Distinctio V — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO V
1. Circa distinctionem quintam quaero primo utrum essentia divina generet vel generetur. Quod sic : Per Augustinum VII De Trinitate cap. 4 : Idem dici accipiamus cum dicitur Verbum ac si dicatur 'nata Sapientia', ut in uno eorum, quod est 'nata', et Verbum et Filius accipiatur et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia divina, quae ad se dicitur, - at in altero, quod est 'Sapientia', demonstretur essentia ac per hoc ad se dicitur. Ergo expresse vult quod Sapientia ut Sapientia est et ad se dicitur, dicatur nata ut 'nata' est proprium Filii.
2 Item, Richardus VI De Trinitate cap. 22 videtur expresse loqui contra Magistrum Sententiarum : Multi - inquit temporibus nostris surrexere, qui non audent dicere substantiam genitam, quin semper potius (quod est periculosius et contra sanctorum auctoritates) audent negare et modis omnibus improbare quod substantia gignat substantiam. Pertinaciter negant, quod omnes sancti affirmant. Ad illud quod ipsi dicunt, auctoritatem invenire non possunt, - ad hoc quod dicimus, auctoritates multas ipsi etiam adducunt, in morem Goliae etc. Et quia Magister exponit illas auctoritates quas adducit contra se, de eo subdit Richardus : 'Bene', inquiunt, 'dicunt Patres quod substantia substantiam gignit, nostra expositio contendit quod credamus quod substantia substantiam non gignit' : - fidelis 'expositio', et omni laude digna, quia hoc quod omnes Patres clamant contendunt falsum esse, et quod nemo sanctorum asserit contendunt esse verum. Haec ille.
Videtur deridere Magistrum, qui exponit quasi contra intentionem Patrum auctoritates quas adducit contra se, et asserit - ut videtur - oppositum illius quod tenet Magister esse verum et de intentione Patrum.
3. Item, per rationem : essentia communicatur, ergo producitur. Antecedens patet per Augustinum XV De Trinitate cap. 26 : Essentiam praestat Filio sine initio generatio. Probatio consequentiae : tum quia communicare et communicari sunt relative opposita, et non dicunt nisi relationem originis (non enim dicunt relationes communes, ut patet ; ergo dicunt relationes originis oppositas ; ergo idem sunt quod producere et produci) ; tum quia si sint aliquae duae correlationes, si unum extremum unius sit idem uni extremo alterius, et reliquum reliquo. Exemplum : si a et b essent correlativa et c et d correlativa, si a et c sunt idem, b et d sunt idem, - probatio, quia alioquin idem diceretur ad plura correlativa, sicut a, quod idem est cum ipso c, diceretur correlative ad b et d, quae per te sunt diversa ; et haec est una combinatio relativorum huiusmodi, 'producens' et 'productum', et alia 'communicans' et 'communicatum' : sed 'producens' et 'communicans' idem sunt, ergo et extrema eis correspondentia idem sunt.
4. Item, per argumenta logicalia : Quando praedicatum praedicatur per se de subiecto, potest supponere pro eo, - patet in superioribus de inferioribus ; essentia praedicatur per se de Patre, 'Pater est essentia' ; ergo etc.
Probatio minoris, quia non per accidens, quia nec unum accidit reliquo, nec ambo tertio : et isti sunt duo modi unitatis per accidens, qui ponuntur V Metaphysicae cap. De uno.
5. Item, essentia est pater Filii, ergo essentia generat. Probatio antecedentis, per conversionem : pater Filii est essentia ; ergo essentia est pater Filii.
Probatio consequentiae : essentia est pater Filii, ergo Filius est filius essentiae ; probatio huius consequentiae, quia in relativis est consequentia mutua : a est pater b, ergo b est filius a ; ergo si essentia est pater alicuius, ille est filius essentiae.
6. Item, genitum in quantum genitum est aliquid, quia non est nihil, et inter nihil et aliquid non est medium ; sed nihil in divinis est aliquid nisi sit essentia, ergo Filius in quantum genitus est essentia ; ergo essentia generatur.
7. Contra est Magister in littera.
8. In ista quaestione erravit abbas Ioachim, cuius est ratio recitata Extra, De summa Trinitate et fide catholica, Damnamus etc. Dixit enim magistrum Petrum esse haereticum, quia dixit rem esse in divinis quae nec producit nec producitur. Ex hoc enim intulit Ioachim, innuens quod Petrus posuerit quaternitatem in divinis : posuit enim tres res in divinis, rem generantem et rem genitam et rem spiratam, - et posuit rem nec generantem nec genitam nec spiratam ; igitur quattuor res.
9. Hoc igitur inconveniens quod sequi videbatur vitando, ponit Ioachim quod nulla una res est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sed tantum dixit illas personas esse unam rem sicut multi fideles dicuntur 'una Ecclesia', propter unam fidem et caritatem ; et istud probavit per illud Salvatoris (in Ioan.), orantis Patrem pro suis fidelibus : ut sint unum - inquit - sicut et nos. Intulit ergo Ioachim : cum fideles non sint unum unitate naturae, ergo nec Filius est una res cum Patre.
10. Istud secundum in opinione Ioachim est haereticum, scilicet quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus non sint aliqua una res, quia sicut arguitur cap. praeallegato, 'Pater gignendo dedit essentiam suam Filio' (nullam enim aliam potuit dare qua Filius esset Deus), et simili ratione ambo dederunt essentiam suam Spiritui Sancto : 'non enim erat illa communicatio partis essentiae, quia essentia est simplex et indivisibilis, - ergo totius essentiae ; ergo tota eadem essentia, quae est in Patre, est in Filio et in Spiritu Sancto, et propter simplicitatem divinam quaelibet persona est illa res, et omnes tres personae sunt illa res'.
11. Quod autem arguit de Evangelio, solvitur ibi, nam 'Salvator intelligit in oratione sua quod sui fideles sint unum unitate sibi proportionali, sicut Pater et Filius sunt unum unitate sibi proportionali, - hoc est, sicut Pater et Filius sunt unum unitate caritatis, quae est natura eorum, ita fideles sunt unum caritate participata'. - Et ista expositio probatur ibi per simile dictum Salvatoris (Matth. 5), dicentis discipulis suis : Estote perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est, scilicet essentiali bonitate ; ubi non monuit quod simus ex nobis perfecti, naturaliter, sicut Pater caelestis est perfectus ex se naturaliter, naturalitate sibi competente essentialiter, sed ut essemus perfecti perfectione nobis competente, scilicet gratiae et virtutum.
12. Quantum tamen ad primum articulum, in quo Ioachim dixit magistrum Petrum esse haereticum, contradicit sibi Papa : Nos autem, sacro approbante Concilio, credimus et confitemur cum Petro, quod scilicet una summa res est essentia vel natura divina, quae nec generat nec generatur ; nec tamen sequitur quod sit quaternitas, quia illae tres res - Pater et Filius et Spiritus Sanctus - sunt una illa res. Quaternitas autem esse non posset nisi esset quartum, realiter distinctum a primis tribus.
13. Pro ista ergo opinione, sic sollemniter approbata, adducitur talis ratio : res generans generat aliquam rem, et realiter distinctam, quia nulla res se ipsam gignit ut sit, I De Trinitate l ; essentia autem in divinis est penitus indistincta ; ergo nec generans nec generata, quia qua ratione generans, et generata.
14. Ad hoc reducuntur rationes Magistri in littera quia essentia 'referretur ad se' et 'distingueretur a se' ; tertia autem ratio est quod Pater esset formaliter eo quo generat, quia est formaliter ipsa essentia quae est in Filio, propter indistinctionem ipsius essentiae, - et si ipsam generaret, non esset ea formaliter, quia illa esset distincta ab eo et posterior origine.
15. Additur etiam alia ratio, quia in creaturis forma non generat nec generatur, sed compositum ; deitas autem se habet quasi forma in persona ; ergo ipsa nec generat nec generatur. Ista ratio minorem habet evidentiam hic quam in creaturis, quia ibi forma non est aliquid per se exsistens ut possit esse operans ; hic autem deitas, non cointelligendo proprietates personales, est de se ens in actu.
16. Tamen confirmatur ratio, quia operatio quae necessario est distincti operantis, non potest esse eius quod hic est ut forma, quia ipsa per se est indistincta in tribus ; talis autem operatio est personalis, ut generare. Haec quantum ad realitatem huius quaestionis dicta sint.
17. Sed loquendo de logica, quare non potest haec esse vera 'essentia generat' ut essentia supponat ibi pro persona, sicut ista est vera 'Deus generat' quia Deus supponit pro Patre, - et tamen Deus non distinguitur a se, nec Deus est formaliter is qui generatur licet Deus generet Deum ?
18. Respondeo, et facio ad propositum talem rationem : quandocumque subiectum est abstractum ultimata abstractione et praedicatum ex ratione sua non potest praedicari nisi formaliter, non potest propositio esse vera de talibus terminis nisi sit per se primo modo ; subiectum hic, scilicet deitas sive essentia divina, est abstractum ultimata abstractione, et praedicatum, scilicet generans, de ratione sua non potest praedicari nisi formaliter ; ergo propositio non posset esse vera nisi per se primo modo : sic autem non est vera, quia praedicatum non est de per se intellectu subiecti omne enim quod dicitur ad aliquid, est aliquid praeter relationem (VII De Trinitate 2), ita quod relatio non est intra conceptum illius absoluti.
19. Huius syllogismi maiorem declaro sic : In substantiis, quamvis in eadem realiter - etiam quamvis simplici - possint esse perfectiones multae substantiales formaliter distinctae et ibi una formalis ratio possit abstrahi ab alia remanente adhuc concretione utriusque formalitatis ad sua propria supposita (verbi gratia, licet haec sit vera 'substantia intellectiva est volitiva' - ubi est praedicatio concretiva perfectionis unius substantialis de alia - tamen haec negatur 'intellectus est voluntas', quia ista significant perfectiones illas ut abstractas a se invicem, et hoc secundum proprias formalitates earum ; tamen adhuc ista sic abstracta concernunt propria supposita, quia hic 'intellectus' est intellectus), accipiendo tamen substantiam sive simplicem sive compositam praecise secundum unam rationem formalem quiditativam, a$ tantum est abstractio a supposito propriae naturae communiter, quia non sunt natae concernere aliquid alterius naturae ; ideo prima ista abstractio est maxima. Abstrahendo enim naturam humanam a suppositis quae sunt vere illius naturae - sicut abstrahitur cum concipitur humanitas - non remanet ulterius alia abstractio : et istud ut sic conceptum, est praecise ipsummet, quia cuilibet alii extraneum, - sicut dicit Avicenna V Metaphysicae, quod 'equinitas est tantum equinitas' et nihil aliud.
20. Sed in accidentibus, quanto plura possunt concernere, tanto plures possunt fieri abstractiones. Concernunt quidem accidentia supposita alterius naturae, et licet ab ipsis abstrahantur, tamen concernunt individua propriae naturae, - sicut album concernit lignum, et licet ab hoc abstrahatur albedo, tamen adhuc concernit hanc albedinem et illam. quae sunt individua sua. - Sed ulterius est abstractio quiditatis a supposito qualis dicta est fieri in substantiis, et illam circumloquimur per hoc quod dicimus quiditas albedinis - et illa non concernit aliquod subiectum nec eiusdem naturae nec alterius.
21. In relationibus etiam, quae plura concernunt, adhuc plures possunt esse abstractiones : concernit enim relatio suum proprium individuum et fundamentum et subiectum, - et licet abstrahatur a posteriore, non tamen a priore. Exemplum. Hoc concretum quod est 'causa', dicitur de igne, qui generat calorem in ligno. - Sed abstrahendo a subiecto, remanet adhuc concretio ad fundamentum, puta si dicatur 'potentia causandi' ; calor enim est potentia causandi calorem, non tamen ignis est potentia causandi illum.
Adhuc potest fieri ulterior abstractio ad proprium genus, puta si dicatur 'causalitas', et tunc nec ignis nec calor recipit praedicationem ipsius : tamen haec causalitas est 'causalitas quae est ultima abstractio qualis est in substantiis' per hoc quod dicimus 'quiditas causalitatis', et haec de nullo alio praedicatur.
22. Ex istis monstratis vel narratis apparet quae sit ultima abstractio, quia 'quiditatis absolutissimae, sumptae ab omni eo quod est quomodocumque extra rationem quiditatis', - et ex hoc apparet primus terminus maioris.
23. Circa alium terminum maioris, scilicet quod praedicatum 'de quocumque praedicatur, de necessitate formaliter praedicatur', notandum est quod substantiva possunt dupliciter praedicari in divinis, quandoque formaliter et quandoque per identitatem ; sed adiectiva si praedicantur, de necessitate formaliter praedicantur, et hoc quia sunt adiectiva, - nam ex hoc quod adiectiva sunt, significant formam per modum informantis : et ideo denominative dicuntur de subiecto, et per consequens per modum informantis subiectum, et ita de ipso formaliter dicuntur ; talia sunt non tantum nomina adiectiva sed omnia participia et verba.
24. His intellectis patet ista maior assumpta, quod 'quando aliquid est abstractum ultimata abstractione - ita quod est abstractum ab omni quod est extra rationem eius - et praedicatum non praedicatur de aliquo nisi formaliter, non est unio vera talium extremorum nisi sit formalis et per se primo modo'. Quia istud praedicatum praecise natum est praedicari formaliter, ideo non potest salvari veritas propter identitatem tantum, - et quia subiectum est summa abstractione abstractum, non potest stare pro aliquo qualitercumque alio a se sed praecise pro se formaliter, et ideo oporteret quod sua ratio praecise formaliter esset idem illi praedicato, quod non posset esse nisi illa ratio praecise includeret illud praedicatum : patet ergo illa maior. - Patet etiam minor, quod talia non sunt ista extrema 'essentia generat' vel 'deitas generat', quia 'deitas' est quid abstractum, summa abstractione ; 'generat' autem est verbum, ideo non potest praedicari nisi formaliter.
25. Ad argumenta in oppositum.
Ad primam auctoritatem Augustini - distinctione 21 cap. 2 'sermo auctoritatis occurrit' Magister respondet distinctione 28 cap. 6, quod Sapientia stat pro hypostasi ; 'demonstratur essentia', scilicet demonstratur quod Filius sit essentia, quia nomen essentiale stans pro persona. Ratio huius dicitur : a$ sapientia licet abstrahatur a sapiente, quod est operans, tamen adhuc significat potentiam operativam vel principium operativum, et ideo non abstrahitur summa abstractione, quia potentia operativa aliquo modo concernit aliquid ; et propter talem concretionem aliqualem aliqualiter conceditur quod Sapientia est nata, nullo autem modo quod essentia sit nata. Quod autem Augustinus dicit aliquando Filium esse essentiam de essentia, hoc exponitur in sequenti quaestione 'quia hoc non probat essentiam esse genitam vel generantem sed esse illud de quo Filius generetur'.
26. Ad dictum Richardi. Si intendit reprehendere Magistrum ibi, sicut ex verbis eius apparet, - cum doctrina Magistri, et praecipue ista, authenticetur per concilium generale in capitulo praeallegato, nego Richardum tenendo Magistrum . Et quod dicit Magistrum multas auctoritates adducere contra se, Magister bene exponit eas, sicut patebit in sequenti quaestione ; non autem nullam habet pro se auctoritatem, sed habet illam universalis Ecclesiae in capitulo praeallegato, quae maxima est, quia dicit Augustinus Contra epistolam Fundamenti : Evangelio non crederem nisi Ecclesiae crederem catholicae, - quae Ecclesia sicut decrevit qui sunt libri habendi in auctoritatem in canone Bibliae, ita etiam decrevit qui libri habendi sunt authentici in libris doctorum, sicut patet in canone, et post illam auctoritatem canonis non invenitur in Corpore iuris scriptum aliquod ita authenticum sicut magistri Petri in capitulo praeallegato.
27. Ad rationem illam de 'communicare' dico quod productio habet productum pro termino suo primo, et dico hic 'primum terminum' terminum adaequatum ; et hoc modo dicit Philosophus VII Metaphysicae quod compositum primo generatur, quia est quod primo habet esse per productionem, hoc est adaequatum.
28. In composito tamen forma est formalis terminus generationis, non autem terminus per accidens, - sicut apparet per Philosophum II Physicorum, ubi probat formam esse naturam per hoc quod 'generatio est naturalis quia est via in naturam, est autem via in formam, ergo etc.',- quae ratio nulla esset si forma tantum esset terminus per accidens generationis. Et in eodem etiam vult quod forma et finis coincidunt in idem, quod non est verum de fine geniti, sed generationis. Forma igitur vere est finis generationis.
29. Ipsum ergo generans unam habet habitudinem ad primum terminum - qui dicitur productus vel genitus - et aliam habet habitudinem ad formalem terminum. Et in creaturis utraque habitudo realis est, quia utraque habitudo habet terminos realiter distinctos et realis dependentia est utriusque producti ad ipsum producens. In proposito autem producens ad productum primum habet relationem realem, quia distinctionem realem et realem originem, ad terminum autem formalem in producto non habet relationem realem, quia non distinctionem realem, sine qua non est relatio realis. 'Producere' ergo in divinis dicit relationem realem, 'communicare autem dicit relationem originis et quasi rationis, concomitantem illam realem ; exemplum huius de principio 'quo' : in creaturis refertur realiter ad productum, sicut 'quod' (ad idem enim genus causae pertinet ars et aedificator, V Metaphysicae), sed hic 'quo', quia non distinctum, non habet relationem realem ad productum (distinctione 7), - ita nec e converso, terminus formalis ad producens.
30. Cum ergo dicit quod istae sunt relationes oppositae, communicare et communicari, - dico quod sunt relationes rationis, oppositae secundum proprias rationes suas, licet necessario concomitentur aliquas relationes reales oppositas, scilicet producere et produci ; sed tamen non sunt istae et illae eorumdem relativorum formaliter.
31. Per idem ad secundum, quod nullum extremum unius correlationis est idem formaliter cum extremo aliquo alterius. Communicans enim et producens licet concurrant in eodem supposito (quia natura dicitur proprie communicans se sicut dicitur communicata), tamen communicans non dicit formaliter eandem relationem quam dicit producens ut producens, - communicari autem et produci nec eandem dicunt, nec idem primo denominant.
32. Ad illa argumenta logicalia. Cum primo arguitur de praedicatione 'per se', dico quod essentia non praedicatur 'primo modo per se' de Patre, neque formaliter. - Cum probas 'quia non per accidens', dico quod sicut in creaturis, non omnis praedicatio est 'per se' vel 'per accidens', accipiendo accidens proprie, ut quando accidens praedicatur de subiecto : non enim genus praedicatur per se de differentia, nec sic per accidens, - quia neutrum neutri accidit, sed est ibi medium extraneum sive inferius, contrahens aliud, quod inferius potest dici 'accidentale' superiori, id est extraneum, sed non proprie 'accidens' ; in divinis autem non omnia sunt eadem 'per se', id est formaliter, nec tamen est aliquid alicuius 'per accidens' proprie, sed aliquid est idem alicui absoluta identitate, absque formali identitate, - et ita est in proposito.
33. Ad aliud dico quod ista 'pater est essentia' potest distingui, quia 'pater' potest sumi adiective vel substantive. Secundo modo significat personam cuius est paternitas, et concedo eam esse veram per identitatem, quia substantivum potest praedicari de aliquo per identitatem. Primo modo significat ipsam proprietatem denominative, et hoc modo Magister exponit distinctione 27 quod idem est patrem esse et genuisse ; hoc modo ista est falsa 'essentia est pater', quia significat patrem formaliter praedicari desubiecto.
34. Quando ergo arguis de subiecto et passione, dico quod quando passio potest praedicari praedicatione eiusdem rationis cum illa qua praedicatur subiectum, potest ex subiecto inferri passio quando habet similem modum praedicandi, - quando vero non, non. Hic subiectum - si sit subiectum - potest praedicari per identitatem, passio - si est passio - non potest, sed tantum formaliter, quia est adiectivum.
35. Ad aliud, 'essentia est pater Filii' : Quidam doctor repetit opiniones aliorum, primam magistri Alexandri (in I parte Summae distinctione 20, in responsione ad quintum argumentum), qui distinxit illam 'essentia est pater Filii' sicut iam distincta est illa praecedens, scilicet 'essentia est pater', - quod 'pater' potest sumi adiective vel substantive, et primo modo dicit eam esse falsam et consequentiam non valere, - secundo modo veram. Aliam magistri Praepositini, qui dicit eam simpliciter veram, ad quod habet Praepositinus duas rationes,- unam per conversionem (quia si convertens est vera, conversa erit simpliciter vera) : haec est vera 'pater Filii est essentia', ergo essentia est pater Filii ; aliam, quia haec est simpliciter vera 'essentia est pater' : aut ergo alicuius, aut nullius ; si nullius, ergo omnino non est pater, - si alicuius, et non nisi Filii, ergo essentia est pater Filii.
36. Contra magistrum Alexandrum - immo contra utrumque - arguit sic et probat quod (ly 'pater' tantum tenetur adiective, quoniam nomina quae imponuntur a potentia activa et passiva (ut sunt magister et discipulus, pater et filius, aedificator, etc.) sunt tantum significantia adiective, et hoc ex respectu quem habent ad aliud, quod respicit potentia a qua imponuntur. Sed quandocumque aliquid habet rationem adiectivi vel adiacentis ex respectu ad aliud, quanto magis est determinatus respectus eius tanto magis habet rationem adiacentis vel adiectivi, et tanto minus quanto magis indeterminatus, - sicut patet de respectu modi infinitivi, quem grammatici dicunt habere vel dicere infinitam inclinationem ad suppositum et magis posse supponere quam alios modos, quia alii etiam finitam habent inclinationem ad suppositum, iste vero habet infinitam ; infinitivus vero et adiectivum in neutro genere potius substantivantur quam in masculino vel feminino. Ergo cum 'pater Filii' habeat finitam et expressam habitudinem - non sic autem cum per se ponitur ly 'pater' - ideo licet posset teneri substantive, dicendo 'essentia est pater', non tamen nisi adiective, dicendo 'essentia est pater Filii', et sic simpliciter est falsa ista 'essentia est pater Filii'.
37. Patet etiam quod non valet primum argumentum Praepositini, 'pater Filii est essentia, ergo essentia est pater Filii', per conversionem, quia sic convertere debet : 'ergo aliquid quod est essentia, est pater Filii' ; sicut ista 'individuum est homo', non sic convertitur 'ergo homo est individuum', sed sic 'ergo aliquid quod est homo, est individuum'.
Similiter secunda ratio non valet. Cum arguitur 'essentia est pater, ergo aut alicuius aut nullius', - dicendum quod non sequitur, propter fallaciam figurae dictionis (quia statim cum additur 'alicuius aut nullius' aliter copulat quam prius supponebat), et dicendum est quod nullius est pater, id est non alicuius est pater : et non sequitur ex hoc quod non sit pater, propter fallaciam figurae dictionis, sed tantum sequitur 'ergo non convenit ei proprietas paternitatis'.
38. Ideo respondet tertio modo, quod haec est simpliciter falsa 'essentia est pater Filii', propter rationem praemissam, quia ly 'pater' ibi tantum tenetur adiective.
39. Contra modum eius dicendi arguo sic : Quod includitur essentialiter in conceptu alicuius sicut pars conceptus, non potest ab eo excludi sub quocumque modo concipiatur, quia si sub aliquo modo concipiatur et illud non includatur, tunc ille modus repugnat rationi conceptus qui concipitur. Cum igitur in conceptu relativi, ex hoc quod conceptus relativus - non ut hoc modo conceptus - necessario includatur correlativum eius ut terminus est (quia non potest esse nec intelligi sine eo, sicut nec sine termino), ergo quocumque modo concipitur, sive adiective sive substantive, semper includetur correlativum ut terminus, et ita nullo modo potest intelligi ut absolutum ; confirmatur de filiatione.
40. Item, tunc ista esset incongrua 'pater Filii est essentia', et adiectivum non substantivatum non supponit congrue. Ibi quippe in subiecto determinatur pater per Filium, ad quem habet determinatum respectum.
41. Ideo teneo opinionem Alexandri, distinguendo sicut ipse distinguit, quod substantive est vera, adiective falsa.
42. Ad rationes Praepositini : dico quod conversa vera est substantive, - adiective incongrua, quia masculinum non potest substantivari ; ad secundam rationem eius dico quod essentia est pater, et alicuius, - et concedo etiam quod Filii.
43. Sed cum arguitur in ratione principali 'si essentia est pater Filii, ergo Filius est filius essentiae', nego consequentiam. Cum probatur per illam 'consequentiam mutuam' in relativis, dico quod illa consequentia mutua tenet in illis relativis quae sunt primo relativa ; tenet etiam in his quae referuntur per relationes, si tamen dicantur formaliter relationes de eis, - sicut si formaliter Socrates est pater Platonis, e converso, formaliter Plato est filius Socratis. In his autem quae non referuntur primo nec etiam denominantur formaliter ab ipsis relationibus, sed relatio praedicatur de altero eorum per identitatem, non valet illa consequentia, quia ibi in consequente plus signatur quam in antecedente ; in antecedente enim notatur identitas relationis ad aliquid de quo dicitur, sed in consequente signaretur illud aliud referri ad istud formaliter : cum enim diceretur 'Filius est filius essentiae', ex vi constructionis signaretur essentiam esse proprium correlativum eius quod est Filius, et ita Filium formaliter esse filium essentiae ; antecedens autem non signat relationem paternitatis formaliter convenire essentiae, sed tantum per identitatem.
44. Ad ultimum dico : cum accipis 'genitum in quantum genitum, est aliquid', nego. Et cum dicis 'non est nihil', dico (ut saepe praedictum est) : inter contradictoria est medium cum 'in quantum', ita quod neutrum inest cum 'in quantum', sicut homo neque 'in quantum homo' est albus, neque 'in quantum homo' est non albus ; tamen non sunt duo contradictoria complexa simul falsa : illa enim contradictoria est vera, 'homo non in quantum homo, est albus' ; ita hic, 'genitum non in quantum genitum, est aliquid', quia ratio gignitionis non est formalis ratio inhaerentiae praedicati, licet genitum - formaliter in se sumptum - sit per identitatem essentia.
45. Quid ergo dicetur de 'genito in quantum genitum'? - Potest concedi quod 'genitum in quantum genitum' est persona, vel subsistens, sed non sequitur ulterius 'ergo in quantum genitum, est aliquid', accipiendo aliquid pro essentia, - propter non identitatem formalem rationis personalis cum essentia, etc.
46. Secundo quaeritur de secunda parte distinctionis quintae, utrum Filius generetur de substantia Patris. Quod non : Quia VII De Trinitate cap. 11 : Tres personas ex eadem substantia non dicimus ; substantia autem uniformiter videtur se habere ad quamlibet personam ; ergo nulla persona est de illa substantia.
47. Item, constructio alicuius cum genitivo non notat maiorem distinctionem constructibilium quam praepositio cum suo casuali quando additur eidem constructibili ; ergo non maior distinctio notatur hic 'Filius essentiae Patris' quam 'Filius de essentia Patris' ; sed non conceditur quod sit 'Filius essentiae Patris', quia tunc essentia Patris generaret Filium.
48. Item, cum dicitur Filius esse de substantia Patris, aut ly 'de' notat distinctionem, aut non : si sic, propositio falsa, quia essentia non distinguitur realiter a Filio ; si non, ergo haec est vera 'Pater est de essentia Filii vel de essentia Patris', quod non conceditur.
49. Oppositum : XV De Trinitate cap. 19, Augustinus, tractans illud ad Colossenses, transtulit nos in regnum Filii caritatis suae : quod dictum est - inquit - Filii caritatis suae, nihil aliud est quam Filii substantiae suae ; ergo Filius est de substantia Patris.
50. Praeterea, ad hoc est auctoritas Augustini Contra Maximinum, et ponitur in littera : Nullo modo verum Filium Dei cogitatis, si hunc de substantia Patris esse negatis.
51. Item, filius in creaturis non est nisi qui gignitur de substantia patris : ideo enim in inanimatis non est paternitas nec filiatio, quia generant de materia aliena, - sicut ignis generat ignem de materia aeris ; ergo non est vera filiatio nisi ubi substantia patris, vel aliquid de substantia patris, est materia respectu filii.
52. In ista quaestione dicitur quod sicut in substantia creata generabili aliquid est potentiale, quod praesupponitur generationi, ut materia, - et aliquid inductum per generationem, ut forma, - et ex eis productum, quod est generatum, ita proportionaliter correspondent quasi tria similia in divinis : persona quippe est quasi compositum, et relatio quasi forma, et essentia quasi materia. Est ergo Filius genitus de substantia Patris sicut de quasi materia.
53. Istud probatur per rationem Augustini Contra Maximinum, quae ponitur in littera. Filius enim nullo modo est de nihilo : neque negative, ut aliquis dicitur 'loqui de nihilo' quando non loquitur ; neque affirmando ly 'de' ut sit nota materialitatis vel quasi materialitatis, quia nihil non potest esse materia alicuius ; neque affirmando ly 'de' originaliter vel ordinaliter, id est post nihil. Quos tres modos intelligendi 'aliquid esse de nihilo' ponit Anselmus Monologion cap. 8. Si nullo modo Filius est de nihilo, ergo de aliquo ; ergo cum non de alio quam de substantia Patris, patet ergo quod est de substantia Patris.
54. Et si respondeatur sicut Magister videtur respondere in littera, quod est de substantia Patris, id est de Patre, qui est substantia,- arguitur quod ista expositio non sit sufficiens, quia tantum exponit 'de' ut notet rationem principii originantis vel efficientis ; et posito quod hoc modo sit de Patre, adhuc restat quaestio utrum de aliquo vel de nihilo sicut de materia vel de quasi materia, et cum non de nihilo sit (quia hoc modo creatura est de nihilo), ergo de aliquo, et stat argumentum.
55. Ad hoc etiam adducitur auctoritas Augustini VII De Trinitate cap. 4, quod Filius est 'Sapientia nata'.
56. Si arguatur contra istam opinionem quod 'actus purus non potest esse quasi materia respectu generationis, quia nullo modo est in potentia', et praeterea, per rationem Magistri, 'cum sit una essentia trium personarum, generaretur Filius de essentia trium', - respondetur ad primum, dicendo quod aliquid est in potentia ad aliquid quod est absolutum, et differt ab ipso re vel intentione, et vadit de potentia in actum per motum et transmutationem rei vel rationis ; alio modo aliquid est in potentia ad aliquid quod est respectus tantum, et differt ab ipso sola ratione, numquam vadens per transmutationem quamcumque de potentia in actum, sed semper naturaliter coniunctum actui. Primo modo, in creaturis, materia est in potentia ad formam tamquam ad differens re ab ipsa, et transiens de potentia ad actum per realem transmutationem in materia, - et similiter, forma generis est in potentia ad formam differentiae tamquam ad differens intentione ab ipsa, et transiens de potentia ad actum per transmutationem rationis : nullo tali modo divina essentia est in potentia ad aliquid, et de ista potentia habet veritatem medium in argumento, quia ista repugnat actui puro. Non sic est de potentia secundo modo, quia de natura formae divinae in quantum est actus purus, est etiam quod sit - secundo modo - in potentia ad plures respectus.
57. Differt ergo productio divina summe a productione naturali, quia in illa itur per transmutationem ad perfectionem, et ibi distat potentia ab actu, in ista autem nequaquam. Differt autem ista specialiter a productione naturali quae est generatio, quia illa est de imperfecto substantialiter, ista vero est de perfecta substantia, in quo plus convenit cum productione quae est alteratio, quia in illa subiectum - quod est in potentia 'secundum quid' - est aliquid exsistens in actu ; sed differt in hoc quod subiectum in alteratione est in potentia ad aliquid absolutum, re differens ab ipso, in productione autem divina nequaquam, - et in hoc divina productio convenit plus cum productione speciei ex genere (sed differt), quia in hac productione genus est sicut subiectum et materia, et est in potentia ad aliquid absolutum, ut ad differentiam, quae tamen sola intentione differt ab ipso : hic autem subiectum est in potentia ad aliquid respectivum, quod differt ab ipso sola ratione ; et ita licet illa productio speciei ex genere sit magis similis divinae quam alia, in multis tamen differt, quia productio speciei ex genere procedit ab esse incompleto ad completum, assumendo complementi determinationem per differentiam, ut secundum aliud et aliud redescendat in aliam et aliam speciem et sit tantum unum commune secundum rationem. In productione autem divina subiectum non est aliquid incompletum, determinatum per assumptam proprietatem, sed unum et idem esse singulare totaliter habet esse - per productianem - in diversis proprietatibus relativis, quod est commune non secundum rationem sed secundum communicationemn.
58. Ad secundum dicitur quod non est de substantia in quantum est trium, sed ut est substantia Patris.
59. Huic opinioni additur ab aliis quod essentia divina dicitur generari subiective. Quod enim subicitur generationi, potest dici subiective generari, per Philosophum V Physicorum, ubi arguit quod generatio non est motus, per hoc argumentum : 'quod movetur, est ; quod generatur, non est ; ergo quod generatur non movetur'. Accipit 'quod movetur' pro subiecto motus, non pro termino, quia dum motus est, terminus non est. Si autem acciperet 'quod generatur' pro termino generationis, non pro subiecto, argumentum non valeret, quia terminus motus non est : ergo oportet quod accipiat ibi 'quod generatur' pro eo quod subicitur generationi. Istud etiam probatur per Commentatorem, ibidem, commento 8 et 9.
60. Pro ista opinione adducuntur rationes tales : Illud dicitur vere generari subiective, sive esse subiectum generationis, quod manet idem sub utroque termino generationis ; essentia autem divina manet eadem in Patre et Filio ; ergo ipsa erit vere subiectum ipsius.
61. Confirmatur ratio, quia in eodem est transmutatio et terminus sicut dispositio et forma ad quam disponit ; ergo cum in essentia sit relatio, quae est quasi terminus generationis, in ipsa etiam erit ipsa generatio.
62. Praeterea, omni potentiae activae correspondet aliqua passiva ; ergo fecunditati Patris quasi activae correspondet aliqua potentia quasi passiva, de qua possit producere.
63. Ultimo arguitur sic : Si ignis generaret ignem de sua substantia, adhuc substantia ignis generantis ita esset in potentia ad formam ignis generandi, sicut modo est materia aliena, de qua generat. Sic ergo in proposito, essentia Patris - de qua Pater generat- erit quasi materia respectu generationis 6.
64. Contra istam opinionem arguo. Primo sic : essentia est terminus formalis productionis et generationis Filii, ergo non quasi materia. Probatio antecedentis :
65. Ioan. 10 : Pater quod dedit mihi maius est omnibus ; 'maius omnibus' non est nisi aliquid infinitum ; hoc non est nisi essentia, - illam ergo dedit.
66 Hoc etiam vult Augustinus XV De Trinitate cap. 26 : Sicut naturam praestat Filio sine initio generatio, ita et Spiritui Sancto praestat essentiam sine initio de utroque processio. Non conceditur autem formam aliquam dari productione sive communicari, sive praestari per generationem, nisi illa forma communicata sit formalis terminus productionis.
67. Probatur etiam alite illud antecedens : Primo, quia nulla entitas formaliter univoca, simpliciter perfectior formali termino, habetur per productionem ; essentia est formaliter infinita, relatio non ; igitur si relatio esset formalis terminus productionis, persona non haberet essentiam per productionem.
68 Secundo, quia in creaturis natura est formalis terminus productionis, non autem proprietas individualis vel hypostatica, - sicut patet II Physicorum, ubi habetur quod generatio est naturalis, sive dicitur natura, quia est via in naturam.
69. Similiter : aliter non esset ista productio generatio, sed magis esset mutatio ad relationem, quia productio ponitur in genere vel specie ex suo termino formali, sicut patet per Philosophum V Physicorum, - sicut alteratio ponitur in genere qualitatis, quia ibi est forma quae est formalis terminus alterationis ; ergo si formalis terminus huiusmodi productionis esset relatio, ista productio poneretur in genere relationis et non esset generatio.
70. Probatio consequentiae primi enthymematis : Primo, quia illud quod est materia in generatione, est in potentia ad terminum formalem, - et quod est quasi materia, est quasi in potentia ; essentia nec vere nec 'quasi' est in potentia ad se ipsam ; ergo etc.
71. Similiter, probatur eadem consequentia, quia una persona tantum uno modo habendi habet essentiam, saltem non istis duobus modis habet eam - ut terminum formalem productionis et cum hoc quasi materiam et subiectum generationis. Probatio istius, quia si haberet eam ex vi productionis ut terminum formalem, haberet eam circumscripto omni alio ; ergo non habet eam ut quasi materiam subiectam generationi : non enim habet deitatem aliquo modo, quo modo circumscripto haberet eam perfecte et esset verus Deus. Videtur etiam sequi quod habeat bis essentiam, et quod habeat eam prius naturaliter quam habeat eam si ratio quasi materiae praecedit aliquo modo rationem formalem termini generationis.
72. Item, secundo ad principale : essentiae ut de ea generatur Filius necesse est assignare aliquod esse, quia principiare aliquod verum ens - in quocumque genere principii - non convenit alicui nisi realiter enti.
73. Quaero igitur, quod esse convenit essentiae ut ipsa est de quo per impressionem generatur Filius : aut praecise esse ad se, quod est essentiae ut essentiae, - et tunc Filius est de essentia ut essentia, et hoc modo est trium personarum ; aut convenit sibi esse in aliqua subsistentia. Et tunc quaero, in qua : aut ingenita, - et si hoc, cum in intellectu eius quod est 'esse de quo aliquid producitur' includatur hoc quod est 'esse illud in quo forma inducitur', et in intellectu eius quod est esse in quo includatur habere illud quod est in eo, et per consequens esse formaliter per ipsum, ergo si essentia ut est in Patre sit de quo Filius generatur (et per impressionem, secundum eos), sequitur quod ipsa ut in Patre erit illud in quo notitia genita imprimitur, et ita essentia ut in Patre erit formaliter Verbum sive noscens notitia genita, quod est inconveniens ; si autem essentia, ut est in alia subsistentia a Patre, est de qua generatur Filius et 'in quantum est de qua' praecedit aliquo modo terminum generationis, ergo ante terminum generationis sunt duae subsistentiae, quod est inconveniens.
74. Si dicit 'in quantum est de qua generatur Filius' nullam habet exsistentiam in persona, sicut et materia 'in quantum est de qua generatur genitum' non habet esse in aliquo supposito, sed tantum habet esse in potentia in supposito generando, - hoc nihil valet, quia ut dictum est, principianti realiter aliquod ens in quocumque genere principii, oportet tribuere aliquod reale esse ; et ideo materiae ut principiat compositum, licet sibi non competat esse compositi quod est eius participatione, tamen convenit sibi esse suum proprium, quod est prius naturaliter quam sit pars compositi. Ita ergo hic, oportet essentiae 'in quantum est de qua Filius generatur' dare esse vel in supposito vel esse essentiae secundum se, et stat argumentum.
75. Si dicatur aliter, quod 'in quantum est Patris' est illud de quo generatur Filius, et tamen per generationem, in quantum scilicet actu formatur notitia genita, est actu alterius suppositi, - hoc improbatum est in argumento, quia in intellectu eius quod est 'esse de quo' per impressionem, includitur 'esse in quo', et ita esse formaliter tale secundum impressum illud ; similiter, tunc communicatio essentiae alteri supposito praecederet secundum intellectum productionem, ita quod communicatio non fieret per productionem, sed quasi fieret ante terminum productionis, - sicut illud quod est quasi materia generationis, praeintelligitur aliquo modo ipsi termino ; similiter, licet aliquid quod non est de se alicuius suppositi in actu, per generationem fiat actu alicuius suppositi, sicut materia quae non est alicuius suppositi, fiat alicuius suppositi, - tamen quod illud quod est unius suppositi fiat alterius suppositi praecise per hoc quod est materia, videtur impossibile absque omni actione quae sit ad ipsam.
76. Praeterea, tertio : quando ad productionem effectus concurrunt activum et passivum, prior est naturaliter respectus activi ad passivum quam utriusque ad productum.
77. Probatio, quia oportet causas diversas eiusdem prius naturaliter approximari ad invicem quam producant effectum, - et patet per exemplum de igne calefactivo et ligno calefactibili, et genito calore.
78. Item, isti respectus, videlicet activi ad passivum et eiusdem ad productum, non omnino ex aequo conveniunt activo, nec ille 'ad productum' est prior : ergo est posterior.
Antecedens huius enthymematis, quantum ad utramque partem, sic probatur, - quia activum agit in passivum se solo in ratione causae, non producit nisi alio concurrente in ratione concausantis ; et si omnino neges prioritatem respectus ad respectum, non potes negare quin necessario sit respectus activi ad passivum non posterior respectu utriusque ad productum.
79. Ergo si in Patre est fecunditas activa et aliquid quasi materia concurrens ad productum, prior est respectus Patris ut productivi ad illud quasi materiam quam sit utriusque eorum ad Filium, aut saltem erit necessario concomitans ; et ex hoc ultra : cum res non praeexigat naturaliter - nec necessario simul requirat - illud quod est praecise ens rationis, sequitur quod ista relatio quae naturaliter praeexigitur quasi activi ad passivum sit realis, et ita in Patre erit relatio realis ad aliquid in ipso, prior relatione eius ad Filium, vel saltem alia ab illa, quod videtur inconveniens.
80. Item, quarto : potentia prima causativa effective se sola causat, excludendo omnem aliam causam - eiusdem generis et alterius generis - in ratione causae materialis.
81. Et ratio est, quia causalitas materialis non dicit perfectionem simpliciter ; et ideo licet reductio fiat ad aliquod primum in illo genere, illud tamen non est simpliciter primum, sed totum illud genus reducitur ad aliquid primum in alio genere, quod non includit imperfectionem, - puta ad aliquid primum in genere efficientis. Patet etiam hoc antecedens per hoc quod potentia creativa, per se, sine aliquo principio materiali ut 'quo', producit productum.
82. Ex hoc infertur a simili quod potentia productiva prima se ipsa sola producit, et sine aliquo alio principio productivo concurrente, et sine alio quasi materia : similis enim ratio videtur de principio productivo et causativo, quia si poneretur aliquod principium quasi materiale, non esset - in quantum tale est - summae perfectionis, et ita videretur reducendum in ratione principii ad principium productivum active.
83. Item, quinto, Augustinus Contra Maximinum libro III cap. 15 : Spiritus Sanctus non est de aliqua materia, vel de nihilo, sed inde est unde procedit ; ita ergo concedit Spiritum Sanctum non esse de nihilo sed de substantia Patris et Filii, sicut concedit Filium esse de substantia Patris.
84. Et hoc probatur ratione, quia simili modo, relatio Spiritus Sancti est in deitate sicut relatio Filii ; sed essentia non se habet respectu relationis Spiritus Sancti quasi materia receptiva eius - ut videtur - secundum illam opinionem, quia ponit Verbum generari per impressionem in illud de quo gignitur, Spiritum autem Sanctum produci quasi per expressionem, vel exsufflationem sui, de voluntate formata de qua producitur. Quod autem producitur per expulsionem vel expressionem de aliquo 'de quo', non habet illud 'dequo' pro materia in productione sui, quia omnis materia - productionis et producti - est in qua recipitur forma producti, quod non est expulsione de illo. Est ergo Spiritus Sanctus non de nihilo, nec tamen de quasi materia suae productionis.
85. Ergo propter hoc quod est Filium non esse de nihilo, vel relationem eius fundari in essentia, - non oportet essentiam ut est 'de qua Filius generatur' esse materiam respectu generationis Filii.
86. Item, ad idem : Filium esse de substantia Patris necessario requiritur ad hanc generationem quantum ad exsistentiam realem generationis ; sed ad illam exsistentiam non necessario requiritur substantiam Patris esse quasi materiam ; igitur etc.
87. Patet maior, per Augustinum Contra Maximinum : Nullo modo verum Dei Filium cogitatis, si hunc esse de substantia Patris negatis. Minor, - nullum ens rationis, praecise, necessario requiritur ad hanc generationem ut exsistentem ; substantiam Patris esse materiam praecise dicit ens rationis circa substantiam, alioquin circumscripta negotiatione intellectus, erit ex se quasi materia, vel materia realiter, vel similitudo realis ad materiam.
88. Item, nihil convenit illi essentiae in quo materia distinguitur a forma, sed quodlibet conveniens sibi vel est proprium formae vel commune : ergo in nullo est ita quasi materia sicut quasi forma.
89. Antecedens patet, quia esse idem in generante et genito non est proprium materiae : immo anima est eadem in corde generante et parte genita, - materia numquam, in creatura, quia sufficienter actuatur per unicam formam ; in propagatione, materia geniti fuit aliquid, sed non fuit materia sub forma propagantis : hic est deceptio 'quia eadem materia est corrupti et geniti' - quasi ideo sit generantis et geniti eadem.
90. Item, incompossibilia simpliciter non possunt esse actus eiusdem simpliciter : bene tamen 'idem' potest esse actus incompossibilium, sicut anima partium organicarum.
91. Item, compositum per hoc constituitur quia potentiale actuatur actu compositi et determinatur : ergo essentia referetur et determinabitur. - Confirmatur : sicut qualitas non est actus nisi secundum quam actuatum est 'quale', ita relatio nullius est actus nisi secundum quam ipsum refertur. Essentia non refertur.
92. Item, alia ratio - quae in tertia dubitatione in fine - quod suppositum diceretur relatum secundum illud fundamentum. - Instantia : 'secundum deitatem Pater est similis Filio'. Tamen haec relatio non est actus fundamenti ut est formaliter distincta a fundamento, secundum te.
93. Ideo tenendo cum doctoribus antiquis - quia omnes a tempore Augustini usque ad istud non sunt ausi in divinis nominare materiam nec quasi materiam, cum tamen omnes concorditer dicerent cum Augustino quod Filius generatur de substantia Patris - dico quod Filius non generatur de substantia Patris sicut de materia nec quasi materia.
94. Et hoc declarari potest sic : Generatio in creatura duo dicit, mutationem et productionem, et istorum formales rationes aliae sunt et sine contradictione separabiles ab invicem.
95. Productio enim est formaliter ipsius producti, et accidit sibi quod fiat cum mutatione alicuius partis compositi, ut patet in creatione ; mutatio formaliter est actus 'mutabilis' qui de privatione transit. Concomitatur autem mutatio productionem in creaturis propter imperfectionem potentiae productivae, quae non potest dare totale esse termino productionis, sed aliquid eius praesuppositum transmutatur ad aliam partem ipsius et sic producit compositum. Ergo sine contradictione possunt separari, et realiter separantur comparando ad potentiam productivam perfectam.
96. Hoc etiam apparet in creatione, ubi propter perfectionem potentiae productivae ponentis primo in esse totum, vere est ratio productionis, in quantum per eam terminus productus accipit esse, sed non est ibi ratio mutationis, in quantum mutatio dicit aliquid substratum 'aliter nunc se habere quam prius', ex VI Physicorum. In creatione enim non est aliquid substratum.
97. Ad propositum. Cum in divinis nihil ponendum sit imperfectionis, sed totum perfectionis, et mutatio de ratione sui dicit imperfectionem, quia potentialitatem, et hoc in mutabili,- et concomitanter etiam dicit imperfectionem potentiae activae in mutante, quia talis requirit necessario causam concausantem ad hoc ut producat (non autem fit ibi aliqua imperfectio, nec qualis est potentiae passivae, nec etiam aliqua imperfectio potentiae activae, sed summa perfectio), - nullo modo ponetur ibi generatio sub ratione mutationis nec quasi mutationis, sed tantum generatio ut est productio, in quantum scilicet aliquid per eam capit esse, ponetur in divinis. Et ideo generatio ut est in divinis, est sine materia, - et ideo generationis ut est in divinis non assignabitur materia nec quasi materia, sed tantum terminus : et hoc vel totalis sicut primus, id est adaequatus - qui scilicet primo producitur in esse vel terminus formalis, secundum quem terminus primus formaliter accipit esse.
98. Secundo dico quod negata omni materialitate et quasi materialitate, vere tamen Filius est 'de substantia Patris', sicut dicunt auctoritates adductae in littera.
99. Ubi per ly 'de' non notatur tantum efficientia vel originatio, quia si tantum efficientia, tunc creaturae essent de substantia Dei, nec notatur per illud 'de' tantum consubstantialitas, quia tunc Pater esset de substantia Filii, - sed notatur simul originatio et consubstantialitas : ut scilicet in casuali huius praepositionis 'de' notetur consubstantialitas, sic quod Filius habet eandem substantiam et quasi formam cum Patre, de quo est originaliter, - et per illud quod in genitivo construitur cum isto casuali, notetur principium originans ; ita quod totalis intellectus huius sermonis 'Filius est de substantia Patris' est iste : Filius est originatus a Patre ut consubstantialis ei.
100. Et isto modo exponit Magister auctoritates in littera adductas, - non praecise per consubstantialitatem, nec praecise per originationem, sed per utrumque, sicut communiter apparet. De Patris substantia, hoc est de Patre, qui est eadem substantia per primum originatio, per secundum consubstantialitas habetur.
101. Et quod ista sit intentio Augustini in auctoritatibus eius Contra Maximinum quae ponuntur in littera, ex fine apparet auctoritatum, - nam in una auctoritate ponit Augustinus : Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et Filium cum Patre homousion confitere ; hoc ergo intellexit per 'Filium esse de substantia Patris', Filium sic esse de Patre, ut sit homousion cum Patre. Item, in alia auctoritate dicit : Si vero de Patris substantia, eadem tunc est substantia Patris et Filii.
102. Ad intellectum autem istius affirmativae qua dicitur 'Filius est de substantia Patris', secundum intellectum praedictum, dico quod intellectus ille vere salvat quod Filius non sit de nihilo, vere etiam salvat quod Filius est 'de' sicut requiritur ad filiationem.
103. Primum declaro, quia 'creatura genita' non est de nihilo, quia aliquid eius praeexsistit, ut materia. Ergo cum forma sit aliquid compositi et aliquid eius perfectius quam materia, si forma alicuius praeexsisteret et materia de novo adveniret et informaretur illa forma iam praeexsistente, ipsum productum non esset de nihilo, quia aliquid eius praeexstitisset, immo aliquid eius perfectius quam materia quae praeexsistit communiter. Ergo si Filius non diceretur esse de nihilo 'quia essentia eius secundum ordinem originis praefuit in Patre', et hoc si illa essentia esset quasi materia generationis Filii, multo magis nec Filius erit de nihilo si illa essentia 'prius origine exsistens in Patre' sit quasi forma communicata Filio.
104. Secundum declaro sic, scilicet quod istud 'de' sufficiat ad rationem filiationis, quia in animatis, ubi est paternitas et filiatio, videamus quis sit ille actus per quem generans dicitur formaliter 'pater'. Ille utique est actus decidendi semen, et si esset perfectum agens, ita quod nunc, quando decidit semen, posset immediate decidere prolem, vere esset pater, et multo perfectius quam modo sit, ubi requiruntur tot mutationes intermediae ; sed nunc, in isto actu decidendi semen, illud quod erat substantia eius, vel aliquo modo aliquid eius, non est materia, sed est quasi terminus formalis, communicatus sive productus per istum actum, sicut esset proles si immediate decideretur a patre ; ergo quod aliquid substantiae generantis sit terminus actionis suae, qua est pater, hoc vere salvat productum simile in natura 'esse de substantia eius', sic ut ipsum 'de' vere sufficit ad rationem patris et filii, - et quod illud 'decisum ut terminus' sit materia sequentium transmutationum, hoc accidit ipsi 'de' ut convenit patri et filio.
105. Ergo Pater aeternus, non decidendo aliquid sui sed totam essentiam sui communicando, et hoc ut formalem terminum illius productionis, verissime producit Filium de se, eo modo quo esse 'de' pertinet ad patrem et filium ; et licet esset ibi essentia 'de qua' sicut de quasi materia, illud 'de' non faceret aliquid ad rationem patris, sicut nec in creaturis si generans haberet semen suum et pro termino formali et pro materia suae actionis, non esset 'pater' in quantum semen suum esset materia subiecta suae actioni sed in quantum esset terminus illius actionis, quemadmodum et si pater creatus immediate decideret a se filium, vere esset pater, quia illud quod esset de ipso, esset terminus actionis, nullo autem modo materia.
106. Tertio principaliter, ad solutionem difficultatis huius quaestionis, videndum est quomodo relatio et essentia possunt esse in eadem persona quin essentia sit materiale respectu relationis, cum nulla relatio sit materiale respectu eius.
107. Et sunt hic quattuor difficultates. Prima, qualiter persona divina est una, nisi hoc actus sit et illud potentia.
108. Ad quod dico sic : Primo, quod quiditas creata est quo aliquid est ens quiditative, et hoc non est imperfectionis : competit enim quiditati ex ratione quiditatis.
109. Ipsa tamen, puta humanitas, quia est imperfectae actualitatis, ideo est divisibilis per illud quod contrahit ad individuum, puta per proprietatem individualem - quaecumque sit, dicatur a - et recipit ab a aliquam actualitatem (sive etiam unitatem, sive etiam indivisibilitatem), quam habet in individuo et non habet ex se, ita quod illud contrahens (ut a) non tantum est in Socrate 'quo Socrates est formaliter Socrates', sed est aliquo modo formale respectu naturae, et natura est aliquo modo potentia respectu illius : unde secundo, natura contrahitur et determinatur per ipsum a.
110. Et tertio : tamen humanitas in Socrate est aliquis actus, et praecise accipiendo humanitatem et a distinguendo contra se, humanitas est perfectior actus quam sit ipsum a, licet a sit magis proprius actus et aliquo modo actus naturae in quantum determinat naturam.
111. Applicando haec tria ad divina, relinquatur illud quod est imperfectionis.
112. Quoad primum. Deitas de se est qua Deus est Deus, et etiam qua subsistens 'cuius proprium est a' est formaliter Deus, quia esse 'quo' hoc modo non est imperfectionis in creatura, sed competit quiditati unde quiditas.
113. Quoad secundum. Est dissimile, quia deitas ipsa per proprietatem personalem non determinatur nec contrahitur, nec aliquo modo actuatur, quia hoc erat imperfectionis et potentialitatis in natura creata ; similiter, deitas de se est 'haec', et ita sicut habet ultimam unitatem de se, ita et actualitatem. Est ergo proprietas personalis ita proprius actus personae, quod tamen non est actus ipsius naturae divinae aliquo modo perficiens vel informans eam.
114. Quoad tertium. Est aliquo modo simile, quia relatio etsi sit proprius actus personae, et essentia non sit proprius actus personae sed aliquis actus, tamen essentia est formaliter actus infinitus ; relatio autem non est ex ratione sua formali actus infinitus.
115. Sed quomodo possunt isti duo actus concurrere ad constitutionem unius, si neutrum sit actus alterius ? Oportet enim unum esse in alio, quia si non, ergo utrumque est per se subsistens, et ita non erunt in eodem per se subsistente ; similiter, unitas qualitercumque distinctorum non videtur secundum Aristotelem esse nisi per rationem actus et potentiae.
116. Respondeo. Unitas compositi necessario est ex ratione actus et potentiae, sicut assignat Philosophus VII Metaphysicae cap. 7, et VIII libro cap. ultimo. Sed persona in divinis non est composita, nec quasi composita, sed est simplex, - et ita vere simplex sicut est essentia ipsa secundum se considerata, nullam habens compositionem nec quasi compositionem in re : et tamen formalis ratio essentiae divinae non est formalis ratio relationis, nec e converso, sicut dictum est supra distinctione 2 quaestione 1 De Trinitate, in solutione quaestionis.
117. Qualiter autem stat quod ratio relationis in re non sit formaliter eadem rationi essentiae et tamen in eodem concurrentes non constituunt compositum, - hoc ideo est, quia illa ratio est perfecte eadem illi : propter infinitatem enim unius rationis, quidquid potest esse cum ea, est perfecte idem sibi. Perfectio ergo identitatis excludit omnem compositionem et quasi compositionem, quae identitas est propter infinitatem, - et tamen infinitas non tollit formales rationes quin haec formaliter non sit illa.
118. Non est ergo ex istis quasi compositum. Et ideo nihil est ex eis tamquam compositum ex actu et potentia, sed est unum simplicissimum ex istis, quia una ratio est perfecte - immo perfectissime eadem alteri, et tamen non formaliter eadem : non enim sequitur 'sunt perfecte eadem etiam identitate simplicitatis, ergo sunt formaliter eadem', sicut tactum est de identitate in quaestione praeallegata, et tangetur inferius distinctione 8. Et eadem perfecta identitas excludit omnem aggregationem, quia idem non aggregatur cum se ipso.
119. Et quod additur quod 'unum oportet esse in alio', concedo ut relatio est in fundamento sive radice, sed hoc non est ut actus in potentia sed ut identice continentur in pelago infinito.
120. Aliter potest dici quod omnes istae sunt verae, 'deitas est in Patre, paternitas est in Patre', 'Pater est in deitate sive natura divina, paternitas est in deitate', et tamen nullum 'in' est ibi ut actus in potentia.
121. Nam prima est vera ut natura est in supposito, habente 'esse' quiditativum ea (quia hoc convenit quiditati unde quiditas est), sed non propter hoc est forma informans suppositum, etiam in creaturis.
122. Secunda est vera ut forma hypostatica est in hypostasi, - sed nec informat ipsam : tam enim quiditas quam forma hypostatica, etiam in creaturis, licet sit forma suppositi, non tamen est forma informans, sed ibi quasi pars, hic autem quasi una ratio formalis concurrens cum alia, formaliter, ad idem simplex sed habens in se plures rationes formales.
123. Tertia est vera ut suppositum est in natura, - patet quod non ut informans.
124. Quarta est vera eodem modo 'in', quia quo modo totum est primo in aliquo, eodem modo pars est per se sed non primo in eodem, - patet de esse in loco ; ergo si Pater primo est in natura, ut suppositum naturae, paternitas 'per se erit in eadem natura' eodem modo essendi 'in' licet non primo.
125. Ultra hoc, prior responsio dat modum 'in' - qui est relationis in fundamento - qui non reducitur ad esse formae in materia nisi ubi fundamentum est limitatum, in tantum quod non habet perfecte identice in se ipsam relationem.
126. Secunda difficultas est, quomodo relatio possit esse distinguens personam, et essentiam non distinguens, quin relatio habeat rationem actus, - quia actus est distinguere, VII Metaphysicae.
127. Respondeo. Concedo relationem esse actum personalem, non actum quiditativum, - quia personaliter distinguit et non quiditative. Essentia autem est actus quiditativus et quiditative distinguens : actus autem quiditativus est simpliciter perfectus, quia infinitus, - non sic autem est actus personalis de se formaliter infinitus.
128. Et si dicis quod 'actus distinguens est actus eius quod non distinguit', falsum est, nisi illud quod non distinguit distinguatur per actum distinguentem, sicut in creaturis : humanitas distinguitur in Socrate et Platone per a et b, et ideo ibi actus distinguens - etiam individualiter - est actus eius quod non distinguit, quia actus ille distinguens distinguit ipsam naturam, quae non distinguit. Non ita hic, quia proprietas personalis non distinguit essentiam, nec contrahit nec determinat.
129. Tertia difficultas est, quomodo potest esse relatio, nisi requirat propriam rationem fundamenti. Fundamentum enim videtur esse prius relatione, et quasi perfectibile per eam, et non e converso : relatio enim non videtur perfici a suo fundamento, quia tunc praesupponeretur suo fundamento. Ergo cum essentia sit fundamentum istarum relationum, videtur esse quasi materia.
130. Respondeo. In creaturis ordo generationis et ordo perfectionis contrarii sunt, sicut patet IX Metaphysicae, quod illa quae sunt priora generatione, sunt posteriora perfectione ; et ratio est, quia creaturae procedunt de potentia ad actum, et ideo de imperfecto ad perfectum, - et ideo prius pervenitur via generationis ad imperfectum quam ad perfectum. Sed eundo ad simpliciter primum, oportet quod 'idem' sit simpliciter primum et origine et perfectione (etiam secundum Philosophum, ibidem), quia totus ordo generationis reducitur ad aliquid primum perfectionis, sicut ad primum originis totalis. In divinis ergo simul debent intelligi ordo generationis et ordo perfectionis.
131. Sicut ergo in creaturis, si concurrerent isti duo ordines semper uniformiter, non quaereremus primo materiam quae substaret formae, et secundo formam, sed quaereremus primo formam quae nata esset dare actum materiae et secundo quaereremus materiam quae nata esset recipere esse per illam formam, vel suppositum quod natum est subsistere per illam formam, - ita in divinis. Incipiendo a primo signo naturae, omnino primo occurrit essentia divina ut est esse per se et ex se, quod non competit alicui naturae creatae, quia nulla natura creata habet esse prius naturaliter quam in supposito. Ista autem essentia - secundum Augustinum VII De Trinitate - est qua Pater est et qua Filius est, licet non sit qua Pater est Pater et Filius est Filius. Isti ergo essentiae, abstractissime consideratae, ut prior omnibus personalibus, competit esse per se, et in isto primo occurrit non ut aliquid receptivum alicuius perfectionis, sed ut infinita perfectio, potens quidem in secundo signo naturae communicari alicui : non ut forma informans, materiae, sed ut quiditas communicatur supposito, tamquam formaliter exsistenti per eam. Et ita 'pullulant' - ut quidam dicunt - ex ea relationes, et in ea personae ; non ut quasi quaedam formae, dantes esse sibi, vel quasi quaedam supposita, in quibus recipiat esse quod sit simpliciter eius, sed quibus suppositis dat 'esse' ut quo formaliter illa supposita sunt, et quo sunt Deus : et ita relatio illa pullulans - si sit per se subsistens - ipsa pullulat non ut forma essentiae sed ut nata esse Deus ipsa deitate formaliter, licet non ut informante ipsam sed ut exsistente eadem sibi, perfectissima identitate ; nullo autem modo, e converso, relatio est essentiae ut quo formaliter essentia est determinata vel contracta, vel aliquo modo actuata per ipsam, quia haec omnia repugnant infinitati essentiae ut primo occurrit sub ratione actus infiniti.
132. Concedo tunc quod essentia est fundamentum illarum relationum, sed non fundamentum quasi potentiale recipiens istas, sed fundamentum quasi per modum formae, in qua istae formae natae, sunt subsistere, - non quidem per informationem, sicut similitudo est in albedine, - sed sicut subsistens dicitur esse in natura, sicut Socrates dicitur subsistere in humanitate quia 'Socrates humanitate est homo'. Non ergo ex ratione fundamenti habebis rationem potentiae vel quasi potentialitatis, in essentia divina, sed praecise habebis rationem formae - ut qua relatio fundata in ea simpliciter est Deus.
133. Exemplum istius potest accipi in creaturis, ponendo ibi quaedam 'per impossibile'. Augmentatio modo fit per hoc quod alimentum adveniens corpori corrumpitur, et materia eius recipit formam carnis, et sic informatur ab anima. Ponatur quod eadem materia manens nata sit recipere aliam partem formae (sicut ponitur in rarefactione), materia manet una, quae prius fuit formata et nunc nova forma formatur, - ipsa tamen formaliter est vere mutata, quia de privatione transit ad formam. - Ponamus, ex alia parte, quod anima eadem perficeret primo unam partem corporis (ut cor), postea adveniret alia pars corporis organici, perfectibilis ab anima, anima perficeret illam partem advenientem de novo, - et ipsa tamen non mutaretur, quia non esset in ea primo privatio et postmodum forma. Privatio enim est carentia, in apto nato recipere ; anima autem primo non informans et postea informans non est nata aliquid recipere sed dare.
134. In utroque extremorum istorum vere esset productio alicuius producti, sed in primo mutatio, in secundo non.
135. Aptius videtur exemplum, si ponamus materiam cordis animati posse eandem communicari diversis formis - puta manus et pedis et hoc virtute activa cordis animati, producentis composita ista ex materia sua communicata et ex formis istis, hic vere esset productio totorum habentium eandem materiam, et esset cum mutatione illius materiae ; sed si, ex alia parte, ponamus animam - propter sui illimitationem in ratione actus et formae - posse communicari multis et virtute animae in corde ipsam communicari manui et pedi, productis a corde animato, hic vere esset productio multorum consubstantialium in forma, absque mutatione illius formae.
136. In utroque exemplo ponantur producta esse per se subsistentia, non partes eiusdem, quia esse partem est imperfectionis. Hoc posito, secundus modus in utroque exemplo, qui est de communicatione formae ipsi producto, perfecte repraesentat productionem in Deo, non primus, qui est de communicatione materiae, - et hoc, adhuc addendo in positione, quod anima in corde et manu et pede non sit forma informans, quia componibilitas includit imperfectionem, sed sit forma totalis qua illa subsistentia sint et animata sint : ita quod intelligitur deitas non communicari quasi materia, sed relationibus subsistentibus - si personae ponantur relativae - communicatur deitas per modum formae, non informantis sed qua relatio vel relativum subsistens est Deus.
137. Nec igitur essentia informat relationem, nec e converso, sed est perfecta identitas. - Sed essentia habet modum formae respectu relationis, sicut natura respectu suppositi, in quantum ipsa est qua relatio subsistens est Deus. E converso autem, nullo modo relatio est actus essentiae, quia sicut (dicit Damascenus) relatio 'non determinat naturam sed hypostasim', ita non est actus naturae sed hypostasis ; similiter, quando relatio informat fundamentum, suppositum dicitur relatum per se secundo modo secundum illud fundamentum, sicut Socrates similis est secundum albedinem vel albedine : Pater autem non est Pater deitate, secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 4, - ergo hic non est talis modus relationis ad fundamentum qualis est in aliis, quia hic fundamentum non actuatur per relationem, sed illa est tantum actus suppositi vel suppositum.
138. Dico igitur breviter quod relatio et essentia ita sunt in persona quod neutrum est forma informans alterum, sed sunt perfecte idem, licet non formaliter. Ut tamen non sunt formaliter eadem, relatio nullo modo perficit essentiam, nec est terminus formalis receptus in essentia, sed essentia hoc modo est forma relationis, quia est qua relatio est et similiter Deus est, - et etiam, essentia est formalis terminus generationis, sicut in creaturis natura est formalis terminus generationis non autem actus individualis.
139. Contra istud obicitur, quia 'terminus formalis generationis communicatur, ergo praesupponit illud cui communicetur ; essentia autem non praesupponit relationem, sed e converso, ergo essentia non communicatur relationi', - et potest esse quarta difficultas : quia aliquid ibi communicatur, et illud erit formalis terminus, et illud praesupponet illud cui communicatur ; essentia autem non potest praesupponere relationem cui ipsa communicetur, sed e converso, - ergo e converso, - et ita relatio communicatur essentiae, et tunc relatio erit terminus formalis productionis et essentia quasi materia.
140. Respondeo. Productio quia est alicuius primi termini - id est adaequati - includentis aliquid in ratione termini formalis ipsius productionis et aliquid in ratione subsistentiae in tali termino, ideo contradictio est respectu productionis haec separari, terminum scilicet formalem et rationem subsistentiae, in quantum scilicet productione habent esse, licet absolute prioritas esset unius ad alterum (etiam ad 'separari sine contradictione'), considerando ipsa absolute, non in quantum per productionem habent esse, licet etiam esset ibi prioritas perfectionis, quod alterum esset altero perfectius, - quia natura perfectior est ratione subsistentiae (etiam in creaturis), et ex hoc sequitur quod natura est terminus formalis productionis, quia nulla entitas simplex perfectior formali termino productionis habet esse per productionem.
141. Tunc ad formam argumenti dico quod communicatum 'in quantum productione communicatur' non praesupponit illud cui communicetur, nec e converso, quia ista communicatio non est alicui iam exsistenti, sicut est in alteratione, - sed est alicui, ut simpliciter sit ; ideo nec natura communicatur ante productionem suppositi (quia tunc communicaretur et non producto), nec e converso, licet absolute communicatum sit prius ratione propria suppositi - in prioritate perfectionis et in prioritate essendi sine invicem - in creaturis : primae prioritati in creaturis correspondet hic in Deo, quod essentia est formaliter infinita, relatio autem non.
142. Ad argumenta opinionis.
Ad primum, de Augustino Contra Maximinum : patet, quomodo Filius nullo modo est de nihilo, sed est vere de substantia Patris.
143. Sed si quaeras, posita originatione et consubstantialitate, adhuc quaeritur : sicut de materia vel de quasi materia, de quo est Filius ? Respondeo quod non est ibi materia nec quasi materia, et ideo non de aliquo sit. Et ultra - ergo de nihilo? - Non sequitur, sed sequitur : ergo de nulla materia. Sed dices, tunc est creatura.
Dico quod falsum est, quia creatura est post nihil, id est post non esse sui et cuiuscumque in ea ; non ita Filius, - non tantum quia suum esse est aeternum, sed etiam quia sicut est secunda persona sic prius origine est suum esse formale in prima persona.
144. Ad aliud, de Augustino VII De Trinitate cap. 4 : nihil valet ad propositum, sicut in quaestione praecedente expositum est.
145. Quod alii arguunt 'essentiam subiective generari', ex falso infertur falsum.
146. Ad argumenta eorum : Ad primum dico quod hic non sunt termini aliqui correspondentes generationi ut mutatio est, quia nihil est hic quasi aliquo modo prius sub privatione et postea sub forma. Generationis vero termini sunt privatio et forma ut generatio est mutatio, generatio autem ut productio terminum habet ipsum productum : non autem generatio sic habet terminum 'a quo' nisi loquendo de principio productivo, et sic termini generationis sunt producens et productum ; et ex hoc non sequitur quod aliquid sit quasi subiectum, sed sequitur ex hoc - si generatio est univoca - quod aliquid sit commune gignenti et genito, et hoc concedo, sed non commune ut materia sed ut forma vel actus, in utroque.
147. Cum arguitur post 'de generatione et termino', patet responsio, quod relatio non est in substantia sicut forma in materia, sed si persona est ibi relativa, tunc relatio est in essentia sicut proprietas suppositi est in natura : esse autem in aliquo ut suppositum vel rationem suppositi in natura nihil infert de esse 'in' ut forma est in materia, licet, quando natura est imperfecta, proprietas individualis aliquo modo informet naturam, sicut dictum est in tertio articulo solutionis, in prima difficultate.
148. Cum tertio arguitur quod 'omni potentiae activae correspondet potentia passiva' etc., respondeo : primae potentiae activae non correspondet aliqua potentia passiva, sicut patet de potentia creandi, et hoc, loquendo proprie de potentia passiva, ut in qua vel de qua aliquid producitur ; potentiae tamen activae correspondet aliqua potentia passiva, quam ipsi vocant 'potentiam obiectivam', - quae est potentia producibilis, - et hoc modo concedo quod si Pater est fecundus active, quod Filius est producibilis, sed ex hoc non sequitur aliqua potentia quasi materiae, sicut non sequitur in creatione.
149. Cum ultimo arguitur 'de igne', dico, quod si ignis generaret de se, communicaret genito suam formam ut formalem terminum generationis ; non autem esset substantia sua in potentia ad formam generandi, si ipse ignis esset perfecte quid productivum, - tunc enim non requireret aliquam aliam causam concausantem. Ita est in proposito : primum principium - nec aliud principium (in eodem genere principii, nec in alio) - non requirit aliud aliquod concurrens secum ad principiandum.
150. Cum arguitur ad principale, per Augustinum VII De Trirlitate cap. 11, respondeo : Augustinus subdit ibidem : quasi aliud sit ibi substantia, et aliud persona. Similiter, concedo quod non proprie dicitur aliqua persona esse de essentia absolute, sed addendo cum substantia personam aliquam originantem bene dicitur quod persona aliqua originata est de substantia illius personae, ita quod haec 'Filius est de essentia divina' non est ita concedenda sicut haec 'Filius est de substantia Patris', quia per secundam exprimitur consubstantialitas et originatio, propter genitivum constructum cum casuali praepositionis, - per primam autem non notatur aliquid originans.
151. Ad aliud dicendum quod licet Augustinus dicat Filium esse 'Filium substantiae Patris' (XV De Trinitate cap. 19), et doctor quidam dicat illam esse propriam, - tamen videtur probabilius quod quandocumque relativum construitur cum aliquo in tali habitudine casuali in qua natum est aliquid terminare illam relationem ut correlativum, tunc construitur cum illo praecise ut cum correlativo. - Exemplum. 'Pater' construitur cum relativo in habitudine genitivi, 'simile' in habitudine dativi, 'maius' in habitudine ablativi. Secundum communem sermonem, videtur quod cum quocumque construitur 'tale relativum' expresse in 'tali habitudine casuali', illud notatur esse correlativum huius relativi : non enim dicimus 'iste canis est filius hominis', quia est filius, et est hominis ut domini canis ita quod ly 'hominis' construatur cum ly 'canis' ex vi possessionis vel possessoris, sed videtur signare quod construatur cum ly 'canis' in ratione relativi, ut 'patris'.
152. Ita igitur in ista 'Filius essentiae', videtur essentiam accipi ut correlativum eius relativi, cum quo construitur.
Et tunc auctoritas Augustini De Trinitate XV cap. 19 debet exponi sicut ipse exponit : Filii caritatis suae, - id est 'Filii sui dilecti'.
153. Et tunc ad argumentum istud : cum arguitur quod ad istam 'de essentia, sequitur ista quod est essentiae', - nego consequentiam, quia consequens notat relationem esse inter Filium et essentiam sicut suum correlativum ; quod non notat antecedens, sed tantum notat consubstantialitatem in essentia, cum originatione, notata in illo quod construitur cum essentia.
154. Ad ultimum dico quod 'de' non notat tantum identitatem, sed notat identitatem sui casualis (et hoc in ratione formae) et distinctionem illius quod additur suo casuali, ut principii originantis, sicut dictum est prius.
155. Ad argumenta in oppositum : Ad illud de XV De Trinitate responsum est.
156. Ad illud Contra Maximinum patet etiam, ex dictis.
157. Ad ultimum, de 'filio in creaturis - quod est de substantia patris, - patet responsio ex dictis in solutione quaestionis, quia illud 'de', quod pertinet ad rationem filiationis, non dicit circumstantiam causae materialis, sed magis sufficit si illud de quo est filius sit forma communis patri et filio et sit non subiectum generationis sed terminus formalis eiusdem.
