Distinctio XX — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

 

Quaestio Unica

 

  1. Circa distinctionem vigesimam quaero utrum tres personae sint aequales in potentia.

Arguo quod non : Quia tunc sicut Pater potest generare, ita Filius posset generare. Probatio huius consequentiae : Tum quia Augustinus dicit Contra Maximinum libro III cap. 13 : Si Pater non potest generare Filium sibi aequalem, est impotens ; ergo ex opposito, si non est impotens sed omnipotens, generare potest Filium, et per consequens posse generare pertinet ad omnipotentiam, - et ita si Filius non potest generare, non est aeque potens vel aequalis potentiae cum Patre. Tum quia Filius non esset omnisciens, si non sciret generationem Patris ; nec ergo omnipotens, si non possit in illam generationem .

  1. Praeterea, Richardus I De Trinitate cap. ultimo probat quod non possunt esse plures omnipotentes, quia tunc unus posset facere alium nullipotentem ; ergo a simili videtur posse argui in proposito, si ponantur plures personae divinae aeque potentes.
  2. Et sicut ista consequentia Richardi fuit declarata distinctione II per duas vias, consimilibus viis declaro etiam eam in proposito :

Primo, quia una persona posset suo velle producere omnia possibilia, et eis productis in esse alia persona non posset eaproducere ; eadem enim non possunt bis produci totaliter. Et confirmatur ista probatio, quia Pater prius - ordine originis - habet velle creaturarum quam Filius, quia Filius secundum Hilarium est potens per se, sed non a se ; ergo prius origine quam Filius producat, intelligitur Pater produxisse, et ita in illo signo in quo intelligitur Filius debere producere nulla sunt sibi possibilia.

  1. Secundo, quia omnipotens potest suo velle impedire omnia possibilia alterius omnipotentis, si esset, quia non est necesse voluntates eorum concordare in aliis a se, quia illa omnia contingenter volunt ; ita hic, non videtur esse necessarium quod voluntas unius personae concordet in actu volendi alterius personae.

 

  1. Quod si dicas eandem esse voluntatem eorum, et ideo concordare in volendo eadem, - contra : Forma quae est principium agendi, si est in pluribus, eodem modo illud principium est principium agendi unicuique illorum sicut si esset in uno tantum (sicut si albedo esset in duabus superficiebus, esset eis principium disgregandi eodem modo sicut esset si esset tantum in una) ; sed si voluntas esset in solo Filio, esset sibi principium contingenter volendi lapidem esse, ita quod illa voluntate posset tunc Filius velle aeque lapidem non esse ; ergo posito quod sit in Patre, adhuc erit Filio principium contingenter volendi lapidem esse, et ita quidquid ponatur in Patre, Filius potest aeque velle lapidem esse vel non esse, - et ita si Pater velit lapidem esse et Filius non, unus omnipotens facit alium nullipotentem, impediendo omnia possibilia volita ab eo.
  2. Item, prima causa plus causat quam secunda, secundum auctorem De causis propositione prima, et II Metaphysicae et I Posteriorum ; sed Pater dat Filio virtutem causandi, non e converso ; ergo Pater plus potest.

 

  1. Ad oppositum est Magister distinctione XIX istius libri, in littera, et adducit Augustinum De fide ad Petrum cap. 2.
  2. Item, Augustinus Contra Maximinum III probat istam con clusionem tripliciter : Primo auctoritate Salvatoris in Ioan. : Omnia quae habet Pater, mea sunt ; ergo et potentia.
  3. Secundo per rationem, quia si non potuit dare potentiam aequalem, non fuit omnipotens, - si potuit et noluit, fuit invidus.
  4. Tertio per simile, quia pater carnalis generaret sibi filium aequalem, si posset, vel maiorem ; ergo multo fortius in proposito.

 

  1. Respondeo, omittendo potentiam logicam (quae dicit modum compositionis factae ab intellectu) et potentiam metaphorice dictam (qualis est in geometricis, secundum quod ipsi geometrae imaginantur punctum esse in potentia ad lineam et lineam ad superficiem) :
  2. Potentia proprie sumitur uno modo (sicut dictum est distinctione VII) prout est differentia entis opposita actui, alio modo secundum quod significat idem quod principium (sicut loquitur Philosophus de ea V Metaphysicae cap. 9). Et potentia isto secundo modo sumpta dividitur in potentiam activam et passivam, et utroque modo - qualitercumque sumatur - potest intelligi aut pro ipsa relatione principii quam significat, aut pro fundamento proximo illius relationis.

 

  1. Ad propositum. Planum est quod in Deo oportet ponere potentiam activam, cum sit principium efficiens (ex distinctione II), et de ista potentia loquitur Magister distinctione ista.
  2. Et huiusmodi aequalitas potest intelligi dupliciter : aut secundum extensionem obiectorum possibilium, ad quae se extendit potentia, aut secundum intensionem ipsius potentiae in se. Exemplum : potentia calefactiva dicitur aequalis secundum extensionem, si ad aequalia calefactibilia se extendat (et sic omnis caritas est aequalis, et extendit se ad omnia diligibilia ex caritate) ; secundum intensionem, si aeque perfecta sit potentia et in aeque perfectum actum possit ; licet non tot possibilia sibi subessent sicut alii potentiae, ut patet posito illo casu qui ponitur distinctione VII, quod calor calefactione sibi adaequata produceret alium calorem.
  3. Et istae duae aequalitates frequenter concomitantur se invicem ; potest tamen utraque intelligi sine altera. Loquendo autem de aequalitate extensionis, non est difficultas nisi de actionibus notionalibus et de terminis illarum actionum, quia illi duo termini non sunt producibiles ab omnibus personis, sed Filius a solo Patre, Spiritus Sanctus autem a Patre et Filio.
  4. Unde quoad hoc dicitur sic, quod potentia generandi pertinet ad omnipotentiam in Patre, non autem in Filio.

 

  1. Quod declaratur dupliciter : Primo, quia omnipotentia est ad omne illud quod non includit contradictionem ; sed Patrem generare non includit contradictionem, Filium autem generare includit contradictionem ; ergo etc.
  2. Praeterea, secundo, quia aliter est de actionibus transeuntibus ad extra et aliter de actionibus immanentibus : possibilitas actionis transeuntis iudicatur ex ratione actionis in se et termino eius, possibilitas actionis immanentis non iudicatur ex his praecise, sed cum hoc ex comparatione ad agens in quo manet talis actio ; cum ergo generatio sit actio immanens, possibilitas eius iudicanda est non tantum ex se ipsa in se et termino eius, sed quia est compossibilis supposito illi agenti in quo debet manere : est autem generatio compossibilis Patri et non Filio, ergo idem quod prius.
  3. Tertia declaratio additur, quia potens dicitur quod potest in omne illud ad quod habet formam, et non dicitur impotens si non potest in illam actionem ad quam non se extendit sua forma (sicut ignis non dicitur impotens quia non potest frigefacere, quia non habet formam ad frigefaciendum) ; Pater autem habet formam convenientem generationi, et Filius non ; ergo Pater est impotens si non potest generare, non autem Filius est impotens si non possit generare, - et ita posse generare pertinet ad omnipotentiam Patris et non ad omnipotentiam Filii.

 

20 Contra istud. Non comparando generare ad aliquod suppositum, quaero : aut istud, ut est ipsius geniti tamquam termini, est aliquid ad quod nata est esse aliqua potentia activa, aut non. Si sic, ergo in quocumque non est potentia ad illud, non est in eo omnipotentia (hoc est, non potentia ad omne illud ad quod nata est esse potentia) ; si non, ergo in nullo est potentia ad illud, et ita non pertinet ad omnipotentiam Patris.

  1. Confirmationes etiam non valent.

Prima non, quia omnipotens potest in omne illud quod est terminus potentiae simpliciter, et hoc producendo illud in eo in quo natum est produci, si natum est produci in aliquo, vel producendo ipsum in se subsistens si non est natum produci in aliquo. Non autem oportet quod possit producere omne tale formaliter in se : sicut potest producere cursum in animali (ut in homine vel asino), in quo natus est esse cursus, sed hoc non potest producere in se (sicut nec potest formaliter currere), quia per istud verbum neutrum significaretur quod talis forma esset in ipso formaliter. Licet ergo Filius non possit formaliter generare ut generatio sit in ipso, nec possit principiare generationem in se ipso, tamen si istud sit terminus omnipotentiae, oportet dicere quod Filius possit principiare generationem in eo in quo nata est esse, quia aliter non esset omnipotens, sicut non esset omnipotens si non posset causare intellectionem in intellectu potente recipere eam. Generare autem non potest aliquo modo esse a Filio, nec ut in Filio, - ergo si generare est terminus potentiae simpliciter, Filius non erit omnipotens.

  1. Secunda non valet, quia quod habet formam limitatam ad agendum, non est omnipotens ad agendum : licet enim ignis sit potens ignire et calefacere, si tamen non possit frigefacere non erit simpliciter omnipotens, quia forma eius - limitata ad actum unum - concludit ipsum non esse simpliciter omnipotentem ; ergo Filium non habere formam convenientem omni actioni, quam actionem nata sit potentia simpliciter respicere, concludit Filium non esse simpliciter potentem.
  2. Item, ista via non salvat quomodo Pater et Filius sunt aeque potentes, quia Pater potest in actum generationis (qui, per te, terminus est potentiae simpliciter), in quem actum non potest Filius, et ita non erunt aeque potentes quantum ad extensionem.

 

  1. Quantum ad istum articulum dico aliter quod potentiae activae primum correlativum est possibile, - non communiter sumptum, prout opponitur impossibili, quia hoc modo possibile est Deum esse ; ergo oportet quod possibile, ut est potentiae activae correlativum, sumatur determinatius. Hoc autem non videtur nisi secundum quod Avicenna accipit possibile, VI Metaphysicae et alibi frequenter, prout opponitur ei quod est necessarium ex se. Et tunc, cum quodlibet intrinsecum Deo sit in se formaliter necessarium (vel per identitatem cum essentia, quae est ex se formaliter necessaria), nihil intrinsecum Deo erit terminus potentiae activae proprie dictae ; et si hoc, cum ad omnia alia ab essentia divina eandem rationem principii habeant tres personae, quia prius intelligitur principium illud producendi creaturas communicatum tribus quam possit habere actum producendi illa alia, sequitur quod aequalis est potentia trium personarum quantum ad numerum possibilium.
  2. Assumptum autem plus declaratur in quaestione illa De ordine productionum extrinsecarum ad intrinsecas (II libro, quaestione 1).

 

  1. Et breviter patet ex hoc quod principium necessarium respectu unius productionis et contingens respectu alterius productionis, prius est principium producendi necessarium quam contingens ; quidquid autem sit principium producendi personas, necessario se habet ad productiones illarum, contingenter autem se habet principium producendi creaturas ad ipsas creaturas ; prius ergo communicatur tribus personis quam possit habere actum respectu possibilium extra.
  2. Ex hoc apparet quod potentia est aequalis in divinis personis, non tantum quantum ad extensionem sed etiam quantum ad intensionem : sive enim potentia accipiatur pro absoluto (quod est fundamentum relationis principii), patet quod illud secundum eandem magnitudinem est in tribus, non tantum secundum eandem magnitudinem secundum quid sed simpliciter, sicut dictum est in quaestione praecedente De aequalitate magnitudinis ; sive accipiatur pro relatione (fundata super illud absolutum), eadem relatio est trium, et si quam habet magnitudinem, eadem est magnitudo illius relationis in tribus, et ita omni modo est aequalitas potentiae et secundum extensionem et secundum intensionem.
  3. Quod autem dictum est de primo correlativo potentiae activae, quod sit possibile, intelligendum est de possibili obiective (scilicet quod est terminus potentiae), non de possibili subiective, quia illud non est correlativum convertibile respectu potentiae activae : non enim omnis potentia activa habet aliquod sic possibile, sibi correspondens, sed tantum illa potentia activa quae est transmutativa. Aequatur ergo possibile obiective, ut correlativum, potentiae activae, non autem possibile subiective, et tale est illud possibile de quo adductus est Avicenna, quod scilicet opponitur necessario ex se formaliter.
  4. Quod autem illud differat a necessario ex se formaliter, sive a producente, posset confirmari per Philosophum V Metaphysicae, ubi vult quod principium et causa convertantur realiter ; omne autem causatum est aliud a causa, ergo et possibile (hoc est principiatum) aliud est - secundum eum - a principio.
  5. Confirmatur etiam per rationem potentiae activae positam V Metaphysicae, quod ipsa est principium transmutandi aliud aut in quantum aliud ; ergo multo magis est principium producendi aliud, quia non potest causatum ita esse idem causae sicut activum potest esse idem passivo in creaturis.

 

  1. Sed tunc restat dubitatio quomodo potentia generandi dicatur potentia, cum non sit respectu alicuius possibilis secundum praedicta. Respondeo. Possibile potest sumi adhuc magis extendendo quam ut opponitur necessario ex se, dicendo illud esse possibile quod opponitur necessario a se, - et hoc modo omne originatum esset possibile, sed nec sic videntur sancti communiter loqui nec philosophi. Et hoc modo posset concedi Filium esse possibilem, quia originatum, et ita potentiam correspondentem activam huic termino esse potentiam. Verius tamen conceditur Filium esse principiatum, et non possibilem ; in Patre tamen conceditur potentia activa generandi, quia potentia activa in creaturis aliquam dicit perfectionem, - possibilitas autem sibi correspondens, quia repugnat necessitati ex se, dicit imperfectionem ; transfertur ergo nomen illius quod dicit perfectionem, nomen autem alterius correlativi - quod dicit imperfectionem - non transfertur in se sed in aliquo communiore se, ut sic ex parte producentis dicatur esse potentia et tamen ex parte producti non dicatur esse possibilitas sed tantum ratio principiati.
  2. Ex hoc apparet irrationabilitas illius dicti quod sub omnipotentia de virtute sermonis contineatur potentia generandi, non autem secundum usum sanctorum, quia etsi aliquando sancti vel doctores dicant potentiam generandi esse potentiam et generare esse terminum potentiae, tamen de virtute sermonis neutra est vera simpliciter, loquendo de potentia prout respicit terminum possibilem, sed tantum applicando rationem potentiae ad rationem principii prout in communi respicit principiabile.
  3. Hoc modo loquendo, ad quaestionem de aequalitate potentiae in personis divinis respondeo, - et dico quod etiam sic sunt aequales, quia secundum Magistrum distinctione VII istius libri eadem potentia qua Pater potest generare, et Filius potest generari ; sed tunc ista aequalitas potentiae non est ad idem : sicut si poneretur aequalitas potentiae in colore ad immutandum visum et in sapore ad immutandum gustum, essent quidem ista duo aequalis potentiae, non tamen haberent eandem potentiam, nec ad idem. Ita in proposito : loquendo de potentia hoc modo - extendendo ad actum notionalem - aequales sunt Pater et Filius in potentia et extensive et intensive, quia potentia quae est in Patre ad actum generandi, est aeque perfecta in Filio et ad aequalia obiecta ; non tamen hoc modo omnino est eadem potentia, sicut potentia est eadem quae est respectu possibilis, - et secundum hoc concedendum est quod in Filio non est omnis potentia, vel non est in eo potentia ad omne possibile, accipiendo potentiam sic extensive, licet in ipso sit omnipotenti : quae dicit potentiam ad omnia possibilia.
  4. Et si quaeras si idem absolutum est in Patre et in Filio super quod fundatur potentia aequalis secundum extensionem et intensionem, etiam illa quae est ad intra, quare non est potentia omnis eadem in utroque ?, - respondeo : dico quod etsi idem absolutum, quod est potentia, sit in Patre et in Filio, non tamen sub ratione potentiae quantum ad actum notionalem est in utroque, quia non sub ratione prioris ad illum actum, et potentia sive principium requirit ordinem prioritatis ad terminum.

 

  1. Ad argumenta principalia.

Ad primum dico negando illam consequentiam primam, quantum est ex forma consequentiae. Cum probatur per Augustinum Contra Maximinum, respondeo quod illud argumentum non tenet per locum intrinsecum (quasi per locum a toto in quantitate ad partem totius in quantitate, quasi posse generare sit aliquod posse), sed tenet per multas propositiones subintellectas. Et habet illud argumentum reduci ad multos syllogismos, hoc modo : Maximinus concessit Patrem generare Filium, sed non aequalem, - Augustinus arguit si genuit, et non potuit generare Filium aequalem, ergo fuit impotens.

Probatio huius consequentiae : ex quo dedit Filio deitatem (etiam secundum Maximinum, quia aliter non esset generatio proprie), sed deitatem minorem (secundum eum) deitate Patris, ergo deitas non est infinita ex se, quia infinito non potest aliquid esse maius, nec infinitum potest minui ; et si deitas non est infinita, ergo habens eam non est omnipotens : nihil enim est omnipotens (cum omnipotentia requirat infinitam potentiam) nisi habeat infinitam essentiam. Ergo non tenet consequentia quasi sub isto universali contineatur illud singulare, sed quia istud universale - quod est esse omnipotens - concomitatur infinitas essentiae et ita communicabilitas in aequalitate. Et consimiliter sequitur si Pater non potest intelligere, Pater non est omnipotens ; sed non sequitur per locum intrinsecum (quasi intelligere Patris sit terminus omnipotentiae), sed per istas propositiones subintellectas : quod non potest intelligere, non habet omnem perfectionem simpiiciter, et tunc non est infinitae essentiae, ac per hoc nec omnipotens.

 

  1. Cum arguitur postea de omnisciente, dico quod scientia non requirit ordinem determinatum ad scibilia, nec ordinem prioris nec posterioris, - et ideo scientia de necessitate extendit se ad omne ens, quia omne ens est scibile ; potentia autem non extendit se - ut ad obiectum - ad omne ens, sed tantum ad ens possibile, quod, quomodocumque sumendo possibile, natum est esse posterius : et ideo non ad illud quod non est natum esse posterius, et ideo nec ad illud quod non est natum esse in persona infinita idem illi personae.
  2. Cum postea arguitur per Richardum, dico quod argumentum valet si ponerentur duo Dii, per impossibile (sicut declaratum est distinctione II), non autem de duabus personis aeque potentibus.
  3. Cum probatur primo per hoc quod una persona posset facere aliam nullipotentem, volendo omnia possibilia et ponendo ea in esse, dico quod non potest velle illa nisi alia persona volente illa, et ita non ponuntur in esse ab una persona, alia persona non ponente ea in esse, sed sicut in eodem instanti naturae intelliguntur tres habere principium sufficiens ponendi ea in esse, ita in eodem instanti etiam intelliguntur habere actum quo ponuntur illa in esse. Sed si ponerentur duo Dii, unus propria actione posset ponere omnia in esse sive producere ea in esse, alius autem non posset producere illa, eadem actione ; ergo vel nulla actione posset ea producere, et ita non esset omnipotens, - vel posset ea producere alia actione, et ita idem posset bis accipere esse, quod est impossibile.

 

  1. Ad secundam probationem, quod unus omnipotens posset impedire omnia volita ab alio, dico quod illa probatio bona est de duabus voluntatibus, quia - per impossibile - habens suam voluntatem, posset uti ea contingenter ad quodlibet obiectum aliud a se ; non sic autem de duobus habentibus eandem voluntatem, quia propter eandem necessitatem est unus usus voluntatis propter quam est voluntas una, et ita non potest una persona ista voluntate velle et alia non velle, sicut nec una persona potest habere illam voluntatem et alia non habere illam.
  2. Cum obicitur - contra istam responsionem - de forma quae est in duobus, quod sit principium operandi eodem modo utrique sicut si esset in uno solo, concedo quod Filius non quasi naturaliter vel coacte vult voluntate ista, quasi Pater volens praedeterminaverit Filium ad volendum idem et non sit in potestate Filii illud velle sicut in potestate erat Patris, sed in eodem instanti naturae Pater et Filius intelliguntur habere eandem voluntatem et aeque libere quemlibet actum volendi habere - ut est huius obiecti sicut si alius non haberet illam voluntatem. Est ergo ista forma, cuilibet habenti, principium uniformiter operandi, sicut esset si iste solus haberet eam ; sed non est alicui habenti principium operandi et alii principium non operandi, operatione quae est eadem istivoluntati, sicut ista non est eadem voluntas et non voluntas. Unde necessitas istius consequentiae si Pater vult hoc, Filius vult hoc non est contra libertatem volitionis Filii, sicut nec contra libertatem volitionis meae est ista consequentia si volo, volo ; ita nec ibi si Pater vult a, Filius vult a, quia idem velle est Patris et Filii.
  3. Ad aliud, de causa prima et secunda, responsum est distinctione XII, quod illa propositio veritatem habet propter aliam virtutem sive vim causandi in causa priore et posteriore, - et illa quae est prioris, est principalior ; hoc autem fallit in principio prioris secundum originem, et posterioris, in quibus est vis eadem vel virtus causandi respectu tertii, - cuiusmodi vis est in proposito, et ideo in proposito non valet.