Distinctio X — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio X

DISTINCTIO X

 

 

  1. Circa distinctionem decimam quaero utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis.

 

Quod non : Quia natura est vis insita rebus, de similibus similia procreans, secundum illam communem descriptionem naturae ; Spiritus Sanctus est similis producenti ; ergo producitur per naturam, et non per voluntatem.

  1. Item, Averroes VIII Physicorum commento 44 vel 46, vult quod unius naturae est tantum unus modus communicandi ; ergo si narura divina communicatur per actum naturae, non communicabitur per actum voluntatis.
  2. Praeterea, voluntas est potentia activa in creaturis, non ergo factiva ; a simili in Deo - si est potentia operativa, non videtur esse productiva.

Probatio consequentiae, quia sicut in creaturis se habent activa et factiva, ita in Deo operativa et productiva. Sicut enim activa habet actum immanentem et obiectum praesuppositum, et factiva habet obiectum productum et actum transeuntem, ita in divinis actus operativae immanet, actus productivae non immanet, - operativa autem praesupponit obiectum, productiva autem non praesupponit terminum.

  1. Item, nihil producitur actu voluntatis nisi praecognitum, ex XV De Trinitate cap. 2. Ergo si Spiritus Sanctus sic producatur, erit praecognitus antequam producatur, et tunc cognosceretur a Patre et Filio cognitione non intuitiva, quia cognitio quae est eius in quantum cognoscitur ante produci, non videtur esse intuitiva, quia cognitio intuitiva non est rei nisi ut est in se praesens et exsistens : igitur inconveniens est Spiritum Sanctum a Patre et Filio cognosci non intuitive.

 

  1. Contra : Augustinus XV De Trinitate cap. 17 : Spiritus Sanctus exivit a Patre et Filio non quomodo natus, sed quomodo datus ; exire per modum dati vel doni competit producenti per actum voluntatis, cuius est ex liberalitate sua dare vel donare.
  2. Ad quaestionem dico quod sic. Probatio, quia in Deo est voluntas, - sicut apparuit ex quaestione 1 secundae distinctionis, et etiam ex quaestione De attributis distinctione 8.
  3. Patet etiam ex hoc quod Deus ex natura sua est beatus : beatitudo autem non est sine voluntate, vel sine actu voluntatis.
  4. Est etiam voluntas in eo sub ratione principii productivi, quia principia productiva ex quo non dicunt de se imperfectionem, reducuntur ad aliquid unum perfectum, vel ad aliqua perfecta in tanta paucitate ad quantam possunt reduci ; non possunt autem omnia reduci ad unum principium - productivum vel activum quia illud unicum haberet modum determinatum agendi alterius istorum, scilicet naturae vel voluntatis, quia inter modos istos producendi non est aliquis modus medius ; ergo non possunt haec reduci ad maiorem paucitatem quam ad dualitatem, principii scilicet productivi per modum naturae et per modum voluntatis. Et cum illa, ad quae tamquam ad perfecta stat tota ista reductio principiorum, sint simpliciter perfecta, ambo ista principia sub ratione sua propria ponentur in Deo ut est principium producens.
  5. Et ex his ultra. In quocumque est principium aliquod quod ex ratione sua est principium productivum, illud erit in eo principium producendi si est in eo sine imperfectione et non intelligatur praehabere aliquod productum simpliciter adaequatum ; in Deo, ut probatum est, est formaliter voluntas ex natura rei et hoc sub ratione principii productivi liberi respectu amoris, et patet quod est ibi sine imperfectione ; ergo erit in Deo principium producendi amorem, et hoc secundum proportionem perfectionis suae, ita quod sicut voluntas creata est principium producendi amorem tantum quanto amore ipsa potest amare obiectum (qui dicitur amor adaequatus), ita ista voluntas est principium producendi amorem tantum quanto ipsa nata est amare obiectum infinitum : nata est autem amare obiectum infinitum infinito amore, ergo nata est esse principium producendi amorem infinitum, - nihil autem est infinitum nisi sit ipsa essentia divina, igitur ille amor est essentia divina. Ille autem amor productus non est natus esse forma inhaerens, quia nihil est tale in divinis ; ergo est per se subsistens, - et non idem subsistens cum producente, quia nihil producit se, I De Trinitate cap.1 ; ergo est personaliter distinctum : hanc personam dico Spiritum Sanctum, quia Filius non sic producitur (ut patet distinctione 6), sed per actum naturae sive intellectus, - ergo etc.
  6. Hic tamen sunt tria dubia.

Primum, quomodo voluntas potest esse hic principium communicandi naturam, cum ita non sit in creaturis.

  1. Secundum, quomodo voluntas possit esse principium etiam necessario producendi, et quae necessitas necessario requiritur in ista productione.
  2. Tertio, si productio est necessaria, quomodo non est per modum naturae, sed distincta contra illam et libera.

 

  1. Quantum ad primum, dicitur quod natura dicitur in divinis quadrupliciter : Uno modo natura appellatur ipsa essentia divina, in qua tres personae consistunt, - et dicitur natura sic, pure essentialiter.
  2. Secundo modo dicitur natura principium activum naturale, et natura sic, est vis productiva similis ex simili : et sic potentia generandi active in Patre, est natura, et sic est essentiale contractum ad notionale, quia est ipsa natura divina dicta primo modo ; natura enim, quae est ipsa divina essentia ut est sub proprietate paterna determinata ad actum generandi, est potentia generandi activa, in solo Patre exsistens. - Et istos duos modos naturae tangit Hilarius V De Trinitate cap. 17, dicens de Filio quod ex virtute naturae in eandem naturam, nativitate, subsistit.
  3. Tertio modo dicitur natura quaelibet vis naturaliter exsistens in natura primo modo dicta, quae, etiamsi vis illa sit libera, tamen hoc modo potest dici natura, - et sic voluntas in Deo dicitur natura, quia scilicet est naturalis potentia exsistens in divina natura naturaliter.
  4. Quarto modo dicitur natura incommutabilis necessitas circa aliquem actum.
  5. Ad propositum dicitur quod natura tertio modo dicitur principium spirandi, quia voluntas est vis elicitiva spirationis ut est libera et liberaliter agens. Quarto modo concurrit cum voluntate, primo modo concurrit non elicitive sed subiective tantum, secundo modo non concurrit omnino.
  6. Ex his ad propositum dicitur quod neque intellectus neque voluntas, ratione qua simpliciter intellectus et voluntas, sunt principia elicitiva actuum notionalium per quos producitur simile in forma naturali ipsi producenti, quia tunc in quocumque essent, essent principia elicitiva actuum, per quos produceretur simile in forma naturali ipsi producenti, quod falsum est in creaturis. Sunt enim solummodo ibi principia elicitiva actuum naturalium ut sunt in natura divina, et ut sic, habent in se naturalitatem quamdam ad productiones notionales.

 

  1. Secundum hoc ergo diximus in quaestione quadam de emanationibus in generali quod intellectus et voluntas ut sunt simpliciter intellectus et voluntas - modo scilicet intellectuali et voluntario agentes - tantum sunt principia elicitiva actuum essentialium (qui sunt intelligere et velle), licet hoc sit passive ex parte intellectus et active ex parte voluntatis ; ut sunt autem natura et principia activa naturaliter elicitiva actus, sunt principia elicitiva actuum notionalium (qui sunt generare et spirare), et hoc necessitate naturalitatis, qua impossibile est Deum, per principia quae sunt natura in ipso, huiusmodi actus non elicere.
  2. Ad cuius declarationem sciendum quod huiusmodi naturalitatem habent a natura divina (in qua sunt intellectus et voluntas), sed aliter et aliter, - quoniam intellectus divinus habet ipsam coincidendo in rationem naturae, quae est ratio principalis elicitiva actus notionalis (et hoc iuxta secundum modum naturae praedictum), ut omnino naturalitas ista sit prima et ratio intellectus sit concomitans, vel quasi ; propter quod non nisi modo naturae et naturali impetu actum suum notionalem elicit, ut magis proprie Pater dicatur generare natura intellectuali quam intellectu naturali, ut intellectus potius intelligatur quasi determinare naturam quam e converso : et secundum hoc ratio qua productus est Filius natura eliciente sit prima, et ratio qua dicitur Verbum sit respectu illius quasi secunda.
  3. Voluntas autem habet naturalitatem ipsam, non ut coincidendo in rationem naturae secundo modo dictae sed habendo annexam sibi quamdam vim naturae primo modo dictae, ex hoc quod fundatur in illa, ut naturalitas ista in voluntate nullo modo sit praeveniens eius libertatem (nec ratio elicitiva actus notionalis, penes secundum modum naturae, - hoc enim esset omnino contra ipsam libertatem), sed potius ut sit consecutiva et annexa libertati : et hoc non ut aliquid quo voluntas suum actum notionalem eliciat principiative, sed ut aliquid, quo assistente voluntati, voluntas ipsa - ex vi quam habet ex eo quod est voluntas et libera - potest elicere suum actum notionalem, quem sine illo assistente omnino elicere non posset.
  4. Ad secundum dubium dicitur quod triplex est actio voluntatis : Prima quae est elicita a voluntate ut est voluntas simpliciter absque omni naturalitate et necessitate, ut est illa quae procedit ex arbitrio libertatis (sive in Deo sive in creatura intellectuali), et in nobis tendit solummodo in bonum amatum quod est citra summum bonum.
  5. Secunda est quae est elicita a voluntate ut simpliciter voluntas est cum sola naturalitate necessitatis immutabilis, annexa illi actioni, ut est illa quae procedit a libertatis arbitrio et tendit in summum bonum amatum et aperte visum.
  6. Tertia quae est elicita a voluntate non ut est voluntas simpliciter sed ut est natura, naturalitate sibi annexa secundo modo dicta, ut est illa quae procedit a libertate voluntatis vel ab arbitrio voluntatis in solo Deo et tendit non solum in summum bonum amatum et visum sed etiam in ipsum amorem procedentem (quo incentive amatur), licet diversimode tendat in utrumque, et hoc secundum aliam et aliam necessitatem immutabilitatis, annexam ipsi actioni : in quantum enim actio ordinatur in amatum summum, ab ipsa voluntate sola - ratione qua est libera - procedit immutabilitas necessitatis in actione eius secunda et in actione eius tertia ; in quantum vero actio ordinatur in amorem productum tendentem in amatum terminatum, sic ab illa naturalitate annexa voluntati procedit necessitas immutabilitatis circa solum actum notionalem elicitum a voluntate, vel potius ab ipsa libertate voluntatis ut ei talis naturalitas est annexa.

 

  1. Contra ista.

Primo : quantum ad hoc quod ponit de assistentia illa naturae ipsi voluntati, ut voluntas vi istius assistentiae possit communicare naturam,quaero quid est ista assistentia ? Videtur quod non sit necessaria ad illam communicationem, quia habito supposito agente perfecto et conveniente actioni, et principio quo agendi perfecto, non videtur esse aliquid aliud necessarium ad agendum ; sed per tevoluntas sola est principium quo respectu actus notionalis, et constat quod suppositum est perfectum et conveniens actioni ; ergo non videtur illa assistentia esse necessaria ad talem productionem.

  1. Praeterea, quod ponitur unica necessitas in volitione et duplex in spiratione, videtur esse contra ipsum et contra veritatem, quia ipse ponit actus notionales fundari in essentialibus et omnes concedunt communiter quod actus essentiales aliquo modo praecedunt actus notionales. Non videtur autem quod in fundato possit esse aliqua necessitas formaliter maior quam in eo in quo fundatur, vel quod duplex necessitas erit in fundato et unica in fundamento : probatio, quia tunc per impossibile vel per incompossibile, separata una necessitate ab alia (scilicet illa quam fundatum habuit a fundamento), adhuc remanebit illud fundatum necessarium ; non autem remanebit illud in quo fundatur necessarium, quia non habuit nisi illam unicam necessitatem, quae circumscribitur in fundamento ; ergo posset - illa positione posita - necessitas esse in fundato et non in illo in quo fundatur. Hoc ad propositum, quia si actus spirandi habet necessitatem ex libertate voluntatis et - praeter hoc - ex illa necessitate naturalitatis annexa voluntati, et actus dilectionis simplicis non habet nisi tantum primam necessitatem, igitur circumscripta prima necessitate circumscribetur tota illa necessitas quae erat in fundamento, et tamen adhuc remanebit alia necessitas in productione illa, videlicet illa quae est ex naturalitate.
  2. Praeterea, videtur quod tota naturalitas non consequatur actum voluntatis, quia illa competit voluntati - per ipsum - ex hoc quod fundatur in essentia divina ; ergo cum prior sit ratio essentiae divinae ratione voluntatis, quidquid consequitur rationem essentiae vel voluntatem ratione essentiae, consequetur illam per prius quam illud quod consequitur voluntatem ut voluntas est : et ita videtur quod naturalitas illa praecedat aliquo modo ipsam libertatem, et per consequens impediet libertatem.
  3. Praeterea, contra opinantem. Quod argumentum esset illud quod ipse facit si intellectus et voluntas essent principia communicandi naturam unde tales potentiae, ergo in creaturis essent tales potentiae principia communicandi naturam, Si omnino esset alia ratio formalis intellectus et voluntatis in Deo et in creaturis ?
  4. Praeterea, quae necessitas distinguendi inter voluntatem quam ponit principium eliciendi actum, et naturam quam ponit coassistere voluntati elicienti, Si tantum est inter ista distinctio rationis, sicut videtur alibi sentire de distinctione attributorum in divinis ?
  5. Aliter dico quod voluntas potest esse principium communicandi naturam, - et non voluntas ut communiter sumpta ad voluntatem creatam et increatam, sed voluntas unde infinita est ; est enim infinitas proprius modus voluntatis divinae, sicut et cuiuslibet alterius essentialis perfectionis.
  6. Hoc patet ex ratione prius posita, ad solutionem quaestionis, quia voluntas est principium amoris sibi adaequati, hoc est tanti amoris quanto ipsa nata est amare obiectum ; nata est autem amare obiectum infinitum infinito amore, igitur est etiam productiva infiniti amoris : quidquid est infinitum formaliter, est essentia divina, - igitur ipsa voluntas est principium communicandi essentiam divinam amori producto.
  7. Et si quaeras a me de coassistentia naturae aliquo modo, dico quod non oportet voluntati, ut est principium communicandi naturam, aliquo speciali modo assistendi ponere naturam coassistere (si natura posset esse principium communicandi naturam), nisi poneretur aliqua minor perfectio voluntatis quam naturae ; nulla autem est talis imperfectio, quia simpliciter ita perfecta est voluntas infinita sicut natura infinita.
  8. Contra istud arguitur tripliciter.

Primo sic : infinitas est de se eiusdem rationis in intellectu et voluntate ; ergo non est formalis ratio distinctarum productionum, quae habent distingui ex principiis formalibus.

  1. Item, arguo sic : quod non competit alicui - sive quod repugnat alicui - secundum rationem absolutam, nec sibi competit si est infinitum ; infinitas.enim non dat virtuti activae rationem alterius virtutis activae, sed dat sibi intensionem, et in se et in actione sua ; iungatur ista minor : sed actioni voluntatis, ut est tale principium activum, non competit - sed repugnat sibi - communicare naturam ; ergo etc.
  2. Praeterea, unde habet voluntas infinitatem ? Si ex se, ergo ubique, - si ab essentia, ergo voluntas infinita est ut habens assistentiam naturae sive essentiae, quod dicit alia opinio.

 

  1. Ad primum dico quod duo in actu, scilicet libertas et infinitas (quae est modus intrinsecus rei, habent duo correspondentia in principio quo, scilicet libertatem et infinitatem, ut modum eius quaere in ultima collatione Parisiensi) ; unde non dico infinitatem esse formalem rationem spirandi, sed voluntatem infinitam, nec in hoc dico duo principia formalia, quia infinitum est modus intrinsecus utrique principio, scilicet libero et non libero.

Aliter potest dici, quod voluntas unde voluntas, omnino simplex (hoc est, non componibilis naturae cuius est potentia, nec actui suo) : nam ex hoc sequitur quod est productiva actus, quia hoc competit sibi ut est voluntas, - et ultra, actus est idem naturae, et hoc unde simplex est omnino ; ergo est communicativa naturae.

  1. Ad aliud. Si pro medio accipiatur repugnantia, maior vera est et minor falsa, nam illa ratio voluntatis transcendens (quae abstrahit a finita et infinita), non est ratio repugnantiae, sed limitatio superveniens illi. Sed si accipitur pro medio non competere, dico quod principio activo infinito non competit actio nisi infinita, talis qualis transcendens competit sibi transcendenti ; nunc autem voluntati transcendenti competit transcendenter sicut velle, sic et producere velle : ergo infinitae voluntati competit producere infinitum velle, non plus per se sed concomitanter (infinitum velle est deitas, sed finitum velle angeli non est essentia angeli).

Tunc ad minorem dico quod communicare naturam non est actio transcendens voluntatis in communi, sed producere velle sibi proportionatum et obiecto, - et ideo infinita voluntas producit infinitum, et ex consequenti naturam.

38 Ad tertium patet distinctione 8, a quo fundamentaliter, - quia ab essentia, et ex se formaliter ; concedo illam essentiam requiri ut fundamentum et ut realiter idem, sed istud in suo signo naturae - in quo est formaliter infinitum - est principium quo praecisum (cum obiecto) sicut operandi, sic producendi.

  1. Ad secundum dubium de necessitate, patet per idem, quia principium productivum perfectum potest dare perfecto producto omnem perfectionem quae sibi non repugnat ; voluntas infinita est principium productivum perfectum, ergo potest dare producto suo perfectionem sibi competentem : non autem repugnat sibi necessitas (immo necessario competit sibi, quia nullum infinitum potest esse possibile, non necessarium), igitur istud principium, quod est voluntas infinita, erit sufficiens principium dandi necessitatem huic producto. Si est principium quo potest dari necessitas producto, igitur datur, quia nulli quod non est necessarium, potest dari necessitas ex se, - et ulterius, si est principium quo datur necessitas producto, ergo et productioni : productum enim capit esse productione, - non potest aliquid capere esse necessarium per productionem non necessariam.

 

  1. Istud argumentum quasi a posteriori videtur concludere necessitatem productionis ex necessitate producti. Si quaeratur ratio a priori sive a causa, quid sit per quod voluntas ista dat necessitatem isti productioni, respondeo quod nec voluntas infinita ex se sola dat necessitatem amori producto, comparando ipsam ad quodcumque obiectum, nec solum obiectum amatum - quod est finis - comparatum ad quamcumque voluntatem, dat necessitatem actui volendi vel productioni amoris.
  2. Primum probo, quia voluntas non est necessarium principium producendi amorem alicuius obiecti nisi sit necessarium principium amandi illud obiectum ; voluntas autem infinita non est necessarium principium amandi obiectum nisi infinitum, quia tunc Deus necessario amaret quamlibet creaturam, immo et omne amabile ; ergo nec est necessarium principium producendi amorem suum, comparando illud ad quodcumque obiectum.
  3. Secundum probatum est De frui distinctione, quod voluntas ex ratione voluntatis in communi non necessario tendit in finem.

 

  1. Et si respondeas quod voluntas potest considerari ut voluntas vel ut natura, vel ut comparando ad finem vel ad ea quae sunt ad finem : ut autem comparatur ad finem, est natura, et sic est mere necessitas, - istud improbatur et auctoritate et ratione.
  2. Ratio est, quia non sunt eiusdem potentiae activae oppositi modi agendi, et maxime isti naturaliter et libere, qui primo distinguunt potentiam activam ; quia si voluntas comparatur ad finem per modum naturae et ad entia ad finem per modum libertatis, ipsa non erit potentia activa una respectu istorum, et tunc nulla potentia erit quae eligat ens ad finem propter finem : nulla enim potentia eligit hoc propter illud nisi velit utrumque extremum, sicut nulla potentia cognitiva conclusionem cognoscit propter principium, nisi eadem cognitione cognoscat principia et conclusiones, sicut arguit Philosophus II De anima De sensu communi.
  3. Auctoritas est Augustini, in Enchiridion cap . 73 vel cap. 86 (et ponitur a Magistro libro II distinctione 25 cap. 5) : Neque voluntas non est - aut libera dicenda non est - qua sic beati esse volumus ut non solum miseri esse nolimus sed nec omnino velle possimus ; ergo vult dicere quod voluntas illa qua volumus beatitudinem, est libera : nullum finem magis necessario respicit voluntas quam beatitudinem in communi, igitur nullum finem necessario respicit.
  4. Item, ista responsio poneret Spiritum Sanctum spirari non libere sed per modum naturae, quia eius principium esset voluntas non ut libera sed ut natura.
  5. Itaque dico quod necessitas huius productionis amoris adaequati - sicut et necessitas dilectionis qua formaliter habens voluntatem diligit - est ex infinitate voluntatis et ex infinitate bonitatis obiecti, quia neutrum sine alio sufficit ad necessitatem.
  6. Ista autem duo sufficiunt hoc modo, quia voluntas infinita non potest esse non recta ; nec potest non esse in actu, quia tunc esset potentialis : igitur necessario est in actu recto. Non autem omne velle est praecise rectum quia est ab illa voluntate solum, quasi nihil sit volendum ex se sed tantum quia est volitum ab illa voluntate ; essentia enim divina, quae est primum obiectum illius voluntatis, est ex se volenda : igitur voluntas illa de necessitate est in actu recto volendi illud obiectum quod est ex se recte volendum, et sicut ex necessitate est principium volendi, ita ex necessitate est principium producendi amorem illius.
  7. Et tunc dico quod nec sola voluntas infinita praecise (non determinando obiectum cuius sit), nec solum bonum infinitum (non determinando quam voluntatem respiciat ut est obiectum), est totalis causa necessario diligendi, nec etiam necessario producendi amorem adaequatum, sed infinita voluntas - habens tale obiectum, quod est ex se recte amandum, perfecte praesens - est ratio necessaria tam volendi illud bonum quam spirandi amorem illius boni : et talis voluntas, habens tale obiectum praesens, est principium communicandi naturam divinam, quia principium producendi amorem productum infinitum ; talis enim amor productus proportionatur tam potentiae quam obiecto, - non ita quando voluntas infinita respicit bonum amabile finitum, quia licet ibi actus sit infinitus quantum est ex parte voluntatis divinae, non tamen est infinitus quantum est ex parte obiecti.
  8. Sed utrum voluntas sit principium non tantum amandi bonum infinitum sed finitum, et producendi amorem talis boni, - et hoc vel eadem productione secundum rem, qua producitur Spiritus Sanctus, alia tamen secundum rationem, vel omnino alia vel nulla, de hoc alias, quia similem habet difficultatem cum productione Verbi, utrum intellectus divinus sit principium producendi Verbum essentiae divinae vel verbum alicuius alterius intelligibilis, et tunc vel productione eadem secundum rem cum productione Verbi divini, alia tamen secundum rationem, vel alia tam secundum rem quam secundum rationem.

 

  1. Restat tertium dubium. Ubi dicitur sic, quod natura agit per impressionem sicut intellectus, non voluntas. - Quaere Henricum.
  1. Contra. Hoc falsum est, et improbatum distinctione 2 et 5 ; item, non est ad propositum, quia quaeritur de distinctione principii activi in modo agendi sive eliciendi actionem, sive in aliquid agat sive non.

53 Alia responsio. Verbum est formaliter notitiae memoriae ; voluntas eliciens dat obiecto primum donum (quia amorem et in hoc se), nec ex ista ratione est donum, - unde nec aliud simile obiecto praesentato ; ideo amor non gignitur, nec est imago Spiritus Sanctus sicut Filius.

  1. Hoc quidem verum est, et bene de imagine, sed non salvatur quomodo haec principia possunt elicere, quamvis ponatur aliqua distinctio in terminis, comparatis ad principia in assimilari.
  2. Tertia via. Quod si est aliqua necessitas ut actus tendit in obiectum, non tamen ut elicitur a potentia ; vel aliter : si ut est in actu quasi iam elicito, firmatur, non tamen ut quasi prior actu elicit illum.
  3. Aliter. Ex parte principii, ut quasi praecedit actum, est necessitas ad eliciendum, nec voluntas repugnat necessario, quia voluntas perfecta potest habere condicionem perfecti principii elicitivi.
  4. Item, e converso, necessitas non tollit libertatem (propter nunc dictum).
  5. Item, necessario agere est condicio modi operandi, ergo non repugnat alteri dividentium principium activum, sicut nec modus illi cuius est modus ponendi ; sicut duplex principium - nec est alia ratio distinctionis nisi hoc, hoc - ita duplex necessitas conveniens, quia haec et haec : non ergo omnis necessitas est naturalis.

Stricte accipiendo naturale, quomodo voluntas est natura ? Alia difficultas : si hoc est libere, propter identitatem producentis ad productum ?

 

  1. Ad argumenta.

Ad primum dico quod illa definitio naturae probat quod Spiritus Sanctus non producitur ut similis ex prima regula et ex vi productionis suae, et verum est quod non est imago Patris sicut Filius, qui ex vi productionis suae procedit ut similis Patri.

  1. Ad secundum responsum est alias diffuse, distinctione quaestione 4, in illa quaestione in qua quaerebatur utrum possent esse productiones plures in divinis.
  2. Ad tertium dicendum est - sicut dictum est distinctione 2 quaestione De productionibus - quod differentiae accidentales potentiae, scilicet activum et passivum, non sunt potentiae productivae. Generaliter enim tali principio producitur illud cuius est tale principium productivum vel in eo in quo est (si natum est illud recipere), vel in alio, vel in nullo. Si in nullo, quia nihil natum est illud recipere, tunc producitur per se subsistens, si potentia productiva sit perfecta respectu per se subsistentis ; ita est in proposito : voluntas qua producens producit neque agit in supposito in quo est producendo, neque facit producendo in alio, sed producit terminum per se stantem, ut personam, quae in nullo recipitur subiective.

Aliter autem responsum est distinctione, ubi dictum est quod productio non est intellectio formaliter et quomodo intellectus potest esse principium non tantum intelligendi sed etiam et dicendi.

  1. Ad ultimum dico quod necesse est ad actum amandi - sive ad actum amoris - amatum esse praecognitum (hoc dicit beatus Augustinus XV De Trinitate cap. 27), sed non oportet ipsam dilectionem esse praecognitam, - puta si offertur mihi aliquod bonum honestum, non oportet quod antequam possim habere illum actum, scilicet actum amandi circa illud, quod scilicet praecognoscam illum actum ; ita in proposito : oportet essentiam divinam - cuius amor spiratur - esse praecognitam Patri et Filio ad hoc ut spirent, sed non oportet in illo instanti originis concedere Spiritum Sanctum qui est amor spiratus - esse praecognitum Patri et Filio, licet in instanti aeternitatis semper sit tota Trinitas nota cuilibet personae in Trinitate, quia distinguendo inter instantia originis, non distinguitur inter durationem et durationem, sed tantum a quo quis sit. Aliter posset dici quod in illo signo priore originis, antequam intelligatur Spiritus Sanctus spirari, Pater et Filius cognoscunt Spiritum Sanctum, et intuitive, licet ut non exsistentem in se, quia cognoscunt essentiam divinam, quae est ratio cognoscendi intuitive quodcumque obiectum intelligibile, - sicut Trinitas cognoscit creaturam, et intuitive, antequam producatur, quia essentia sua, quam intuetur, est ratio perfectissime cognoscendi omnia alia, et per consequens est ratio cognoscendi intuitive quodlibet cognoscibile, licet nullum exsisteret in se.

 

Adnotatio : Contra. Idem est principium producendi et necessario producendi ; ergo si infinitas voluntatis - vel magis, voluntas infinita - non est ex se principium necessario producendi, ergo nec absolute producendi, nec communicandi naturam, quia ipsa non potest communicari nisi necessario : igitur in solutione quaestionis, et in solutione primi dubii, ita oportet exprimere de obiecto sicut hic in solutione secundi dubii ; confirmatur, quia voluntas etiam infinita non est principium producendi amorem obiecti finiti, - alioquin vel multi Spiritus Sancti, vel unus erit amor productus omnis creaturae (quod negas), quia tunc necessario amarentur.

Concedo ergo quod ratio ad principalem solutionem hic et similiter de Verbo quantum ad intellectum, et tota illa ratio quae ponitur supra distinctione 2 quaestione 6, non concludit nisi accipiendo cum voluntate hic et cum intellectu ibi, principium productivum, scilicet obiectum, sine quo non producit, sicut nec operatur. Aliter et melius (statim post, extra, a « Non videtur »), quia nihil omnino addendo ad rationem voluntatis infinitae, concluditur quod habet obiectum primum infinitum et semper praesens, immo semper actu volitum, et nullum aliud necessario requisitum ad actum suum : et ideo nullum actum habet contingentem, licet contingenter transeat super aliquod obiectum, a quo actus non dependet (de hoc distinctione 38 et 39).

Si dicatur ad illud « Concedo quod ratio » etc., quod voluntas non est principium producendi nisi ut habens obiectum sibi praesens (quod est comprincipium producendi), et non potest esse principium habens quodcumque obiectum sed praecise ut habens obiectum primum sibi praesens et cum illo (et hoc, vel quia ante praesentiam obiecti secundarii habet productionem adaequatam, quia cum primo obiecto : ultra autem adaequatam, non potest in aliam ; vel secundo, quia principium infinitum non requirit aliquod finitum comproducens : obiectum autem secundarium est finitum ; vel tertio, quia principium necessario productivum non habet comproductivum illud ad quod non habet necessariam habitudinem : voluntas divina non necessario respicit obiectum secundarium ; vel quarto, quia in istis generale suppositum verum est, scilicet quod voluntas est principium producendi, necessario requirens obiectum comproductivum, sicut et intellectus), - unde dictum est distinctione 2 quod memoria perfecta, quae est completum principium dicendi, est intellectus habens obiectum actu intelligibile sibi praesens : ita voluntas perfecta, est voluntas habens obiectum diligibile actu praesentatum per intelligentiam.

Sed quod additur de differentia obiecti primi (quod ipsum est comproductivum) et secundi (quod ipsum non est comproductivum), hoc dubium est tam in intellectu quam in voluntate, - nec aliqua causa quae assignatur, videtur sufficere : prima non, quia aut intelligitur de adaequata extensive et petitur principium, aut intensive et falsa est illa ultra autem etc. (sicut patet in operatione, quia ultra sic adaequatam operationem quae est circa primum obiectum, potest in operationem circa secundum obiectum). Nec secunda, quia volo quod obiectum secundum non sit comproductivum, sed primum sit comproductivum, non tantum notitiae sui - quae est praesens formaliter - sed obiecti secundi, quod est praesens in ipsa virtualiter : ita quod sicut memoria divina continet praecise primum obiectum formaliter et secundum obiectum non est in memoria nisi virtualiter (quia in primo), et tamen memoria est ratio intelligentiae operandi circa utrumque, ita sit ratio producendi notitiam declarativam utriusque, - non quidem procedentem de utroque sed de infinito tantum, tamen declarantem utrumque per obiectum quod est primum formaliter et habet in se secundum virtualiter (ita de spiratione) ; item, haec voluntas in prima productione non requirit comproductivum nisi infinitum : unde ergo probatur imperfectio eius, si in secunda productione eius requireret comproductivum finitum ? (responsio : licet quandoque coagat creaturae, numquam tamen illam necessario requirit, - esset enim imperfecta principiatio ; sed prima instantia stat, quod solum primum obiectum est comproductivum duplicis verbi vel amoris). Tertia non probat, quia sicut voluntas operatur circa obiectum ad quod contingenter se habet - tamen respectu illius operationis quasi principium est solummodo primum obiectum quod contingenter respicit secundum - quare non potest ita esse de productione ?

Item, de verbo non concludit ; item, complacentia est necessaria. Nota. In quocumque est principium productivum perfectum, non impedibile nec dependens aliunde, potest illo producere terminum nisi termino repugnet ab ipso produci, - et similiter, non potest illo producere si termino repugnet ab ipso produci ; utraque istarum videtur maior immediata. Vel sic in quocumque est principium perfectum prius quam terminus producatur, non repugnat termino ab ipso produci, - et similiter, non potest ab illo produci si non est in ipso prius quam terminus producatur ; utraque videtur minor immediata. Conclusio prima : in quocumque est principium productivum perfectum prius quam terminus producatur, illud potest tali principio producere terminum ; conclusio secunda : in quocumque non est principium prius quam terminus producatur, illud non potest producere terminum.

Ultra sic. Sit prima conclusio pro maiore, et minor talis : memoria perfecta est principium productivum perfectum notitiae declarativae obiecti, tam relucentis formaliter in memoria quam virtualiter in illo obiecto formali ; ergo habens memoriam perfectam potest producere notitiam sive huius sive illius, si prius habeat quam alterius notitia sit producta. Similiter syllogiza de voluntate perfecta et dilectione. Tertius syllogismus (quia duo primi computantur pro uno et duo secundi pro uno) fiat sic : ultima conclusio sit pro maiore ; minor sit haec : tota Trinitas habet memoriam perfectam prius quam notitia declarativa creaturae sit producta, ex prima quaestione secundi, quia in primo instanti naturae completur tota origo simpliciter personarum et notitia creaturae est in secundo signo naturae ; ergo tota Trinitas producit notitiam declarativam obiecti secundarii.

Consimiliter de voluntate et amore. Consequens videtur falsum, quia vel producit in qualibet persona, et tunc in Patre erit aliquid productum, - vel in determinatis, productis, quarum productionibus consonant istae productiones (puta notitiam creaturae esse in Filio et dilectionem in Spiritu Sancto, et sequitur quod in Filio sit aliquid a Spiritu Sancto), et etiam Filius producet aliquid in se et Spiritus Sanctus in se. Itaque vitando conclusionem illatam, aliqua trium minorum neganda est. Si prima, negetur de prius natura, quia illa stat in eodem gradu originis (ubi tamen non est productio), vel glossetur quod vera est si prius quam primus terminus producibilis producatur sit principium productivum in isto, non si prius quam secundus, et ratio est quia secundus terminus est in eodem gradu originis cum primo : utraque responsio videtur eadem (saltem conceditur Verbum esse creaturae notitiam declarativam et Spiritum Sanctum esse dilectionem creaturae, licet non a Trinitate produci : contra distinctione 18 De dono et 27 De Verbo).

 

Si negetur secunda minor de obiecto secundario, redit difficultas hic tractata ubi supra « Si dicatur » etc. - et tunc oportet aliter dicere de voluntate quam de memoria quia voluntati per intelligentiam praesentatur actualiter obiectum secundarium (responsio : non habet ex se rationem diligibilis, sicut primum). Tertia minor non habet vim nisi de prius (sicut prima minor) : patet enim quod non est vera de prius origine ; de natura est dubium si tantum est differentia rationis inter productionem Verbi declarantis primum obiectum et declarantis secundum, quia differentia rationis non est pro ordine naturae sufficiens.

Notandum pro tribus syllogismis superius positis, quod licet minor primi negetur de priore alio quam originis in divinis, et a per hoc videtur excludi omnis via arguendi quis de quo (quia prius origine est idem cum conclusione), adhuc tamen restat difficultas de principio productivo, quae tangitur hic supra, in principio, - videlicet de obiecto secundario, - quia vel maior (cui omnino inniteris in quaestione de productionibus) erit falsa vel difficile erit quod non extendatur ad obiectum secundarium : concesso vero quod extendatur ad illud, perit illud c prima distinctione secundi de creatura in esse intelligibili, quod sit a tota Trinitate (quia a quo est productive notitia creaturae, ab ipso producitur creatura ut intellecta), d perit de relatione obiecti secundarii ad scire Dei in quaestione de ideis, e perit de relatione Verbi et Spiritus Sancti ad creaturas distinctione 18 et 27 primi, perit f quod Spiritus Sanctus non sit necessario amor creaturae (et oportebit dicere quod sit necessario amor complacentiae, licet non volitio exsistendi), et tunc perit illud g distinctione 8 contra philosophos, de non necessitate creaturae, - et tunc redit illud h ibi de complacentia, stat primum argumentum quaestione prima secundi, non valet illud de respectu primi obiecti, et Spiritus Sanctus non ita libere amabit creaturam ut Pater (quia ex productione est amor), nec Verbum virtute memoriae ut in ipso, intelliget, sed ut in Patre.

Ad ista. - Primo ad a : principium quod ex ratione sui natum est exire prius in actum realiter producendi, in subsistentia reali, concludit suum productivum esse prius origine, id est sine quo non alius, et ex hoc concluditur quod ab ipso est alius (ita de Spiritu Sancto, quod est a Patre et Filio, distinctione 11) ; similiter, productum quod natum est in reali subsistentia prius produci alio, est sine quo non est aliud, - ergo a quo aliud (sic tres personae, ad creaturas in esse extra).

Concedo ergo quod persona accepta in subsistentia reali (ut habet omnia, qualemcumque ordinem in ipsa habentia), est realiter productiva personae secundae (similiter acceptae secundum omnia in ipsa), tamen in utraque est distinguere quid primum est in ipsa - quo scilicet est persona divina - et quid quasi adventicium personae quasi iam constitutae, quale est omne comparans ad obiectum secundum. b concedo, et c similiter, nisi quod (iuxta praedicta in a) tres personae, in esse simpliciter personae divinae, praecedunt ordine naturae intellectionem creaturae, et per consequens creaturam in esse intelligibili ; hoc quidem antecedens est verum (ibi, distinctione prima II), sed negatur consequens ergo creaturae producuntur a Trinitate in esse intellecto : ratio negationis est ista, quia sicut operatio circa obiectum secundum non potest esse alia realiter (quomodocumque hoc est, essentialiter vel subsistenter) ab operatione circa obiectum primum, ita nec productio circa istud a productione circa illud ; igitur non potest esse alterius, sic vel sic realiter producentis ; ergo solus Pater dicit verbum creaturae, sicut et Verbum essentiae suae. Confirmatur, quia sicut hoc principium operativum habet unam operationem adaequatam sibi non tantum intensive sed etiam extensive, hoc est, circa omnia quae virtualiter sunt in ipsa, ita in quantum est productivum habet unam productionem adaequatam utroque modo, quia neutrum repugnat uni producto.

Confirmatur etiam, quia notitia sive ut operatio sive ut producta, non potest esse nisi eiusdem termini primi, - aliorum non, nisi ut secundariorum ; ergo nulla potest esse producta quae sit immediate alicuius obiecti ut termini (de hoc distinctione 36, extra).

 

Aliter. Concedo b et non perit c, quia productio obiecti secundi in esse cognito non est productio realis, sicut nec terminus accipit esse reale, - ergo est productio deminuta, sicut productum est ens deminutum ; talis productio potest esse, quae non est productio sed quasi productio ; huiusmodi est cognitio. Ergo Pater in se, per cognitionem in qua est virtualiter obiectum secundum, quasi producit in se obiectum illud dum actu cognoscit, et communicans cognitionem communicat eam ut quasi producentem idem obiectum, quia posterius est persona cui communicatur ; ergo Trinitas quasi producit obiectum, et ita producit in esse cognito (quia in illo produci est quasi produci), licet solus Pater realiter producat in Filio, ex vi generationis, et Pater et Filius in Spiritu Sancto communicant cognitionem huiusmodi obiecti, - quae cognitio (in omnibus communicata) est quasi productio, et ita productio deminuta.

Aliter, planius : cognitionem esse obiecti secundi est ipsum producere in esse cognito, sicut ipsam esse obiecti primi est esse eius ut quasi producentis cognitionem, quia primum obiectum quasi praesupponitur et secundum quasi producitur per hoc - in actu - quod cognitio est eius ; ergo realiter communicans cognitionem ut obiecti secundarii, realiter communicat illam ut producentem obiectum secundarium, productione quae ibi potest esse, quae non est nisi deminuta. Sive Pater sive Trinitas producat obiectum secundum in esse cognito, non perit d, quia idea est obiectum secundum, sive productum sic vel sic, vel non productum sed quasi.

Et si quis dicat ideam sic non referri realiter ad scire Dei, quia idea sic nihil est, - pari ratione nec e converso scire habet aliquam relationem rationis ad obiectum secundum, quia omnino nihil sicut nec fundat ita nec terminat aliquam relationem. Non perit e, quia undecumque producatur (vel quasi producatur) obiectum secundum, persona divina habet perfectum esse, comparando intellectum et voluntatem ad primum obiectum ; tamen concedo quod Verbum ex productione quasi secundaria est notitia creaturae producta realiter, sicut Pater quasi secundario est notitia eius improducta, et ita necessario Filius sicut Pater est notitia eius, - sed ista relatio nec cum ingeneratione constituit Patrem, nec cum generatione Filium. De hoc f ;

vel potest dici de complacentia : in quantum illud ostensum ostenditur habere bonitatem participatam a Primo ;

vel aliter : sicut persona Patris necessario habet operationem voluntatis, quae operatio est alicuius obiecti necessario, alicuius contingenter, - ita producit quasi operationem subsistentem, quae operatio, necessario producta, est alicuius necessario, alicuius contingenter ; et sicut non sequitur volitio creaturae est eadem personae Patris, ergo Pater habet necessario volitionem creaturae (sed tantum sequitur ergo necessario habet volitionem quae est creaturae), ita non sequitur Pater necessario spirat volitionem creaturae (in sensu compositionis), licet necessario spiret volitionem quae est creaturae.

 

Nota quod supra, ubi dicitur Contra. Idem est principium, videntur contradictoriae responsiones : una, quod cum voluntate infinita oportet accipere quod habeat obiectum infinitum praesens, - alia, post, quod nihil oportet addere de obiecto, sed ex infinita voluntate concluditur obiectum infinitum semper actu praesens, necessario (et quomodo concluditur, habetur extra, ibi « Ideo sic »). Sed ista contradictio sic tollitur : ex ratione potentiae concluditur condicio obiecti primi et praesentia eius, non propter quid sed quia ; ratio enim potentiae requirit obiectum quasi comprincipium respectu operationis, ideo ad habendum completum propter quid necessariae dilectionis oportet accipere sic infinita voluntas, habens infinitum obiectum, actu praesentatum per intellectum, - et sic intelligitur prima responsio ; sed istius totius propter quid, includentis duo comprincipia (necessario comprincipiantia actum), altera pars concludit alteram quia, - et sic intelligitur secunda responsio.

Nec illa probatio « Ideo sic » plus concludit : primae enim propositionis subiectum non dicit totum propter quid respectu praedicati, sed alterum principium, - ex cuius tamen ratione concluditur reliquum comprincipium concurrere non propter quid, sed natura sic requirit quod tali voluntati correspondeat comprincipium proportionatum, ideo infinitum, et modo proportionato, ideo semper praesens ; verbi gratia, secundum Aristotelem aliqua causa simpliciter necessario movet caelum : hic in subiecto est propter quid partiale praedicati, sed natura requirit ut sibi correspondeat comprincipium proportionatum, et modo proportionato, - ut caelum necessarium et necessario praesens et mobile ; ideo totale propter quid huius effectus - scilicet motus necessarii - includit causam activam et mobile, sed ex ratione propria unius eorum concluditur quia aliud concurrere, et ita effectus, sed deminute « propter quid ».