra, de duplici indeterminato et duplici primitate, adaequationis et immediationis.
- Sed restat dubium : quam circumstantiam principii notat ex vel de, cum dicitur essentia ex se determinat sibi proprietatem primam ? Et si fugias, quod ibi non dicit rationem principii alicuius sed excludit comparticeps principium, non obstat ; quaero enim quomodo essentia determinat, in ratione cuius principii est respectu proprietatis ? Et dicit via hic sub, quod producentis, quia sine illa non est ratio principii formalis nec materialis, et quia forma activa per se ens per se agit (de qua propositione quaere distinctione VII, extra), et propter congruentiam de triplici principio productivo (ex qua congruentia fit una instantia distinctione II quaestione De duabus productionibus) ; sed corrigitur quod hic Deus producit Patrem, non autem essentia, proprie loquendo.
- Sed contra istam viam, hic ante fiunt tres rationes et tres auctoritates. Videntur omnes evadi aliqualiter. Sed quia male sonat primam personam esse productam, potest dici quod essentia determinat sibi primam proprietatem in ratione principii formalis, non quidem informantis sed sicut quiditas dicitur forma suppositi, et quod quiditas non causabilis necessario sic formaliter determinat sibi aliquod suppositum (sicut pagani ponerent de supposito absoluto, nos autem de primo relativo) ; et ratio est, quia talis quiditas se ipsa sistit se et se ipsa est alicuius quiditas.
- Tunc ad illa pro via alia. Ad primum dico quod omnem formam informantem praecedit causa efficiens (ideo primum efficiens non habet sic formam), sed non omnem formam quiditativam dantem esse supposito praecedit efficiens vel producens, quia hic non est causa et causa intrinseca compositi quas oportet uniri per agens, sed est perfecta entitas, quae se ipsa est entis in ipsa.
- Quod si obicias vel essentiam informare proprietatem, vel e converso, - responsum est distinctione V : Neutrum est, sed est perfecta identitas, quae identitas non habet principium efficiens, sed habet quiditatem in ratione principii formalis, illius cui se ipsa primo est eadem.
- Ad secundum quaere responsionem distinctione VII.
- Ad tertium : ista via bene salvat congruentiam, quia essentiae, ut essentia et ut prior omni ratione potentiae, est dare esse formaliter, et sic determinat se ; ut autem talis et talis potentia, eius est principiare. Itaque duo principia productiva, - unicum non productivum ex se solo, sed dativum esse formaliter primo supposito.
- Aliter ponitur, tenendo conclusionem oppositam istis tribus opinionibus, - quia prima persona non constituitur relatione aliqua ad secundam personam (et hoc, loquendo de primo constitutivo illius personae in esse personali), sed aliqua realitate absoluta non quiditativa, sicut tactum est in opinione tertia distinctionis XXVI.
- Pro hac opinione arguitur specialiter de prima persona, quia ingenitum praeintelligitur paternitati et ingenito videtur praeintelligi aliqua realitas propria primae personae ; ergo cum illa non possit esse realitas relativa, erit aliqua absoluta, propria illi personae. Probatio assumpti : tum per Augustinum V De Trinitate cap. 6, si non genuisset, nihil prohiberet eum esse ingenitum ; tum quia fecunditas ad aliquam productionem in divinis non intelligitur quasi potentia proxima nisi ut est in non habente illam fecunditatem per actum illius fecunditatis, sicut voluntas non intelligitur fecunda ad spirandum ut in aliqua persona nisi in qua est ut non communicata fecunditate voluntatis. Et ideo videtur communiter concedi quod vi spirativae in Patre et Filio praeintelligitur non haberi voluntatem per spirationem ; ergo a simili hic, fecunditati generandi ut est quasi potentia propinqua videtur praeintelligi innascibilitas, quae notat eam non haberi per actum fecunditatis intellectus, scilicet generationis.
Probatio secundi, ex improbatione opinionis praecedentis in quaestione praecedente.
- Praeterea, nulla relativa primo referuntur invicem, ita quod relatum ut relatum terminet primo relationem (patet in creaturis), quia relatum ut relatum requirit illud ad quod refertur ad sui esse et ad sui definitionem ; ergo illud ad quod refertur est aliquo modo prius relato ut relatum. Similiter e converso, ipsum ut terminans referretur ; ergo pari ratione tequireret illud ad quod refertur propter esse sui et definitionem sui. Ergo circulus esset in coexigendo, ex hoc quod utrumque exigeret alterum sicut prius essentialiter se, ut definiens se ; sed circulum esse in prioritate essentiali est impossibile ; ergo impossibile est relativum ut relativum - eo quod dependet a correlativo ut ad terminum - esse terminum dependentiae alterius correlativi. Et a simili videtur in proposito, quod relativum non refertur primo ad relativum ut ad terminum ; ergo secunda persona si referatur ad primam, oportet ponere aliquod absolutum ut terminum huius relationis : non est autem illud absolutum essentia, quia sicut non refertur, ita non terminat relationem, quia non distinguitur ; ergo est absolutum personale, quod potest distingui a secunda persona.
- Contra istam opinionem arguitur quasi esset haeretica, sed tacta sunt argumenta et responsiones distinctione XXVI, modo transeo.
- Ad quaestionem istam - cui non placet ultima opinio de personis absolutis - potest dici tenendo communem viam (supponendo scilicet personas esse relativas), quod prima persona constituitur relatione positiva ad secundam, quia nullo alio, sicut argutum est ad oppositum per viam divisionis. Nec oportet distinguere qualiter ista relatio consideretur ut est constitutivum ; quomodocumque enim varietur secundum considerationem, eadem est in re, - et secundum quod est in re, constituit personam realem.
- Nec est difficultas aliqua, nisi quomodo requirat secundam personam simul secum, cum tamen praecedat. Breviter dico quod simultas correlativorum - qua dicuntur esse simul natura - est ista simultas, scilicet non posse esse sine invicem sine contradictione, si sint relativa mutua : nam una relatio non potest esse sine termino, quia si posset esse sine eo, esset ens ad se ; pari ratione, nec relatio alia sibi correspondens potest esse sine isto termino, quia tunc esset ad se ; ergo istae duae relationes, quando sunt mutuae, non possunt esse sine invicem sine contradictione. Omne autem prius natura potest esse sine contradictione sine posteriore, ita quod si ponatur hoc esse sine illo, non esset contradictio ; patet per Philosophum V Metaphysicae cap. De priore.
- Isto modo concedo primam personam et secundam non posse esse sine invicem absque contradictione (et non est contradictio ex aliquo extrinseco sed ex formali ratione istarum personarum), et tamen cum hoc stat prioritas originis, quod una sit ab altera. Quod declaratur primo, quia si Socrates sit pater Platonis, Socrates non est intellectus ut subiectum paternitatis sed ut sub paternitate, et Plato intellectus ut sub filiatione ; ista sunt simul natura, quia sic intelliguntur ut correlativa, - et tamen ut sic, Socrates est prior origine Platone, quia sic intelligitur sub paternitate, quae est formaliter prioritas originis. Ergo videtur quod eodem quo aliquid est prius origine in creaturis, est etiam simul natura cum eodem, eo modo quo simultas naturae requiritur ad correlativa.
- Hoc etiam - secundo - persuadetur, quia prioritas naturae uno modo est prioritas secundum perfectionem, ita quod priora dicuntur esse perfectiora secundum naturam IX Metaphysicae cap. 7. Nunc autem cum simultate correlativorum secundum naturam, videtur posse stare prioritas secundum perfectionem in uno respectu alterius, - quia si genus relationis dividatur per proprias differentias oppositas sicut alia genera, una differentia divisiva erit dignior et alia indignior (quia duae species non sunt aequales, VIII Metaphysicae), et per consequens species constituta minus nobili differentia, erit minus nobilis ; et cum duae species constitutae ex duabus differentiis oppositis possint referri sibi invicem (quia omnis relatio disquiparantiae est ad aliquid alterius speciei), ergo relationum sibi correspondentium altera potest esse prior - id est perfectior - alia, et tamen simul natura, quantum ad hoc quod est non posse esse sine se invicem. Igitur multo magis videtur etiam quod prioritas originis - qua scilicet extremum unum in natura non excedit aliud extremum, sed est a quo aliud - possit stare cum illa simultate correlativorum.
- Confirmatur per illud Augustini De quantitate animae aequalitatem inaequalitati iure praeponis, - et loquitur non ratione fundamenti, quia ex nobilitate aequalitatis concludit fundamentum esse nobilius cui convenit quam illud cui non convenit patet ibi de circulo et aliis figuris ; igitur relatio habet propriam nobilitatem in suo genere. Sic una nobilior alia, et tamen duae species correlativae, quandocumque est relatio disquiparantiae.
- Ad hoc etiam adducitur Avicenna VI Metaphysicae, ubi videtur velle quod causa in quantum causa prior sit causato in quantum causatum, et tamen causa in quantum causa simul est cum causato, simultate requisita ad correlativa. Ista autem prioritas naturae, quae est causae ad causatum, videtur magis repugnare simultati naturae correlativorum quam prioritas originis tantum !
- Tunc breviter : prima persona constituitur in esse personali per relationem positivam ad secundam, et e converso, et impossibile est eas esse sine invicem ; et tamen ipsa prima persona, constituta in tali esse, est prior origine persona secunda (ita quod prima persona, constituta in tali esse, est a qua originata est secunda) et ita prioritas originis non repugnat simultati relativorum.
- Sed aliud est dubium (quod tactum est contra illas tres opiniones), scilicet : quo essentia determinatur ad primam subsistentiam ? Ad hoc dico quod quandocumque aliquid est illimitatum in aliqua ratione causae, ita quod correspondent sibi plura in altero extremo (vel aliquid unum, continens plura), si inter illa plura sit aliquis ordo vel absolute vel in se, habendo ad illud illimitatum aliquem respectum, tunc non idem est primum respectu talis illimitati - et hoc loquendo de primitate adaequationis - et primum primitate immediationis.
- Exemplum huius, - primo in causa efficiente, ubi est manifestius : Si sol ut causa illuminet totum medium, et tamen est quasi agens illimitatum cui correspondent plures partes medii illuminatae, et inter istas partes est ordo aliquis, quia prius illuminatur pars propinquior quam remotior, - primum correspondens soli ut illuminanti est totum medium ut includit omnes partes : primum, inquam, quasi adaequatum ; non tamen est primum ut immediatum, sed pars propinquior soli immediatius illuminatur quam pars remotior.
- Ita in forma : Accipiendo animam intellectivam (quae est forma aliquo modo illimitata), correspondet sibi pro primo perfectibili corpus organicum, includens in se multas partes perfectibiles ; primum ergo perfectibile animae intellectivae, id est adaequatum, est totum corpus organicum. Sed quia in partibus huius totius est ordo originis, vel in se vel in habendo animam (quia primum est cor, deinde aliae partes, - XVI De animalibus), ideo ista forma non primo - id est aeque immediate - perficit totum, sed sic primo perficit cor et mediante ipso alias partes. Si ergo anima esset tota essentia cordis et manus per identitatem, et tamen daret eis esse distinctum quale modo dat (licet in toto), et cum hoc cor et manus non essent partes eiusdem totius (quia hoc esset imperfectionis) sed essent supposita distincta, - esset adhuc anima propter sui illimitationem habens corpus organicum pro adaequato perfectibili (sive omnia habens illa tunc supposita, quae modo sunt partes corporis, pro uno adaequato), et tamen haberet unum illorum quod scilicet est primum origine - pro primo, scilicet immediate perfectibili.
- Ita potest dici universaliter in omni illimitato, cui correspondent plura inter quae est aliquis ordo, propter quem, unum illorum immediatius respicitur ab illo illimitato quam alterum.
- Ita in proposito : essentia divina non habet aliquam subsistentiam unam primam, id est adaequatam sibi (quia tunc non posset esse in alia), sed sic adaequantur tres subsistentiae illi naturae ; tamen in istis tribus est ordo in habendo naturam, et ideo essentia una primitate - scilicet immediationis - respicit primum illorum ordinatorum, ita quod sicut essentia ex se primo esset in tribus si esset in eis sine ordine (et hoc tam primitate adaequationis quam primitate immediationis), ita nunc ex se est in tribus primitate adaequationis, - sed non immediationis, sed in primo illorum, et virtute illius in aliis, quibus communicatur ab illo primo.
- Cum ergo quaeris per quid est essentia in prima persona, dico quod ex se. Et si adhuc velis dicere quod non, sed per proprietatem determinantem, eadem quaestio est : per quid determinatur ad proprietatem determinantem, sive per quid pullulat primo in essentia divina illa proprietas ? Et tunc vel oportet procedere in infinitum, vel oportet stare ad hoc quod essentia de se sit primo (id est adaequate) in tribus, et esset de se immediate in tribus si non haberent ordinem, et quod ipsa est de se immediate in primo illorum trium habentium ordinem.
- Et si quaeras unde determinatur essentia ad primam personam, - et si ex se determinatur, igitur non potest esse in alia, respondeo : Determinatio duplex est, opposita duplici indeterminationi. Una est indeterminatio ad opposita contradictorie (sicut materia indeterminata est ad formam et privationem), alia est ad diversa positiva, quae tamen stat cum determinatione ad alteram partem utriusque contradictionis (exemplum huius secundi : si sol est indeterminatus ad producendum vermem et plantam tamquam ad diversa positiva, cum tamen ex se sit determinatus ad alteram partem contradictionis - tam huius quam illius - sicut si esset agens particulare, tantum natum producere unum illorum). Tunc dico in proposito quod essentia ex se determinatur ad primam personam determinatione opposita indeterminationi primae, quae est ad contradictoria ; non tamen determinatione opposita secundae indeterminationi, quia illa non staret cum illimitatione ad plura.
- Et per hoc patet ad argumentum si ex se determinatur ad istam, ergo non potest esse in alia. Consequentia tenet loquendo de determinatione secunda, quae opponitur illimitationi ad plura, - et hoc modo non determinatur essentia ad unam sed ad tres subsistentias, quia ista determinatio est ad primum adaequatum ; non autem tenet consequentia loquendo de determinatione primo modo, quia illa est ad primum immediatum (non adaequatum), et stat cum illimitatione sic indeterminati ad plura.
- Ad primum argumentum principale patet ex dictis, quia primum suppositum praecedit secundum origine, et tamen sunt simul natura sicut requiritur ad relativa.
- Et cum tu arguis quod primum suppositum praecedit generationem, ergo et secundum, - respondeo quod in antecedente potest intelligi generatio activa et passiva. Si generatio activa, nego, immo primum suppositum est generatio activa subsistens ; quia quomodocumque intelligatur ista relatio, non est differentia in re, dicendo Patrem subsistere, vel generationem subsistere, vel generativitatem subsistere . Si autem intelligatur in antecedente de generatione passiva, concedo quod prima persona sicut praecedit origine Filium, ita praecedet origine generationem passivam.
- Et cum arguis ergo Filius praecedit eandem generationem passivam, quia est simul cum Patre, - ista consequentia non valet, quia non est isto modo simul cum Patre, quo modo Pater est prior generatione passiva : Filius enim est simul natura cum Patre (sicut pertinet ad correlativa), Pater autem praecedit generationem passivam non sic, sed origine. Nunc autem ista propositio quando aliqua sunt simul, quocumque est unum prius, et reliquum falsa est, nisi intelligatur de simultate eiusdem rationis cum illa prioritate et posterioritate : sicut ista est falsa si aliqua sunt simul tempore, quidquid est prius natura uno, et altero ; sed ista est vera sunt simul tempore, - igitur quidquid est prius tempore, uno, et altero.
- Ad secundum argumentum dico quod vera est illa maior in ordine essentiarum, quia ibi intelligitur in perfectionibus quiditativis, et status est ad perfectionem quiditativam infinitam, quae est absoluta. Sed in personis habentibus eandem naturam, distinctis tantum per originem (sicut oportet intelligere in proposito, secundum communem opinionem), propositio maior est falsa, quia ibi primum praecise est id quod est formaliter praecise ad secundum.
