Distinctio XXXVII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXXVII
« Et quoniam demonstratum est ex parte, quomodo omnia dicantur esse in Deo »
PARS I
Quomodo Deus sit in rebus et in locis corporalibus.
DIVISIO TEXTUS.
Supra egit Magister, quomodo omnia sunt in Deo. Hic secundo agit, quomodo Deus sit in rebus et in locis corporalibus. Et quoniam ad esse in loco et in re mutabili sequitur mutatio in eo quod in illo est, ideo agit secundo de Dei immutabilitate in loco, infra distinctione eadem ultra medium, ibi : « Cumque divina natura » etc.
Prima pars habet tres partes.
In prima narrat, quomodo Deus est in locis et in rebus, et per auctoritates confirmat.
In secunda nititur dictorum aperire intelligentiam, ibi : « Quomodo autem Deus habitat in bonis » etc.
In tertia ostendit intellectus nostri ad hoc capiendum insufficientiam, ibi : « Ex praedictis patet, quod Deus ubique totus est ».
Prima pars tres habet secundum tria capitula.
In prima ostendit modos essendi Deum in rebus.
In secunda vero confirmat auctoritatibus, quod Deus est ubique per essentiam, ibi : « Ne autem ista, quia capacitatem humanae intelligentiae » etc.
In tertia ostendit, quod Deus in solis Sanctis habitat per gratiam, ibi : « In Sanctis vero habitat, in quibus » etc.
« Quomodo autem Deus habitat ». Haec est secunda particula, in qua excitat ad dictorum intelligentiam, et habet haec pars tres partes.
In prima rationabiliter manuducit.
In secunda stultam rationem excludit, ibi : « Sciendum est etiam, quia, ut ait Augustinus ».
In tertia in admirationem erigit, ibi : « Illud quoque mirabile est ». Sacramenta enim divina magis sunt admirabilia quam intelligibilia.
« Ex praedictis patet, quod Deus ubique totus ». Haec est tertia pars, in qua ostendit insufficientiam ad cognoscendum, quomodo Deus est ubique per essentiam ; et haec pars habet tres partes secundum tria capitula.
Primo enim ostendit, quod intellectus nostri non sufficiunt.
Secundo excludit eos qui praesumtuose solvunt, ibi : « Quidam tamen, immensa ingenio suo metiri » etc.
Tertio vero abicit eos qui irrationabiliter quaerunt, ibi : « Solet etiam ab eisdem quaeri, quomodo Deus » etc. ; ubi ostendit quaestionem eorum esse frivolam et responsione indignam.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis quaeritur de existentia Dei ubique ; et circa hoc tria principaliter quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum esse ubique conveniat Deo.
Secundo utrum esse ubique sit proprium Dei.
Tertio, qualiter conveniat Deo esse ubique.
Et quantum ad primum, quia esse ubique potest distribuere pro omnibus rebus et pro omnibus locis, duo quaeruntur.
Primo, utrum Deus sit in omnibus rebus.
Secundo, utrum sit in omnibus locis.
ARTICULUS I
Quod esse ubique conveniat Deo.
QUAESTIO I
Utrum Deus sit in omnibus rebus.
Quod autem sit in omnibus rebus, ostenditur sic.
- Philosophus in prima philosophia : « Quanto aliquid simplicius, tanto a pluribus indigetur et in pluribus invenitur » ; sed Deus est simplicissimus in fine simplicitatis : ergo invenitur in omnibus. Sed non reperitur nisi ubi est : ergo est in omnibus.
- Item, quanto causa prior, tanto universalior, ergo causa prima est universalissima ; sed quanto aliquid universalius, tanto influit in plura : ergo cum prima causa sit universalissima, influit in omnia. Sed omne quod influit in aliquid, est illi praesens secundum virtutem - nusquam enim et nunquam operatur agens nisi per praesentiam virtutis - sed Deus propter suam simplicitatem est idem quod sua virtus : cum ergo virtus Dei sit in omnibus, et substantia est in omnibus.
- Item, hoc videtur per impossibile : quia omne quod est in una re limitata, ita quod non est in alia, est limitatum et arctatum ; sed hoc est impossibile circa Deum : ergo non est in una re, quin in omnibus sit.
- Item, si Deus est in una re, ita quod non in alia, aut potest esse in illa in qua non est, aut non ; si non potest, ergo non est omnipotens ; si potest esse et non est, cum res non mutetur, ergo mutari potest. Ergo si Deus non est in omnibus rebus, aut non est omnipotens aut non immutabilis ; quorum utrumque est impossibile.
Contra : 1. Quanto aliquid magis seiungitur a natura tenebrosa, tanto est impermixtius et sub nobiliori luce cognoscit ; sed Deus clarissime cognoscit : ergo maxime a natura tenebrosa seiungitur. Sed omnis creatura tenebra : ergo Deus aut in nullis aut in paucissimis est rebus creatis.
- Item, quanto motor magis distat a mobili, tanto sufficientius movet - Unde sufficientius movet anima quam forma naturalis, et Intelligentia quam anima - sed Deus est motor et operator sufficientissimus : ergo summe distat ab omni mobili : ergo aut in nullis est rebus aut in paucis.
- Item, omnis virtus unita plus est infinita quam multiplicata ; sed divina virtus est infinitissima : ergo unitissima. Sed quanto aliquid magis est unitum, tanto minus diffusum et in paucioribus repertum : ergo etc.
- Item, quaeritur : quae necessitas est, Deum ponere in rebus omnibus ? Videtur quod nulla ex parte Dei. Nobilitas enim est in agente, quod possit agere ubi non est, similiter, quod possit facere effectum per se stantem - alioquin opera Dei magis sunt debilia quam opera artificum creatorum, quae salvantur in esse, ipsis absentibus - ergo si nulla necessitas est, videtur ergo esse superfluitas. Sed impossibile est, in Deo esse superfluitatem : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod Deus in omnibus rebus est, sicut ipse David testatur dicens : « Si ascendero in caelum, tu illic es » etc. Necessitas autem existendi Deum in omnibus sumitur tum a parte perfectionis ipsius, tum a parte indigentiae rerum. A parte ipsius propter summam immensitatem et summam potestatem ; et utriusque ratio est summa simplicitas. Quia enim summe simplex est, ad nihil arctatum, ideo in omnibus invenitur tamquam immensum ; quia summe simplex, ideo in infinitum virtuosissimum, et ideo virtus eius in omnibus ; et virtus idem est quod substantia, et ideo necesse est, quod sit in omnibus. Ex parte creaturae est necessitas, quia creatura habet in se possibilitatem et vanitatem, et utriusque causa est, quia producta est de nihilo. Quia enim creatura est et accepit esse ab alio, qui eam fecit esse, cum prius non esset ; ex hoc non est suum esse, et ideo non est purus actus, sed habet possibilitatem ; et ratione huius habet fluxibilitatem et variabilitatem, ideo caret stabilitate, et ideo non potest esse nisi per praesentiam eius qui dedit ei esse. Exemplum huius apertum est in impressione formae sigilli in aqua, quae non conservatur ad momentum, nisi praesente sigillo.
Et iterum, quia creatura de nihilo producta est, ideo habet vanitatem ; et quia nihil vanum in se ipso fulcitur, necesse est quod omnis creatura sustentetur per praesentiam Veritatis. Et est simile : si quis poneret corpus ponderosum in aëre, quod est quasi vanum, non sustentaretur. Sic et in proposito.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur de distantia et permixtione, dicendum quod tripliciter unitur aliquid alicui : aut secundum praesentiam tantum aut secundum praesentiam et dependentiam aut secundum praesentiam et dependentiam et concomitantiam in materia. Primo modo est radius in aëre, secundo modo anima in corpore, tertio modo liquor in liquore. Quod primo modo est in aliquo non permiscetur, similiter quod secundo modo est non permiscetur proprie, sed solum quod tertio. Et primo quidem modo est Deus in rebus, non secundo vel tertio.
- Ad illud quod obicitur de distantia motoris a mobili, dicendum quod est distantia per absentiam, et haec impedit, non iuvat ad motum ; et est distantia per independentiam, et haec iuvat quia quanto motor perfectior est et absolulior, minus dependet et est sufficientior ; et hoc modo distat Deus etiam praesens.
- Ad illud quod obicitur, quod virtus unita est magis infinita, dicendum quod unitas virtutis, quae facit ad eius magnitudinem, per se attenditur respectu subiecti, per accidens respectu obiecti. Respectu autem subiecti attenditur per subiecti simplicitatem, respectu autem obiecti per indistantiam a virtute, quia virtus tanto potentior quanto obiecto propinquior. Quoniam igitur virtus divina in substantia est simplicissima et nunquam a substantia elongatur, ideo in multis est infinitissima, quia unitissima in multis, ut in uno. « Ubique enim est centrum illius potentiae », sicut dicit Trismegistus.
- Quod ultimo obicitur iam solutum est, quia necessitas est ex parte Dei et creaturae, sicut visum est.
Quod ergo obicitur, quod agens creatum ubi non est operatur et effectum producit, qui sine ipso stat, dicendum quod non est simile in Deo. Nam si attendatur hoc in artifice creato, hoc venit ex defectu perfectionis : quia enim agens creatum limitatum est et differt a sua virtute, potest operari per virtutem ubi non est ; rursus, quoniam agit ex suppositione et non potest in totum, ideo effectus non totaliter dependet ab ipso. Deus autem habet conditiones oppositas, quia infinitus, et idem est in eo virtus et substantia, et totum producit ; ideo non est simile.
QUAESTIO II
Utrum Deus sit in omnibus locis.
Secundo quaeritur, utrum Deus sit ubique localiter, id est, utrum sit in omnibus locis.
Et quod non, videtur.
- Boethius, in libro De Trinitate : « Deus ita esse ubique dici videtur, non quod in omni loco, sed quod omnino in loco esse non potest ».
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia sicut vult Philosophus locus ad locatum magis comparatur in ratione formae ; sed Deus est forma excellentissima : ergo respectu eius nuIla est forma, ergo nullus locus.
- Item, alia ratione videtur, quia quadruplex est conditio loci in respectu ad locatum, scilicet continere, salvare, mensurare et terminare. Continet locus ut vas, mensurat ut quantitas, salvat ut natura, terminat ut finis ; sed Deus secundum nullam harum conditionum comparatur ad locum : ergo etc.
- Item, prima et propria passio essendi in loco est dimensio, ergo quod magis recedit a dimensione, minus est in loco ; et quod maxime, minime ; et quod omnino recedit, nullo modo est in loco ; sed Deus est huiusmodi : ergo etc.
Contra : a. Ieremias 23, 24 : « Caelum et terram ego impleo » : sed omne quod est in loco ipsum implendo, est in loco secundum quod locus.
- Item, hoc videtur ratione, quia loci, secundum quod locus, est indigentia ad locatum, ut ab ipso repleatur ; sed omnis creatura vanitas, vanitas autem non replet nisi per veritatis praesentiam : ergo ad hoc quod locus repleatur, necesse est Deum adesse. Sed hoc posito, ponitur Deus esse in loco, ut locus est.
- Item, maior est indivisio formae ad materiam quam locati ad locum ; sed forma non unitur materiae nec permanet nisi per Dei praesentiam : ergo multo minus nec locatum loco. Sed quia per Dei praesentiam forma unitur materiae, Deus est in qualibet re ut natura : ergo cum per Dei praesentiam uniatur et salvetur locatum in loco, Deus est in loco, ut est locus.
- Item, est praesentia et simultas secundum locum et secundum tempus ; sed Deus perfectissime est praesens cuilibet rei : ergo secundum locum et tempus. Sed quae sunt praesentia secundum tempus, sunt in eodem tempore : ergo et illa quae sunt praesentia secundum locum, sunt in eodem loco : si ergo Deus est praesens omni loco, Deus est in loco, non tantum ut est res, sed etiam ut est locus.
Respondeo : Dicendum quod triplex est conditio, secundum quam comparatur locatum ad locum. Una, secundum quam excellitur, et haec est proprietas salvationis ; sic enim locatum indiget loco, et locus complet eius indigentiam et conservat naturam, et secundum hanc proprietatem sola corporalia sunt in loco, non autem spiritualia, quia non recipiunt influentiam a loco corporeo. Alia est proprietas, secundum quam locatum aequatur et proportionatur loco ; et haec est proprietas commensurationis, et secundum hanc conditionem proprie corporalia sunt in loco, quia illa sola sunt commensurabilia, unde circumscribuntur. Spiritualia autem minus proprie ; nam non sunt commensurative respectu partium, sunt tamen definitive respectu totius. Tertia est conditio, secundum quam locatum excellit locum, videlicet quod per sui praesentiam replet et supplet indigentiam loci. Locus enim sine locato privatus est et indigens, sicut concavitas oculi sine organo. Quoniam igitur Deus ad nullam creaturam comparatur, nec secundum rationem inferioritatis nec aequalitatis, sed superioritatis et excellentiae ; Deus non est in loco quantum ad primam et secundam proprietatem, sed solum quantum ad tertiam, scilicet quod per praesentiam supplet loci indigentiam. Nam locatum per praesentiam replet vacuitatem distantiae ; Deus autem per praesentiam replet vanitatem essentiae, et illa quidem sine hac esse non potest.
Ex his patet responsio Ad obiecta : Nam rationes probantes Deum esse in loco, ut est locus, procedunt secundum tertiam conditionem, ut patet ; rationes vero ad oppositum secundum primam et secundam, scilicet salvationis et terminationis.
ARTICULUS II
Esse ubique est Deo proprium.
Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur, utrum esse ubique sit proprium Dei. Et quia proprium est quod soli convenit et semper, ideo quantum ad hoc duo quaeruntur. Primo, utrum esse ubique conveniat soli Deo. Secundo, utrum conveniat ei semper sive ab aeterno.
QUAESTIO II
Utrum esse ubique soli Deo conveniat.
Quod autem soli Deo conveniat, videtur.
- Augustinus, in libro De symbolo : « Ubique esse est Deum esse » sed nulli creaturae convenit Deum esse, immo hoc est Dei propriissimum : ergo nulli creaturae convenit esse ubique.
- Item, Ambrosius, in libro De Spiritu sancto : « Cum omnis creatura certis suae naturae sit circumscripta limitibus, esse ubique et in omnibus rebus divinitatis et dominationis est proprium ».
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia omnis creatura, per se existens et in se, est hoc aliquid ; sed omne quod est hoc aliquid, est singulare et omne singulare est hic et nunc, et nihil tale natum est esse ubique : ergo solius Dei est esse ubique.
- Item, conditio ista, qua Deus est ubique, convenit Deo ratione suae immensitatis ; sed immensitas est proprietas solius Dei, quae nulli creaturae potest convenire : ergo nec esse ubique.
Contra hoc : 1. Obicitur de universali, quoniam universale est semper et ubique, et tamen non est Deus.
Si tu dicas, quod est ubique respectu suorum singularium et non simpliciter ; obicitur tunc, quod aliquod universale est, cuius singularia sunt ubique, et impossibile est aliquid fieri, quod non sit eius singulare vel in singulari, ut hoc universale « substantia » : ergo est ubique.
- Item, obicitur de numero, qui est in omnibus entibus, et nihil potest fieri, in quo non sit numerus, et praeterea, in omnibus entibus est unus numerus : ergo cum numerus non sit Deus, esse ubique non est proprium solius Dei. Si dicas, quod non est ibi totus, sed secundum partem et partem ; obicitur de voce, quae est in auribus diversorum tota et in toto aëre : esto quod vox esset ita magna, quod per totum mundum audiretur, tunc esset ubique tota et una. Probatio : quia si multae, cum infinitae sint partes aëris, et vox sit in qualibet parte : tunc ergo infinitae sunt voces actu ; quod est impossibile.
- Item, obicitur de anima, quae est in qualibet parte animalis tota, ut supra monstratum est : esto ergo, quod fieret animal giganteum ita magnum quasi totus mundus, tunc anima esset ubique : ergo quod non sit, hoc est propter defectum corporis, et non suum.
Si dicas, quod est in pluribus tamquam in uno loco, unde nunquam una anima est nisi in uno corpore ; obicitur de corpore Christi, quod totum et integrum est in diversis altaribus distinctis.
- Item, obicitur per rationem. Cum enim de natura singularis sit esse hic et nunc, tamen alicui dat Deus semper esse, ut Angelis : ergo pari ratione alicui dabit esse ubique.
- Item, si aliqua duo inseparabiliter sunt unita, ubicumque est unum, et alterum ; sed humana natura et divina in Christo inseparabiliter sunt unita : ergo ubi est divina, et humana. Sed divina natura est ubique : ergo et humana, et sic etc.
Respondeo : Dicendum quod esse ubique, sicut dicunt Sancti, convenit soli Deo proprie et singulariter, ita quod nulli convenit alii, nec intelligi potest convenire, si recte intelligatur.
Nam Deus dicitur esse ubique, ita quod ex parte Dei intelligitur identitas et totalitas, ex parte loci pluralitas et universalitas. Per conditionem identitatis excluditur universale, quod quamvis sit in omnibus singularibus, tamen secundum aliud suppositum, et ita numeratum. Per conditionem totalitatis excluditur numerus ; nam quamvis numerus sit ubique, tamen secundum aliam et aliam partem. Per conditionem pluralitatis a parte loci excluditur spiritus creatus, qui quamvis sit in pluribus partibus corporis, non tamen in omnibus nisi ut unitis. Per conditionem universalitatis excluditur corpus Christi sub Sacramento, quod quamvis sit in pluribus, non tamen est in omnibus nec esse potest, quia hoc solum convenit ei sub Sacramento.
[Ad obiecta] : 1-3. Et ita patent primae instantiae. Quod tamen obicitur de voce, intelligendum quod generatio sensibilium in medio est per diffusionem, unde non numeratur vox, sicut nec lux, nisi ad numerationem susceptibilis - unde quot sunt aures, tot sunt voces, quoniam vox in aëre erat multiplicabilis, et non multiplicata - et ideo patet, quod nec tota ubique ante numerationem, sicut nec lux diffusa, nec eadem post numerationem. Et ideo exemplum de existentia vocis non est multum simile Deo.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus dat sempiternitatem, dicendum quod tam esse ubique, quam semper, importat quamdam infinitatem ; et infinitas sempiternitatis est infinitas durationis, quae est secundum potentiam ; et haec non repugnat creaturae, quia non impedit durationem creaturae esse finitam actu et infinitam potentia ; et ideo omni durationi creaturae necesse est aliquid adici. Sed esse ubique dicit immensitatem actu, quia importat simultatem locorum ; et haec repugnat creaturae, et ideo non potest ei omnino communicari. Communicatur tamen secundum possibilitatem creaturae, secundum quod participat maius et minus de natura spiritualitatis. Nam nihil est omnino spirituale nisi solus Deus, sicut dicit Augustinus, De moribus ecclesiae : Solus Deus est incorporeus, quia omnia replet. Creaturae autem quaedam sunt spirituales per abstractionen, ut universale et numerus ; et ista possunt esse in pluribus propter communitatem ad plura, et ita secundum sui plurificationem. Quaedam spirituales sunt per separationem a materia corporali, ut animae ; et istae sunt in pluribus, tamen non multiplicatis. Quaedam autem spirituales per unionem, ut corpus Christi est cibus spiritualis naturae, quamvis sit verum corpus, et ideo quasi est medium inter animam et Deum, et ideo in quantum cibus plus sapit naturam spiritualitatis ; et ideo est in pluribus, ut sunt plura loca, non tamen in omnibus, quia ratio cibationis non se extendit ad omnia. Et sic patet, quare sub Sacramento est in pluribus.
- Quod obicitur de inseparabiliter unitis, solvendum est per interemptionem, cum alterum excedit alterum, ut patet in genere et specie. Quod obicitur, per unionem homo est Deus, dicendum quod hoc intelligitur per communicationem idiomatum ; similiter et esse ubique convenit per idioniatum communicationem.
QUAESTIO II
Utrum esse ubique ab aeterno Deo conveniat.
Secundo quaeritur, utrum esse ubique conveniat Deo semper sive aeternaliter.
Et quod sic videtur.
- Quia, sicut « semper » se habet ad tempus, ita « ubique » ad locum ; sed ante omne tempus Deus fuit semper : ergo ante omnem locum Deus fuit ubique.
- Item, proprium Dei essentialius ei convenit quam propria passio aliqui subiecto ; sed propter necessariam convenientiam passionis ad subiectum distributio suppositorum includit distributionem temporum - unde « dici de omni » est quod non est in quodam sic, in quodam non, nec aliquando sic, aliquando non, sed in quolibet et semper - ergo similiter hoc quod est ubique includit sempiternitatem : ergo esse ubique semper convenit Deo, ergo ab aeterno.
- Item, res sunt in Deo, et Deus in rebus ; sed res sunt in Deo ab aeterno : ergo a relativis, cum dicantur haec ad convertentiam, Deus est in rebus ab aeterno, sed non nisi in omnibus : ergo etc. Si dicas, quod non dicuntur correlative ; contra : Cum dicitur : Deus est in rebus, non significatur respectus nec dependentia Dei ad res, sed rerum ad Deum : ergo nihil aliud est dicere, Deum esse in rebus, quam res esse in Deo.
- Item, si Deus non fuit ubique ab aeterno, et fuit, ergo fuit alibi quam ubique ; et modo est ubique : ergo mutavit locum, ergo in Deo cadit mutatio. Sed hoc falsum : ergo et primum. Si tu dicas, quod mutatio est in connotato ; contra : Cum dicitur : Deus est in loco, non notatur effectus, sed solum Dei praesentia : ergo videtur, quod secundum hoc non significetur mulatio in connotato, sed solum in ipso Deo : restat ergo per impossibile, quod Deus est ubique aeternaliter.
Contra :
- « Ubique » praesupponit ubi, et ubi praesupponit locum ; et locum non est ponere nisi ex tempore : ergo et Deum esse ubique, non est ponere nisi ex tempore.
- Item, bene sequitur : Deus est ubique, ergo est in caelo, ergo destructo consequente, destruitur et antecedens ; sed ab aeterno non fuit in caelo : ergo etc.
- Item, bene sequitur : Deus est ubique, ergo in ista domo ; sed ista domus non fuit nisi ex tempore et post initium temporis : ergo et esse ubique.
Respondeo : Dicendum quod esse ubique dupliciter potest accipi de Deo, sicut et esse semper. Uno enim modo « semper » importat divinam immensitatem secundum durationem, et sic idem est quod aeternitas, et convenit Deo aeternaliter ; alio modo connotat simultatem temporis, et sic convenit ei a principio temporis. Sic esse ubique uno modo importat praesentialitatem divinae immensitatis, per quam est praesens omni ei quod est, sive sibi sive alii ; et sic idem est Deum esse ubique quod Deum esse immensum. Et sic convenit Deo aeternaliter ; et secundum hoc procedit prima ratio. Alio modo, prout connotat locum creatum sive rem ; et tunc convenit ei ab initio rerum et Iocorum propter connotatum, et convenit semper ; et adhuc est proprium, quia convenit soli, et semper uno modo, licet non aeternaliter ; sicut etiam in demonstrativis. Et sic procedit secunda ratio. Et iste modus accipiendi Deum esse ubique, est usitatior, et secundum hunc modum non convenit ei aeternaliter.
[Ad obiecta] : 3. Quod vero obicitur contra hoc, quod conveniat aeternaliter per suam conversam, dicendum quod non est sua conversa. Cum enim dicitur, quod res sunt in Deo, hoc intelligitur ratione exemplaritatis, et nihil connotatur actu ; sed cum dicitur Deus esse in rebus, connotatur aliquid creatum. Nam nihil est in eo quod non est : ergo si Deus est in rebus et locis, res et loca sunt ; non-ens tamen secundum se bene est in exemplari tamquam in principio. Unde haec : Deus est in rebus, non est conversa huius : res sunt in Deo, sed haec : Deus est exemplar rerum, et utraque est vera aeternaliter. Et huius : Deus est in rebus, conversa est : res continentur a Deo et conservantur ab ipso.
- Ad illud quod obicitur, quod si Deus non fuit ubique et modo est, ergo est mutatus, dicendum quod non sequitur, quia hoc non est propter mutationem Dei. - Quod obicitur, quod « ubique » non connotat effectum, sed solum praesentiam, dicendum quod praesentia importat habitudinem ad duo, scilicet eius qui praesens est, et cui est praesens, et ideo potest esse inceptio ratione rei cui praesens est, non novi effectus.
a-b. Quod obicitur ad oppositum, procedit secundum quod « ubique » connotat locum creatum.
- Quod tamen ultimo obicitur, non valet, immo est ibi fallacia accidentis, sicut hic : iste triangulus incipit habere tres : non ergo omnis triangulus semper habuit tres, quia non fit distributio pro partibus ut nunc, sed simpliciter.
ARTICULUS III
Qualiter Deus sit in rebus.
Tertio loco principaliter quaeritur de tertio articulo, scilicet qualiter Deus sit in rebus. Et circa hoc duo quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum Deus sit in omnibus rebus aequaliter sive uniformiter.
Secundo quaeritur, quibus modis, et qualiter Deus sit in rebus.
QUAESTIO I
Utrum Deus aequaliter sit in omnibus rebus.
Quod autem sit uniformiter, videtur.
- Quia, sicut dicit Philosophus, « prima causa uno modo se habet ad omnia, licet omnia non habeant se uno modo ad ipsam » ; sed omnia in Deo sunt uniformiter, quia sunt vita et creatrix essentia : ergo multo fortius Deus in omnibus rebus est aequaliter et uniformiter.
- Item, quod est ubique totum est aequaliter et uniformiter ; sed cum Deus sit simplicissimus, est ubique totus : ergo aequaliter et uniformiter est in omnibus rebus.
- Item, unicuique rei intima est materia et forma ; sed forma non unitur materiae nisi mediante appetitu, appetitus autem ortum habet ab essentia ; sed hoc non posset nisi per Dei praesentiam : ergo Deus magis est intimus omni rei quam sua forma. Sed forma unicuique rei est summe intima : ergo Deus in termino intimus est cuilibet. Sed quod habet esse in termino est uniformiter : ergo etc.
- Item, hoc ostenditur per impossibile : quia, si Deus non est aequaliter in rebus, ergo cum magis intime est in una quam in alia, ergo in aliqua non est summe intime : ergo aliquid est in re intrinsecum, in quo non est Deus : ergo Deus non est intimum quod est. Sed hoc est impossibile : ergo et primum.
Sed contra :
- Omne quod recipitur in aliquo, est ibi per modum recipientis, et non recepti ; sed creaturae non sunt aequaliter capaces Dei : ergo non est aequaliter in eis Deus.
- Item, sicut se habet intellectus ad primam lucem, sic ens ad primam essentiam, et vivens ad primam vitam ; sed maior intellectus magis participat divinam lucem : ergo perfectius ens, et perfectius vivens divinam essentiam et vitam : ergo Deus perfectius est in uno quam in alio.
- Item, existentia Dei in rebus est conservatio rerum ; sed non omnes res aequaliter conservantur : ergo non est aequaliter in omnibus.
- Item, cum Deus sit ubique, solum dicitur habitare in iustis ; sed hoc non esset, si aequaliter et uniformiter esset in omnibus : ergo etc.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod Deum esse in rebus dupliciter potest intelligi : uno modo, ut idem sit quod esse praesentem cuilibet rei, non connotando effectum ; et sic uniformiter est in omnibus rebus, eo quod intimus est cuilibet rei et summe praesens et totus in qualibet re. Alio modo potest connotare effectum, sicut artifex dicitur in artificio esse per connotationem effectus et per impressionem suae similitudinis ; et sic, cum uni creaturae plus det quam alii, magis est in una quam in alia.
Et hoc potest esse tripliciter : vel extensive, quantum ad ea quae habent esse diuturnius, ut in corpore incorruptibilli plus quam in anima sensibili ; vel intensive, quantum ad ea quae habent esse nobilius, ut in anima sensibili quam in corpore incorruptibili ; vel utroque modo, ut in anima rationali quam in corpore corruptibili ;
His visis patent Obiecta ad utramque partem. Procedunt enim, his duabus viis, ut patet, exceptis duobus primis ad utramque partem.
- Quod enim obicitur, quod Deus uniformiter se habet ad omnes res, si intelligatur uniformitas ex parte divini esse, verum est ; si autem intelligatur ex parte effectus, falsum est. Quoniam Deus uniformiter et stabiliter existens, cetera movet et multos et varios effectus producit, et efficiendo diversa in rebus, facit quod res non se habeant uniformiter ad ipsum. Quoniam igitur, cum dicitur Deus esse in rebus, uno modo connotatur effectus, alio modo non ; ideo uno modo conceditur, quod sit uniformiter, alio modo quod non. Similiter e converso, cum dicitur quod omnia sunt in Deo, uno modo potest connotari effectus, sicut patet in praedestinatione et reprobatione, et sic non est uniformiter ; alio modo non connotatur effectus, et sic uniformiter.
- Quod obicitur iterum ad oppositum, quod omne quod recipitur, est per modum recipientis, dicendum quod verum est, ubi receptum dependet a recipiente, ut species a virtute cognoscente ; in proposito autem, non sic est. Unde divina essentia, existens in re, non accipit modum rei ; et sic patet illud.
QUAESTIO II
Quibus modis Deus in rebus esse dicatur.
Secundo quaeritur, quibus modis, et qualiter sit Deus in rebus. Et assignat Magister dupliciter modos existendi Deum in rebus.
Et unum modum accipit ab Augustino, De praesentia Dei, Ad Dardanum, qui dicit, quod aliter est Deus in omnibus creaturis, aliter in Sanctis, aliter in Christo. In creaturis singulis per naturam, in sanctis per inhabitantem gratiam, in Christo per unionem.
Alium modum accipit a Gregorio, qui dicit, super 5, 17 Canticorum, « quod Deus est in rebus tripliciter, scilicet potentialiter, praesentialiter et essentialiter ».
Quaeritur ergo de distinctione, sufficientia et ordine istorum modorum.
- Et obicitur contra assignationem Augustini : aut enim accipiuntur modi illi quantum ad divinam substantiam aut quantum ad creaturam aut quantum ad effectus. Si quantum ad effectus, cum innumerabiles sint, innumerabiles sunt modi essendi. Si quantum ad creaturam suscipientem, cum solum duplex sit suscipiens, scilicet natura et voluntas, videtur quod tantum duo sint modi, scilicet per naturam et per gratiam. Si quantum ad Dei substantiam, cum in ea non cadat diversitas, erit tantum unus modus.
- Item, sicut gratia est effectus superadditus naturae, ita operatio miraculosa : ergo sicut in habentibus gratiam est aliter Deus quam in non hahentibus, ita et in re in qua operatur miraculose, ut in asina Balaam, erit alio modo essendi.
- Item, sicut gratia gratum faciens est supra naturam, ita gratia gratis data, ut propbetia, ita etiam poena et gloria : ergo cum ista differant genere et specie, debent secundum hoc diversi modi essendi distingui : ergo non distinguit Magister sufficienter.
- Item, obicitur contra assignationem Gregorii : aut enim illa assignatio est secundum effectus aut conditiones et proprietates Dei. Si secundum effectus, tunc cum essentia nullum connotet effectum, non deberet poni. Si secundum conditiones Dei ; sed non tantum est Dei potentia, sed etiam sapientia et voluntas : ergo videtur, quod insufficienter assignet.
- Item, videtur esse praeposteratio in ordine. Nam secundum rem et rationem intelligendi essentia praecedit potentiam, et potentia praesentiam : ergo male ordinat.
- Item, verborum inculcatio videtur, quia in Deo idem est potentia, essentia et praesentia : quaeritur ergo distinctio.
Respondeo : Dicendum quod assignatio Augustini respicit diversitatem modorum essendi Deum in rebus, sed assignatio Gregorii respicit conditiones modorum essendi. Ubicumque enim est Deus, sive per naturam sive per gratiam, est essentialiter, potentialiter, praesentialiter. Diversitas autem modorum essendi accipitur penes diversitatem effectuum, et non qualemcumque, sed solum trimembrem. Quidam enim est effectus, secundum quem comparatur res ad Deum per modum exeuntis ; et hi omnes continentur sub modo naturae, extenso nomine. Quidam per modum redeuntis ; et hic est effectus gratiae inchoatae, vel consummatae vel gloriae, et quantum ad hunc est secundus modus essendi. Quidam est effectus, secundum quem comparatur creatura ad Deum ut perveniens, et hic est effectus unionis, in qua uniuntur in unitate personae creatura et Creator, ut homo-Deus. Quoniam igitur tres sunt modi effectuum, secundum quos creatura diversimode comparatur ad Deum ; ideo tantum, tribus modis dicitur esse in rebus.
Et primus, qui attenditur quantum ad exitum, assimilatur lineae rectae ; secundus, quantum ad reditum, lineae reflexae ; tertius, quantum ad perfectionem, assimilatur circulo. Et primus quidem modus similis est lineae ; secundus, quia includit primum, similis est superficiei ; tertius, quia utrumque, similis est soliditati. Et ideo optime dicit Apostolus ad Colossenses 2, 9, quod in Christo tota divinitas habitat corporaliter : est enim perfectissime, quia est ad modum circuli, quae est natura perfecta, et per modum altitudinis, quae est quantitas perfecta. Ex his patet sufficientia et distinctio, et solutio obiectorum. Assignatio autem beati Gregorii accipitur quantum ad conditiones modorum essendi. In his enim tribus circumloquitur beatus Gregorius perfectionem modorum existendi Deum in omnibus, in quibus est hoc modo. Aliquid enim est in aliquo secundum praesentialitatis indistantiam, ut contentum in continente, ut aqua in vase ; aliquid secundum virtutis influentiam, ut motor in mobili ; aliquid secundum intimitatis existentiam, ut illud quod est continens intra, ut anima in corpore. Et omne quod perfecte est in re, necesse est esse quantum ad hanc triplicem conditionem ; et hoc modo est Deus. Et ideo dicitur esse potentialiter, praesentialliter et essentialiter, quia secundum praesentialitatis indistantiam, secundum virtutis influentiam, secundum intimitatis existentiam. Et sic patet distinctio, sufficientia et ordo ; quoniam secundum rationem intelligendi, conditiones istae se habent per additionem, et ideo bene ordinat beatus Gregorius, primo praesentialiter etc. Aliqui tamen huiusmodi conditiones voluerunt distinguere penes substantiam, virtutem et operationem. Sed licet modus existendi essentialiter respondeat substantiae, et potentialiter virtuti, tamen praesentialiter non respondet operationi ; nam praesens est aliquis alicui, etiamsi non operetur. Aliqui accipiunt penes genera causarum. Sed nec illud videtur conveniens, quia essentialiter consistere non connotat genus causalitatis. Aliqui penes trinitatem vestigii, scilicet modum, speciem et ordinem ; sed omnia haec praecedit essentia, secundum rationem intelligendi.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
DUB. I
In parte ista incidunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Magister, et est verbum Augustini, scilicet quod « mali non sunt cum illo, ut caeci in luce » etc. Videtur enim male dicere, quia mali sunt in Deo, quia in illo vivunt, moventur et sunt : ergo si non importatur maior convenientia per hoc quod est esse cum aliquo quam in aliquo, videtur quod sicut mali dicuntur esse in Deo, ita debeant dici esse cum Deo.
Item, quae est magis impropria, Deus est cum malis, vel mali cum Deo ? Videtur quod haec : mali sunt cum Deo. Unde Augustinus, in libro Confessionum : « Mecum eras, et tecum non eram » ; loquitur pro statu peccati. Sed contra : Cum dicit auctoritatem in casuali, ergo videtur quod melius dicitur : homo cum Deo, quam e converso.
Respondeo : Dicendum quod haec praepositio « cum » dicit associationem. In societate autem considerantur duo, scilicet mutuum auxilium et conformitas voluntatis. Quoniam igitur soli boni habent voluntatem conformem et sunt coadiutores Dei, ideo de eis solis proprie dicitur, quod sint cum Deo, et e converso ; quia tunc hoc quod est « cum » non dicit auctoritatem. Quia vero mali non conformantur nec auxiliantur Deo in sua salute, sed contradicunt, et tamen Deus adiuvat eos in multis, ideo dicit Augustinus : « Mecum eras » etc.
DUB. II
Item, quaeritur de hoc quod dicit : « Apud se habitat » etc. Videtur enim male dicere, quia praepositiones sunt distinctivae, quia transitivae : si ergo Deus a se non distinguitur, male dicitur quod apud se erat. Si tu dicas, quod transitionem solum dicunt quantum ad modum ; contra est Glossa, super 1, 1 Ioannis, quae dicit quod « apud » notat distinctionem Patris ad Filium.
Respondeo : Dicendum quod Deus non solum est in creaturis, sed etiam apud se. Unde Augustinus, in libro Confessionum : « Deus est in se ut alpha et omega, in mundo ut creator et rector, in Angelis ut sapor et decor, in electis ut liberator et adiutor, in reprobis ut terror et horror ».
Quod obicitur, quod praepositio dicit transitionem et distinctionem, dicendum quod quantum est de virtute suae significationis, non dicit nisi transitionem quantum ad modum ; quod autem dicat quantum ad rem, hoc est ratione materiae sive terminorum, quibus additur.
DUB. III
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Deus habitat in aliquo, cum ita est in eo, ut ab eo cognoscatur et diligatur ». Videtur non bene dicere, quia habitat in parvulis, qui eum non cognoscunt : ergo non videtur haec ratio conveniens.
Respondeo : Est cognoscere actu, et est cognoscere habitu ; et quamvis parvuli non cognoscant actu, cognoscunt tamen habitu, eo quod gratiam habent et habitum virtutum, sicut dicitur in quarto libro.
DUB. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Quomodo ubique Deus sit, intellectu non capimus ». Videtur enim falsum dicere, quia « quod intelligimus debetur rationi », sicut dicit Augustinus ; sed habemus rationes, per quas scimus, Deum esse in rebus potentialiter, praesentialiter et essentialiter. Si tu dicas, quod non comprehendimus ; similiter nec alia comprehendimus, quae dicuntur de Deo : ergo magis de hoc quam de supradictis non deberet dicere Magister, quod sit ineffabile.
Respondeo : Dicendum quod quaedam sunt pure intelligibilia, et talibus non contradicit imaginatio, sed deficit ; quaedam sunt sensibilia, et in talibus sufficit ; quaedam sunt quodam modo imaginabilia, et quodam modo intelligibilia, et in talibus frequenter intellectus deficit, et imaginatio contradicit et deficit : ut cum cogitamus Deum esse ubique, Deum solo intellectu capimus, locum autem imaginamur. Et quoniam nostra imaginatio exemplum non capit, quod aliquod unum sit in pluribus locis, et intellectus in claritatem lucis non aspicit ; hinc est, quod talia nobis non intelligibilia iudicantur magis quam alia.
DUB. V
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Spiritus creatus sordibus polluti corporis non inquinatur ». Videtur enim contrarium esse ei quod dicitur Sapientiae 9, 15 : Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam. Et iterum, anima contrahit originale a carne et inficitur ab illa.
Respondeo : Sicut generatio univoca est, quae est similis ex simili, et aequivoca, quae est rei dissimilis, ita est infectio secundum rationem univocam, ut leprosus facit leprosum, et secundum rationem aequivocam, ut infectio generat infectionem. Primo modo loquitur Magister, quia anima leprosi non est leprosa ; secundo modo obicit.
DUB. VI
Item quaeritur de hoc quod dicit : « In Deo sunt omnia quae condidit, nec tamen inquinant eum » etc. Videtur enim male dicere, quia sordes corporales inquinant res corporales, ergo spirituales res spirituales. Item, si Deum non inquinant : ergo videtur quod posset dici, quod Deus est in diabolo ; quod est contra omnem usum.
Respondeo : Dicendum quod, sicut tangit Magister in littera, sordes corporales non inquinant corpus, quod nec communicat in materia nec dependet, ut patet in radio, qui non inficitur faecibus, quia nec dependet nec communicat in transmutabili materia. Et quoniam Deus neutrum habet, ideo non valet illud.
Quod obicitur, quod Deus est in peccatoribus, dicendum quod nullum inconveniens esset dicere ; tamen quia hoc videbatur sonare in contumeliam, ideo ponenda est determinatio, ratione cuius sermonis intellectus sanus appareat : ut si dicatur, Deus est in diabolo vel in adultero quantum ad conservationem naturae.
PARS II
De immutabilitate Dei quantum ad locum.
DIVISIO TEXTUS
Supra ostendit Magister, qualiter Deus sit in locis et rebus omnibus ; et quoniam ad existentiam in loco sequitur circumscriptibilitas et localitas in creatura locata, ideo intendit hic a Deo has conditiones removere. Et dividitur haec pars in duas.
In prima ostendit Deum incircumscriptibilem et immutabilem.
In secunda vero concludit et per auctoritates confirmat, ibi : « Fateamur itaque, divinam naturam » etc.
Prima pars habet tres partes.
In prima ostendit, quod immutabilitas et incircumscriptibilitas convenit Deo.
In secunda, hoc removet a natura angelica et omni natura creata, ibi : « Spiritus vero creatus quodam modo» etc.
In tertia suam conclusionem infert, quod solus Spiritus increatus est incircumscriptus, ibi : » Sunt ergo spiritus creati » etc.
« Fateamur itaque » etc. Haec est secunda pars, in qua suam resumit conclusionem, ut addat : et habet haec pars tres partes.
In prima concludit praedeterminata et auctoritatibus confirmat.
In secunda vero movet dubitationem et solvit illam, ibi : « Ad hoc autem solet opponi ».
In tertia breviter epilogat praedeterminata et ostendit rationem situs praesentis capituli, ibi : « Iam sufficienter demonstratum est ».
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam huius partis duo principaliter quaeruntur. Primo quaeritur de incircumscriptibilitate sive illocalitate Dei. Secundo, de mutatione spiritus angelici per locum ; haec enim duo prosequitur in littera. Quantum ad primum articulum quaeruntur tria. Primo quaeritur, utrum Deus sit localis intra locum. Secundo, utrum sit mutabilis de loco ad locum. Tertio, utrum sit separabilis a loco sive sit extra omnem locum.
ARTICULUS I
De incircumscriptibilitate Dei.
QUAESTIO I
Utrum Deus sit localis.
Circa primum proceditur sic.
Quod Deus sit localis, ostenditur hoc modo.
- Esse in loco et esse locatum convertuntur ; sed Deus est in loco, ut in praecedentibus probatum est : ergo Deus est locatum. Sed esse locatum est locale : ergo Deus est localis.
- Item, quod est in uno loco tantum locale est : ergo si plus possunt omnia loca quam unum, et magis sapit naturam rei quod habet esse in toto, quam quod habet in parte, multo magis est locale quod est in omni loco. Sed Deus est in omni loco, quia ubique : ergo videtur maxime esse localis.
- Item, Deus est ubique : ergo est hic a toto ; sed quod hic est, est in loco determinato, et quod est in loco determinato est locale : ergo etc.
- Item, Deus est in loco aliquo determinato, aut ergo secundum totum aut secundum partem. Si secundum partem : ergo habet partem et partem, quod est inconveniens. Si secundum totum ; sed quod secundum totum est in aliquo comprehenditur ab illo, et quod comprehenditur ab aliquo loco determinato est locale : ergo Deus est localis.
Contra : a. Magister in littera : « Localis non est, quia penitus non circumscribitur loco ».
- Item, ratione probatur sic : nihil dicitur temporale, nisi quod exceditur a tempore - temporalia enim in tempore sunt corruptibilia - ergo nihil dicitur locale, nisi quod exceditur a loco ; sed Deus non exceditur a loco : ergo etc.
- Item, locus est accidens, ergo non denominat illud, nisi ad quod comparatur ut accidens ; sed ad Deum non potest comparari ut accidens : ergo non denominat Deum : ergo Deus non est localis.
- Item, locus est quantitas continua divisibilis, punctus autem est principium quantitatis indivisibile, ergo magis convenit cum Deo punctus quam locus, quantum ad proprietates ; sed Deus non dicitur punctalis nisi improprie et falso : ergo non debet dici localis.
Respondeo : Dicendum quod locale dicitur quod sequitur leges loci, sicut temporale quod sequitur leges temporis. Leges autem loci sunt quantum ad actum continendi, mensurandi, salvandi, terminandi, secundum quas locus se habet ad locatum per modum impartientis, et locatum se habet ad locum per modum suscipientis. Et quoniam Deus sic est praesens loco, ut nihil ab eo omnino recipiat, sed solum eius indigentiam suppleat et det loco virtutem continendi et locato virtutem replendi : hinc est quod Deus nullo modo dicendus est localis, sicut dicit Magister in littera. Et rationes ad hoc inductae concedendae sunt.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod esse in loco, et esse locatum convertuntur, dicendum quod convertuntur ratione materiae circa ipsum corpus, tamen ratione virtutis vocabuli non. Nam haec determinatio « in loco », ad hoc quod habeat veritatem locutio, non exigit nec ponit nisi praesentialitatem et indistantiam ; sed « esse locatum » ponit ambitum et continentiam, « esse locale » ponit idoneitatem ad proprietates loci et indigentiam aliquam. Et ideo haec conceditur : Deus est in loco ; tamen aliquid habet improprietatis, propter hoc quod haec praepositio « in » videtur importare continentiam ambientem. Sed haec est magis impropria : Deus est locatus. Et adhuc ista est plus impropria : Deus est localis ; et ideo non est recipienda sed exponenda.
- Ad illud quod obicitur, quod est in uno loco est locale, dicendum quod illud est, quia locus superexcellit ipsum locatum, unde illud determinat et definit : sed quando est in omnibus, ipsum superexcellit omnia loca. Et ideo super hoc non tantum possunt omnia loca, quantum potest unus locus super illud, quod est tantum in uno loco. Et ideo non est localis dicendus Deus.
- Ad illud quod obicitur, quod Deus est hic etc., dicendum quod « hic » potest teneri dupliciter : aut demonstrative tantum, aut demonstrative et discretive. Si tantum dernonstrative, sic verum est, Deum esse « hic », quia non est signare locum, cui Deus non sit praesens. Si autem discretive, falsum est esse « hic» et non sequitur ex prima, et hoc sensu procedit sua ratio.
- Ad illud quod quaeritur : aut Deus est secundum totum etc., dicendum quod in Deo sunt simul simplicitas et infinitas. Quando ergo apponitur circa Deum nomen importans totalitatem, potest dupliciter apponi : vel ratione simplicitatis ; et sic privat partem et partem, et sic significatur per nomen, ut si dicatur : totus Deus. Et quoniam Deus in omni loco simplex est, et quodlibet est capax simplicitatis divinae ; ideo ratione simplicitatis Deus est in quolibet loco totus. Potest iterum totalitas apponi ratione infinitatis et hoc fit per adverbium, ut si dicatur : Deus est totaliter in loco hoc sive secundum totum ; et sic, cum divina infinitas a nullo loco includatur, Deus in nullo est secundum totum. Quando ergo quaeritur : aut secundum partem aut secundum totum, dicendum quod non dividit per immediata, quia Deus nec est secundum partem quia simplex, nec secundum totum quia infinitus. Et ideo dicendus est totus in quolibet loco, non tamen totaliter ; et ideo est in loco, non tamen localiter.
QUAESTIO II
Utrum Deus sit mutabilis secundum locum.
Secundo quaeritur, utrum Deus sit mutabilis secundum locum.
Et quod non, videtur sic.
- Magister in littera dicit, et accipit ab Augustino, super Genesim : « Deus est in omni tempore, et in omni loco, non tamen movetur per loca vel tempora ».
- Item, ratione ostenditur, quia motus est actus imperfectus ; sed in Deo nulla est imperfectio : ergo nec secundum locum mutatio.
- Item, per omnem motum aliquid acquiritur ; sed Deus nullum locum potest acquirere, quia est ubique : ergo impossibile est Deum secundum locum mutari. d. Item, nobilior dispositio est quies quam motus ; sed quod nobilius est Deo est attribuendum : ergo impossibile est Deum secundum locuti mutari, quia semper quiescit.
Contra : 1. Augustinus, Ad Orosium : « Deus movet se sine tempore et loco », ergo videtur quod Deus moveatur ; sed perfectissimus motuum est motus secundum locum : ergo etc.
- Item, Isidorus : « Cum sit illocalis Deus, localiter tamen ambulat in Sanctis » : ergo saltem videtur mutari per accidens.
- Item, hoc videtur ratione, quia « motis nobis, moventur ea quae in nobis sunt ». Hoc dicit Philosophus, et dicit propter formas, quae non sunt in uno determinate : ergo si Deus est in nobis, Deus movetur in nobis saltem secundum accidens.
- Item, quamvis Deus quantum ad existentiam per essentiam non determinet locum, tamen quantum ad habitationem definite est in aliquibus, ita quod non in aliis : ergo saltem quantum ad hunc modum est mutabilis.
Respondeo : Dicendum quod sicut dicit Magister in littera, Deus nullo modo mutatur per locum ; et hoc verum est, quia nec per se, nec per accidens mutatur, et hoc est propter summam immensitatem, qua adest omnibus et nulli abest. Et si incipiat esse in re vel desinat, hoc solum est secundum rei mutationem, non secundum mutationem eius : ut puta, si aëre illuminato intelligatur creari crystallus, radius incipit esse in eo, et crystallo amoto, desinit esse, nulla facta mutatione in radio.
[Ad obiecta] : 1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus movet se, dicendum quod Augustinus non dicit simpliciter quod movet se, sed : sine tempore et loco. Et quoniam omnis motus secundum Augustinum comprehenditur sub mutatione secundum tempus et secundum locum ; ideo tantum est hoc dicere quantum esset dicere : movet se sine motu, et ita non movet se vere, nec implicatur contradictio. Sed cum in motu sint duo, scilicet quod est actus et quod est variatio sive imperfectio, vult dicere Augustinus, quod movet se sine motu, quia semper est in actu, sed non in actu imperfecto, immo perfecto ;
Quod dicit Isidorus est intelligendum metaphorice, vel causaliter, quia Sanctos facit ambulare, id est « per fidem de virtute in virtutem ».
- Ad illud quod obicitur, quod motis nobis etc., dicendum quod illud non habet veritatem, nisi in illis quae sunt in aliis per dependentiam et definitionem. Unde quia radius est in aëre sed non dependet ab aëre ideo non movetur, moto aëre ; et quia anima est in manu nec definitur manu, ideo non movetur, mota manu. Deus autem non dependet a rebus nec definitur, ideo non movetur ad motum rerum.
- Ad illud quod obicitur, de habitatione Dei, dicendum quod determinate est in aliquibus non ratione immensitatis, sed ratione influentiae gratiae ; et ideo non determinatur ipse Deus, sed effectus tantum. Hinc est quod non per se nec per accidens movetur nec moveri potest, quia a nullo dependet nec dependere potest, a nullo definitur nec potest definiri ; et non solum non est possibile, sed etiam non intelligibile. Obiciet autem aliquis sic : intelligamus corpus egredi a loco, nullo introeunte, tunc remanet vacuum ; aut ergo ibi est Deus aut non : si sic, ergo in eo est quod nihil est, quod stultum est dicere ; si non est, et prius ibi fuit, ergo videtur esse mutatus, saltem per accidens : ergo videtur, quod Deus exeat cum re et cum re alia ingrediatur, quia si res tantum exiret, Deus non exiret.
Ad hoc respondeo quod si per impossibile ponatur locum evacuari, tunc remanere intelligitur capacitas loci privata ; capacitas aliquid est et in illa Deus est ; privatio autem nihil est et in illa Deus esse non potest : non ergo desinit Deus esse in eo, quod remanet post recessum corporis ; sed cum res privatur, aufertur comparatio eius ad Deum. Quod enim nihil est, nullam habet comparationem. Sed cum res movetur, Deum non dimittit nec ad Deum accedit nec Deus cum re venit : quia sic est in re, ut sit extra rem idem ; ideo nec res eum dimittit nec novum invenit. Et hoc est intelligibile, si quis potest intelligere quod Deus sit simplex et infinitus et immensus. Quia enim est immensus, ita est intra quod extra ; quia simplex, secundum unum et idem est intra et extra : ideo nec dimittitur, nec acquiritur aliud in re ; nec ab ipso itur ad ipsum, cum dimittitur, ut alibi et alibi inveniatur.
QUAESTIO III
Utrum Deus sit ab omni loco separabilis vel extra omnem locum.
Tertio loco quaeritur, utrum sit Deus ab omni loco separabilis vel extra omnem locum.
Et quod non, videtur.
- Quia extra omnem locum nihil est : ergo si Deus est extra omnem locum, ergo nihil est vel in nihilo.
- Item, hoc quod est « extra » adverbium loci est : ergo si Deus extra omnem locum est, est in loco et praeter omnem locum ; sed hoc est falsum et non intelligibile : ergo Deus non potest nec re nec intellectu separari ab omni loco.
- Item, cum dicitur : Deus est extra mundum, « extra » aut stat pro aliquo aut pro nihilo ; si pro nihilo, ergo chimaera est extra mundum ; si pro aliquo, ergo pro creato vel increato ; non pro creato, constat ; ergo pro increato : ergo esse extra mundum est esse in Deo. Sed omnia sunt in Deo : ergo omnia sunt extra mundum.
- Item, in nullo est Deus, quod non sit in ipso ; sed nihil, quod sit extra mundum, est in Deo : ergo Deus non est extra mundum.
Contra : 1. Quod locus possit separari a Deo secundum intellectum, videtur, quia possibile est secundum intellectum, locum privari omni locato et remanere vacuum ; sed vacuum est privatio, Deus autem in nullo est quod non sit in ipso ; privatio autem non est in Deo : ergo nec Deus in privatione, ergo nec in vacuo, et sic est separabilis a loco.
- Item, quod Deus separetur a loco secundum rem, videtur, quia, sicut se habet Dei aeternitas ad omne tempus, ita immensitas ad omnem locum ; sed Dei aeternitas fuit ante omne tempus : ergo Dei immensitas fuit extra omnem locum. Sed quod est extra aliquid est separatum ab eo : ergo etc.
- Item, si Deus est tantum in locis creatis, cum illa sint finitae dimensionis, et quod commensurat se finito est definibile et finitum : ergo Deus esset finitus.
- Item, Deus est adeo bonus, quod melior cogitari non potest, ergo adeo magnus et immensus, quod maior eo cogitari non potest ; sed toto mundo potest cogitari linea maior, si intelligatur protendi extra circumferentiam caeli : ergo si ibi est Deus, Deus est extra, aut non est maximum.
- Item, Angelus potest esse extra mundum, sed non extra Deum : ergo Deus est extra mundum.
Respondeo : Dicendum quod aliquid separari ab alio est dupliciter : vel secundum distantiam, vel secundum independentiam. Primo modo aliqua duo, quae sunt in eodem loco, separantur cum unum elongatur ab alio. Et hoc modo impossibile est esse nec intelligi Deum separari ab omni loco. Nam ista separatio includit distantiam spatii, et hoc de necessitate includit locum ; et ita implicantur duo opposita, scilicet quod Deus sit in loco, et distet ab omni loco. Si autem loquamur de separatione per independentiam ; sic dicendum quod Deus et re et intellectu est separatus a loco, quia in se ipso omnino est independens a loco, sicut ante productionem loci. Locus autem econtra non est separabilis a Deo nec re nec intellectu, sicut probant rationes ad hoc inductae.
[Ad obiecta] : 2. Similiter, cum quaeritur, utrum Deus sit extra omnem locum, dicendum quod « extra » uno modo dicit situm et positionem ; et sic est impossibile, sicut impossibile est, si « ante » dicat tempus, quod sit ante tempus. Alio modo « ante » et « extra » dicunt excessum et superexcellentiam divinae aeternitatis et immensitatis respectu temporis et loci ; et sic concedendum, quod Deus est ante tempus et extra omnem locum. Nec ex hoc sequitur quod separetur a loco, sed quod summa immensitas superexcedat omnem locum nec ad illum arctatur. Et hoc vult dicere Gregorius, quod Deus est extra omnia, non exclusus quia non distat ; et intra omnia, non inclusus quia non arctatur, quia in se ipso ens est omnino immensus, ita quod extra ipsum nihil potest esse nec cogitari, sive nihil potest cogitari ita immensum, sicut Deus est in se ipso.
- Ex hoc patet sequens, quia quod non est « extra » non est propter limitationem suam, sed loci defectionem.
- Ad illud quod obicitur de linea, dicendum quod statim, dum intelligitur aliquid extra mundum, ex hoc datur intelligi, quod Deus sit ibi, sicut si intelligatur novus mundus fieri, absque dubio Deus esset in illo. Tamen non sequitur, quod ibi sit, quia illud nihil est.
- Similiter, si fiat Angelus extra mundum ; Deus tunc est extra non secundum motum suum, sed Angeli. Sed forte hoc est magis fictionis quam veritatis, quod Angelus extra universum exeat, sicut patebit. Attamen illud cogitandum est, quod divinum esse, sicut non potest cogitari habere terminum in duratione, sic non potest cogitari nec debet habere terminum in existentia et praesentialitate ; et sicut non potest cogitari habere intercisionem in duratione, sic nec in praesentialitate. Hic intellectus habendus est ; caveat tamen, qualiter quis imaginetur et exprimat per sermonem.
ARTICULUS II
De mutabilitate Angelorum per locum.
Consequenter de secundo articulo quaeritur, scilicet de mutatione Angeli, et circa hoc quaeruntur tria.
Primo quaeritur, utrum Angelus possit moveri localiter sine corpore.
Secundo quaeritur, utrum moveatur per medium, vel non.
Tertio, utrum pertranseat medium motu subito, vel successivo.
QUAESTIO I
Utrum Angelus possit moveri localiter sine corpore.
Quantum ad primum, quod Angelus non possit moveri sine corpore, ostenditur sic.
- Bernardus, super Cantica : « Discurrere et de loco ad locum transire non est nisi corporum » : ergo si hoc convenit Angelo, non convenit nisi per corpus assumtum.
- Item, ratione videtur, quia quod movetur, aut movetur per se aut per accidens ; sed Angelus non movetur per se localiter, quoniam hoc est proprium corporum, et illi soli inest res per se, cui inest proprie : ergo si movetur, hoc est per accidens. Sed quod per accidens movetur, movetur alio moto, ut nauta mota navi : ergo videtur quod Angelus non possit moveri, nisi moto corpore, et ita corpore assumto.
- Item, omne quod movetur, movetur propter indigentiam ; sed in Angelis beatis nulla est indigentia : ergo etc. Si tu dicas, quod propter indigentiam nostram ; ergo, circumscripta indigentia nostra, non videtur quod Angelus possit moveri : si ergo indigentia nostra nullam dat virtutem Angelo, patet etc.
- Item, « omne quod movetur, differt a motore », sicut proponit Philosophus ; sed Angelus non distat a se : ergo Angelus non movetur a se nec ab alio : ergo non potest moveri nisi movendo aliud, sicut movendo corpus.
Contra : a. Ad Hebraeos 1, 14 : Omnes sunt administratorii spiritus, missi propter eos etc. ; sed aliquod ministerium exsequuntur sine corpore, ut suggerere bona et huiusmodi : ergo possunt sine corpore moveri.
- Item, Damascenus : « Confestim inveniuntur ubi divinus iusserit nutus, velocitate naturae » : si ergo velocitas est dispositio ad motum, ex sui natura sunt mobiles.
- Item, Angelus in uno loco tantum est, et ibi est ubi operatur : ergo virtus eius aut est ad unum tantum arctata aut, si non est arctata, nec substantia est arctata ad unum locum. Sed non potest esse in pluribus : ergo cum est in uno loco, est in potentia ad alterum. Sed quod est in potentia ad unum non fit actu in illo, nisi per motum secundum locum : ergo etc.
- Item, quod moveatur sine corpore assumto, ostenditur per simile in anima. Anima enim, exuta a corpore, fertur in caelum vel descendit in infernum localiter ; sed constat, quod anima non assumit aliud corpus quam suum : ergo movetur sine corpore, ergo pari ratione Angelus.
- Item, Angelus in empyreo potest esse sine corpore, pari ratione et in terra : ergo si per eamdem vim, per quam quiescit in terra, facit se esse in terra sive transfert, ergo videtur quod sine corpore.
Respondeo : Dicendum quod Angelus, sicut dicit Scriptura, habet moveri. Movetur autem non solum assumto corpore, sed etiam corpore non assumto, cum non sit minoris libertatis nec virtutis nec nobilitatis sine corpore, quam est cum corpore. Ad intelligentiam autem obiectorum est notandum, quod sicut esse in loco est dupliciter sive esse locale - sicut tangit Magister in littera - scilicet quia circumscribitur, et quia definitur ; et illud proprie est locale quod circumscribitur, aliud autem quodam modo est locale, quodam modo non : ita moveri per locum uno modo est per circumscriptionem ferri de loco ad locum, et sic est tantum corporum ; alio modo moveri est minus proprie secundum definitionem transire, et sic est spirituum. Proprie ergo per circumscriptionem non movetur Angelus, nisi corpore assumto, minus proprie per definitionem movetur Angelus etiam sine corpore.
[Ad obiecta] : 1. Ex hoc patet responsio ad primum obiectum, et Bernardus accipit discurrere et transire secundum proprietatem loci, quae est circumscriptio.
- Ad illud ergo quod quaeritur, utrum per se aut per accidens, dicendum, secundum praedictam distinctionem de motu, quod secundum primum motum non movetur spirituale nisi per accidens, alio moto. Sicut enim nauta, mota navi, movetur, sic spiritus, moto corpore, in quo est. Quantum ad secundum motum, sicut Angelus per se ipsum et sine corpore definitur loco, ita per se ipsum transfertur, ita quod non alio movente, nec per alium motum. Ipse autem obicit de primo motu tantum, qui per se convenit corpori soli.
- Ad illud quod obicitur, quod omne quod movetur, movetur propter indigentiam, dicendum quod illud verum est in motu naturali, in quo natura non movet nisi per appetitum alicuius rei, qui ponit imperfectionem in natura - quia natura, habita perfectione sua, quiescit - sed non est verum in motu voluntario, in quo movetur aliquis sive propter aliud acquirendum sive ad virtutem demonstrandam, sicut movetur miles in stadio.
Vel dicendum quod illud verum est in omni motu, generaliter accipiendo indigentiam ad suam indigentiam et alienam et suam quantum ad illud cuius privatio ponit imperfectionem, vel cuius privatio non imperfectionem ponit, sed limitationem ; et sic est in Angelo. Angelus enim, volens aliquid operari in terra, indiget transire ad terram, quia non potest simul esse in caelo et in terra propter hoc, quod habet virtutem finitam. Et sic patet illud, quod limitatio non repugnat summae perfectioni creaturae.
- Ad illud quod obicitur, quod omne quod movetur differt a motore, dicendum quod in naturali motu verum est, ubi nihil movet se, quia nihil reflectitur supra se propter alligationem cum materia ; sed non est verum in voluntate, quae est instrumentum se ipsum movens ; et virtus, quae est in substantia spirituali, potest supra substantiam reflecti, et ita movens idem esse cum mobili, tamen non secundum idem : quia Angelus habilis est ad moveri ex parte ipsius « quod est » sive substantiae vel materiae, si habet materiam, sed ad movere ex parte formae, sive ipsius quo est vel virtutis activae.
QUAESTIO II
Utrum Angelus moveatur per mediam.
Secundo quaeritur, utrum Angelus moveatur per medium, vel non. Et quod per medium, videtur.
- Damascenus dicit, quod « Angelus cito pertransit velocitate et potestate naturae » : sed pertransire est per medium transire : ergo etc.
- Item, cum Angelus movetur a termino a quo ad terminum in quem, aut movetur in termino a quo aut in termino in quem ; sed in termino a quo est non motum esse ; in termino vero in quem est motum esse : ergo cum moveri sit medium inter utrumque, oportet quod sit in spatio intermedio.
- Item, quod possit moveri per medium, videtur, quia certum est, quod Angelus existens Parisiis potest esse Romae, eadem virtute et in quolibet intermedio loco, et prius in propinquiori et deinde in singulis locis consequenter se habentibus ; sed hoc est transire per medium : ergo etc.
- Item, quandocumque inter aliqua extrema cadit medium, quod habet naturalem ordinem ad extrema, impossibile est, quod agens virtutis finitae possit pervenire ab extremo in extremum sine medio, ut patet - quia inter album et nigrum est medius color, impossibile est quod aliquod agens creatum faciat de albo nigrum, quin faciat per colorem medium - sed inter caelum et terram naturali ordine sunt alia corpora media : ergo impossibile est quod a caelo in terram fiat sive moveatur sine medii transitione.
Contra : 1. Augustinus, super Genesim ad litteram, et Magister ponit in littera : Deus movet creaturam spiritualem per tempora, non per loca : ergo quamvis fiat de uno loco in alium, hoc non est per locum medium.
- Item, conclusio probata est, in VI Physicorum, quod impossibile est, impartibile moveri super magnitudinem ; sed Angelus, non assumto corpore, est impartibilis : ergo etc.
- Item, ratione videtur, quia, si pertransit, aut ergo per simplicia aut per composita : si per composita, ergo est compositus ; si per simplicia ; sed illa sunt infinita in quolibet continuo, et impossibile est infinita pertransire : ergo etc.
- Item, si per simplicia ; sed ex simplicibus non fit aliquod continuum : ergo motus ille non erit continuus, ergo pertranseundo illa nunquam pertransit spatium : ergo si per medium movetur, nunquam pervenit ad terminum.
- Item, impossibile est quod aliquid pertranseat spatium maius se, quin prius pertranseat spatium minus vel aequale : ergo si spiritus angelicus transit per spatium, prius transit aequale sibi vel minus quam maius. Sed aequale simplici non est nisi simplex ; sed simplex additum simplici non facit maius : ergo in primo transitu tantum est, ac si nihil transeat, similiter nec in secundo transitu, ergo nec in tertio : et sic nunquam pertransit spatium aliquantum.
Respondeo : Notandum est hic quod circa hoc diversimode dixerunt diversi. Quidam enim dixerunt quod, cum Angelus sit simplex, non potest medium pertransire ; unde movetur ab extremo in extremum sine medio, et omnis locus ad quem movetur, se habet ad illum per modum immediati. Unde loci mutatio in Angelo non est motus, sed mutatio tantum sine medio.
Sed ista positio non videtur conveniens. Certum enim est quod Angelus, qui est custos hominis, potest ita custodire, quod non deserat ipsum, et sine corpore custodire potest : ergo potest inseparabiliter comitari eum : ergo homo cum vadit per medium, et Angelus non deserit eum, pariter et Angelus vadit per medium. Et ideo fuerunt alii qui dixerunt, quod Angelus et per medium et sine medio potest moveri, quia motus eius est ad nutum suae voluntatis secundum virtutem divinitus sibi collatam ; et ideo, cum vult facit se in extremum immediate, et cum vult pertransit. Et ponunt simile, quod intellectus noster potest cogitare de Parisiis et de Roma dupliciter ; aut ita quod immediate cogitet de uno et post de alio, vel ita quod primo de uno et post de via et tertio de tertio. Et quia Angelo ita facile est ferri, sicut nobis cogitare, cum non sit alligatus corpori, dicunt quod sic et sic habet moveri.
Sed quidquid sit de positione, exemplum non est conveniens : quoniam cogitans penes se habet speciem Romae et speciem Parisiorum, nec ista habent situm in anima nec ordinem secundum situm, immo quaelibet aequaliter est praesens aspectui ; et ideo ad libitum potest de una et alia cogitare. Sed in re est ordo et situs naturalis, et necessario interiacet medium inter unam civitatem et aliam. Et propter hoc exemplum illud non est conveniens, nec propter hoc aperitur nobis via ad intelligendum. Et quoniam illud est intelligibile aliquo modo, quod feratur per medium, et ratio concordat et auctoritas ; ideo videtur rationabiliter illud esse dicendum. Sed illud membrum, quod dicit quod possit sine medio, arbitror reiciendum, non quia asseram esse falsum, sed quia non est auctoritas in promptu quae hoc dicat, et ratio non cogit, immo non capit. Possibile tamen est quod Deus aliquid dederit substantiis illis spiritualibus, quod carnales intellectus non capiunt. - Concedendae igitur sunt rationes probantes, quod Angelus moveatur per medium.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus non movet per locum Angelum, dicendum quod facienda est vis in verbo secundum intellectum Augustini ; quod patet ex littera. Ipse enim spiritum dixit non moveri per loca, quia proprietates loci, scilicet circumscriptionem et dimensionem, non obtinet, cum transfertur de loco ad locum ; sed proprietatem temporis, quae est variatio et innovatio aliqua, vere et proprie admittit spiritus. Nam novae affectiones succedunt spiritibus per naturam et cogitationes, et ulterius illae intenduntur et remittuntur, ita quod vere potest esse partibillitas a parte formae sive proprietatis acquirendae.
- Ad illud quod obicitur de Philosopho, quod impartibile non movetur supra magnitudinem, dicendum quod Philosophus probat et concludit de impartibili quod habet situm in magnitudine, quod est impartibile et situatur in impartibili. Hoc non potest moveri supra magnitudinem, quia si movetur, movetur ad acquirendum situm ; et quod acquiritur per motum, acquiritur ita quod pars post partem ; et situs impartibilis non potest acquiri ita quod pars post partem acquiratur : et ideo verum est quod tale impartibile non potest moveri supra ipsam magnitudinem. Sed Angelus tale impartibile est, quod non habet situm in impartibili, nec est dicere, quod Angelus sit in loco impartibili, sicut patebit : et ideo demonstrationes Philosophi non habent hic locum.
3-4. Ad illud quod quaeritur : aut pertransit per simplicia aut per composita, respondendum est quod transit per composita, quia non est in loco simplici sed composito ; hoc suppono ad praesens, sed suo loco probabitur. Nec valet : transit per composita, ergo est compositus, sicut nec valet : anima est in composito, ergo est composita : quia sic est in illo, ut non sit pars in parte, sed ipsum totum simplex sit in qualibet parte, ita tamen quod illae partes sint unus locus. Posset tamen dici, si quis vellet se huiusmodi implicare, quod etiamsi pertransiret per simplicia, tamen non propter hoc pertransiret infinita. Et hoc patet, quia si quis imaginetur, sphaeram moveri super planum, non tangit nisi in puncto : ergo non tangit nisi per simplicia, nec tamen pertransit infinita actu, quoniam sphaera illa fertur super planum et non quiescit in quolibet situ ; et ita nulli puncto se commetitur, sed nec numerat puncta in illo, sed cum sit in continua latione, respicit illa indivisibilia ut unita, et ita ut sunt in continuo ; et sic, cum continuum sit finitum actu et infinitum in potentia, et illa potentia non reducatur ad actum, non pertransit infinita actu, quia non respicit illa ut actu numerata.
Verumtamen, quia exemplum habet calumniam, et dictum non videtur esse consonum dicto Philosophi, qui omnino dicit impartibile non moveri ; priori responsioni magis adhaereo.
- Et per illam patet sequens. Obicit enim, ac si Angelus esset in puncto, quod omnino falsum credo, quia non esset in loco, cum punctus non sit locus, nec sit actu in continuo. Sed hoc totum melius patebit in II libro.
QUAESTIO III
Utrum Angelus pertranseat medium motu subito, vel successivo.
Tertio quaeritur, utrum spiritus angelicus pertranseat medium motu subito, vel successivo.
Et quod successivo, videtur.
- In aliquo instanti est in termino a quo et in alio instanti est in termino ad quem ; sed inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium, et in medio illorum instantium est moveri : ergo moveri ipsius Angeli est in tempore : ergo movetur motu successivo.
- Item, hoc ipsum ostenditur a parte spatii sic : Angelus, si pertransit medium in aliquo instanti, est in medio et in partibus medii ; sed impossibile est quod aliquod unum praeter Deum et corpus Christi simul et semel sit in pluribus locis : ergo impossibile est quod Angelus in eodem instanti sit in toto medio et in fine, ergo non movetur subito : ergo necessario oportet quod successive.
- Item, hoc ostenditur a parte virtutis. Sicut vult Philosophus, si tanta virtus movet in tanto tempore et maior in minori et maxima in minimo et infinita in nunc, ergo secundum quod potentior est virtus, secundum hoc velocior est motus ; sed instans excedit tempus improportionabiliter : ergo et virtus, quae movet in instanti, superexcedit illam, quae movet in tempore in infinitum. Sed nulla virtus creata superexcedit aliam in infinitum, et virtus angelica est creata : ergo cum omnis motus naturalis localis sit successivus, patet quod motus Angeli sit successivus.
- Item, si Angelus movetur, aut ergo motus ille est vere motus aut mutatio. Si mutatio : ergo generatio vel corruptio, quod constat esse falsum. Si motus ; sed omnis motus proprie dictus habet prius et posterius et situm et tempus, et omne tale est successivum : ergo etc.
Contra : 1. Augustinus, in libro Quinque Responsionum : « Radius non citius pervenit ad loca propinquiora quam ad loca remotiora », et constat quod pertransit medium : ergo si virtus angelica non est minus potens, sed magis, patet etc.
- Item, Philosophus probat quod si esset vacuum, non esset motus ; sed idem facit ipsum spatium Angelo, quod facit vacuum corpori moto, quia ei nullo modo resistit, sicut nec vacuum : ergo videtur quod ipse Angelus subito ipsum pertranseat.
- Item, omne quod successive movetur, partim est in termino a quo partim in termino ad quem ; sed omne tale est partibile : ergo necesse est Angelum esse partibilem, aut non movetur successive.
- Item, omne quod simul se transfert et totum simul, non successive movetur : sed Angelus simul se transfert cum sit omnino simplex : ergo in instanti, et non successive movetur.
- Item, motus successivus est compositus et accidens, et nullum accidens compositum est in subiecto simplici ; sed Angelus est simplex : ergo non est subiectum motus successivi, sed mobile est subiectum motus, ergo etc. Respondeo : Dicendum quod circa hoc senserunt aliqui diversimode. Quidam enim dixerunt quod quia Angelus est simplex et spatium compositum, quod tam Angelus quam eius virtus est spatio improportionabilis ; et ideo virtus eius omnino vincit supra spatium, adeo quod subito et motu improportionabili spatium pertransit, et est huiusmodi motus supra naturam.
Sed quoniam difficile videtur intelligere quod pertranseat medium, quin sit in pluribus partibus medii ; et ponere quod subito moveatur et sit in pluribus partibus medii, est ponere in illo motu, quod sit in pluribus locis simul ; et hoc omnino absurdum est dicere de Angelo, sicut dicunt Sancti, et philosophi et doctores catholici in hoc concordant : ideo dicendum est quod Angelus non movetur per medium motu subito, sed successivo. Propter quod notandum quod in motu, qui successivus est successione perfecta, est successio ex quadruplici causa : prima est medii distantia, secunda medii resistentia, tertia est partibilitas mobilis, quarta est finitas virtutis, eo quod finitae virtutis proprie est movere in tempore, maxime per medium. Concedendum est igitur quod motus Angeli per medium non est perfecta successione successivus, quia deficit ibi resistentia spatii et partibilitas mobilis ; est tamen successivus ratione distantiae spatii, in qua non potest esse simul per totam, et finitatis virtutis moventis, quae non excedit medium improportionabiliter, ideo nec facit motum improportionalem medio omnino.
Et concedendae sunt rationes probantes motum illum per spatium esse successivum. Tamen prima ratio sophistica est ; sed alibi dissolvetur, cum agetur de transitione panis in corpus Christi, ubi habet locum suum.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod radius non citius pervenit, dicendum quod Augustinus loquitur secundum perceptionem sensus, quia sensus non percipit radium citius pervenire ad propinquiora loca quam ad remotiora, non quia secundum rem non sit ibi vere prius et posterius. Unde si dicatur radius moveri subito, intelligitur subito pro repente, et repentinum dicitur illud quod habet moveri in tempore imperceptibili.
Sed aliter potest dici quod lux subito movetur, quia motus lucis in medio non est localis tantum, sed est motus diffusionis, qui est generatio, sicut generatur idolum ab obiecto ; et quia lux simul est et lucet, simul cum est generat splendorem, et ita in eodem instanti ; similiter de illo intelligi potest, et sic deinceps. Unde si simul esset homo et generaret, in primo instanti fuisset mundus plenus hominibus. Hoc modo potest respondere qui nescit melius.
- Ad illud quod obicitur de vacuo, quod, si esset vacuum, non esset motus, dicendum quod circa hoc multi multa dixerunt, quorum dicta longum esset dicere. Nunc autem, sustinendo Philosophum, dici potest, quod si esset motus successivus, recte intellecto vacuo, secundum quod credo Philosophum intelligere, quod dicit simpliciler privationem : si est vacuum ibi - ubi intelligimus vacuum, ibi intelligimus nihil esse - ergo non solum deest corporis resistentia, verum etiam nulla distantia est ibi ; ubi autem nulla distantia est, non est prope nec longe ; ubi autem est motus localis, necessario est approximatio vel elongatio : ergo si est vacuum, non est motus, non propter defectum resistentiae, sed distantiae. Sed quoniam medium comparatum ad Angelum habet rationem distantiae, quia vere facit distantiam inter extrema, ideo sufficit ad successionem qualemcumque propter distantiam ; sed ubi est vacuum, non est distantia, et haec praeexigitur necessario ad motum localem. Partibilitas enim mobilis et finitas virtutis non faciunt successionem, nisi sit prius et posterius in magnitudine, supra quam est, sive in eo quod acquiritur per motum.
- Ad illud quod obicitur, quod illud quod movetur successive, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, dicendum quod in successivo, ubi est plena successio, est ponere partem et partem, et quantum ad magnitudinem substratam et quantum ad magnitudinem motam et quantum ad dispositionem acquisitam. Quia naturalis motus ad situm, est motus ad formam quodam modo ; sed in motu Angeli non est successio secundum omnimodam completionem, et ideo non secundum omnes has differentias, sed solum secundum prioritatem et posterioritatem magnitudinis supra quam.
Quod ergo dicitur quod partim est in termino a quo partim in termino ad quem, hoc non est secundum diversitatem partium mobilis, sed est solum per accessum et recessum.
- Ad illud quod obicitur, quod simul se transfert totum, dicendum quod, quamvis ex parte sua se totum simul transferat, non tamen transfert se simul super totum, propter distantiam medii, in qua tota non potest esse simul.
- Ad illud quod obicitur, quod compositum accidens non potest esse in re simplici, dicendum quod verum est de composito, quod habet partes actu ; sed de composito, quod est in successione, non est verum. Sicut enim duratio successiva potest esse in Angelo, secundum quod manet, eo quod de illa nunquam est nisi nunc, ita motus successivus potest esse in eo, secundum quod fertur ; et hoc quidem secum nullum habet inconveniens. His visis, patent obiecta. Est enim praedictorum summa, quod Angelus movetur sine corpore assumto, et quod movetur in medio sive per medium, et quod movetur motu successivo, licet non omnimoda successione composito, ut praedictum est.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
DUB. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Magister : « Neque dimensionem habet, sicut corpus » etc. Videtur enim male dicere, quia dicitur Ephesios 3, 18 : Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit longitudo, latitudo etc., et Glossa exponit illud de Deo.
Respondeo : Magister loquitur proprie et ad litteram, ed Apostolus loquitur metaphorice. Unde multipliciter exponuntur illa verba. In Deo enim longitudo est longanimitatis, latitudo caritatis, sublimitas misericordiae, et profundum iustitiae sive sapientiae quantum ad Dei iudicia.
DUB. II
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus in littera, quod « movet creaturam corporalem per tempus et locum ». Videtur enim mala ista divisio Augustini, primo, quia a Philosopho ponitur nulla mutatio secundum tempus. Et iterum, sua divisio non videtur sufficiens, quia Philosophus ponit sex species motus.
Respondeo : Dicendum quod secundum Philosophum omnis species motus ad hunc duplicem motum reducitur, scilicet ad motum ad situm, et ad motum ad formam ; Augustinus autem motum ad situm intelligit per motum secundum locum, qui est entis perfecti et completi, sine deperditione vel innovatione circa qualitatem sive proprietatem substantiae, eatenus qua ad situm est, nisi pariter sit ad formam. Motum autem ad formam, qui subdividitur per quinque species, comprehendit sub mutatione secundum tempus propter hoc, quod de se dicit mensuram variabilem et rei variabilis. Unde omnem mutationem, quae est secundum proprietates rei absolutas et intrinsecas, sive secundum qualitates corporales sive secundum spirituales ut sunt affectiones in animabus : ipse vocat mutationem secundum tempus. Et ita patet ratio divisionis et sufficientia.
DUB. III
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « spiritualis creatura per tempus movetur ». Videtur enim falsum dicere, quia spiritualis creatura mensuratur aevo, cum sit perpetua : ergo si movetur, non per tempus movetur, sed per aevum.
Item, intellectus angelicus est deiformis, sicut vult Philosophus, ergo intelligit in instanti ; pari ratione et afficitur : non ergo in tempore.
Praeterea, tempus per prius est mensura motus primi mobilis : ergo illud solum mensuratur tempore, quod subiacet illi motui ; sed tale non est Angelus nec eius motus : ergo etc.
Respondeo : Ad praesens notandum quod tempus uno modo dicitur proprie, et sic dicit mensuram rei mutabilis, in quantum mutabilis, tamen sub ratione continui : et quoniam motus primi mobilis est motus maxime evidens et continuus inter omnes, ideo tempus hoc modo dicitur proprie esse in primo mobili sicut in subiecto, in quo primo est et in quo primo apparet. Alio modo dicitur tempus mensura cuiuslibet rei mutabilis, secundum quod mutabilis, sive moveatur instantanee sive continue ; et sic non tantum est in motu primi mobilis, et in his quae ei subiacent, sed etiam in omni creato, circa quod accidit variatio ; et sic est in Angelis. Et per hoc patent obiecta. Quod enim obicit de aevo, dicendum quod aevum est mensura Angelorum quantum ad esse substantiale, quod est invariabile et incorruptibile ; sed tempus quantum ad proprietates, quae variantur, et quaedam subito, quaedam successive, sicut patet in Angelis per naturam paulative intendi aliqua affectio. Et sic patent cetera.
DUB. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « eadem sapientia est in duobus, neque maior neque minor ». Videtur enim falsum dicere, quia sapientia est accidens et qualitas sapientis, et accidens per substantiam numeratur.
Respondeo : Dicendum quod ad hoc voluerunt aliqui dicere, quod eadem sapientia creata esset in duobus sapientibus, et hoc dant intelligere per duas suppositiones. Una est, quod species rei in anima non differant per essentiam a re extra. Alia suppositio est, quod eamdem rem nosse possunt duo sapientes, scilicet unum enuntiabile, quod dictum est singulare. Et hoc ultimum non indiget persuasione ; sed prius ostendunt quod eadem sit, quia per eadem res cognoscitur, per quae res habet esse. Si ergo per formam suam habet esse, ergo et cognosci ; et forma rei vere est in anima, et cum intellectus sit sciens per illam formam, et contingat aliquos duos omnino idem scire et cogitare, illa non est tantum vera forma, sed etiam una. Et quod hoc verum sit, persuadent per hoc, quodsi forma potest secundum veritatem consimilem formam in materia producere et se ipsam facere in aliena materia, quare non est simile in anima, quae habilior est ad recipiendum ? Unde et hoc dicunt sensisse Augustinum. Unde dicunt quod sapientia non est ad modum aliarum proprietatum.
Sed haec positio deviat ab Augustino, quia Augustinus vult, et alii Sancti, quod esse in pluribus omnino distinctis non convenit uni et eidem creaturae nisi per miraculum. Et iterum, positio ista super falsum fundata est : quia si veritas asini esset in anima, quare non diceretur anima esse asinus ? Et iterum, si esset veritas, adhuc non esset eadem, quia nulla forma, cum generat se, generat se omnino eamdem, sed de necessitate plurificatur essentia in generante et generato, praeterquam in Deo : et non valet ad propositum. Et ideo secundus modus dicendi est, quod Augustinus intelligit de sapientia increata, quae est in sapientibus et « attingit ubique propter sui munditiam ».
Sed cum Augustinus intendat ponere exemplum in creaturis, non videtur adhuc hoc esse secundum eius intellectum. Et iterum, ipse dicit quod illa sapientia est aequalis in duobus, qui sunt aequaliter sapientes, non autem in aliis : ergo videtur loqui de habitu. Et ideo est tertius modus, quod ipse loquitur de unitate per conformitatem.
Sed illud adhuc non esset sufficienter dictum, quia tunc maior esset in duobus quam in uno, sicut patet in duobus divitibus, qui sunt in divitiis conformes et aequales. Propter hoc dicendum quod similitudo sive intentio in anima habet comparari ad animam, in qua est, et ad illud cuius est. Et quoniam ortum habet ab eo cuius est, et ad illud dicitur ; ideo similitudines unius rei in animabus pluribus, quia in unam et eamdem veritatem ducunt, et tantum una, quantum duae, hinc est quod per comparationem ad illud cuius sunt, habent unitatem, nec maius sunt duae quam una, similiter nec. sapientia ; sed in comparatione ad animas, quae per illas cognoscunt, habent pluralitatem, et plus sunt duae quam una. Et ideo patet quod non potest poni omnino simile, quia res differunt intentione sive similitudine ; in Deo autem, in quo non differunt, patens est quod unus potest esse in multis. Et sic patent cetera obiecta
