Distinctio XXX — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

Quaestio 1

 

  1. Circa distinctionem trigesimam quaero primo utrum de Deo dicatur aliqua relatio ex tempore.

Quod non : Quia quidquid dicitur de Deo, est Deus, - ergo est aeternum ; non ergo novum, nec ex tempore.

  1. Praeterea, nihil aeternum dicitur de temporali ; ergo nec e converso.
  2. Praeterea, factio non videtur esse sine mutatione, - ergo Deus, qui est immutabilis, non fit aliquid ; sed si aliqua relatio nova diceretur de Deo, posset dici fieri secundum illam relationem.
  3. Oppositum patet per Augustinum V De Trinitate cap. ultimo. Et per rationem, quia relativa sunt simul natura ; ergo relationibus in creaturis ex tempore ad Deum, correspondent relationes in Deo ex tempore.

 

 

Quaestio 2

 

  1. Secundo quaero utrum Dei ad creaturam possit esse aliqua relatio realis.

Quod sic : Quia Deus ex natura rei, absque consideratione intellectus, est omnipotens et omnisciens (ista enim ponuntur in Deo sicut attributa dicentia in Deo perfectionem simpliciter, et omne tale est ibi ex natura rei, secundum Anselmum Monologion cap. 15) ; ista autem dicunt respectum ad creaturam possibilem et scibilem ; ergo etc.

  1. Praeterea, Deus ab aeterno voluit omne creandum esse pro tempore pro quo creavit istud ; velle creare includit relationem, et non rationis (probatio, quia prius potuit velle creaturam quam intelligeret se velle eam ; non enim quia scivit creaturam, ideo voluit eam, sed quia voluit eam, ideo scivit se velle eam) ; ergo illa relatio aeterna voluntatis Dei ad creaturam est realis, quia non est in voluntate per actum alicuius intellectus comparantis eam ad aliquid.
  2. Praeterea, relationes fundatae super quantitatem sunt reales, ex V Metaphysicae ; ergo inaequalitas Dei ad creaturam, fundata super quantitatem virtutis in Deo (scilicet super infinitatem magnitudinis eius, et super virtutem finitam creaturae, et super magnitudinem virtutis in creatura scilicet finitam magnitudinem creaturae), erit relatio realis.

Confirmatur, quia magnitudo in Deo est fundamentum aequalitatis, quae est relatio realis ad intra, et magnitudo in creatura est fundamentum relationis realis ; ergo comparando hanc magnitudinem ad illam, videtur quod habitudo fundata super eas sit realis.

  1. Praeterea, relationes secundi modi relativorum (quae scilicet fundantur super actionem et passionem), sunt relationes reales ; sed talis est relatio Dei ad creaturam in quantum causa efficiens ; ergo etc.

Si dicas quod non est verum nisi in agentibus naturaliter, contra : ergo voluntas creata non habebit habitudinem realem ad suum effectum.

  1. Praeterea, sicut forma est in aliquo, ita denominat illud ; ergo si non est relatio aliqua in Deo ad creaturam realiter, Deus non est realiter dominus creaturae sive non realiter creator, quod videtur absurdum.
  2. Contra Relatio realis est ad terminum secundum esse eius reale ; sed terminus necessario exigitur ad relationem realem ; ergo si Deus refertur realiter ad creaturam, creatura secundum esse reale fuit aeterna.
  3. Ad primam quaestionem dicitur quod nulla est in Deo nova relatio, quia sicut actio est eadem, licet diversimode considerata (ut in aptitudine, ut in potentia, ut praesens, ut praeterita, ut futura), ita relatio fundata super actionem - sic et sic consideratam - est eadem relatio : eandem ergo relationem dicit in Deo, ipsum esse creativum et creantem ; sed aeternaliter fuit creativus ; ergo cum dicitur creans, non est in eo relatio nova, sed nova appellatio relativa. Quod confirmatur per Augustinum V De Trinitate cap. ultimo, ubi potius videtur dicere novam appellationem quam novam relationem.
  4. Ad secundam quaestionem dicit quod non, quia illud quod realiter est relatum, est realiter ordinatum, - sicut albedo quae est ratio referendi realiter ad aliam albedinem, est naturaliter et realiter ordinata ad illam, pro eo quod aliquam perfectionem habet ista ab illa in quantum in eis est natura perfectior simul quam in altero eorum. Omne autem naturaliter ordinatum dependet ab illo ad quod naturaliter ordinatur (pro quanto scilicet exspectat illud, ut in ipso fundetur relatio ad illud) : et si dependet, ergo est mutabile, quia dependentia non est sine potentialitate ad actum ; et si mutabile, ergo imperfectum, quia carens illa perfectione ad quam mutatur ; et si imperfectum, ergo limitatum. Ergo, a primo ad ultimum : si realiter relatum, igitur limitatum.
  5. Et quia posset instari quod tunc non esset realis relatio in divinis, ideo videtur exponenda illa propositio de relato ad aliud in natura : si enim realiter referatur ad aliquid quod est idem realiter ei in natura, non oportet quod dependeat, quia non exspectat aliud a se in natura, ut in eo fundetur relatio ad illud.
  6. Tunc ad propositum : cum Deus non sit imperfectum quid, nec mutabile, nec dependens, etc., - ergo non est realiter relatum ad aliquid aliud a se, non ergo ad creaturam.

 

  1. Contra istam opinionem, quantum ad illud quod dicit ad primam quaestionem : Si relatio actualis et aptitudinalis sint eadem, et propter hoc non sit aliqua relatio nova actualis Dei ad creaturam, ergo pari ratione non est aliqua relatio nova creaturae ad Deum, quia aptitudinali in Deo correspondebit aptitudinalis in creatura, sicut actuali actualis ; et tunc, si sunt eadem in Deo actualis et aptitudinalis, pari ratione aptitudinalis illa in creatura erit eadem cum actuali, et ita nulla nova in uno extremo, sicut nec in alio.
  2. Consequens videtur absurdum secundum veritatem, quia tunc nec essentia esset nova, nec aliquid absolutum novum ; impossibile est enim fundamentum esse novum, et relationem esse aeternam secundum illud fundamentum. Et etiam sequitur impossibile secundum eos, quia tunc, cum omnia sint illud quod sunt per respectum ad Deum ut ad causam exemplarem vel ad causam efficientem, sequitur quod omnia sint aeterna et nihil novum (quia si non respectus, nec absolutum), quia respectus non potest esse aeternus sine aeternitate fundamenti. Specialiter etiam videtur inconveniens secundum eos, quia dicunt esse exsistentiae dicere respectum ad causam efficientem ut efficiens est (et illud est esse novum, per creationem), et tamen iste respectus est in creatura in comparatione ad Deum ; igitur non obstante aptitudinali relatione praecedente ut aptitudinalis est, potest actualis esse nova, tamquam alia ab illa aptitudinali.
  3. Praeterea, non potest esse eadem relatio nisi sit inter eadem extrema. Nunc autem intellectus divinus non tantum ab aeterno intellexit animam Antichristi ut possibilem pro tali tempore, antequam crearetur, sed intellexit eam ut actu exsistentem pro illo instanti creationis, istud autem intelligibile videtur esse distinctum ab illo intelligibili, in ratione intelligibilis, quia videtur aliud intelligibile esse potentiale et actuale animae ; ergo intellectio divina, quae unica est, potest habere ista pro obiectis distinctis unici actus, distincti secundum rationem, sicut possunt esse obiecta distincta duorum actuum intellectus nostri : et per consequens, intellectus divinus comparans se ad primum extremum ut creativum ad creabile et ad aliud extremum ut creans ad creatum, videtur in essentia sua quasi producere duas relationes rationis ad distincta extrema, et ita relatio creativi et creantis non est una relatio rationis, sicut nec extrema - ad quae comparaturidem.

 

  1. Confirmatur ista ratio : in quocumque genere, illud quod est in potentia, non est nisi secundum quid tale ; ergo non est simpliciter idem ei quod est actu tale, - et per consequens, si intelligatur hoc ut in potentia tale et illud ut in actu, erit aliud intelligibile simpliciter.
  2. Praeterea, quod dicitur de nova appellatione, videtur irrationabile, quia in quocumque eadem forma habet idem esse, videtur eodem modo posse appellari ab illa : quia enim forma talis est et in tali, ideo tale appellatur ab ipsa, et non e converso ; ergo si relatio sit eadem et uniformiter ad creaturam ex parte Dei, non videtur quare non posset Deus semper ab ea uniformiter appellari.

 

  1. Contra illud quod dicitur ad secundam quaestionem, videtur quod illa quae ponuntur ibi conexa, non sint conexa : Primo quidem, quia si ponantur duo albissima, illa erunt perfecte similia (quod declaratur, quia modo perfecta similitudo et aequalitas est in personis divinis, et non tollitur perfectio similitudinis propter infinitatem fundamenti, sed magis ponitur) ; ergo ibi esset perfectissima similitudo, et tamen neutrum ordinaretur ad alterum ut a quo haberet perfectionem.
  2. Si dicas quod natura specifica est perfectior in ambobus simul quam in altero tantum, - hoc non est unum illorum ordinari ad alterum, quia unum illorum nullam perfectionem habet per hoc quod alterum est, sive natura sit perfectius in ambobus simul quam in altero, sive non.
  3. Praeterea, agens creatum naturale non agit in quantum est imperfectum, quia agere competit sibi in quantum est in actu (et agere summe competit Deo), et tamen agens tale - in quantum sic agens - ponitur habere relationem realem ad effectum suum ; ergo non est necesse omne relatum, in quantum tale, dependere realiter ad illud ad quod refertur : licet enim agens creatum ad aliquid dependeat, non tamen videtur dependere ad aliquid quod ab eo causatur, nec in quantum potentiale et imperfectum et mutabile causat illud, sed in quantum in actu.
  4. Praeterea, si a, in quantum refertur ad b, realiter dependet ad ipsum, pari ratione (si relationes sint mutuae) b dependebit ab a in quantum refertur ad a, et ita erit dependentia circularis a ad b, et e converso, - quod videtur impossibile, quia in nullo ordine essentiali est circulus.

 

  1. Aliter dicitur ad primam quaestionem quod in Deo non est aliqua relatio ex tempore ad creaturam, sed in sola creatura est relatio ex tempore ad Deum, - et sic illa relatio qua Deus dicitur ad creaturam, est tantum in creatura, et non in Deo. Quod videtur accipi ab Augustino cap. praeallegato et a Magistro hic in littera. Et ad secundam quaestionem dicitur quod nulla relatio talis potest esse realis, quia relatio realis non est sine ordine ; Deus non habet ordinem realem ad creaturam, quia est supra ordinem.
  2. Contra primum : Quia tunc relatio esset in eo in quo non est fundamentum ; fundamentum enim relationis qua Deus dicitur ad creaturam (si dicatur ad eam), non est in creatura, sed in Deo ; ergo relatio illa non erit in creatura.
  3. Praeterea, oppositae relationes causae et causati non possunt esse in eodem, quia magis repugnant quam relatio producentis et producti, - quae tamen non possunt esse in eodem supposito, licet sint in eadem natura.
  4. Et si dicas quod hic sunt relationes oppositae in eodem supposito, non tamen denominant ipsum, - hoc videtur omnino irrationabile, quod aliqua forma sit in aliquo subiecto et tamen subiectum non possit dici tale quale natum est constitui per illam formam.

 

  1. Responsio quae ponitur ad secundam quaestionem, videtur petere principium et peccare secundum consequens. Probatio primi, quia cum Deus sit prior creatura multiplici primitate, - extendendo nomen ordinis non tantum quod posterius dicatur ordinatum ad prius, sed etiam prius ad posterius (licet alio modo), oporteret probare quod ista prioritas (quae potest dici ordo) non sit relatio realis in Deo ; hoc ergo petitur. Nec sequitur ex isto noto quod Deus est supra ordinem, accipiendo ordinem prout est posteriorum ordinatorum ad prius ; ex hoc enim non sequitur nisi quod non sit posterius, et ex hoc non sequitur quod non habeat ordinem, generaliter accipiendo ordinem.
  2. Quod autem ratio peccet secundum consequens, probatur, quia ordo est quaedam relatio ; non autem omnis relatio est ordo (quia non relatio communis, fundata super unum, ut relationes aequiparantiae), sed solae relationes disquiparantiae dicunt ordinem. Arguendo ergo a negatione ordinis ad negationem relationis, est arguere ac si primo negaretur antecedens et postea consequens.

 

  1. Respondeo ergo ad primam quaestionem quod relationes creaturarum ad Deum sunt novae et ex tempore, nec propter illas in quantum sunt ad Deum ut ad terminum necesse est ponere aliquas relationes in Deo ex tempore, terminantes istas.
  2. Quod probo : Primo, quia secundum Philosophum, V Metaphysicae cap. De ad aliquid, tertio modo dicuntur relativa, quae dicuntur ad aliquid quia alia sunt eorum, - ita quod haec est per se differentia duorum primorum modorum a tertio, quod in primis duobus est relatio mutua, in tertio autem non est relatio mutua, sed alterum praecise refertur ad reliquum, et reliquum non refertur sed tantum est aliquid eius ; omnes autem relationes creaturae ad Deum pertinent ad tertium modum relativorum ; ergo qualescumque sunt illae quae sunt in uno extremo, non oportet alterum extremum - secundum aliquam relationem in eo - terminare relationes illas, sed potest terminare praecise sub ratione absoluti.
  3. Et istud etiam probatur ex intentione Philosophi IX Metaphysicae cap. 7, ubi probat quod actus est prior potentia, definitione, quia potentia definitur per actum ; Si autem actus referretur ad potentiam, tunc - e converso - etiam actus definiretur per potentiam, sicut dicit Porphyrius in cap. De specie, quod in relativis mutuis necesse est in utrorumque rationibus utrorumque rationes poni.

33 Tunc arguitur : actus definit potentiam ut terminat relationem ; aut ergo terminat relationem eius ut absolutum, et habetur propositum, - aut ut correlativum, et sic potentia definiet actum ; ergo ut actus est prior definitione, est posterior definitione !

34 Ergo ita definit actus potentiam, quod e converso non definitur per ipsam, et per consequens actus non refertur ad potentiam, sed est mere absolutum, et hoc sub ea ratione sub qua definit potentiam ; definit autem potentiam, in quantum potentia est ad ipsum ut relatio ad terminum ; ergo actus, secundum quod mere absolutum quid est, est terminus huius relationis, qualiscumque sit illa relatio, sive simpliciter sive secundum quid.

  1. Hoc etiam probatur generalius per omnia relativa, quia nullum relativum refertur primo ad correlativum ut ad terminum, in creaturis. Probatio : relativum, in quantum relativum, primo definitur per terminum ad quem refertur, - ergo terminus ut terminus est prior definitione relativo ut relativum. Consequentia patet ex VII Metaphysicae, ubi Philosophus comparat accidens ad substantiam, - et per ipsum IX Metaphysicae, ubi comparat potentiam ad actum.
  2. Si ergo terminus, in quantum terminus, referatur ad relatum in quantum fuit relatum, ergo in quantum terminus respiciet relatum pro definiente, et per consequens pro priore secundum definitionem ; ergo pater esset prior filio secundum definitionem, et e converso. Impossibile est autem circulum esse in prioritate essentiali quacumque, ergo impossibile est patrem referri primo ad filium in quantum filius refertur ad patrem. Ergo refertur ad illud absolutum primo, quod est proximum fundamentum relationis (scilicet filiationis), et illud absolutum est prius patre ut pater ; et e converso, filius ut filius refertur ad absolutum quod est proximum fundamentum paternitatis, et illud absolutum prius est filiatione, et filio in quantum filius.
  3. Nec secundum hoc est circulus aliquis, ut quod patre in quantum pater prius sit a (quod est absolutum et proximum fundamentum filiationis), et quod filiatione in quantum filiatio prius sit b (quod est proximum fundamentum relationis paternitatis). Ex hoc enim non sequitur nisi quod ista duo absoluta sunt priora duabus relationibus, et hoc verum est ; immo ambo absoluta sunt priora utraque relatione, quia quaelibet relatio praeexigit non tantum fundamentum, sed etiam terminum ut terminus est. Sic ergo, quando sunt relationes mutuae ; accidit tamen ibi termino, in quantum terminus est, ut e converso referatur. Possibile est ergo aliquid referri ad absolutum, - et ita videtur hoc rationabile ponere in Deo, qui maxime habet rationem absoluti ut creaturae sunt ad eum.
  4. Praeterea, licet intellectus possit negotiari circa terminum alicuius relationis tertii modi et in illo termino causare relationem rationis, tamen illa non est ratio terminandi : licet enim intellectus aliquis conferat quadraturam circuli ad scientiam, causando in illo absoluto relationem rationis quae est scibilitas, tamen illa non est ratio terminandi relationem scientiae ad ipsum ; ista enim relatio rationis non est in hoc absoluto nisi ut actu consideratur ab intellectu, scientia autem realiter refertur ad illud, non tantum ut consideratur ab intellectu ; ergo illa relatio rationis in scibili non fuit ratio terminandi relationem scientiae.
  5. Hoc etiam potest declarari in proposito de Deo, quia licet essentia divina possit comparari ad creaturam, et hoc tam per actum intellectus creati quam increati, et sic in ea causare relationem rationis, tamen illa non erit ratio terminandi relationem creaturae ad ipsum. Non quidem illa quae causatur per actum intellectus creati : probatio, quia tunc nullo intellectu creato considerante, comparando Deum ad lapidem (si Deus produceret lapidem), non esset in lapide relatio realis ad ipsum, quia nec in Deo relatio rationis quae esset ratio terminandi relationem realem lapidis ad ipsum ; consequens est falsum. Ergo nec etiam illa quam causat intellectus divinus in essentia sua : probatio, quia si per impossibile Deus non esset natura intellectualis (sicut aliqui dixerunt, ponentes solem esse primum principium) et produceret lapidem, lapis realiter referretur ad Deum et tamen tunc non esset relatio rationis in Deo ad ipsum.

 

  1. Absolute ergo dico quod, propter terminationem relationum in creaturis ex tempore ad Deum, non oportet ponere aliquam relationem in Deo, nec novam nec antiquam, quae sit ratio terminandi relationem creaturae.
  2. Potest tamen in Deo poni aliqua relatio rationis, nova quidem, sicut illa quae causatur in eo per actum intellectus nostri considerantis ipsum, sed non nova aliqua per actum intellectus sui. Quod probo, quia numquam est transitus a contradictorio in contradictorium sine mutatione : si enim nulla esset mutatio in aliquo, non esset ratio quare magis unum contradictoriorum posset esse nunc verum quam reliquum, nec quare magis aliud falsum quam illud, et ita ambo simul falsa vel ambo simul vera ; sed si in Deo posset esse nova relatio per actum intellectus sui, alicuius contradictionis alterum extremum modo esset verum de aliquo, quod prius non erat verum ; ergo aliqua mutatio in aliquo. Non in essentia divina ut cognita, - nec in obiecto considerato, quia nondum est. Nec in aliquo ad quod comparatur per intellectum suum, nisi ponatur mutatio in ipso intellectu comparante : quia, sicut obiectum comparatum et illud ad quod comparatur - in quantum talia - non habent aliud esse nisi in intelligi, ita non possunt habere aliud esse nec aliter esse, nisi sit aliud intelligi vel aliter intelligi eorum ; si autem diversum intelligi vel aliter intelligi eorum non potest esse sine aliqua mutatione intellectus divini, ergo nulla relatio potest esse nova in Deo, per actum intellectus sui comparando essentiam suam ad aliquod temporale. Sed istud non est propter hoc quod relatio actualis et potentialis sunt una (sicut dixit prima opinio improbata), sed propter hoc quod intellectus divinus - ad quodcumque comparat essentiam suam - in aeternitate comparat, licet non pro aeternitate ; unde sicut in aeternitate comparat voluntatem suam ut creativam ad animam Antichristi ut possibilem pro aliquo tempore, ita comparat in aeternitate voluntatem suam ut creantem ad animam Antichristi ut actualiter exsistentem pro illo nunc pro quo vult creare illam animam : et istae quidem sunt duae relationes rationis, sicut sunt duo extrema, - sed utraque aeterna, licet non pro aeterno.
  3. Et ex hoc apparet responsio ad istam obiectionem : Si nulla potest esse relatio nova in Deo per actum intellectus sui, ergo si nullus intellectus creatus esset possibilis et Deus posset creare lapidem, non posset intelligere se creantem lapidem, sicut intellectus creatus potest intelligere ipsum modo creantem lapidem, quando ipsum creat ; consequens videtur inconveniens, quia quidquid est cognoscibile a nobis, multo magis et ab ipso.

Respondeo : Deus posset cognoscere se creantem lapidem pro a ; sed non posset noviter cognoscere se creantem lapidem, sed in aeternitate cognosceret se pro a creantem lapidem sicut in aeternitate cognoscit se pro aliquo tempore creativum lapidis. Hoc est dictu, in aeternitate cognoscit illam relationem actualem eius ad illud pro a, sicut et cognoscit relationem sui quasi potentialem - rationis tamen - ad illud pro aliquo tempore.

 

  1. Breviter ergo patet quod nulla est relatio nova in Deo, per se terminans relationem novam creaturae ; est tamen aliqua nova per actum intellectus creati, nulla autem per actum intellectus sui.
  2. Sed tunc primum membruml videtur dubium, quomodo ponatur Deus esse dominus, - secundum Augustinum V Trinitatis cap. ultimo. Respondeo : sola relatione nova, quae est in creatura ad ipsum, ipse denominatur dominus ; non quidem quod in creaturis sint duae relationes oppositae (quarum altera ipse denominetur), sed una tantum, quae est ad ipsum ut ad absolutum. Et propter hoc quod sicut absolutum est terminus illius relationis, denominatur quasi esset in eo relatio nova, correspondens, - quemadmodum opus factum ab homine dicitur humanum, non propter aliquid humanitatis quae sit formaliter in opere, sed propter humanitatem quae est formaliter in homine, ad quem opus habitudinem habet.

 

  1. Et haec videtur intentio Magistri expresse in littera, concludentis hoc ex verbis Augustini. Ait enim sic : Appellatio qua creatura relative ad creatorem dicitur, relativa est, et relationem notat quae est in ipsa creatura ; appellatio autem illa qua creator dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem quae sit in creatore ; et hoc idem videtur Augustinus dicere V De Trinitate cap. 19, secundum quod Magister adducit eum : Quod temporaliter incipit dici Deus quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici, non tamen secundum accidens Dei (quod ei aliquid acciderit), sed plane secundum accidens eius ad quod dici incipit Deus relative.

 

  1. Ad argumenta. Ad primum : concedo quod quidquid est in Deo, est aeternum per identitatem ; sed non oportet quod quidquid praedicatur de Deo, per hoc quod aliud habet habitudinem ad ipsum sit aeternum formaliter, quia nec aliud habet aeternam habitudinem ad ipsum, - sicut si Deus sit aeternus et dilectus temporaliter a voluntate creata, dicitur quidem dilectus a nobis, sed non dilectus aeternaliter.
  2. Ad secundum : consequentia non tenet, quia quando extrema sunt alterius rationis, propter hoc quod unum excedit alterum non oportet esse similem coexsistentiam unius ad alterum et e converso, - sicut non sequitur quodcumque aeternum est cum toto tempore, ergo omne temporale est cum tota aeternitate ; prima enim est vera ratione immensitatis aeternitatis, et illud deficit in altero extremo, - et ideo non oportet esse concomitantiam e converso, qualis est hic. Ita hic, aeternum potest esse terminus novae habitudinis ad ipsum (quia aeternaliter exsistens potest aliquid de novo producere), et potest de eo aliqua appellatio dici ex tempore, sed temporale non ita potest habere habitudinem alicuius aeterni ad ipsum ; vel potest concedi quod temporale etiam potest denominari ab habitudine aeterni ad ipsum, - sicut lapis, non tantum ut ideabilis sed ut exsistens, est aeternaliter scitus a Deo.
  3. Ad tertium : fieri, non determinatum per aliquid (puta quando praedicatur secundum adiacens), notat factionem simpliciter eius de quo dicitur, - ut si dicatur homo fit, notatur factio simpliciter inesse homini ; si autem praedicatur tertium adiacens, sicut homo fit albus, non notatur fieri nisi secundum aliquid eius, scilicet quod specificat ipsum. Et ita concederet forte aliquis quod Deus fit dominus notando factionem secundum quid, puta factionem secundum aliquam relationem rationis vel secundum terminationem alicuius relationis ; magis tamen conceditur quod incipit esse dominus, quia hoc non significat imperfectionem sicut fieri : nullo tamen modo conceditur, nec fieri nec incipere, absolute.
  4. Ad secundam quaestionem respondeo quod in Deo non est aliqua relatio realis ad creaturam.
  5. Cuius ratio accipitur ex perfecta simplicitate et ex perfecta necessitate Dei : quia enim Deus perfecte simplex est, nihil est in eo quod non est ipsum (secundum Augustinum XI De civitate Dei cap. 10 : Deus simplex est, quia hoc est quod habet) ; perfecta etiam necessitas eius est ex se talis, quod non variabitur eius esse, quacumque hypothesi posita - sive possibili sive impossibili - circa aliud a se, quia alia non sunt necessaria nisi secundario.
  6. Ex his sequitur quod nulla est in eo realitas quae necessario coexigat aliud a se : tale enim, necessario coexigens aliud a Deo, non esset illo coexacto non exsistente, et per consequens aliquid quod perfecte esset idem Deo, non esset, aliquo alio - quod non est necessarium ex se - non exsistente ; relatio autem realis de necessitate coexigit ad suum esse terminum illius relationis ; ergo in Deo non est relatio realis ad aliud a se.
  7. Contra istam rationem instatur : Primo, quia licet creatura non sit necessaria in esse actuali, tamen videtur quod aliud a Deo sit necessarium in esse possibili, quia ipsum possibile esse est necessarium (quod probatur ex hoc quod prius videtur aliquid possibile possibilitate eius in se, quam relatio Dei ad ipsum, nam non est potentia in aliquo nisi respectu possibilis in se ; ergo relatio ad creaturam in quantum possibilis non coexigit aliquid quod non est sub illa ratione necessarium sub qua terminat) ; relatio autem in Deo ad creaturam ut possibilem videtur esse eadem cum relatione eius ad creaturam ut actualem, per illam deductionem positam pro opinione prima ad primam quaestionem ; ergo aliqua relatio potest esse in Deo - stante necessitate eius - simpliciter ad creaturam ut possibilem, et eadem etiam cum illa quae est ad creaturam ut actualem.
  8. Item, si creatura habet esse quiditativum in quantum habet esse exemplatum (secundum unam opinionem), istud esse creaturae est necessarium ; ergo respectus ad istud, ut sic, videtur posse esse absque possibilitate in eo in quo est talis respectus.
  9. Item, si philosophi ponerent aliqua alia a Deo producta, formaliter necessaria (sicut dictum est de opinione Aristotelis et Avicennae distinctione VIII), tunc respectus ad illa posset esse idem Deo et tamen posset stare necessitas entitatis divinae, eo quod terminus illius relationis secundum illam positionem esset necessarius ; ergo tenendo positionem philosophorum, qui tamen negabant in Deo relationem realem, ista ratio iam posita (ex simplicitate et necessitate Dei) non videtur sufficiens.
  10. Item, quarto : tunc in nulla creatura magis necessaria deberet poni respectus realis ad minus necessariam, et ita in corporibus caelestibus non esset respectus realis ad generabilia et corruptibilia.
  11. Ad ista. Licet ad duo prima possit responderi quasi uno modo (ad primum per hoc quod esse possibile non sit nisi esse secundum quid, et ideo ad ipsum non sit aliqua relatio simpliciter sed secundum quid, - et ad secundum simili modo, quod esse exemplatum non est esse nisi secundum quid, et ideo habitudo ad talem terminum non esset realis), sicut nec terminus est realis, tamen potest dici una responsione generali ad omnes istas instantias, quod necessarium ex se - ut dictum est - non mutabitur secundum aliquid perfecte idem sibi, quacumque positione possibili facta circa aliud a se ; quidquid autem est in perfecte simplici, est idem sibi perfecte ; ergo necessarium ex se secundum nihil in eo potest mutari, quocumque posito circa aliud. Nihil autem aliud a Deo est ita formaliter necessarium sicut Deus, secundum quamcumque positionem, quia si poneretur aliquid aliud formaliter necessarium, non tamen sine omni dependentia ad primum necessarium, et ideo non ex se necessarium ; ergo nulla realitas in primo mutabitur propter positionem quamcumque circa aliquod tale quod non est ex se formaliter necessarium : fieret autem aliqua mutatio in aliqua realitate in primo, propter mutationem in alio a se, si aliqua realitas in ipso necessario exigeret aliquid aliud a se.
  12. Et tunc ad duas instantias, de potentiali et esse quiditativo (secundum aliquos), respondeo quod nec illud possibile est ex se necessarium in tali esse - etiam necessarium possibile - sicut Deus ex se est actus necessarius ; sic etiam nec illae quiditates sunt ex se necessariae in illo esse quiditativo, sed per participationem sunt sic necessario entes ; nec tertio, creaturae - si essent necessariae (secundum philosophos) - essent ita necessariae sicut primum, sed haberent necessitatem tantum participatam. Et ideo ponere ista non esse, non esset ita impossibile sicut aliquam realitatem in primo non esse (quia nullum istorum est ita necessarium sicut quaecumque realitas in primo est necessaria), et tamen ex positione minus impossibilis videretur sequi impossibilius ! Non ergo ad aliquod istorum, licet aliquo modo necessarium (non tamen ex se necessarium), posset esse aliqua realitas in necessario ex se.
  13. Ad quartum dico quod si aliquid magis necessarium esset etiam simplex (hoc est non compositum, nec componibile cum alia realitate non necessaria), magis necessarium esset cum non haberet respectum extra se ad minus necessarium ; sed istud suppositum est falsum, quia licet aliquod corpus caeleste poneretur in se esse necessarium, non tamen est simplex quin possit recipere aliquam realitatem non necessariam aliam a se : Deus autem, sicut non potest esse illud quod est in ordine ad aliquid non ex se necessarium, ita non potest habere aliquam realitatem in ordine ad aliquid tale, quia illa realitas esset ipsum.
  14. Ad argumenta de omnipotentia et omniscientia, et voluntate futurorum, dicetur in quaestionibus specialibus de eis.
  15. Ad illud de actione et passione : Philosophus non dicit quod illae relationes sunt reales, sed dicit quod sunt mutuae ; et in hoc praecise distinguuntur relationes in primo et secundo modo, a tertio modo relationis. Sed quidquid sit de dicto, propositio Philosophi non est de se vera quando agens est ex se necessarium et perfecte simplex, sicut dictum fuit in solvendo.

 

  1. Sed quaeres : quare ergo sunt relationes reales, quae fundantur super actionem et passionem in creaturis ?
  2. Quamvis ad hoc non oporteat dicere propter solutionem argumenti, tamen dicitur quod hoc est verum in agente naturali, quia forma quam habet - qua est activum - naturaliter inclinatur ad effectum producendum ; agens autem liberum non inclinatur naturaliter ex forma, quam habet, ad effectum, - et tunc, cum Deus sit agens libere, sequitur quod super actionem eius non fundetur relatio realis.
  3. Contra : Philosophi, concedentes Deum naturali necessitate producere res, negaverunt relationem realem eius ad ipsas ; ergo illa non est praecisa ratio.
  4. Similiter, voluntas creata videtur habere relationem realem ad suum effectum, licet sit libera.
  5. Praeterea, effectus sua entitate absoluta non necessario requirit causam proximam (posset enim eadem entitas absoluta esse a causa remota), et tamen quando producitur a causa proxima, habet relationem realem ad eam ; ergo non requiritur ad relationem realem quod natura illa absoluta, in qua fundatur, necessario inclinetur ex se ad alterum extremum.
  6. Item, similitudo duorum alborum est relatio realis in eis, et tamen unum album, praecise consideratum in quantum est fundamentum relationis, non videtur inclinari ex entitate sua (qua est fundamentum) ad alterum extremum, - maxime, summa albedo, si ponatur ad aliam albedinem summam, sicut argutum fuit contra primum argumentum suum ad istam quaestionem.
  7. Item, si ante relationem realem semper oportet ponere in fundamento inclinationem naturalem ad terminum, ergo ante relationem realem est relatio realis, quia inclinatio ad alterum est relatio realis !
  8. Ideo breviter : Non videtur necessarium ad relationem realem quod illud absolutum quod est fundamentum illius relationis, ex se inclinetur ad reliquum, sed quod ipsum sit tale quod posito termino, ad ipsum et ad terminum consequatur talis habitudo ex natura extremorum, - et tunc quod omne agens creatum tale est, quod aliquo posito effectu per ipsum, ad ipsum ut ad fundamentum et ad productum ut ad terminum consequitur habitudo eorum.
  9. Ratio autem quare relatio realis consequitur, non est nisi quia hoc est hoc et illud est illud : sicut ratio quare albedinem et albedinem - positas - consequitur relatio realis (ut similitudo), non est nisi haec albedo et illa albedo ; et quare binarium et ternarium - positos in esse - sequitur maioritas realis, non est alia ratio nisi quia hic est binarius et ille ternarius.
  10. Et tamen ratio potentialitatis in fundamento et termino potest assignari generalis causa, quare scilicet possit sequi habitudo realis : Quaecumque enim possunt esse partes alicuius totius, sunt potentialia ad formam illius totius, - et si possunt esse partes alicuius per se unius, possunt esse potentialia ad formam illam qua illud est per se unum (sicut patet de partibus corporis organici respectu animae intellectivae), et etiam, si possunt esse partes alicuius unius unitate ordinis, possunt esse potentialia ad formam illius, a qua illud totum est unum secundum ordinem ; et generaliter, patet propositio de potentialitate partium, secundum Philosophum V Metaphysicae, ubi vult quod sunt partes sicut materia, respectu totius. Omnia creata - quia limitata - nata sunt esse partes totius universi, quod est unum unitate ordinis (sicut patet XII Metaphysicae), et ideo quodlibet illorum est potentiale ad istam formam quae est ordo, ut scilicet habeat ordinem ad aliam partem : et hoc vel secundum eminentiam quae est in naturis diversis in universo, vel secundum aequalitatem (quia ordo est rerum parium dispariumque, secundum Augustinum De civitate), vel secundum actionem et passionem sive secundum causalitatem. Et ideo quodcumque agens creatum, pro ducens effectum, ita potentiale est quod ad ipsum et ad effectum productum potest consequi ordo inter ea. Non sic autem potest ad agens illimitatum et eius effectum, quia illud agens illimitatum nec est potentiale ad formam absolutam nec ad relationem, propter eius infinitatem.
  11. Per idem potest responderi ad argumentum de quantitate, quia omne creatum quantum - sive virtute sive mole - ad aliud quantum etsi ponatur posse habere relationem realem (propter hoc quod ordo, a quo est unitas universi, potest attendi inter talia quanta), tamen quanti infiniti nulla potest esse habitudo realis ad quantum finitum.
  12. Et cum confirmatur ratio per aequalitatem, quae est relatio realis in creaturis et etiam in divinis, - respondeo quod in divinis est realis quia est habitudo ex natura rei, et stat cum simplicitate et necessitate relati in se quia non refertur ad aliud quod est minus necessarium formaliter quam ipsum relatum ; in creaturis est relatio realis propter ipsam potentialitatem quantorum relatorum. Sed comparando illam quantitatem infinitam ad istam, utraque ratio destruitur, quia iam tollitur simplicitas et necessitas in uno extremo, et tollitur potentialitas et limitatio in altero.
  13. Ad aliud dico quod realitas aliquando determinat compositionem, et tunc nihil aliud est quam illud quod est vere, - sicut cum dicitur illa propositio realiter est falsa, hoc est vere est falsa. Si autem realitas accipiatur prout adverbialiter determinat praedicatum, hic Deus est dominus realiter, - licet possit negari ista, tamen potest concedi secundum quod dominus non notat relationem aliquam in Deo, sed secundum quod Deus terminat relationem realem creaturae, prout dictum est in praecedente quaestione.