Distinctio IV — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

Quaestio 1

 

[1] Alia quaestio, de alius.

Habetur in quaestione cantabrigiensi, sed sic : sicut in omnibus concretis, sive substantivis sive adiectivis, - quare non numerantur sicut habens formam. Alia quaestio, communis, an Deus generet Deum, cuius illa cantabrigiensis potest esse articulus.

[2] Argumenta pro et contra quaere Parisius.

[3] Solutio. Cuicumque entitati correspondens est aliquod ens vel aliquis, sicut suo quo ; deitas est de se haec , ergo Deus de se hic ; ergo repugnat sibi non identitas in se : illam circa ipsum ponit alius , quia est determinabile eius.

[4] Haec tria distinguuntur - alius a Deo, alius deitate, alius in deitate : prima duo non ponit haec locutio alium Deum sed tertium.

[5] Contra : alium connotat extrema esse eadem in forma determinabili.

Responsio: aliter eadem, aliter alia, in illa forma.

[6] Aliud dubium, eundem Deum et alium Deum : utrobique eodem modo intelligitur ly Deum , ut comparatur ad subiectum et ad determinationem, alioquin in una propositione idem terminus intelligeretur sub oppositis modis intelligendi ; ergo si habet personalem, non simplicem distinctionem respectu subiecti, habet eandem respectu ly alium.

 

 

Quaestio 2

 

[7] Circa secundam partem distinctionis quartae quaero de veritate huius Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

Videtur quod non sit vera, quia eius contradictoria videtur esse vera nullus Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quia quaelibet singularis est vera - quia nec Pater, nec Filius, nec Spiritus Sanctus.

[8] Contra: Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unus Deus - haec est vera, ergo et eius convertens. Antecedens patet per Augustinum De Trinitate, in multis locis.

[9] Respondeo quod propositio est vera, quia terminus quod primo significat, hoc primo ponit in oratione, et si illi alterum extremum sit idem, propositio affirmativa denotans talem identitatem vera est ; Deus autem significat naturam divinam ut nata est praedicari de supposito, et illud significatum est idem tribus personis; ergo propositio hoc significans est vera.

[10] Sed numquid eadem veritas est eius et huius deitas est Pater et Filius et Spiritus Sanctus ?

Respondeo. Sicut praedicatio in divinis distinguitur in veram formaliter et veram per identitatem, ita haec Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt Deus vera est formaliter, et haec per identitatem Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt deitas, non autem formaliter ; ergo et ista Deus est Pater etc., habet aliquam veritatem - loquendo de praedicatione formali - quam non habet ista deitas est Pater etc.

[11] Sed pro quo supponit Deus, intelligendo illam veritatem esse quasi praedicatione formali ?

Respondeo. Unicuique quo correspondet proprium quod vel quis, et ideo deitati ut deitas est, respondet quod vel quis. Primo Deus deitate est ens ut deitas est, et sicut deitas de se est haec, ita Deus - qui est Deus deitate - est de se hic, et in isto conceptu non includitur incommunicabilitas, nec ratio personae, quia deitas communicabilis est, - et ideo Deus ut deitate Deus est non includit aliquid incommunicabile formaliter. Isti ergo sic intellecto, absque conceptu personarum seu personalium, vere possunt competere aliqua praedicata realia, quae videlicet non competunt naturae ut exsistenti in ratione suppositi, sed exsistenti in hac natura in quantum exsistens in ea: hoc modo forte ista est vera Deus creat, et similes, intelligendo subiectum pro hoc Deo exsistente in natura divina, non intelligendo aliquod suppositum, neque aliquod incommunicabile in ista natura, quia incommunicabilitas non est ratio talium actuum ; et ita potest poni quod ista Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus est vera, quatenus Deus stat pro hoc Deo - in quantum est per se ens deitate non autem pro aliquo supposito proprie dicto, in quo est natura divina, quia quando est veritas pro primis significatis terminorum non oportet quaerere veritatem pro aliis, in quibus includuntur illa prima significata, - sicut quando consequens habet propriam veritatem, non oportet quaerere veritatem eius praecise pro aliquo antecedente.

[12] Exemplum huius: color hic, singularis exsistens, non determinat sibi rationem suppositi (quia ratio suppositi propria non est in accidentibus), et licet sit in supposito substantiae, tamen in quantum intelligitur absque illa substantia in supposito - ut hic color exsistens - potest esse principium operationis realis, sicut si eadem albedo esset in tribus superficiebus, haberet unum actum realem, scilicet unam rationem disgregandi. Et si quaeras a me, de veritate huius propositionis hic color disgregat, pro quo supponit ly color, - dico quod supponit pro primo significato suo, puta pro hoc colore exsistente, non autem pro aliquo colore inferiore ad hunc colorem, puta pro hoc colore in hac superficie vel illa, quia illa contrahentia colorem non sunt causae veritatis huius propositionis, sed est vera propter prima extrema.

[13] Multo magis esset hoc verum si hic color ut hic esset per se ens. Deitas autem est per se esse, et ideo Deus in quantum est Deus deitate, est per se ens, quia VII Trinitatis Pater eodem est quo est Deus, licet non eodem sit et Pater sit ; et ita huic Deo, non intelligendo aliquam rationem suppositi sive personae - immo rationem huius Dei - potest attribui Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

 

[14] Ad rationem in oppositum dico quod illa non est eius contradictoria si praecise fiat distributio pro personis, quia tunc non negatur quod primo affirmatur in affirmativa ; si autem illa neget praedicatum a primo significato Dei, ab hoc scilicet Deo, falsa est illa.

Et hoc est quod usitate dicitur, quod talis universalis negativa non contradicit termino habenti suppositionem simplicem, licet contradicat habenti suppositionem personalem ; hoc autem videtur probabile si illa maxima sophistarum est vera quando in aliqua dictione officiali includuntur duo, ad nihil refertur unum ad quod non alterum : in hoc autem signo nullus includitur negatio et distributio, ergo cum distributio praecise respiciat supposita talis naturae, negatio etiam praecise erit pro eisdem, - et tunc illa negatio universalis est vera ; sed non esset contradictoria primae, sed ista Deus non est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ubi idem negatur quod prius affirmatur, - et ista est falsa pro eodem, in subiecto, pro quo affirmativa est vera.