Distinctio XXV — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
Distinctio XXV
DISTINCTIO XXV
Quaestio Unica
- Circa distinctionem vigesimam quintam quaero an persona in divinis dicat substantiam vel relationem.
- Sine argumentis.
- Respondeo : Persona non dicit relationem propriam, quia hoc nomen persona est commune tribus (secundum Augustinum VII Trinitatis cap. 7 : Si tres personae sint, commune est eis hoc quod est persona), et non communitate aequivocationis, sicut hic homo est communis Socrati et Platoni. Hoc quidem est aequivoce, quia pronomen hoc quod demonstrat hoc significat ; non ita hic, quia aequivocum non numeratur in aequivocatis : non enim dicuntur piscis et sidus duo canes, quia numeratio alicuius in aliquibus requirit unitatem eius in eis. Persona sic est communis, quod numeratur (VII Trinitatis 7).
- Nec dicit relationem communem, - quod probatur per Augustinum VII De Trinitate cap. 9, quia Pater non est persona Filii, nec e converso. Et ista ratio potest deduci sic : ad quodcumque dicitur relativum inferius, ad idem dicitur relativum superius, licet non primo. Exemplum : si duplum est duplum dimidii, et hoc primo, - duplum est multiplex dimidii, licet non primo ; et non solum hoc, sed etiam usque ad generalissimum est relativum dimidii, licet non primo, id est adaequate. Ergo si persona diceret relationem communem, tunc Pater, sicut est Pater Filii primo, ita Pater esset persona Filii per se, licet non primo, - quod falsum est.
- Nec persona dicit substantiam secundam, id est quiditatem, quia illa non numeratur in tribus ; persona autem numeratur.
- Ergo secundum duas opiniones tactas in quaestione De persona distinctione XXIII, quia secundum unam opinionem persona dicit negationem in genere, communem tribus, et ideo sic non significat substantiam nec relationem. Connotat tamen aliquid positivum : et primo connotat illud de quo primo praedicatur (puta Patrem et Filium et Spiritum Sanctum), non quasi ex primo intellectu suo sed sicut commune connotat inferius pro quo supponit ; secundo connotat relationem, qua Patri conveniat talis negatio communis, et Filio similiter ; tertio et ultimo connotat essentiam, quae licet sit in primo connotato, non tamen est in eo ratio istius negationis.
- Si autem teneatur alia opinio in quaestione illa, quod persona dicat aliquid positivum, abstractum a tribus ut quasi proprium, non ut species, - tunc potest dici quod significat quid positivum : sed nec substantiam nec relationem (et hoc extendendo substantiam tam ad substantiam primam quam ad secundam), sed primo aliquod positivum indifferens ad utrumque ; ratio enim subsistentis indifferens est ad absolutum et relativum, tenendo personas divinas esse relativas. Ex consequenti tamen dat intelligere - sicut superius suum inferius - illud pro quo accipitur, puta relativum de quo dicitur persona (Patrem scilicet, et Filium et Spiritum Sanctum), et secundo ipsas relationes, et tertio essentiam, - ita quod utraque opinio (posita distinctione XXIII) concordat hic quod persona de prima ratione sua nec dicit relationem nec substantiam, et hoc nec primam nec secundam. Sed secundum unam opinionem dicit conceptum negationis (in genere) communis tribus, et ita dicit conceptum negationis communis tribus qui distinguitur in eis ; secundum aliam opinionem dicit conceptum communis positivi et distincti in eis. Et secundum utramque opinionem tale commune, sive positivum sive privativum, connotat - sicut suum inferius - illud de quo formaliter dicitur (puta Patrem et Filium et Spiritum Sanctum), et quasi secundo connotat formalia distinctiva in eis, et tertio essentiam communem eis.
- Sed obicitur quod persona significet substantiam secundam (id est quiditatem), per hoc quod dicit Augustinus VII Trinitatis cap. 9 quod per hoc quod est tres personae respondetur ad quaestionem illam qua quaeritur in divinis quid tres ; quid autem quaerit essentiam.
- Praeterea, dicit Augustinus VII De Trinitate cap. 9 quod non est aliud Deum esse et personam esse ; ergo persona est mere essentiale, et per consequens significat secundam substantiam, id est quiditatem.
- Ad primum istorum dico quod quid quandoque quaerit definitionem, quandoque illud quaerit de quo aliquid dicitur. Primum patet ex I Topicorum : Definitio est oratio, indicans quid est esse rei. Secundum patet per Philosophum X Metaphysicae : Totaliter quaerendum est quid unum, quemadmodum et quid ens, tamquam non sufficiens, quia hoc ipsum istius natura (intendit dicere quod non sufficit dicere ipsum unum esse principium, sicut antiqui philosophi dixerunt ipsum unum esse principium, sicut platonici, sed aliquid de quo dicitur unum). Et secundum hoc, quaestio ista quid est elementum, duplicem habet responsionem : unam assignando definitionem elementi, et aliam assignando illud de quo dicitur elementum, puta ignis est elementum. Nunc autem catholicis confitentibus tres (secundum canonicam epistolam Ioan. cap. 5), quaesierunt haeretici quid tres, non interrogantes definitionem huius nominis, sed quaerentes quid esset illud substantivum quod determinaretur per illud adiectivum tres (sive, de quo diceretur) - et ad hoc bene respondetur per hoc quod est persona. Cum ergo accipitur quod quid quaerit de essentia, non est verum generaliter nec specialiter in proposito.
- Ad secundum, de Augustino, patebit distinctione sequente, quia persona est ad se (tam in se quam in suis inferioribus), licet non ita sit ad se sicut essentia est ad se, et hoc si ponatur personas divinas esse constitutas in esse personali per aliqua absoluta ; si autem hoc non ponatur, difficile videtur exponere auctoritatem beati Augustini, sed de hoc dicetur ibi.
