Distinctio XXI — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XXI
Quaestio Unica
- Circa distinctionem vigesimam primam quaero utrum haec sit vera solus Pater est Deus.
Quod sic : Solus Deus qui est Pater, est Deus, ergo solus Pater est Deus. Antecedens patet, quia solus Deus qui est Pater, est Trinitas. Consequentia probatur per simile, quia sequitur solum animal quod est homo, currit, ergo solus homo currit.
- Item, solus Deus est Pater, ergo solus Pater est Deus.
Antecedens patet per exponentes. Consequentia probatur per conversionem exclusivae.
- Item, solus Deus est Deus, ergo solus Pater est Deus.
Consequentia probatur, tum quia Deus in antecedente stat personaliter (quia est indefinita), tum quia antecedens infert utramque exponentem consequentis.
- Quod inferat exponentem affirmativam, probatio, quia sequitur solus Deus est Deus, ergo omnis Deus est Deus, et ita Pater est Deus ; ergo sequitur affirmativa exponens consequens.
- Sequitur etiam solus Deus est Deus, ergo non alius a Deo est Deus, et ultra ergo non alius a Patre est Deus.
Probatio consequentiae : hic videtur fallacia consequentis alius a Deo, ergo alius a Patre ; ergo negative arguendo eodem ordine, erit bonum argumentum. Probatio assumpti, quia si alius a Deo inferret alium a Patre, hoc esset propter distributionem termini relationis diversitatis ; sed non distribuitur, - probatio, quia tunc esset omnis propositio falsa ubi praedicaretur relativum diversitatis de aliquo, puta quaecumque talis homo est diversus vel aliud : datur enim hic intelligi correlativum primum huius relativi et per consequens significatur quod homo sit alius ab alio, et si terminus relationis distribuatur sequitur quod sit aliud a quocumque alio, ergo aliud a se.
- Oppositum patet per Augustinum VI De Trinitate cap. 8.
- Ad quaestionem potest fieri distinctio (sicut distinguitur communiter, et bene), quod solus potest teneri categorematice vel syncategorematice. Solus enim significat idem quod non cum alio, sicut patet per Philosophum I Elenchorum. Ista autem negatioassociationis potest intelligi determinare aliquid in se sive ex natura rei, vel determinare aliquid ut est extremum compositionis in habitudine ad aliud extremum, puta negando associationem alterius ab isto in recipiendo praedicationem talis praedicati. Primo modo non admittitur in divinis hoc nomen solus, quia nihil est ibi solitarium. Secundo modo conceditur quandocumque non associatur subiecto aliquis, de quo dicatur idem praedicatum ; ita non est praedicando essentiale de personali, quia essentiale convenit alii ab illo incluso, - et ideo talis propositio negatur.
- Declaratio istorum, scilicet qualiter syncategorema disponit extremum intellectus componentis et dividentis respectu alterius extremi et quomodo differt syncategorema ab intentione secunda, et quomodo diversae determinationes syncategorematicae differant inter se, longum tractatum requireret, - sed non oportet immorari, propter aliqua magis utilia et magis necessaria.
- Probatur etiam falsitas propositionis propositae, per illam regulam in Sophismatibus : affirmativa exclusiva infert universalem affirmativam de terminis transpositis ; ergo haec solus Pater est Deus, infert istam omnis Deus, vel omnis persona divina, est Pater.
- Regula illa probatur et ex ratione exclusionis, quae videlicet notat praecisionem in illo cui additur, respectu alterius extremi, sive praecisam commensurationem, scilicet quod alterum extremum non excedat illud : et hoc notat illa universalis affirmativa de terminis transpositis, et maxime in terminis communibus, ubi potest utrumque extremum accipi universaliter.
- Probatur etiam logice per unam propositionem, quae exprimit totum intellectum exclusivae : ista enim tantum homo est risibilis licet communiter ponatur habere duas exponentes, sufficienter tamen exponitur per istam nullus non homo est risibilis ; ex qua sequitur nullum risibile est non homo (per conversionem), et ultra ergo nullum risibile non est homo (per illud II Perihermeneias ex negativa de praedicato infinito, sequitur affirmativa de praedicato finito et negativa de praedicato negato, - quod probatur per primum principium de quolibet affirmatio etc., et hoc in praedicatis simplicibus, quia negando illam consequentiam negarentur utraque opposita ab eodem), et ultra ergo omne risibile per aequipollentiam, - ergo a primo etc.
- Hic aliqui instant quod uno relativo incluso aliud non excludatur, quia unum est de intellectu alterius, quia posita se ponunt etc. et sunt etiam simul natura.
- Sed hoc est contra intentionem Philosophi I Physicorum, arguentem ibi : Si tantum principium est, ergo principiatum non est. Ergo correlativum non est de intellectu relativi sicut aliquid eius puta sicut pars essentialis vel integralis, sed sicut aliquid ad quod determinatur eius intellectus, - et tale est sufficienter diversum ab incluso, quanta diversitas requiritur ad hoc quod ipsum excludatur.
- Ad primum argumentum. Antecedens distinguitur secundum compositionem et divisionem, sicut illa omnis homo qui est albus, currit. Sensus compositionis falsus est, quia ibi Deus determinatur ad standum pro Patre, per illam implicationem qui est Pater, sicut determinatur homo ad standum pro homine albo in sensu compositionis, ibi homo qui est albus, - et tunc consequentia tenet. Sensus divisionis verus est, quia tunc enuntiantur duo praedicata de eodem subiecto, de quo ambo sunt vera, scilicet de Deo esse Patrem et esse Deum (quasi enuntiarentur illa duo in duabus propositionibus categoricis, copulatis sibi invicem, quarum neutra specificaret alteram), et tunc consequentia non valet ab inferiore ad superius cum exclusione.
- Et si obicias quod similis consequentia tenet in creaturis in sensu divisionis, respondeo : Si commune idem - numeratum - possit competere pluribus inferioribus, non tenet illa consequentia in sensu divisionis : tenet enim praecise quod illud animal quod est rationale dividendo, non est aliud ab animali quod est rationale in componendo ; in proposito autem ista ratio non tenet, quia ille idem Deus qui est Pater in sensu compositionis, est Filius qui distinguitur a Patre, et ita Deus qui est Pater in sensu divisionis, potest dici vere de aliquo de quo non dicitur in sensu compositionis ; non sic autem est de animali quod est homo, quia illud in sensu divisionis de nullo vere praedicatur de quo non vere praedicatur idem in sensu compositionis (nec e converso), et ideo ibi praedicatur indifferenter, - non sic hic.
- Tamen sicut antecedens secundum compositionem et divisionem, distinguunt etiam aliqui principalem propositionem, quasi ista solus Pater est Deus possit habere sensum compositionis falsum et sensum divisionis verum, - adducentes illud Prisciani II Constructionum : Inter exigens et exactum cadit qui est medium.
- Sed istud nec est logice dictum, nec grammatice. Non logice, quia tunc non posset aliquid contrahi vel determinari per aliquam contractionem vel determinationem : quantumcumque enim immediate adderetur alicui determinatio categorematica vel syncategorematica (ut homo albus currit vel omnis homo albus currit), adhuc restaret distinguere sicut hic, in sensu compositionis et divisionis, et in utroque sensu restaret ulterius distinguere, et sic in infinitum, - nec posset aliquis sensus determinate concipi vel exprimi. Nec docuit Philosophus in talibus multiplicitatem secundum compositionem et divisionem, sed tantum in illis ubi eadem materialia composita et divisa diversum sensum faciunt ; ista autem materialia omnis homo currit - composita et divisa - nullum alium sensum faciunt, nec possunt dividi, quia syncategorema tantum consignificat cum categorematico ; secus est hic iste videt nunc me currere, componendo nunc adverbium cum verbo praecedente vel sequente. Nec etiam est dictum grammatice, quia exigens et exactum dicuntur constructibilia talia quorum alterum dicitur a Prisciano regere alterum ex vi aliqua ; non est autem syncategorematicum constructibile respectu categorematici, quasi unum regat aliud ex aliqua vi, et ideo licet hic cadat implicatio media cappa Socratis hoc est cappa quae est Socratis, non tamen hic homo albus et omnis homo.
- Ad secundum dico quod illa non est conversio, nec illa consequentia tenet, sed est fallacia consequentis, quia - sicut probatum est in solutione quaestionis - exclusiva est convertibilis cum universali affirmativa de terminis transpositis ; ergo inferre exclusivam ex exclusiva de terminis transpositis, aequivalet illationi universalis affirmativae ex universali affirmativa de terminis transpositis : in tali autem illatione universalis ex universali est fallacia consequentis, ut hic omnis homo est animal, ergo omne animal est homo, a superiore ad inferius affirmando.
- Ita est in proposito. Et probatur, quia semper - ex vi sermonis - proceditur ab inferiore ad superius cum distributione : praedicatum enim universalis affirmativae non notatur esse convertibile, sed stat quasi sit superius ad subiectum ; ergo ex distributione subiecti universalis talis non sequitur distributio praedicati respectu eiusdem, nec potest sequi distributio praedicati respectu inferioris ad aliquid, si non sequatur distributio praedicati respectu superioris ad illud. Arguendo ergo sic omne b est a, ergo omne a est b est fallacia consequentis, quia ex distributione eius quod notatur esse inferius, non sequitur distributio superioris (et hoc respectu praedicati quod notabatur esse inferius ad praedicatum superius), sed est fallacia consequentis, sicut si argueretur omnis homo est animal, ergo omne animal est Socrates.
- Sed cum probatur illa consequentia per conversionem propositionis exclusivae, respondeo : Non omnis illatio in terminis transpositis est conversio, quae videlicet notat tantam unionem extremorum conversam quanta potest haberi virtute primae ; unde universalis negativa non convertitur in particularem negativam in terminis transpositis, licet inferat eam.
- Ad propositum dico quod illa de terminis transpositis, quae tantum capit de intellectu exclusivae affirmativae quantum aliqua potest capere de terminis transpositis, est universalis affirmativa, sicut probatum est in secunda ratione ad principalem solutionem ; ergo talis affirmativa exclusiva convertitur in universalem affirmativam, et pari ratione e converso, universalis affirmativa in exclusivam affirmativam.
- Et si obicias ergo Aristoteles male docuit et insufficienter conversiones, non docendo universalem affirmativam esse convertendam in exclusivam affirmativam, respondeo : conversiones docuit propter perficiendam imperfectionem imperfectorum syllogismorum : non autem exclusiva alium locum teneret in perficiendo syllogismum imperfectum, quam aliqua indefinita non exclusiva, quia non aliam conclusionem inferret quam prius inferebatur in syllogismo imperfecto ; et ideo bene et sufficienter docuit conversiones, quatenus necessarium ibi fuit ad propositum suum.
- Ad tertium dico quod ex negativa exponente antecedens non sequitur negativa exponens consequens.
- Cum probatur quia non sequitur alius a Deo, ergo alius a Patre, nego, quia illa consequentia est bona.
- Et cum ulterius probatur quod terminus huius alietatis non distribuitur, quia tunc esset incompossibilitas enuntiandi tale relativum de aliquo, respondeo quod in omnibus relativis aequiparantiae commune secundum se acceptum - ut commune est non refertur, quia, ex quo ut commune est, abstrahitur ab omnibus relatis sive terminis relationum, et relatio realis non est nisi distincti ad distinctum ; si ut sic referretur, oporteret ibi dare terminum sic relatum distinctum, et ideo non referretur ad aliquid eiusdem rationis cum relato, sed referretur ad aliquid alterius rationis. Refertur ergo tale relativum tantum pro suo inferiore, sicut simile non refertur pro simili in communi ad simile, sed pro aliquo inferiore, quod potest distingui a simili ad quod refertur ; ita etiam est de differente : non enim refertur ad differens in communi, tamquam ad primum correlativum (quasi essent duo extrema prima relationis et utrumque communissimum ad omne differens), sed differens est differens ab hoc differente.
- Et si obicias quod relativum dat primo intelligere suum correlativum commune, respondeo : Non est correlativum eius ut commune nisi ipsum ut sumptum pro aliquo inferiore, pro quo distingui potest a relato. Exemplum huius est in rebus, (quia si tota natura ignis esset in uno individuo, illud individuum non posset generare quia si sic, tunc generaret alium ignem in quo esset tota natura ignis, et essent quasi duae species ignis, quod est impossibile), et tamen nunc in uno individuo natura est ratio generandi, quia habet unitatem sufficientem pro principio activo et distinctionem sufficientem. Ita hic : similitudo bene est ratio alicui referendi vel terminandi relationem, sed nec refertur nec terminat nisi accipiatur pro distincto in quo sit, ita quod nec unitas nec distinctio est per accidens sed utrumque per se respectu talis relationis, sicut dictum est in quaestione De circumincessione ; non enim sequitur non alius a Deo, ergo non alius a Patre (sed affirmative est consequentia bona ratione distributionis termini huius relationis), propter negationem inclusam in ratione alietatis.
- Ad aliam probationem, cum dicitur solus Deus, ergo solus Pater vel solus Filius, respondetur quod subiectum exclusivae potest comparari ad exclusionem vel ad praedicatum : primo modo habet suppositionem simplicem, quia exclusio fit ab eo ratione significati ; secundo modo habet suppositionem personalem quia praedicatum attribuitur sibi pro supposito.
- Contra istud : unum extremum in uno actu componendi et dividendi habet unam rationem secundum quam accipitur respectu alterius extremi, quia diversae rationes accipiendi idem extremum respectu eiusdem non videntur stare cum unitate actus componendi.
- Et si dicatur quod respectu exclusionis supponet sub una ratione, et ut accipitur sub exclusione respectu praedicati supponet sub alia ratione, - contra : subiectum non supponit respectu suae dispositionis, sed respectu praedicati, et ita praecise habet illam suppositionem quam intelligitur habere respectu praedicati ut accipitur sub sua dispositione.
- Ideo dico aliter quod subiectum exclusivae affirmativae supponit confuse tantum, sicut praedicatum universalis affirmativae (quod probatur ex convertibilitate earum et quia respectu eiusdem extremi, stantis eodem modo, distributive arguere ex parte alterius a confusa ad distributivam, est figura dictionis), et sub termino sic stante - scilicet confuse tantum - non licet descendere.
- Posset tamen in proposito dici aliter quam in creaturis, quod videlicet Deus sub exclusione stat pro hoc Deo, qui communis est tribus personis (quae responsio tacta est distinctione IV), pro quo stet ibi subiectum Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus ; et posset etiam valere distinctione XXX, quod sit illud subiectum cui primo convenit agere respectu creaturarum (quia hic Deus, ut est hac deitate Deus, non intelligendo aliquam proprietatem personalem), licet omne praedicatum quod verum est de hoc praedicato, verum sit de Patre per se, sed non de solo Patre sed de Filio et Spiritu Sancto.
