Distinctio XLII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
Distinctio XLII
DISTINCTIO XLII
Quaestio Unica
- Circa distinctionem quadragesimam secundam quaero utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione.
Quod sic : Richardus De Trinitate I : Ad omnia quae fide tenemus etc.
- Praeterea, ratione probatur Deum esse potentiae infinitae (sicut probatur VIII Physicorum et XII Metaphysicae) ; potentia autem infinita nota est esse omnipotentia ; ergo etc.
- Probatio minoris, quia notum est potentia infinita non posse aliquam aliam maiorem cogitari sine contradictione ; quacumque autem potentia quae non est omnipotentia, potest cogitari maior sine contradictione (probatio : sine contradictione potest cogitari omnipotentia sub ratione omnipotentiae ; ipsa autem maior cogitatur quacumque alia quae non esset omnipotentia).
- Si dicas quod non potest naturaliter probari omnipotentiam esse cogitabilem sine contradictione, - contra : omnipotentiam esse in entibus verum est, ergo omnis ratio probans impossibilitatem omnipotentiae sophistica est ; omnis ratio sophistica potest per intellectum ex puris naturalibus solvi ; ergo intellectus talis potest ex puris naturalibus cognoscere nullum impossibile sequi ex omnipotentia, et scit quod illud est possibile ad quod nullum sequitur impossibile ; cognoscit ergo Dei omnipotentiam esse possibilem.
- Ex isto autem potest fieri ratio per se, quia si naturaliter potest probari omnipotentiam esse possibilem (quia non impossibilem), ergo naturaliter potest probari eam esse necessariam, quia non potest esse nisi posset esse necessaria ; et quod potest esse necessarium, est necessarium ; igitur etc.
- Contra : Nulli philosophi utentes naturali ratione, etiam quantumcumque perfecte considerarent Deum sub ratione efficientis, concesserunt eum esse omnipotentem secundum intellectum catholicorum.
- Confirmatur etiam, quia articulus fidei est, in Symbolo apostolorum : Credo in Deum, Patrem omnipotentem etc.
- Hic responderi posset, distinguendo, quod omnipotens aut potest dici agens quod potest in omne possibile, mediate vel immediate, - et hoc modo est potentia activa primi efficientis omnipotentia, prout extendit se ad omnem effectum in ratione causae proximae vel remotae ; et sic, cum naturaliter possit concludi aliquod esse primum efficiens (sicut ostensum est supra distinctione II), naturaliter potest concludi ipsum esse omnipotens, hoc modo loquendo.
- Alio modo omnipotens accipitur proprie theologice, prout omnipotens dicitur qui potest in omnem effectum et quodcumque possibile (hoc est in quodcumque quod non est ex se necessarium nec includit contradictionem), ita - inquam - immediate quod sine omni cooperatione cuiuscumque alterius causae agentis ; et hoc modo videtur omnipotentia esse credita de primo efficiente, et non demonstrata, quia licet primum efficiens habeat in se potentiam effectivam eminentiorem potentia cuiuscumque alterius causae effectivae, habeat etiam in se eminenter potentiam effectivam cuiuscumque alterius causae (sicut deductum est distinctione II et per hoc probatum est eum habere potentiam infinitam) et istud sit quasi ultimum ad quod ratio naturalis possit attingere, de Deo cognoscendum, tamen ex hoc non videtur concludi omnipotentia secundum secundum intellectum, quia etsi verum sit, non tamen est manifestum naturali ratione quod habens causalitatem eminentiorem in se - et etiam causalitatem causae secundae eminentius quam illa causa habeat respectu sui effectus - possit immediate in effectum immediatum causae secundae : ordo enim causarum inferiorum et superiorum hoc non concedit, quia etsi sol haberet in se causalitatem eminentiorem quam bos (vel aliud animal), non tamen concederetur solem posse immediate generare bovem sicut potest mediante causa bove generare.
- Et hoc maxime ponerent philosophi, quia non posuerunt causam secundam - necessario concurrentem - propter aliquam perfectionem addendam effectui, sed quasi propter imperfectionem addendam ; sed magis, causalitas primae causae est immediate perfecta, et ideo posuerunt eam non posse immediate esse causam alicuius effectus imperfecti. Et ideo oporteret causam agentem aliam concurrere (imperfectiorem), ut illa prima non produceret secundum ultimum potentiae suae, sed cum illa causa agente secunda effectum deminutum et imperfectum produceret, - hoc est, non ita perfectum effectum produceret mediante causa secunda imperfecta sicut si immediate produceret.
- Praeterea, si philosophi non potuerunt per rationem naturalem concludere Deum posse contingenter causare, quanto magis nec posse immediate in quemcumque effectum vel in quodcumque quod potest producere mediantibus aliis causis secundis ?
- Praeterea, si ipsi habuerunt quasi pro principio quod de nihilo nihil fit (saltem in istis generabilibus et corruptibilibus), non videtur Deum sic esse omnipotentem quod possit aliquem effectum totaliter producere sine omni alia causa concausante.
- Praeterea, si philosophi posuerunt Deum esse necessario agentem (sicut videntur multi eorum sensisse et posuisse), si cum hoc ponerent quod esset omnipotens secundum istum intellectum secundum, haberent negare causalitatem omnem cuiuscumque causae secundae (quod est maximum inconveniens eis) : nam causa necessario causans in quocumque instanti comparatur ad effectum, necessario in eodem instanti necessario causat et agit ; igitur cum prius comparetur causa superior ad effectum quam causa inferior, et tunc per te necessario est omnipotens, ergo in illo instanti producit totum effectum ; ergo in secundo instanti, in quo comparatur secunda causa ad eundem effectum, nihil intelligitur tunc causandum, - et ita agens secundum vel causa secunda nihil potest causare.
- Et ex hoc apparet quod haec propositio quidquid potest causa effectiva prima cum causa secunda, potest per se immediate non est nota ex terminis, neque ratione naturali, sed est tantum credita ; quia si ipsa omnipotentia - ex qua dependet - esset nota ratione naturali, facile esset probare ipsis philosophis multas veritates et propositiones quas ipsi negant, et facile esset probare eis saltem possibilitatem multorum quae credimus, quae ipsi negant.
- Omnipotentia tamen, hoc modo sumpta, licet non sufficienter demonstraretur, probabiliter tamen potest probari sicut verum et necessarium, - et probabilius quam quaedam alia credita, quia non est inconveniens quaedam credita esse evidentiora quam alia.
- Ad auctoritatem Richardi dico quod etsi sint necessariae rationes ad probandum omnipotentiam et quaedam alia credita, non tamen sunt evidenter necessariae et verae : sicut illa ratio quae probat Trinitatem, propter duplicem productionem ad intra in divinis, - quia licet sit ex necessariis, non tamen praemissae sunt necessario evidentes, quia non sunt notae ex terminis nobis notis ; neque ex immediatis nobis notis possibile est hoc inferre, sicut dictum est distinctione II quaestione 2.
- Ad secundum dico quod infinitam potentiam Dei etsi sit possibile concludi de Deo naturali ratione, non tamen omnipotentiam, secundum quod prorrie sumitur.
- Et cum dicis quod infinita potentia nulla potest cogitari maior, verum est intensive ; non tamen videtur contradictio quod sic cogitetur maior potentia, ad plura se extendens extensive. Vel diceretur quod etsi non sit contradictio omnipotentiam cogitari, quae ut sic - aliquo modo excedit infinitam potentiam non intellectam ut omnipotentia, non tamen est naturaliter notum potentiam sic intellectam esse omnipotentiam.
- Et cum dicit notum esse omnipotentiam proprie sumptam posse cogitari sine contradictione, hoc negatur.
- Et cum probatur quia omnis ratio, probans impossibile ex ea sequi, est sophistica, - ad hoc dicitur quod est sophistica ; non tamen potest solvi per rationem naturalem, quia prout est sophistica, est peccans in materia et habens aliquam praemissam falsam ; et non potest solvi nisi per interemptionem illius praemissae, quae tamen non potest cognosci interimenda per rationem naturalem, sicut non potest cognosci vera esse per rationem naturalem.
- Sed contra ista arguo sic : Aut illa quae apparet vera et non apparet interimenda ex ratione naturali, apparet esse vera ex terminis tamquam immediata, aut apparet esse conclusa ex terminis immediatis. Si primo modo, ergo intellectus noster non potest esse certus de propositionibus immediatis, quae sit vera et quae non ; apparent enim sibi verae tamquam propositiones immediatae, quae tamen sunt simpliciter falsae, et ita non erunt aliqua principia certa tamquam ianuae in domo (contra Philosophum et Commentatorem, II Metaphysicae), circa quae non contingit errare. Si secundo modo appareat esse vera (tamquam conclusa ex terminis immediatis), tunc arguo de illo syllogismo sophistico sicut de isto, - aut peccat in materia, aut in forma : si in materia, tunc potest solvi, quia praemissa falsa peccans in materia potest interimi ; si in forma, adhuc potest solvi per artem logicam. Si autem dicatur quod peccat in forma et tamen non potest solvi ratione naturali, - istud videtur absurdum, quia sicut intellectus inclusus in naturalibus tradidit omnem artem de syllogismo apparente, informi et defectuoso, sic ; posset solvi per illam artem ad dissolvendum omnem talem syllogismum, apponendo talem artem ad talem paralogismum.
- Ideo dico aliter quod etsi quicumque paralogismus, deducens apparenter ad impossibile ex praemissa significante Deum esse omnipotentem, posset solvi per intellectum et rationem naturalem (sive peccet in materia sive in forma), et intellectus possit scire quemcumque talem paralogismum divisim factum esse solubilem, non tamen sequitur quod sciat istud non esse impossibile ; stat enim oppositum, scilicet quod dubitet istud esse oppositum primum ex repugnantia terminorum (ex quo tamen non possit sequi aliquod manifestius impossibile), aut quod dubitet utrum ex isto possit inferri aliquod impossibile aliud a quocumque illato, et illud argumentum inferens illud impossibile sit insolubile, licet illud non sit aliquorum quae facta sunt, quorum cognoscit necesse solvere.
- Vel generaliter posset responderi ad illud argumentum (quod potest fieri generaliter ad omne creditum), quod illud sit necessarium ad omne possibile et credibile.
