Distinctio I — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio I

DISTINCTIO I

Veteris ac novae Legis continentiam etc.

 

 

DIVISIO TEXTUS

 

In parte ista incipit tractatus libri, qui dividitur in quatuor libros partiales.

 

Prima pars habet duas partes.

In prima parte venatur Magister materiam huius libri et per consequens aliorum.

In secunda exsequitur divisionem suam,

quae incipit ibi distinctione secunda :

Hoc itaque vera ac pia fide etc.

 

Item

prima pars, in qua venatur materiam,

habet duas partes.

In prima parte venatur materiam per divisiones,

et ideo primo ponit divisionem,

per quam distinguuntur tres libri a quarto,

scilicet per res et signa.

 

Secundo ponit divisionem,

per quam distinguitur primus liber a tribus aliis,

quae est per frui et uti,

ibi :

Id ergo in rebus considerandum.

 

Item,

prima pars habet tres particulas.

In prima proponit divisionem

et auctoritate Augustini confirmat eam,

quae est,

quod tota doctrina theologica est de rebus vel de signis,

id est, subiectum commune theologiae in haec duo dividitur.

 

In secunda membra divisionis explanat,

ibi :

Proprie autem hic res appellantur,

ostendens quid sit res et quid signum

secundum membra praedictae divisionis.

 

In tertia vero particula divisionem ad propositum applicat,

ibi :

Cumque his intenderit theologorum speculatio,

dicens, quod de rebus et signis sit dicturus,

primo tamen de rebus.

 

Item,

pars illa, in qua ponit divisionem per frui et uti,

per quam primus liber distinguitur ab aliis tribus,

habet duas partes.

In prima ponit divisionem et explanat ipsam.

In secunda quae dicta sunt epilogat,

ibi :

Omnium igitur, quae dicta sunt etc.

 

Prima igitur pars habet tres partes :

in prima ponit divisionem in res quibus fruendum, et res quibus utendum ;

in secunda ad maiorem evidentiam assignat quasdam definitiones,

ibi :

Frui autem est amore inhaerere etc.

In tertia vero proponit et determinat quasdam dubitationes,

ibi :

Cum autem homines, qui fruuntur et utuntur etc.

 

Et in prima particula

primo ponit divisionem secundum auctoritatem Augustini,

secundo exemplificat,

ibi :

Illae, quibus fruendum etc.

 

Frui autem est amore inhaerere.

Haec secunda particula illius partis,

in qua ponit divisionem in qua distinguitur primus liber ab aliis tribus,

quae est de quibusdam notificationibus,

quatuor habet particulas.

Primo enim ponit notificationes frui et uti ;

secundo applicat eas ad propositum,

scilicet ad res quibus fruendum est et utendum,

ibi :

Res igitur quibus fruendum ;

tertio comparat ad alias assignationes,

ibi :

 Notandum vero, quod idem Augustinus ;

quarto, quia videntur sibi contradicere,

movet et determinat quamdam dubitationem,

ibi :

Et attende quod videtur Augustinus dicere etc.

 

Cum autem homines, qui fruuntur et utuntur.

Haec tertia pars,

in qua movet et tractat dubitationes quasdam,

habet tres partes secundum tres dubitationes,

quarum prima est,

utrum homo homine debeat frui,

secunda,

utrum Deus homine fruatur vel utatur,

et hanc movet

ibi :

Sed cum Deus diligat etc. ;

tertia quaestio est,

utrum virtutibus sit fruendum vel utendum,

ibi :

Hic considerandum est, utrum virtutibus etc.

 

Et in qualibet istarum trium partium

primo movet quaestionem,

secundo motam determinat,

tertio determinationem per auctoritatem confirmat.

Et particulae in suis locis sunt manifestae.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

 

Ad evidentiam definitionum et aliorum, quae Magister ponit de his verbis frui et uti,

sex quaeruntur in parte ista,

quorum tria pertinent ad uti, tria ad frui.

 

De uti tria quaeruntur.

Primo quaeritur, quid sit uti per essentiam.

Secundo, utrum omni creato contingat uti.

Tertio, utrum solo bono creato sit utendum.

 

De frui similiter quaeruntur tria.

Primo, quid sit frui per essentiam.

Secundo, utrum bono increato fruendum sit.

Tertio, utrum fruendum sit ipso solo bono increato.

 

 

ARTICULUS I

Quid sit uti et de utibili.

 

 

QUAESTIO I

Utrum uti sit actus voluntatis, an rationis, vel omnis potentiae.

 

Circa primum de uti, quid sit per essentiam,

utrum sit actus voluntatis an rationis,

sic proceditur.

 

Quod sit actus voluntatis ostenditur sic.

  1. Ab actu utendi denominatur unusquisque bonus ;

sed nullus dicitur bonus nisi ab actu voluntatis ;

ergo actus utendi pertinet ad voluntatem.

 

2. Item,

Augustinus, De Trinitate :

Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis :

ergo uti est actus voluntatis.

 

3. Item,

hoc videtur per divisionem ipsius uti contra alia,

quia, De Trinitate,

dividit Augustinus haec tria, ingenium, doctrinam et usum,

et dicit

quod ingenium respicit quid homo possit,

doctrina quid homo sciat,

usus quid velit :

ergo usus est actus voluntatis.

 

4. Item,

opposita nata sunt fieri circa idem ;

sed uti et abuti sunt opposita,

ergo cum abuti sit solius voluntatis,

quia eius solius est peccare :

ergo et uti similiter erit actus solius voluntatis.

 

Contra

 

  1. Usus sive assuefactio est via in habitum acquirendum ;

sed omnis potentia nata est acquirere habitum :

ergo uti videtur esse omnis potentiae.

 

2. Item,

omnis potentia mediante operatione sua ordinatur in finem ;

sed eo dicitur aliquid utibile sive uti, quo in finem est ordinabile ;

sed ordinari in finem mediante propria operatione est omnis potentiae :

ergo et uti similiter.

 

3. Item,

sicut Augustinus dicit

et habetur in littera,

uti est id quod in usum venerit referre etc.

Sed eius est referre, cuius est conferre ;

sed conferre est solius rationis,

ergo et referre :

ergo et uti a definitione.

 

4. Item,

ars utitur suis instrumentis ;

sed ars est in potentia rationali sive cognitiva,

cum sit scientia :

ergo cum habitus et actus sint eiusdem potentiae,

si ars est in potentia rationali,

et usus similiter erit in eadem.

 

Respondeo

 

Dicendum quod uti quinque modis accipitur,

et secundum hoc diversificatur secundum rem et secundum definitionem.

 

Accipitur enim usus sive uti communissime,

secundum quod dividitur contra otium vel otiositatem,

pro naturali operatione debita cuilibet rei, sive ad quam unaquaeque res ordinatur,

et secundum hoc dicit Philosophus :

Cuius usus bonus etc.

 

Secundo modo dicitur communiter ;

et sic usus dividitur contra dissuetudinem.

Et hoc modo definitur a Victorino :

Usus est actus frequenter elicitus a potentia,

et hoc modo potest dici

quod est actus omnis potentiae

nec addit super actum nisi frequentiam.

 

Tertio modo accipitur uti proprie ;

et sic dividitur contra habitus memoriae et intelligentiae,

scilicet contra ingenium et doctrinam.

Et sic defintur ab Augustino De Trinitate :

Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis,

et sic dicit actum voluntatis proprie.

 

Quarto modo accipitur magis proprie ;

et sic dividitur contra actum quietativum,

scilicet contra frui.

Et sic definitur ab Augustino :

Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis propter aliud

et sic est actus voluntatis ut ad aliud relatae.

 

Quinto accipitur propriissime ;

et sic dividitur contra actum inordinatum,

scilicet contra abuti.

Et sic definitur ab Augustino De doctrina christiana :

Uti est id quod in usum venerit referre ad id quo fruendum est

et sic uti dicit actum voluntatis relatum et ordinatum in finem.

 

Ratio ergo diversarum notificationum est multiplex acceptio eius quod est uti ;

et ratio multiplicis acceptionis est oppositio eius ad diversa.

Si ergo quaeratur,

cuius potentiae est actus,

dicendum quod,

communissime et communiter loquendo, est actus omnis potentiae ;

et sic non loquitur Augustinus ;

proprie vero, magis proprie et propriissime actus est ipsius voluntatis.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Et sic patet primo obiectum in contrarium,

scilicet quod sit omnis potentiae.

 

2. Quod obicitur secundo,

quod omnis potentia refertur in finem per actum suum,

dicendum quod illa potentia dicitur uti suo actu,

quae est domina sui actus ;

et talis potentiae est referre suum actum, non tantum referri.

Et quoniam sola voluntas est domina sui actus et sola est se ipsam movens,

ideo ipsa sola est, cuius est active uti.

Aliis autem potentiis contingit uti materialiter et passive,

quia habent referri, et non referre.

 

Et hinc est,

quod ab Augustino dicitur :

Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis ;

facultas enim dicitur eius dominium,

quo faciliter potest in actum suum tanquam illius princeps.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod rationis est referre,

dicendum quod dupliciter est referre,

scilicet per collationem et illationem,

sicut praemissae referuntur ad conclusionem ;

et hoc est rationis,

et hoc non est uti.

Et est referre per inclinationem et ordinationem ad aliud ;

et hoc est proprie voluntatis,

quia potest aliquid assumere quiescendo ibi, vel aliud intendendo ;

et hoc est referre,

per quod definitur uti etc.

 

4. Ad illud quod obicitur de arte,

dicendum quod ars dicit quod est operationis et quod est speculationis.

Secundum quod dicit quod est speculationis,

non habet uti, et sic est rationis ;

secundum vero quod dicit quod est operationis,

sic extenditur ad voluntatem et eam regulat in utendo.

 

 

QUAESTIO II

Utrum omni creato utendum sit.

 

Secundo, viso quid sit uti per essentiam, quaeritur de utibili,

utrum scilicet omni creato sit utendum.

 

Et quod sic, videtur hoc modo.

  1. Proverbiorum 16, 4 :
    Universa propter semetipsum operatus est Deus :

ergo omnia sunt ordinabilia in Deum ;

sed omne ordinabile in Deum contingit ordinare ;

sed ordinando ad Deum ordinabile recte utimur :

ergo si omnia contingit ordinare,

omnibus est utendum.

 

2. Item,

ens et bonum convertuntur,

sicut vult Dionysius ;

sed omnia sunt entia :

ergo omnia sunt bona.

Sed omne bonum diligendum :

ergo omne creatum est diligendum ;

sed non est diligendum propter se :

ergo propter aliud ;

sed hoc est uti :

ergo uti contingit omni creato.

 

3. Item,

omni virtute contingit recte uti :

ergo opus omnis virtutis est rectus usus ;

sed usus alicuius virtutis est respectu mali poenae,

ut patientiae,

alicuius respectu mali culpae,

ut poenitentiae :

ergo malis omnibus, scilicet culpae et poenae, contingit recte uti :

ergo multo fortius bonis :

ergo etc.

 

4. Item,

opposita nata sunt fieri circa idem ;

sed omnibus contingit abuti :

ergo omnibus contingit recte uti :

ergo utendum est omni creato.

 

Contra

  1. Caritas est,

per quam recte utimur,

quia omnia ordinantur in finem per caritatem quaecumque recte ordinantur.

Sed sicut dicit Augustinus, De doctrina christiana :

Tantum quatuor diligenda sunt ex caritate et tria ut nos, proximus et corpus proprium :

ergo tantum tria referuntur sive ordinantur in finem per caritatem,

cum non sit uti recte nisi per caritatem :

ergo tantum tribus est utendum,

non ergo omni creato.

 

2. Item,

omnia, quibus utimur, subiacent nostrae voluntati ;

sed quaedam sunt, quae non : subiacent nostrae voluntati,

ut necessaria et perpetua :

ergo illis non est utendum.

 

3. Item,

omne illud, quo recte utimur, bono fine facimus ;

sed quaedam sunt, quae nullo bono fine possunt fieri,

ut mentiri et talia quae mox nominata coniuncta sunt malo :

ergo talibus non est utendum.

 

4. Item,

virtute non contingit male uti,

sicut patet ex eius definitione :

ergo ab oppositis malo culpae sive vitiis non contingit recte uti :

ergo non omnibus aliis a Deo est.

 

Respondeo

 

Dicendum quod uti aliquo dicitur quatuor modis :

aut sicut instrumento, quo operamur,

sicut aliquis utitur instrumento vel organo ;

et sic non omnibus contingit uti,

utpote potentiis quae sunt pure naturales, accipiendo uti proprie,

sicut accipit Augustinus ;

aut sicut habitu, quo regulamur,

utpote virtute ;

et sic non omnibus contingit recte uti,

ut habitu vitii, quo potius contingit obliquari ;

aut sicut actu, quo movemur ;

et sic non omni actu contingit bene uti,

sicut illis quae mox nominata coniuncta sunt malo ;

aut sicut obiecto, ad quod inclinamur ;

et sic omnibus contingit uti et abuti.

Omnia enim possunt sumi in facultatem voluntatis ad approbandum vel respuendum.

Et hoc patet per Augustinum, libro 83 Quaestionum :

Utimur assumendis vel respuendis ad valetudinem, tolerandis ad patientiam, ordinandis ad iustitiam.

 

Item,

Augustinus, De Trinitate :

Voluntas totam intelligentiam capit, dum utor omni eo quod intelligo ;

sed mala intelliguntur :

ergo contingit uti malis.

 

Aliter tamen utimur bonis, aliter malis.

Ratio enim ordinationis in bonis non tantum est ex parte ordinantis,

sed etiam ex parte ordinati,

quia per se bona sunt utibilia et ordinabilia, et de sui natura ;

sed in malis ratio ordinationis non est ex parte ordinatorum,

sed potius ex parte ordinantis ;

et ideo mala non dicuntur utibilia.

 

Unde nota quod,

cum uti sit assumere aliquid in facultate voluntatis,

hoc potest esse quadrupliciter :

vel in facultatem voluntatis operantis, sicut est de his quae proprie pertinent ad usum humanum ;

vel in facultatem voluntatis acceptantis, sicut est dilectio proximi et huiusmodi ;

vel in facultatem voluntatis tolerantis, sicut sunt mala poenae ;

vel in facultatem voluntatis respuentis, et sic assumuntur mala culpae et ordinantur.

Primis duobus modis intelligitur illud :

Cuius usus bonus etc.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur de caritate,

quod tantum tria creata sunt diligenda,

dicendum quod diligi aliquid ex caritate hoc est ordinari in summum bonum,

quod per se caritas diligit.

Hoc autem contingit dupliciter :

aut enim contingit ordinare quod natum est devenire in finem ;

et sic tantum tria creata diligenda sunt ex caritate ;

aut illud per quod devenire est in summum bonum ;

et quia hoc potest esse suo modo per omnem creaturam,

omnis creatura potest diligi ex caritate,

et omni creatura contingit uti.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod non omnia subiacent voluntati,

dicendum quod aliquid dicitur subesse dominio voluntatis dupliciter :

aut quantum ad esse ipsius rei ;

et sic non omnia subiacent ;

aut quantum ad actum voluntatis,

qui est in respuendo ipsam rem vel approbando,

et hoc propter se vel propter aliud ;

et tali modo omnia subiacent voluntati nostrae,

scilicet quantum ad actum appetitionis vel respuitionis,

licet non primo modo.

 

3-4. Ad illud quod obicitur,

quod quaedam nullo bono fine possunt fieri, similiter, quod semper vitiis abutimur,

dicendum quod obicitur secundum viam,

qua contingit uti aliquo ut actu medio ;

et sic non contingit uti peccato ;

vel sicut habitu regulante, similiter ;

contingit tamen eo uti sicut obiecto recte per motum contritionis et detestationis.

 

 

QUAESTIO III

Utrum solo bono creato utendum sit.

 

Tertio, ostenso, utrum omni creato sit utendum et omni alio a Deo,

est quaestio, utrum solo bono creato sit utendum.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Omne bonum aut est finis aut ad finem ;

sed solo bono, quod est ad finem, est utendum,

quia ratio utilis est ducere in finem :

ergo cum solum bonum creatum sit ad finem,

solo bono creato est utendum.

 

2. Item,

omne bonum aut est creatum aut increatum.

Sed si contingit uti bono increato,

contingit illud referre ad aliud :

aut ergo ad creatum aut increatum ;

sed non ad increatum,

quia non est nisi unum increatum :

ergo ad creatum.

Sed sic refertur terminus ad viam et causa ad effectum ;

sed hoc est abusio, non usus :

ergo solo bono creato sive creatura est utendum.

 

3. Item,

Augustinus, in libro 83 Quaestionum,

dividit honestum esse, dominio voluntatis dupliciter contra utile :

ergo nullum utile honestum vel e converso ;

sed Deus est honestum per essentiam :

ergo Deo non est utendum.

 

4. Item,

videtur quod non solum non sit utendum Deo sive bono increato,

sed uti eo semper sit peccatum mortale,

quia Augustinus, in libro 83 Quaestionum,

dicit : 

Summa perversitas est frui utendis et uti fruendis ;

sed qui utitur bono increato,

utitur bono fruendo :

ergo etc.

 

Contra

 

  1. Contingit Deo recte servire intuitu mercedis,

quia multi sunt boni mercenarii,

ut dicit Ambrosius ;

sed non contingit Deo servire nisi amando :

ergo contingit Deum recte amare intuitu mercedis ;

sed sic amans utitur Deo,

quia refert ad aliud :

ergo etc.

 

2. Item,

sic summa bonitas habet se ad amorem,

sicut summa veritas ad cognitionem ;

sed contingit veritatem creatam cognoscere clarius

sine praeiudicio summae veritatis et sine errore :

ergo similiter contingit aliam bonitatem quam summam ardentius diligere

sine praeiudicio summae bonitatis et deordinatione :

ergo contingit amore ordinato aliud plus diligi quam Deum :

ergo contingit Deum diligi propter aliud ordinate et ita uti eo.

 

3. Item,

videtur quod nullum peccatum sit,

cum quis utitur Deo propter suam salutem,

quia cuius finis bonus, ipsum bonum ;

sed huius usus bonus est, scilicet nostra salus ;

ergo usus Dei bonus :

ergo non erit peccatum.

 

4. Item,

usus Dei aut est bonus ;

et sic utendum Deo ;

aut est malus ;

et sic Deus malus, quia cuius usus malus, ipsum malum ;

quod si Deus bonus, et eius usus bonus :

ergo Deo est utendum.

 

Respondeo

 

Dicendum quod solo bono creato est utendum,

quia,

si bono increato utimur, semper est abusus,

et abusus talis est mortale peccatum

propter perversitatem in finem cum delectatione,

et propter voluntatis inordinationem, quae minus diligit ipsum quo utitur,

quam propter quod utitur.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod contingit recte servire Deo intuitu mercedis,

dicendum quod illa merces aut est ipse Deus,

sicut dixit Abrahae Genesis 15, 1 :

Ego merces tua ;

et sic intuens mercedem non utitur,

quia non refert ad aliud ;

aut merces illa est aliud,

et tunc potest eam quis intueri ;

aut ut causam moventem ;

et sic est malus mercenarios ;

aut ut rationem inducentem ;

et sic bonus,

et hoc modo non utitur.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod clarior cognitio creaturae non praeiudicat Creatori, ergo etc.,

dicendum quod non est simile,

quia claritas cognitionis non est in nostra potestate,

sed ardor affectionis est in nostra potestate ;

ideo requiritur a nobis, quod istum ordinemus, non illam.

Aliquis tamen actus cognitionis est in nostra potestate,

utpote actus fidei,

quo si aliquis assentiat veritati primae propter aliud,

bene praeiudicat veritati,

sicut amare propter aliud, bonitati.

 

3. Ad illud quod obicitur,

quod finis usus Dei est bonus,

dicendum quod finis dicitur bonus dupliciter :

aut quantum ad substantiam aut quantum ad intentionem finiendi ;

et propositio illa intelligitur quantum ad intentionem finiendi,

et haec consistit in recta ordinatione.

 

4. Ad ultimum

dicendum quod illa propositio intelligitur de habentibus ordinationem ad finem,

sed non de ipso fine.

Vel intelligitur de actu naturali ipsarum rerum et proprio,

qui frequentius ab ipsa re elicitur,

non de ordinatione in finem ;

et sic non valet propositio ad propositum.

 

 

ARTICULUS II

Quid sit frui

 

Habito de uti et utibili, consequenter quaeritur de frui et fruibili,

et primo, quid sit frui per essentiam,

utrum scilicet sit actus voluntatis, an aliarum virium.

 

 

QUAESTIO UNICA

Utrum frui sit actus voluntatis, an aliarum virium.

 

  1. Quod sit actus voluntatis, videtur per primam definitionem,

quae est :

Frui est amore inhaerere etc. ;

sed amor est voluntati :

ergo et frui similiter.

- Si dicas,

quod amor sumitur ibi communiter,

secundum quod est in qualibet vi respectu sui actus ;

contra

In omnibus aliis definitionibus idem dicitur.

Unde dicitur in sequenti :

Fruimur cognitis, in quibus voluntas delectata conquiescit.

Quietatio autem voluntatis est.

Et in alia similiter :

Frui est uti cum gaudio.

Gaudium autem ad voluntatem proprie pertinet.

 

2. Item,

ostenditur ratione,

quia fruitione delectamur,

secundum quod delectabile est differentia boni,

cum sit bonum honestum, conferens et delectabile ;

bonum autem obiectum est voluntatis :

ergo frui est solius voluntatis.

 

3. Item,

eo fruimur, quo quietamur ;

sed quietatio respicit rationem finis, et finis rationem boni,

et bonum est obiectum voluntatis :

ergo fruitio, quae ordinat ad illud, similiter.

 

Sed contra

 

  1. Omnis virtus appetit uniri suo obiecto,

quo habito delectatur,

si cognoscit, et quiescit :

ergo motus cum quietatione et delectatione est omnium virium :

ergo cum talis sit fruitio,

fruitio erit in omnibus, non tantum in voluntate.

 

2. Item,

absentia rei amatae potius contristat amantem, quam delectat ;

quod enim delectat ipsum :

hoc est,

quia videt ipsam et habet.

Si ergo motus fruitionis est cum delectatione vel est ipsa delectatio :

ergo hoc est,

quia videt illud in quo est ipsa delectatio ;

sed visio respicit cognitivam :

ergo etc.

 

3. Item,

Augustinus, in libro De doctrina christiana :

Haec est summa merces, ut ipso perfruamur.

Sed super illud Psalmi :

Ostendam illi salutare etc.,

 dicit Glossa,

quod

Visio est tota merces :

ergo si fruitio est merces,

fruitio est visio per essentiam ;

sed visio est in cognitiva sive in ratione :

ergo etc.

 

4. Item,

fide et spe tendimus in Deum :

aut ergo fruendo aut utendo ;

sed non utendo, cum Deo non sit utendum :

ergo fruendo :

ergo fide et spe fruimur ;

sed fides est habitus rationis cognitivae ;

sed cuius est habitus, eius est actus :

ergo actus fruitionis est actus rationis ;

similiter videtur de irascibili :

ergo etc.

 

Respondeo

 

Secundum aliquos frui pertinet ad omnes vires ;

et hoc dicunt,

quia omnes vires remunerabuntur ;

qui dicunt etiam,

quod in gloria erit magis proprie rationis

quia immediatius se habet ad delectationem.

Sed aliter videtur dicendum secundum Augustinum,

scilicet quod sit actus ipsius voluntatis.

 

Cum enim tres dentur definitiones de frui,

omnes dantur penes actum voluntatis, quem tripliciter est considerare.

 

Primo modo communiter,

prout dicit motum cum delectatione.

Et sic definit Augustinus :

Frui est uti cum gaudio.

 

Secundo modo,

prout dicit motum cum quietatione.

Et hoc modo definitur ab Augustino, De doctrina christiana :

Frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam ;

et hoc modo accipitur proprie.

 

Tertio modo accipitur,

prout complectitur utrumque, scilicet quietationem et delectationem.

Et hoc modo definitur ab Augustino, De Trinitate :

Frui est quiescere in cognitis, voluntate propter se delectata,

et sic accipitur propriissime.

 

Quia ergo frui secundum omnem acceptionem dicit delectationem vel quietem vel utrumque,

et omne tale habet rationem boni,

et hoc est obiectum voluntatis :

ideo loquendo essentialiter, frui est actus voluntatis.

Sed quia voluntas nec delectatur nec quietatur nisi in eo,

quod cognoscit vel per fidem vel per speciem,

et in eo, quod habet per spem vel in re,

ideo actus aliarum virium ad hunc disponunt,

non tamen sunt ipsum frui, essentialiter loquendo.

 

Ex hoc patet solutio ad illud quod communiter solet quaeri,

quare frui non definitur per actum cognitionis, sicut delectationis.

Tamen haec quaestio fundata est super falsum.

Augustinus enim ponit in notificatione una,

quod est cognitionis,

cum dicit :

Frui est quiescere in cognitis ;

cadit tamen ibi sicut dispositio.

 

Ex hoc etiam patet,

quare non definitur per fidem et spem, sicut per caritatem,

quia caritas informat concupiscibilem, cuius est frui.

Tamen ista quaestio similiter fundata est super falsum,

quia amor, quo definitur frui, est communis ad amorem castum et libidinosum,

quo avarus fruitur auro, non proprius ipsius caritatis.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod omnis virtus habet delectari et quietari,

cum unitur suo obiecto,

dicendum quod ipsa voluntas,

ut vult Augustinus,

amat sibi et aliis.

Et sicut etiam dicit Anselmus :

Voluntas inclinat alias vires et aliis meretur,

ideo eius quietatio et delectatio redundat in alias vires.

Unde sicut voluntas non sibi cognoscit,

sed ratio cognoscit sibi et voluntati,

ita voluntas sibi et rationi delectatur

et ipsam quiescere facit.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod amans non fruitur, nisi videat vel habeat,

dicendum quod videre et habere requiruntur ad frui,

similiter et amare.

Nam si quis videt aliquid et habet,

nunquam delectatur,

nisi amet ;

aliter tamen requiritur visio quam amor.

Nam visio disponit, similiter et tentio,

sed amor delicias suggerit.

Unde est quasi acumen penetrans,

et ideo ei maxime convenit unire et per consequens delectare et quietare :

ideo essentialiter, non dispositive, est fruitio.

 

Propter quod est intelligendum,

quod actus voluntatis potest dupliciter considerari,

scilicet per modum appetitus et complacentiae.

Primo modo antecedere potest ipsam visionem.

Secundo vero consequitur,

et in hoc est perfecta ratio ipsius fruitionis,

scilicet in complacentia rei visae et habitae.

 

3. Ad illud :

Visio est tota merces,

dicendum quod illud non dicitur proprie, sed per concomitantiam,

quia visio et complacentia, in qua est perfecta ratio fruitionis, inseparabiliter se habent.

 

4. Ad illud quod obicitur,

quod fide et spe fruimur,

dicendum quod illud non est verum per se,

quia quaelibet harum accipit rationem tendentiae a caritate ;

unde fruitio non est ex istis

nisi per caritatem.

Sola enim caritas considerat finem in ratione finis et obiecti.

Unde non dicitur aliquis sperare Deum,

sicut amare.

 

 

ARTICULUS III

De fruibili.

 

Ostenso, quid sit frui per essentiam,

quaestio est de fruibili,

et primo, utrum Deo contingat frui ;

secundo, utrum fruendum sit ipso solo.

 

 

QUAESTIO I

Utrum Deo sit fruendum.

 

Circa primum quod sit Deo fruendum,

ostenditur sic.

 

  1. Eo fruendum est, quod beatos nos facit,

quia in beatitudine est recta fruitio ;

sed Deo beati efficimur,

quia ipse est nostra beatitudo :

ergo Deo est fruendum.

 

2. Item,

bonum est amabile ;

ergo magis bonum magis amabile et summe bonum summe amabile ;

sed eo fruimur, quod summe amamus :

ergo etc.

 

3. Item,

pulcrum delectat et magis pulcrum magis delectat,

ergo summe pulcrum summe delectat ;

sed eo fruimur, in quo summe delectamur :

ergo etc.

 

Sed contra

 

  1. Ubi est fruitio, ibi est delectatio ;

sed delectatio est coniunctio convenientis cum convenienti ;

Dei autem ad creaturam nulla est convenientia, immo summa distantia :

ergo nec delectatio,

ergo nec fruitio.

 

2. Item,

excellens sensibile corrumpit sensum vel saltem contristat,

quia delectatio est in mediis :

ergo pari ratione excellens intelligibile corrumpit vel contristat intellectum.

Sed Deus est excellentissima lux :

ergo contristat, non delectat,

ergo etc.

- Si dicas,

quod sensibilis potentia est corruptibilis,

non intellectus.

Hoc non solvit,

quia intellectus, dum est in carne,

fatigatur et impeditur in actu, corpore corrupto.

 

3. Item,

ubi fruitio, ibi quietatio ;

sed in infinito non est quietatio ;

quia semper est aliquid extra accipere :

ergo cum Deus sit infinitus,

in Deo non est quietatio,

ergo nec fruitio.

 

Respondeo

 

Dicendum quod Deo fruendum est,

eo quod ipse solus perfecte finit et delectat ipsam animam

propter se et super omnia.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud ergo quod obicitur,

quod delectatio est coniunctio convenientis etc.,

dicendum,

quod est convenientia per unius naturae participationem vel per comparationem communem.

Prima convenientia facit communitatem univocationis,

secunda communitatem analogiae sive proportionis.

 

Et haec est secundum triplicem differentiam :

aut secundum similem comparationem duorum ad duo,

ut sicut homo ad animal, ita albedo se habet ad colorem ;

aut secundum dissimilem comparationem duorum ad unum,

ut animalis et cibi ad sanitatem ;

vel secundum comparationem duorum ad invicem,

ut puta cum unum est imitatio vel similitudo alterius.

Similitudo enim non convenit cum consimili in tertio,

sed se ipsa.

Sic est in proposito,

quia anima est expressa similitudo Dei.

 

Haec convenientia in uno extrema ponit inclinationem et indigentiam,

in alio quietationem et sufficientiam,

quia unum factum est propter alterum,

unde ordinatur ad alterum.

Et quoniam ad inclinationis quietationem et indigentiae suppletionem,

ubi est sensus est delectatio sive sequitur,

ideo anima cum tali modo quietatur a Deo,

fruitur eo.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod excellentia sensibilis corrumpit sensum : ergo etc.,

dicendum quod non est simile de intelligere et sentire.

Et ad hoc est triplex ratio :

una est ex parte virtutis apprehensivae,

alia ex parte apprehensi sive obiecti,

tertia est ex parte modi apprehendendi.

 

Ex parte virtutis apprehensivae,

quia sensus potest corrumpi,

intellectus autem non.

Cuius ratio est,

quia sensus dependet ab organo,

in quo est quaedam medietas et harmonia,

quae non tantum corrumpitur per contrarium,

sed per excellens.

Sed intellectus non dependet ab organo,

quia est vis immaterialis,

ideo non tristatur in excellenti.

 

Ex parte obiecti non est simile,

quia obiectum intelligibile excellens iuvat et confortat,

quia influentia talis cognoscibilis procedit ab intimis

et intrat ipsam potentiam,

et ideo ipsam confortat et corroborat.

Sicut si magnus mons daret virtutem portandi se, facilius ferretur quam parvus ;

sic est in intelligibili, quod Deus est.

Sensibile autem obiectum tantum extra excitat,

et ideo hoc corrumpit,

illud autem non.

 

Ex parte modi apprehendendi similiter est dissimilitudo,

quia sensus in apprehensione sui obiecti tendit ad exterius,

unde percipiendo illud dispergitur exterius nec fortificatur interius,

ideo debilitatur.

Sed obiectum intellectus cum sit intimum ipsi intellectui,

in eius perceptione virtus non dispergitur,

sed colligitur,

et quanta virtus est magis unita, tanto fortior.

 

  1. Ad illud quod obicitur de infinito,

dicendum quod infinitum dicitur dupliciter,

scilicet per privationem perfectionis ;

et sic materia dicitur infinita,

et talis infiniti non est finire,

sed potius finiri indiget, secundum quod est possibile.

 

Alio modo infinitum dicitur per privationem limitationis ;

et quod sic infinitum est, proprie habet finire,

quoniam ultra ipsum, cum non sit maius cogitare,

non contingit ali­quid appetere.

Unde talis infinitas convenit ultimo fini,

quae maxime habet finiendi rationem.

 

 

QUAESTIO II

Utrum solo Deo sive bono increato fruendum sit.

 

Ultimo quaeritur, utrum solo Deo sive bono increato sit fruendum.

 

Et quod sic, videtur.

  1. Illo solo est fruendum,

quod est propter se diligendum ;

sed illud solum est propter se diligendum,

quod est propter se bonum ;

illud autem propter se est bonum,

quod bonitatem quam habet, nec habet ab alio, nec bonitas illa est ad aliud ;

hoc autem est solus Deus :

ergo etc.

 

2. Item,

illo solo est fruendum,

quod quietat animae appetitum ;

sed animae appetitus non quietatur sufficienter

nisi in eo quod est illa perfectius et maius bonum ;

hoc autem est solus Deus :

ergo etc.

 

3. Item,

appetitus non sufficienter quietatur

nisi per aliquid, quod animam implet,

quia ex ea parte animae deficit in quiete,

qua deficit in plenitudine ;

sed est capax Dei secundum appetitum :

ergo si omne creatum est in infinitum minus illo,

nullum supplet animae appetitum.

Et hoc est quod dicit Augustinus :

Animam totius Trinitatis capacem nihil minus quam Trinitas potest implere.

 

4. Item,

bonum, quod potest cogitari, potest appeti :

ergo si aliquo maius bonum potest cogitari,

maius illo potest appeti ;

sed omni finito maius potest cogitari :

ergo maius potest appeti :

ergo nullum finitum terminat animae appetitum sufficienter :

ergo solo bono infinito, quod Deus est, est fruendum,

quo habito, non potest amplius cogitari nec desiderari.

 

Contra

 

  1. Videtur quod bono creato contingat frui,

quia, quamvis appetitus materiae sit infinitus,

tamen per formam creatam incorruptibilem sufficienter finitur :

ergo similiter videtur,

quod sit aliquod bonum creatum, quod sufficienter finiet animae appetitum ;

sed omni tali est fruendum :

ergo aliquo bono creato est fruendum.

 

2. Item,

appetitus humanus est finitae capacitatis,

ergo non capit nisi finitum,

vel si capiat infinitum,

capit finite ;

ergo si finiatur per illud quod capit,

finitur per bonum finitum :

ergo videtur quod aliquo bono finito sit fruendum.

 

3. Item,

specialiter videtur quod homine sit fruendum,

quia omni eo est fruendum,

quo Deus fruitur ;

sed Deus homine fruitur, quia hominem amat ;

sed amore illo, quo amat se, amat hominem,

quia non est in eo duplex amor ;

sed primus est fruitionis :

ergo et secundus.

 

4. Item,

videtur specialiter de virtute ;

quia omni eo est fruendum,

quod est propter se appetendum ;

haec est manifesta per se ;

sed omne bonum honestum est propter se appetendum,

quia honestum est quod sua vi nos trahit et dignitate sua nos allicit ;

sicut dicit Tullius,

et Augustinus dividit honestum contra utile ;

sed virtus adit in genere honesti :

ergo virtute est fruendum.

 

5. Item,

videtur specialiter de beatitudine.

Omni eo est fruendum,

quo habito animus quiescit et delectatur et nihil ultra potest quaerere ;

sed beatitudo creata est huiusmodi :

ergo etc.

 

Respondeo

 

Dicendum quod solo Deo est fruendum,

proprie accepto frui,

prout dicit motum cum delectatione et quietatione.

Sed communiter accepto frui,

prout dicit motum cum delectatione tantum,

omnibus,

quae spiritualiter delectant et coniuncta sunt fini,

cuiusmodi sunt fructus, dona et beatitudines,

potest frui homo non indebite ;

sed primo modo solo Deo.

 

Et ratio huius est,

quia nihil potest animam sufficienter finire

nisi bonum, ad quod est.

Hoc autem est bonum summum quod superius est anima,

et bonum infinitum quod excedit animae vires.

Cognitio enim animae naturalis est cognitio non arctata ;

unde nata est quodam modo omnia cognoscere,

unde non impletu cognitio eius aliquo cognoscibili,

nisi quod habet in se omnia cognoscibilia

et quo cognito omnia cognoscuntur.

Similiter affectio eius nata est diligere omne bonum ;

ergo nullo bono sufficienter finitur affectus,

nisi quod est bonum omnis boni

et quod est omnia in omnibus.

De quo bono Exodi 33, 19 :

Ostendam tibi omne bonum.

 Hoc autem est summum bonum :

ergo etc.

 

Item,

nihil sufficienter finit animam nisi bonum infinitum,

quia ad hoc, ut finiatur,

necesse est, ipsam finiri secundum aestimationem ;

alioquin non esset beata,

nisi se existimaret beatam.

Aestimatio autem supergreditur omne finitum,

quia omni finito potest maius cogitari aliquid :

ergo cum affectio possit se extendere ubi et aestimatio,

necessario affectio animae supergreditur omne finitum ;

et si hoc, nullo bono finito sufficienter finitur.

Fruendum est ergo solo Deo, quia summum bonum et infinitum.

 

Et non solum Deo fruendum propter perfectam finitionem,

sed etiam propter perfectam delectationem.

Ad delectationem enim concurrit delectabile

et coniunctio eius cum eo quod delectatur.

Omne autem,

quod delectat animam,

delectat in ratione boni et pulcri ;

et quoniam solus Deus est ipsa bonitas et pulcritudo,

ideo in Deo solo est perfecta delectatio.

 

Item,

quia ibi est coniunctio ;

solus autem Deus est qui perfectissime coniungitur.

Nam coniungitur secundum veritatem et intimitatem.

Solus enim Deus propter summam simplicitatem et spiritualitatem illabitur animae,

ita quod secundum veritatem est in anima

et intimior animae quam ipsa sibi.

 

Omnes enim hae quatuor rationes ad unam reducuntur, scilicet ad hanc :

quia nata est anima ad percipiendum bonum infinitum,

quod Deus est,

ideo in eo solo debet quiescere et eo frui.

 

[Ad obiecta]

 

  1. Ad illud vero quod obicitur de appetitu materiae,

dicendum quod appetitus materiae ordinatur ad formam tamquam ad perfectionem substantialem,

ex qua et materia fit unum ;

et ideo necesse est formam esse eiusdem generis cum materia,

nec est omnino supra materiam :

ideo finita est omnis talis forma.

Talis autem, si sit incorruptibilis,

propter necessariam sui unionem arctat appetitum materiae et arctatum finit ;

unde non finitur in sua amplitudine.

Appetitus autem animae non sic arctatur propter unionem cum appetibili,

immo dilatatur ;

et ideo oportet,

quod perficiatur aliquo omnino summo.

 

2. Ad illud quod obicitur,

quod non capit nisi finite,

dicendum quod infinitum bonum finite capit,

quoniam ipsa est finita.

Sed quoniam bonum illud est infinitum,

ideo ab ipso totaliter absorbetur,

ut iam eius capacitas undique terminetur.

Unde non tantum gaudebit,

sed sicut dicit Anselmus,

in gaudium Domini introibit.

Quod si tantum ca­peret et non vinceretur nec absorberetur

adhuc posset insurgere appetitus ad amplius aliquid capiendum.

Patet igitur,

quod ad hoc quod anima compleatur,

quamvis capacitatem habeat finitam,

tamen necesse est adesse bonum infinitum.

 

3. Ad illud vero quod obicitur de homine,

dicendum quod Deus diligit hominem,

et amor Dei est amor fruitionis ;

tamen homine non fruitur,

quia diligendo se diligit hominem,

id est, fruendo se utitur homine.

Quod patet sic :

quia dilectio Dei ad creaturam non est affectio, sed effectus communicatio.

Communicatio autem secundum rationem habitualem attenditur secundum bonitatem ;

quia bonum est quod natum est se communicare.

Secundum rationem vero actualem attenditur sive respicit voluntatem ;

quia enim vult, ideo facit.

Ratio ergo communicandi venit ex voluntate et bonitate,

sicut ratio cognoscendi ab exemplari et intelligentia.

Quia igitur ex conversione voluntatis supra suam bonitatem nos diligit,

ideo se fruendo nos diligit.

 

4. Ad illud quod obicitur de virtute,

quod virtus est bonum honestum,

dicendum quod bonum honestum dicitur dupliciter :

aut quod est pure bonum,

aut in quo relucet eius similitudo.

Primo modo honesto est fruendum, proprie accepta frui,

quia hoc solum terminat et quietat.

Secundo modo non, nisi communiter accipiatur,

prout dicit delectationem.

Huiusmodi enim propter assimilationem ad Deum habent pulcritudinem,

qua nos delectant et alliciunt ;

tamen in ipsis non est quiescendum,

quia tunc amittunt pulcritudinem,

quia

virtutes, cum ad se referuntur, superbae sunt et inflatae.

 

5. Ad illud quod obicitur de beatitudine,

dicendum quod beatitudo creata non finit appetitum per se,

sed per coniunctionem cum increata ;

unde anima ipsam diligit propter Deum,

non propter se.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 

In parte ista circa litteram quaeruntur plura.

 

Dubium I

Et primo de hoc quod dicit :

Eorum vero quaedam sunt, quorum usus omnis est in significando, non in iustificando.

Sed contra

Omnia Sacramenta sunt medicinae,

quia secundum Hugonem de sancto Victore :

Sacramenta omni tempore fuerunt medicinae ;

sed omnis medicina habet effectum in curando :

ergo et Sacramenta similiter ;

sed ista curatio est iustificatio :

ergo omni tempore Sacramenta habuerunt iustificare.

Respondeo

Dicendum quod dupliciter est considerare Sacramenta veteris Legis,

scilicet in se sive ratione operis operati ;

et sic erant tantum ad significandum ;

vel ratione fidei annexae sive caritatis sive ratione operis operantis ;

et sic erant ad iustificandum Sacramenta legalia,

praeter Circumcisionem.

 

Dubium II

Omne igitur signum res est aliqua.

Opponitur de ista divisione.

Videtur enim Magister male dividere,

quia superius non dividitur contra suum inferius ;

sed res est superius ad signum :

ergo etc.

Respondeo

Dicendum quod verum est,

quod superius in sua generalitate acceptum non dividitur contra suum inferius ;

sed contractum bene potest dividi.

Hic autem res contrahitur ad standum pro re non significante.

 

 Dubium III

Item,

quaeritur de hoc quod dicit Magister :

Non autem e converso omnis res signum.

Videtur enim male dicere,

quia signum est quod ducit in aliud cognoscendum ;

sed omnis res ducit in aliud,

quia omnis res est causa, vel effectus.

Causa autem ducit in cognitionem effectus, et e converso.

- Si dicas,

quod non omne, quod ducit, est signum,

sed quod ducit in prius ;

tunc omnis creatura est signum,

cum ducat in Deum.

Respondeo

 

Dicendum quod duplex est signum,

scilicet naturale et institutum.

De primo non intenditur hic, sed de secundo ;

unde non valet obiectio ad propositum,

quoniam hic intenditur de signo ex institutione,

sicut sunt signa vocalia et sacramentalia.

 

Dubium IV

Item,

videtur Magister male dicere

in hoc quod dicit :

Primum de rebus, postea de signis.

Videtur enim dicere debuisse potius e converso,

quia signum ducit in cognitionem rei :

ergo prius esset agendum vel dicendum de signis quam de rebus.

Respondeo

Dicendum quod prior est cognitio signi quam rei,

respectu cuius est signum ;

sed non oportet, quod omnis rei.

Unde ipse primo agit de rebus,

quarum sacramenta non sunt signa.

 

Dubium V

Item,

videtur, quod ista division rerum :

Aliae sunt quibus fruendum etc.,

sit male assignata respecta divisi,

quia divisum simplicius est dividentibus et dividentibus aliquid est commune ;

sed Deo nihil est simplicius nec est aliquid commune Deo et creaturae :

ergo etc.

Respondeo

Dicendum quod est divisio unius communis secundum nomen tantum ;

et sic est divisio aequivoci.

Est alia divisio communis secundum nomen et rem ;

et haec est divisio univoci.

Est etiam tertia medio modo ;

et ista est analogi,

ubi non est communitas secundum unitatem naturae,

sed secundum similitudinem proportionis ;

et haec communitas est rationis.

 

Dubium VI

Item,

videtur mala divisio quantum ad membra :

videtur enim, quod tertium membrum sit superfluum.

Omni enim re aut est utendum aut fruendum :

ergo tertium superfluit.

Item,

sicut est res, quae fruitur et utitur,

ita est res, qua fruendum est et utendum, ut Christus :

ergo qua ratione ponitur tertium membrum, deberet poni quartum.

Respondeo

Omnis res quae est natura aliqua,

aut est finis ; et sic est res qua fruendum ;

aut deducens ad finem ; et sic est res qua utendum ;

aut ad finem perveniens ; et sic est res quae fruitur et utitur, ut homo :

et sic accipiuntur membra.

Et est ista divisio satis conveniens huic scientiae,

quia cum theologia sit de Creatore et de creaturis,

utile est, ut theologus doceat,

quomodo homo per alias res tendat in Deum.

 

Dubium VII

Item,

opponitur de hoc quod dicit :

Res, quibus fruendum ;

quia si tres sunt res per se et non per accidens,

et a diversitate rerum est diversitas sive multiplicitas fruitionis :

ergo sicut sunt tres res,

sic erunt tres fruitiones.

Item,

tres articuli sunt, quia de tribus personis :

ergo a simili et tres fruitiones.

Respondeo

Quod « res » accipitur hic communiter ad essentiam et personam propter sui generalitatem ;

et quia sumtum est hoc vocabulum « res » ab actu animae,

ideo tres dicuntur res, quia tres personae,

sed tamen una res, quia una bonitas est in eis.

Quia ergo una bonitas, ideo et una fruitio, quamvis tres res.

Et quoniam articulus dicit

quid a parte animae distinguentis, scilicet intellectus,

et fruitio respicit ipsam divinam essentiam et bonitatem et unionem affectus communiter,

ideo fruitio est una.

 

Dubium VIII

Item,

obicitur de hoc quod dicit :

Omnis, qui fruitur, utitur ;

quia videtur falsum,

quoniam stulti homines similiter et bestiae fruuntur,

quia propter se delectantur in delectabili,

sed non utuntur.

- Si dicas, quod dicitur translative.

Quare non similiter transfertur verbum « utendi » ?

Respondeo

Uti importat libertatem in sua generali acceptione,

in speciali importat libertatem cum relatione ad aliud ;

frui importat libertatem cum delectatione ;

et licet nec libertas nec collatio conveniat brutis,

convenit eis tamen delectatio.

Ideo uti nullo modo convenit brutis ;

frui autem convenit eis aliquo modo,

licet improprie.

 

Dubium IX

Item,

videtur male dicere

quod

in homine spes ponenda non est,

quia de beata Virgine cantatur :

Vita, dulcedo et spes

ab Ecclesia, quae non errat.

Item,

Ionae I , 6 :

Accessit ad eum gubernator ;

Glossa :

Naturale est homini magis de aliis quam de se in periculis confidere.

Respondeo

Dicendum quod sperare de aliquo est dupliciter,

aut sicut de adiutore aut sicut de salvatore.

Prima spes potest esse in homine,

secunda non.

Vel est sperare finale praemium ; et hoc debet esse tantum in Deo ;

vel temporale beneficium ; et hoc potest esse in homine.

Primum si ponitur in homine, meretur maledictionem,

secundum vero non.

 

Dubium X

Item,

quaeritur quare dicit de homine :

Itaque frater, ego fruar te in Domino,

magis quam de asino vel de alia creatura,

cum in omnibus creaturis reluceat vestigium divinae bonitatis.

Respondeo

Quod dicatur aliquis aliquo frui in Deo,

non facit repraesentatio, sed magis inhabitatio.

Unde conversa est propria, videlicet haec :

Ego fruar Domino in te,

dum per opera sciam Deum habitare in te ;

et est figurativa locutio.

 

Dubium XI

Item,

quaeritur de hac solutione Augustini,

qua solvit auctoritatem praedictam per illam determinationem « in Domino ».

Sed Ecclesiastici 8, 10 simpliciter dicitur :

Fruere magnatis.

 Item,

Deuteronomii, 28, 41 :

Filios generabis et filias, et non frueris eis ;

 ex hoc implicat,

quod, si non peccarent, fruerentur.

 

Respondeo

Dicendum quod praedicta solutio non est generalis,

sed solum ad propositam auctoritatem.

Et ideo recurrendum est ad solutionem praedictam extra litteram in quaestionibus,

quod,

cum frui accipiatur communiter et proprie,

in praedictis locutionibus accipitur communiter tantum.

 

Dubium XII

Item,

non videtur valere quod dicit Magister :

Si enim nec fruitur, nec utitur etc.,

quia Deus diligit se,

non tamen utitur,

quia non diligit se propter aliud ;

nec fruitur,

quia ubi fruitio, ibi est inhaerentia et indigentia,

ut dicit Augustinus ;

Deus autem utroque caret etc.

 

Respondeo

Dicendum quod fruitio de sui generali ratione dicit amoris unionem,

scilicet fruibilis cum fruente.

Quoniam igitur contingit aliquid uniri sibi et alii,

contingit non tantum frui alio, sed etiam se ipso ;

sed ubi est unio ad alterum,

ibi est dependentia, inhaerentia et indigentia ;

ubi vero ad se ipsum,

si ipsum est summum bonum,

ibi non est inhaerentia nec dependentia vel indigentia,

sed omnimoda sufficientia.

Si vero ipsum bonum deficiens est, indiget ;

et inde est,

quod solus Deus se ipso perfecte fruitur,

nihil autem aliud ab ipso potest perfecte se ipso frui.

Solus enim Deus est summum bonum et diligit se fruendo se,

diligit etiam alia fruendo se :

et ita nec fruitio Dei nec usus est cum indigentia,

sicut nostra fruitio et usus.

 

Dubium XIII

Item,

obicitur de hoc quod dicit :

Quia bonus est, sumus :

ergo quia ab aeterno bonus est,

ab aeterno sumus.

Respondeo

Dicendum breviter quod hoc est,

quia « bonus » dicit causam.

Sed est causa naturalis et necessaria, et causa voluntaria.

Bonitas autem divina est causa nostri esse et boni esse per modum voluntatis,

non naturae ;

haec autem causa non ponit effectum statim,

cum est.

 

Dubium XIV

Item,

adhuc obicitur, quare similiter non sequitur :

quia iustus est, iusti sumus ?

- Si dicas,

quod iustitia non est eius dispositio in quantum causa.

Contra

Sapientia est dispositio Dei in quantum causa :

ergo pari ratione,

quia sapiens est, sapientes sumus.

- Si tu dicas,

quod non est dispositio immediata, sicut bonitas.

Obicitur de voluntate, quae est immediatissima,

et tamen non sequitur :

quia volens est, volentes sumus.

Respondeo

Dicendum quod ratio huius consequentiae triplex est.

Una est,

quia bonitas est conditio causae in quantum causa.

Secunda est,

quia est proxima ad actum.

Tertia,

quia dispositio generalis, in qua consistit vestigii ratio, dicit enim respectum ad finem.

Unde sicut Deus unus imprimit unitatem,

ita bonus bonitatem.

 

 Dubium XV

Item,

obicitur de hoc quod dicitur :

Ut scilicet ametur propter se ipsam tantum,

quia sicut per se ad per accidens,

ita propter se ad propter aliud.

Sed nihil, quod convenit alicui per accidens,

convenit per se :

ergo nihil, quod convenit alicui propter aliud,

convenit propter se.

Si ergo virtutes sunt appetendae propter aliud,

non ergo propter se.

Respondeo

Sicut dicit Philosophus :

Idem est finis et propter quod.

Finis autem dupliciter est :

uno modo finis ultimus,

qui propriissime est finis, in quo est status ;

alio modo finis sub fine,

qui dicitur proprie terminus.

Sic et « propter quod » diversificatur ;

unde uno modo excludit finem,

alio modo non,

ut dicit Magister.

 

Quod ergo obicitur de « per se »,

dico quod,

sicut per se

uno modo opponitur ei quod est per aliud

- et sic idem est per se et secun­dum quod ipsum, sive primum universale -

alio modo opponitur ei quod est per accidens :

sic et « propter se » dupliciter accipitur.

Uno modo opponitur ei quod est propter aliud,

alio modo ei quod est per accidens,

quia ad illud accidentaliter ordinatur.

Secundum hoc distinguit Magister « propter se »,

et consequenter honestum sive fruibile, et ipsam denique fruitionem.

 

 

Dubium XVI

Item,

obicitur de hoc quod dicit :

 Et quaedam sunt res, per quas fruimur, ut virtutes.

Videtur quod solis potentiis possit frui anima.

Sine omni enim virtute potest frui bono creato ;

ergo cum magis sit fruibile bonum increatum,

et anima magis ad hoc nata est,

poterit eo frui solis potentiis.

Respondeo

Dicendum quod summum bonum est quod supra nos est ;

ad hoc ergo, quod illi uniamur,

necessario intervenit duplex medium :

medium unum, per quod anima nata est uniri alii a se diverso,

et hoc est potentia ;

aliud speciale supra hoc, quod ipsam sublevet,

et hoc est virtus.

 

Quod obicitur non est simile,

quia potentia per se potest deficere et inclinari, sed non per se elevari.