Distinctio XLII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XLII

DISTINCTIO XLII

« Nunc de omnipotentia Dei agendum est »

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de scientia divina, hic agit de potentia. Et quia potentiam tripliciter contingit considerari, scilicet quantum ad quidditatem possibilium, et quantum ad quantitatem, et quantum ad modum operandi ; ideo haec pars continet tres partes sive tres distinctiones.

In prima determinat Magister de potentia in comparatione ad possibilia, quae potest.

In secunda determinat de potentia quantum ad quantitatem, ostendens eius immensitatem, infra distinctione quadragesima tertia : « Quidam tamen de suo sensu gloriantes ».

In tertia determinat de ipsa quantum ad modum, ibi distinctione quadragesima quarta : « Nunc illud restat discutiendum, utrum melius », etc.

 

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, habet quatuor partes.

In prima Magister ostendit, quod Dei potentia est omnipotentia, quia est respectu omnium possibilium, quae posse potentiae est.

In secunda removet illa possibilia, quae posse non est potentiae, ibi secundo capitulo : « Sed quaeritur, quomodo omnia posse dicatur ».

In tertia ponit signa, quae attestantur divinae potentiae, ibi : « Sic diligenter considerantibus omnipotentia eius » etc.

In quarta Magister alias rationes omnipotentiae docet ad praedictam reducere, ibi : « Ex quibusdam tamen auctoritatibus traditur, ideo » etc. Et ibi primo ponit auctoritates, deinde docet eas exponere, et hoc ibi : « Sed ad hoc potest dici, quod Augustinus » etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius distinctionis quatuor quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum Deus possit aliquid aliud a se.

Secundo, dato quod possit, quaeritur, utrum possit in omne, quod alii agenti est possibile.

Tertio, utrum divina potentia se extendat ad omne illud, quod alii agenti est impossibile.

Quarto quaeritur, utrum possibile dicatur aliquid simpliciter secundum causas superiores sive potentiam divinam, vel secundum inferiores sive potentiam creatam.

 

 

ARTICULUS UNICUS.

De potentia in comparatione ad possibilia, quae potest.

 

QUAESTIO I

Utrum Deus possit aliquid aliud a se.

Quod autem non possit Deus aliud a se, ostenditur sic.

  1. Omnis potentia, quae agit in aliud a substantia, in qua est vel cuius est, egreditur ab illa substantia ; potentia enim non operatur, nisi ubi est. Si ergo divina substantia operatur per suam potentiam in aliquid aliud a se, potentia eius incipit esse vel fieri in alio : ergo egredibir a substantia. Sed omnis potentia, quae egrediiur, elongatur a substantia ; et omnis potentia distans a substantia repugnat simplicitati : cum ergo hoc sit impossibile in Deo videtur quod Deus non agat in aliud a se.
  2. Item, omnis potentia, cuius opus est in aliud, habet dependentiam ab illo. Probatio : opus enim, quod transit in materiam subiectam, aliquo modo pendet ex illa ; sed potentia pendet ex eodem, ex quo pendet actus, quia perficitur per actum : ergo si potentia divina est in aliud, habet dependentiam.
  3. Item, omnis potentia, quae est in aliquid quod non semper est coniunctum suo actui, habet indigentiam - non enim est perfecta nisi quando agit, et non agit nisi cum obiectum est praesens - ergo quando non est semper praesens, est incompleta ; hoc autem repugnat potentiae divinae : ergo etc.
  4. Item, in Deo idem est posse et esse ; sed Deus non est aliud a se : ergo non potest in aliud a se. Si tu dicas, quod potentia connotat, sed non essentia ; contra : Deus potest aliquid facere, quod nec est nec fuit nec erit : ergo nihil connotat. Si tu dicas, quod connotat, quod est in potentia ; sed potentia Dei non est aliud quam Deus et quod est in Deo : ergo et nihil aliud connotat.

 

Sed contra :

  1. Bonum est diffusivum sui ; sed diffusio, secundum quod huiusmodi, est in aliud : ergo bonum, secundum quod bonum, potest in aliud : aut ergo secundum potentiam suam aut alienam. Si secundum alienam : ergo non est perfecte bonum, cum non habeat actum bonum per se ; si per potentiam suam : ergo bonum, secundum quod bonum, potest in aliud ; sed Deus est summe bonus : ergo etc.
  2. Item, omnis perfectio creaturae est in hoc, quod possit aliud a se producere : si ergo omne quod perfectionis est, Deo est attribuendum, potentia producendi aliud est Deo attribuenda.
  3. Item, si nihil aliud a se potest, ergo nulli alii a se praeest, ergo nec aliquid Deo subest : ergo a nullo est colendus, a nullo est adorandus, et nihil ab ipso omnino est quaerendum ; quod est summum inconveniens, secundum omnes.
  4. Item, si nihil potest aliud, ergo nihil est ad ipsum neque propter ipsum ; sed bonitas est in rebus et ordo per relationem ipsorum ad summum bonum, a quo est omne bonum : ergo secundum hoc nulla res est bona nec ordinata in universo ; hoc autem est summum inconveniens : ergo necesse est ponere quod possit in aliud a se. Prima consequentia est manifesta ; ad illud enim solum stat ultima resolutio in redeundo, in quo est prima origo in exeundo, ut manifestum est.

 

Respondeo : Ad hoc intelligendum notandum est quod « posse aliud » sive « in aliud a se », hoc est dupliciter : aut in aliud sicut in distinctum secundum essentiam et remotum secundum distantiam, sicut unum contrarium agit in aliud, quia impossibile est duo contraria esse in eodem subiecto ; et hoc modo « posse in aliud » est per egressum potentiae a substantia, et ideo, est ibi elongatio et distantia. Et quia elongatur a sua substantia, ideo pendet a substantia, in quam agit, et ideo, est ibi dependentia ; et quia distantia et dependentia, ideo imperfectio, et indigentia.

Hoc modo « posse in aliud » Deo non competit propter tres conditiones praedictas, sicut ostensum est, quia repugnant divinae potentiae, quae sunt distantia, dependentia et indigentia. Alio modo « posse in aliud » dicitur sicut in divisum secundum formam et essentiam, non tamen in remotum secundum aliquam distantiam, quia divina essentia, dum operatur, intime est in illo. Et hoc modo nec ponit distantiam nec dependentiam nec indigentiam. Cum enim divina essentia sit omni perfectione perfecta, et potentia eius sit omnimoda indivisione indivisa, a nullo alio dependet, nullo alio indiget : hoc igitur modo ponendum, quod Deus potest « in aliud a se » sive » aliud a se ».

 

[Ad obiecta] : 1. Ex his patet primo obiectum. Quod enim obicit : potentia, quae est in aliud, egreditur ab agente in passum, dicendum quod hoc verum est, ubi agens in aliud non est in illo secundum veritatem ; ubi autem est, omnino nulla necessitas est egrediendi.

  1. Ad illud quod obicitur, quod potentia, quae est in aliud, pendet ex illo, dicendum quod hoc verum est de illo, cuius actio est in aliud tamquam in sustentans ; divina autem potentia non indiget alio sustentante, quod patet, quia non indiget subiecta materia, sed facit ex nihilo. Et ratio huius est, quia cum potentia sit omnino indifferens et ab essentia et actu, sicut essentia non indiget sustentante, sic nec potentia.
  2. Ad illud quod obicitur, quod potentia, quae est in aliud, habet perfectionis indigentiam, dicendum quod potentia agens in aliud est duplex : quaedam, quae est suus actus ; et talis nihil plus habet quando agit in aliud, quam quando non agit, et haec nullo modo indiget ; et talis est potentia divina propter summam simplicitatem. Alia est potentia agens in aliud per actum a se differentem ; et talis plus habet quando agit, quam quando non agit, et talis est quae habet indigentiam aliquo modo, ut potentia creata. Non sic est de potentia divina ; et ideo, quamvis sit in aliud, quod non semper est praesens, propter hoc tamen nec indigens est nec incompleta.
  3. Ad ultimum dicendum quod potentia connotat possibile, et possibile ampliatur ad ens et ad non-ens ; et sicut possibile ampliatur, ita et diversitas connotati. Et ideo non tantum dicitur « posse in aliud », quia potest in aliud quod est, sed quia potest in aliud, quod potest esse ; Deus autem a se non potest esse aliud. Ideo patet illud.

 

 

QUAESTIO II

Utrum Deus possit omne quod potest agens creatum.

Secundo quaeritur, utrum Deus possit in omne aliud, in quod potest omne agens creatum.

Et quod sic, videtur.

  1. Qui enim « omne » dicit nihil excipit ; sed non tantum dicimus et credimus Deum potentem, sed Deum omnipotentem : ergo etc.
  2. Item, quia Deus est omnisciens, ideo scit omnia, quaecumque scit alius sciens ; si enim aliquis sciret aliquid, quod non sciret Deus, Deus non diceretur omnisciens : ergo pari ratione non diceretur omnipotens, nisi posset omne quod potest omnis alius.
  3. Item, Deus non dicitur omnivolens, quia non vult omnia, quae alii volunt : ergo pari ratione, si non possit omnia quae alii possunt, non esset oninipotens.
  4. Item, omne esse est a primo esse, ergo omne posse est a primo posse : ergo omnis potentia potest quidquid potest propter divinam potentiam ; sed propter quod unum quodque, et illud magis : ergo etc.

 

Sed contra : 1. Aliqua creatura potest omnia recipere corporaliter, ut materia ; aliqua potest omnia recipere spiritualiter ; sed Deus nihil potest recipere : ergo non potest omne quod potest aliud a se. Si dicas, quod non est potentiae, sed impotentiae ; contra : Nulla impotentia est a Deo sive a potentia divina : ergo secundum hoc potentia materiae sive animae non esset a Deo.

  1. Item, homo potest pati miseriam sive sustinere poenam ; Deus non potest pati : ergo etc. Si dicas, quod illud est impotentiae ; contra : Nullum opus virtutis est impotentiae ; sed sustinere est opus fortitudinis, quae propriissime est virtus : ergo etc.
  2. Item, homo potest peccare, Deus autem non potest : ergo etc. Quodsi potest peccare, potest esse malus ; quod est inconveniens. Si dicas, quod hoc posse non est potentiae ; contra : Augustinus, De civitate Dei : « Melior est natura, quae potest peccare, quam quae non potest peccare » : ergo posse peccare spectat ad nobilitatem et perfectionem naturae, ergo non dicit impotentiam.
  3. Item, homo potest currere et comedere, Deus hoc non potest : ergo etc. Si dicas, quod hoc est impotentiae ; contra : Omne illud quod dicit positionem, est a potentia, quae vere est potentia ; sed currere et comedere non dicunt actus privativos, sed positivos : ergo sunt a potentia, in quantum potens est, non in quantum impotens : ergo manifestum est etc.

 

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Philosophus, in philosophia prima : Quaedam sunt, quae dicunt potentiam quantum ad modum dicendi, dicunt tamen impotentiam a parte rei, ut posse mori, posse corrumpi. Propter hoc intelligendum, quod quaedam sunt, quae posse est potentiae simpliciter et perfectae, ut posse intelligere, diligere et operari. Quaedam sunt, quae posse est potentiae, tamen imperfectae, ut currere et ambulare ; isti enim actus dicunt simul actionem, et passionem sive defectum in agente. Quaedam, quae posse simpliciter est impotentiae, ut privationes, ut posse peccare, posse deficere, loquendo de his ratione privationis. Secundum hoc intelligendum, quod cum potentia Dei sit potentia perfectissima, illa potest Deus per se et in se, quae sunt potentiae simpliciter, ut intelligere et operari. Illa vero, quae sunt imperfectae potentiae, potest quidem non in se, sed per se : per se potest ex hoc quod est ibi perfectionis et potentiae ; in se non potest propter illud quod est ibi impotentiae et imperfectionis, quae in eo non cadunt. Illa autem, quae sunt simpliciter impotentiae, nec potest in se nec potest per se. In se non potest, quia imperfectio in eo non cadit ; per se non potest, quia nihil est a Deo, quod non sit a Deo per se et immediate ; hoc autem quod est defectus, non potest esse in Deo nec a Deo, quia Deus non deficit in essendo nec in agendo. Si ergo quaeratur, utrum Deus possit omne quod potest aliud agens, respondendum est non simpliciter, sed cum determinatione, quod potest omne quod posse est potentiae ; et in se potest omne quod est potentiae simpliciter ; in alio potest quod est potentiae imperfectae ; nec in se nec in alio, quod est omnimodae impotentiae : et hoc ipso dicitur omnipotens, quia potentia eius ad omnia sufficit et in nullo deficit.

 

[Ad obiecta] : 1-4. Ad illud quod obicitur, quod non potest recipere res nec rerum similitudines, dicendum ad hoc et ad omnia, de quibus obicit, quod illa posse non est potentiae perfectae. Secundum hoc intelligenclum, quod est potentia omnino sufficiens et activa, ut potentia producendi res ; et est potentia pure passiva, ut potentia suscipiendi ; et est potentia defectiva, ut potentia peccandi ; et est potentia partim activa, partim passiva, ut potentia ambulandi ; et est potentia partim activa et partim defectiva, ut potentia suscipiendi poenam ; et potentia partim passiva et partim defectiva, ut potentia moriendi.

Dicendum ergo quod nihil horum in se potest Deus ; quamvis enim sint potentiae alicuius, derogant tamen perfectioni potentiae. Nec est simile de scientiae, sicut possible de ratione potentiae, quia scitum non causatur a scientia, sicut possible a potentia.

  1. Ad illud tamen quod dicitur de potentia peccandi, intelligendum quod si peccare dicat effectum cum deformitate sive actum, sic non tantum dicit potentiam defectivam, sed activam ratione actus substrati, et sic dicit nobilitatem ; si ratione deformitatis, sic dicit simpliciter defectum. Quocumque tamen modo dicatur, quia semper concernit defectum, nullo modo convenit Deo.

 

 

QUAESTIO III

Utrum Deus possit quaecumque agenti creato impossibilia sunt.

Tertio quaeritur, utrum divina potentia se extendat ad omne illud quod alii agenti est impossibile. Et quod sic, videtur.

Dicitur enim aliquid impossibile propter naturae ordinationem, ut de caeco fieri videntem ; aliquid propter praeteritionem, ut te non fuisse, ex quo fuisti ; tertio propter oppositionem, ut idem esse nigrum et album. Primum est impossibile secundum naturam, secundum secundum tempus sive per accidens, tertium potest dici impossibile secundum disciplinam, quia omnis scientia supponit illud principium, quod opposita non sunt simul vera de eodem.

  1. Ostenditur ergo, quod Deus possit omne tale impossibile, Lucae 1, 37 : « Non erit impossibile apud Deum omne verbum » ; sed « omnia » contingit hoc verbo dicere : ergo nullum tale est impossibile apud Deum.
  2. Item, ad Ephesios 3, 20 : « Ei autem, qui potest facere supra quam possumus intelligere », ergo potest Deus plura facere, quam possit intellectus noster fingere ; sed potest fingere omne impossibile quod potest enuntiare : ergo et Deus potest illud facere.
  3. Item, Hilarius : « Perfectae potestatis est id naturam posse facientis, quod potest significare sermo dicentis ».
  4. Item, Basilius : Plus potest Deus facere, quam tu potes intelligere.

Ergo per auctoritates Canonis et Sanctorum videtur quod Deus possit omne impossibile.

  1. Item, ratione videtur, quia illud est potentius, cui nihil omnino est impossibile, quam cui aliquid est impossibile ; sed Deus est potentissimus in summo : ergo nihil omnino est ei impossibile.
  2. Item, si aliquod impossibile non est Deo possibile, aut hoc est propter privationem aut propter positionem. Si propter privationem ; contra : Nulla maior privatio quam omnino non-entis ; sed Deus de nihilo facit aliquid : non ergo propter privationem. Si propter positionem : ergo videtur quod aliquid sit, quod non subiaceat divinae potentiae et quod ei non obediat : ergo potentia Dei habet resistens.
  3. Item, ostenditur specialiter, quod possit impossibile secundum naturam, ut de trunco facere vitulum. Quia plus distat non-ens ab ente, quam unum ens ab alio ; sed Deus de non-ente facit ens : ergo de uno ente potest facere aliud.
  4. Item, quod possit impossibile secundum tempus, videtur, quia illud est impossibile per accidens et quod nullam ponit resistentiam, quia non est : ergo si Deus potest impossibile per se et quod etiam habet resistentiam, cum illud sit maius impossibile : ergo potest impossibile per accidens.
  5. Item, quod possit impossibile secundum disciplinam, videtur, quia plus distat Creator a creatura quam unum ens creatum ab alio, ; sed Deus potuit facere quod creatura Creatori uniretur in eadem hypostasi simplicissima : ergo multo fortius quod opposita simul sint in eodem, ut quod aliquid sit simul album et nigrum. Et hoc videtur factum esse in Christo, quia unus et idem erat aeternus et temporalis, passibilis et impassibilis, visibilis et invisibilis, et sic de aliis.
  6. Item, Deus fecit virginem parere, quod est impossibile secundum naturam, quia potentia naturae nullo modo est ad hoc ; et est impossibile secundum disciplinam, quia simul sunt opposita vera de eodem ; et quod est maius impossibile quam impossibile secundum accidens, scilicet corruptam integrare sive fieri virginem ; magis enim videtur partus incompossibilis virginitati quam coitus : ergo etc ;

 

Sed contra :

  1. Quod Deus non possit impossibile secundum naturam, videtur Augustinus dicere, in libro De vera innocentia : « Deus, inquit, ita est omnipotens, ut nunquam rationis suae instituta evellat ». Ergo si aliquid est impossibile secundum institutionem naturae, simpliciter est Deo impossibile.
  2. Item, ratione videtur, quia Deus non potest facere contra ordinem rationis rectae, utpote mentiri et consimilia : ergo non potest facere contra institutionem naturae ordinatae : ergo non potest impossibile secundum naturam.
  3. Item, quod non possit impossibile per accidens. Hieronymus : « Cum cetera possit Deus, non potest de corrupta facere virginem » ; sed constat quod hoc non dicitur, quod non possit reparare claustra, sed quia eam, quae corrupta est, impossibile est non fuisse corruptam : ergo etc.
  4. Item, Augustinus, in XXVI Iibro contra Faustum : « Hanc sententiam, qua dicimus praeteritum fuisse, Deus falsam facere non potest ». Et rationem reddit : « Si enim hoc faceret, hoc esset facere, ut ea quae vera sunt, eo ipso quod vera sunt, essent falsa, et ita esset contrarius veritati ».
  5. Item, quod non possit impossibile secundum disciplinam, scilicet ut duo opposita sint simul in eodem, videtur : quia sicut se habent opposita ad unionem, ita unita ad divisionem ; sed Deus non potest facere quod duo et tria non sint quinque, quia dicit Augustinus, quod est verum veritate, quae non incipit nec desinit : ergo pari ratione non potest facere, quod opposita sint simul.

f. Item, Deus non potest facere contra veritatem iustitiae, II ad Timotheum 2, 13 : « Fidelis permanet, negare se ipsum non potest », ergo non potest facere contra ordinem sapientiae : sed confundere opposita est facere contra ordinem sapientiae : ergo etc.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum quod nos iudicamus aliquid impossibile quatuor causis. Uno modo per limitationem naturalis potentiae, ut de trunco fieri vitulum, et virginem parere ; mulier enim sine semine non potest concipere naturaliter. Item partus, clausa porta, propter corpulentiam non potest exire : similiter natura statim non potest truncum in vitulum convertere, cum habeat potentiam limitatam. Secundo modo dicitur impossibile non propter limitationem potentiae, sed propter limitationem nostrae intelligentiae, ut duo corpora esse in eodem loco, vel idem corpus esse in diversis, vel maius corpus in minori loco, quia nullo modo possumus capere, cum nostra imaginatio semper dicat oppositum. Unde etiam, quando Deus sic facit in Sacramento altaris, necesse est, ut ratio contra se elevetur, ut credat. Tertio modo dicitur impossibile propter privationem omnis existentiae, secundum omnem comparationem scilicet principii, medii et ultimi, ut praeteritum non fuisse praeteritum. Omnis enim potentia, quae intelligitur aliquid facere, respicit ens vel in ratione principii vel termini vel utroque modo. Unde de ente potest facere non-ens, et e converso, et de uno aliud ; sed de non-ente facere non-ens, hoc nullius omnino potentiae est. Unde quamvis Deus de omni ente creato possit facere, quod non sit, sive de oratione sive de re ; tamen de eo quod fuit et non est, facere quod non fuerit, hoc omnino Deo est impossibile, quia hoc facere est nihil facere, sicut iam melius patebit. Quarto modo dicitur impossibile, secundum illustrationem veritatis aeternae et ordinem divinae sapientiae, ut verbi gratia, quod duo opposita insint eidem et secundum idem, hoc ipsa veritas aeterna, eo ipso quod veritas est, indicat et illustrat, ut iudicet impossibile, sicut et hoc : duo et tria non esse quinque. Quando ergo argumentatur, utrum Deo sit possibile omne impossibile, dicendum de impossibili, quod est impossibile propter limitationem potentiae, vel propter limitationem intelligentiae, quod Deo est possibile, propter hoc quod eius potentia non est limitata, sed infinita ; et ideo supra naturam et intelligentiam potest, quarum utraque est arctata.

Illud autem impossibile, quod est impossibile propter privationem omnis existentiae, et quod propter illustrationem veritatis aeternae, non potest omnino. Primum quident non potest, quia illud posse est nihil posse. Secundum non potest, quia illud est posse inordinate et contra ordinem sapientiae posse. Et quoniam Deus sic est omnipotens, ut nihil possit, nisi quod decet suam potentiam et non deordinat sapientiam : ideo haec impossibilia non potest. Sed obiciet aliquis, quod illud est falsum, scilicet quod impossibile per accidens sit impossibile propter privationem omnis existentiae. Nam propositio de praeterito est vera, et veritas illa non fundatur super nihil nec super ens increatum, cum incipiat esse vera, ergo super ens creatum ; et illud est praeteritum : ergo praeteritum dicit aliquo modo ens ; sed omne creatum, quantumcumque habeat parum de ente, potest illud amittere, si Deus velit : ergo Deus potest facere, quod illud quod fuit, non fuerit.

Et iterum, cum dico : hoc esse praeteritum, aut dico aliquid aut nihil. Si aliquid : ergo responsio nulla ; si autem nihil dico : ergo potest dici quod chimaera sit praeterita, et quod non praeteritum, quod nihil est, sit praeteritum, quod manifeste falsum est : non igitur dicit privationem omnis existentiae.

Praeterea, illud non videtur subtrahere, quin subiaceat potentiae divinae. Nam futurum non dicit ens, et tamen Deus potest facere, quod futurum secundum veritatem nunquam sit futurum.

Similiter, non praesens nihil dicit entitatis ; et Deus potest facere, quod illud quod nunquam est praesens, unquam sit praesens.

Nec adhuc videtur posse evadi : quaeri enint potest, utrum Deus possit facere de praeterito praesens ; et constat quod in altero extremo ponitur ens : si ergo potest facere, quod praeteritum sit praesens - et quod est praesens non est praeteritum - potest facere de praeterito quod non sit praeteritum. Propter haec et his similia fuit opinio Gilberti Porretani, quod Deus potest super impossibile per accidens ; potest enim facere, quod praeteritum nunquam fuerit. Et illud beati Hieronymi exponunt, qui sequuntur eum, quod non potest facere de corrupta virginem, id est, non ostendit se posse, cum nunquam fecerit. Et similiter illud de Augustino, quod Deus sententiam de praeterito non potest facere falsam, hoc intelligitur, salva re. Sed certe huiusmodi expositiones valde sunt extraneae. Si enint Hieronymus dicit quod non potest de corrupta facere virginem, id est non ostendit, similiter non potest de trunco vitulum facere, cum non ostendat ; non recte igitur dicit : « cum cetera possit Deus » etc.

Et iterum, si sermo Augustini intelligitur, quod non potest facere Deus illam sententiam falsam, supposito praeterito, similiter nec sententiam de futuro, salva futuritione.

Et propter hoc, cum auctoritates hoc dicant magnorum doctorum, quod Deus de eo quod fuit, non potest facere quod non fuerit ; et intellectus in nullo dicat contrarium ; nec fides ad hoc nos moveat vel compellat : tamquam rationabilius et securius dicendum est cum Sanctis, quod Deus de eo quod fuit, non potest facere quod non fuerit.

Et huius rationem ad praesens aliam nescio, nisi quae praedicta est ; nisi forte dicatur, hoc esse propter omnimodam indivisionem, ut, sicut opposita, manentia opposita, non potest unire, sic nec idem a se dividere ; et ideo quod fuit pro tempore, quo fuit, omnimode est unitum, et similiter praesens in tempore, in quo est, sive in instanti. Unde hoc esset idem a se dividere, facere scilicet quod praeteritum non fuerit praeteritum ; et hoc repugnat ordini divinae sapientiae, sicut facere quod sit triangulus et non sit figura ; et hoc claudit in se duo contradictorie opposita. Ratio tamen praedicta satis est conveniens, si quis recte intelligat. Cum enim dicitur praeteritum carere existentia, non dico propter hoc, quod cum dicitur aliquid fuisse, dicatur omnino nihil, sed propter hoc, quod aliquid est verum fuisse, quod habuit aliquando esse, etiam si de eius esse nihil omnino remanserit. Unde si totus Caesar cesserit, verum est Caesarem fuisse. Et hoc dicit Anselmus, quod si omnia creata omnino cedant in nihil, verum est, mundum fuisse. Ob aliam etiam rationem dicitur carere existentia, quia nec est nec est ordinatum ad praesens. Unde veritas propositionis de praeterito non dicit a parte rei nihil omnino nec vere ens in actu, sed illud quod fuit et non est ; et hoc quidem non dicit quid creatum, quod sit sed quod fuit. Si ergo Deus dicatur posse aliquid super hoc, quod non fuerit, aut quiescendo sive nihil operando aut faciendo aliquid aut destruendo. Si quiescit et nihil facit, propter hoc nihilominus hoc praeteriit nec fuisse desinit ; quia, cum non sit nec actu nec potentia, nec indiget conservante nec indiget producente. Non sic est de futuro, quia futurum est ordinatum ad esse, ideo indiget producente ; et ideo, si Deus non velit facere futurum, non fit, et ita non erit futurum.

Si ergo potest aliquid, et faciat hoc quod fuit non fuisse, aut hoc erit faciendo aut destruendo. Sed facere quod non fuisset, est nihil facere, cum non fuisse non dicat ens : ergo Deus faciendo nihil facit, quod est imperfectio et contradictionis implicatio.

Similiter non est aliquid destruere, cum fuisse non dicat aliquid esse : ergo si destruendo hoc facit, destruendo nihil destrueret, quod est simile inconveniens. Non ergo potest nihil agendo, nec faciendo nec destruendo : ergo de praeterito, quod non fuerit praeteritum, non potest facere Patent igitur instantiae. Nam veritas propositionis de praeterito non necessario fundatur supra aliquid creatum, quod sit sed quod fuerit ; et ideo manet, omni creato interempto.

Patet etiam quod praeteritio non dicit omnino nihil, sed dicit aliquid quod fuerit et non est, nisi forte praeteritum dicat successionem temporalem, quam utique potest Deus destruere ; sed largius accipitur hic fuisse.

Patet etiam instantia in ipso futuro, quia non est simile.

Patet instantia, quod praeteritum potest fieri praesens. Esto quod hoc intelligatur, adhuc nihilominus intelligitur fuisse.

Patet etiam, quod Deus potest destruere omnem propositionem et omne dictum ; sed salva propositione et eius significatione, non potest ipsam falsificare, quoniam hoc non potest esse, nisi rem significatam mutaret ; alioquin faceret orationem, eo ipso quo vera est, esse falsam, et hoc esset contra suam veritatem ; rem autem mutare non potest, et ita nec orationem falsificare. Ex his quae dicta sunt, satis potest praehabita responsio roborari.

 

[Ad obiecta] : 1-4. Ad illud ergo quod obicitur, quod potest omne dicibile et cogitabile, dicendum quod hoc intelligitur de his solum, quae dicuntur et cogitantur secundum rationem recte intelligentem et recte pronuntiantem. Nihil enim rationabile potest dici vel cogitari, quod Deus facere non possit, et etiam plus potest.

  1. Ad illud quod obicitur, quod potentius est illud, cui omnia sunt possibilia, dicendum quod verum est de his quae posse est potentiae nobilis ; nam si posset aliquid quod non sit de nobilitate potentiae, quanto magis illud posset, tanto magis adversitas et perversitas possent in illum, et ita tanto minus esset potens.
  2. Ad illud quod obicitur : aut propter privationem etc., dicendum quod propter privationem omnis existentiae in utroque extremo, et propter privationem distinctionis, et propter positionem ex parte Dei ; quia potentia Dei respicit aliquid ut obiectum effectum, et sapientia respicit ordinatum.
  3. Ad illud quod obicitur, quod possit impossibile secundum naturam, dicendum quod illud verum est.
  4. Ad illud quod obicitur, quod possit impossibile per accidens, quia nullam dicit resistentiam, dicendum quod hoc non est propter resistentiam, sed propter omnimodam non-existentiam, ob quam posse illud est nihil posse.
  5. Ad illud quod obicitur de Creatore et creatura, dicendum quod omnis creatura est materialis et possibilis respectu Dei, et Deus est in omni creatura per intimitatem substantiae ; non sic oppositum respectu oppositi.

Quod ergo obicitur, quod magis distant, verum est quantum ad naturarum differentiam, quia in nullo communicant, sed non est verum quantum ad simultatis existentiam.

  1. Ad illud quod obicitur de hoc, quod est virginem parere, dicendum quod est impossibile secundum naturam, sed non impossibile secundum oppositionem, quia esse virginem et parere non sunt opposita, similiter nec esse virginem et concipere ; sed iudicantur opposita propter naturae impotentiam. Sed ista sunt opposita coiisse et esse virginem ; et ideo patet illud.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non potest impossibile secundum naturam propter ordinem, dicendum quod est ordo naturae specialis et generalis. Ordo naturae specialis transmutari potest et destrui, quia potest in alteram differentiam res relabi, sed generalis non. Sic dicendum quod specialis ordo attenditur secundum potentiam naturae specialis, generalis ordo secundum potentiam obedientiae, quae est generalis ; contra hunc ordinem non facit, sed contra alium.
  3. Ad illud quod obicitur, quod non potest contra dictamen rationis rectae, dicendum quod verum est, prout recta ratio dicit, malum non esse faciendum, quia hoc facere est deficere ; non sic autem deficit faciendo contra naturam ; et ratio huius patebit infra.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum possibile simpliciter dicatur secundum causas superiores, an inferiores.

Quarto et ultimo quaeritur, utrum possibile simpliciter dicatur aliquid secundum causas superiores, vel secundum causas inferiores, hoc est secundum potentiam divinam, an secundum potentiam creatam.

Et quod secundum potentiam creatam sive secundum causas inferiores, videtur.

  1. Ab eodem enim est in rebus potestas, a quo est necessitas et contingentia simpliciter ; sed necessitas et contingentia attenditur in rebus non tantum secundum causas superiores, immo secundum inferiores causas proximas et particutares : ergo et potestas.
  2. Item, sicut aliquis dicitur potens a potestate activa, ita dicitur possibile a potestate passiva ; sed potestas passiva primo est in eo, in quo primo est potentia ad fieri, et per illud in aliis : ergo cum hoc sit principium materiale et causa creata, possibile simpliciter dicitur secundum causas inferiores.
  3. Item, si possibile simpliciter diceretur secundum causas superiores tantum, tunc, cum apud Deum non sit impossibile omne verbum, nihil iudicandum esset impossibile.
  4. Item, si secundum causas superiores, tunc, cum Deus possit facere quod caecus recipiat visum, possibile est caecum videre ; sed si possibile esset videre, posset videre, et si posset, haberet potentiam visivam ; sed hoc falsum : ergo etc.

 

Contra : 1. Possibile dicitur denominative a potentia : ergo possibile simpliciter a potentia simpliciter ; sed potentia, quae summe et simpliciter est potentia, est potentia divina, quae dicitur secundum causas superiores : ergo possibile simpliciter dicitur secundum causas superiores.

  1. Item, mundum creari et animam antichristi creari vel esse, et consimilia, simpliciter dicuntur possibilia ; et sunt possibilia solum secundum causas superiores : ergo etc.
  2. Item, hoc ostenditur, quia si aliquid sequitur ad aliquid, si antecedens est possibile, et consequens ; sed demonstrato aliquo impossibili, ut truncum fieri ex vitulo, sequitur : Deum facere hoc, est possibile : ergo hoc, scilicet truncum fieri ex vitulo est possibile simpliciter.
  3. Item, omne verum est possibile, et omne quod erat verum, potest esse verum, et omne quod potest esse verum, est sinipliciter possibile ; et est possibile solum secundum causas superiores : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod circa hoc fuerunt diversi modi dicendi. Quidam enim dixerunt, quod secundum utrasque causas accipitur possibile simpliciter ; et fundant se super illud, I ad Corinthios 1, 20 : Stultam Deus fecit sapientiam etc., Glossa : « Stultam fecit, possibile declarando quod ipsa impossibile iudicat », quia possibile dicit commune ad utramque.

Tamen illud non videtur convenienter posse stare, quia non admittitur, quod possibile sit simpliciter de caeco fieri videntem, immo dicitur impossibile : ergo simul esset possibile et impossibile, quod est inconveniens. Tamen illud est possibile secundum causas superiores. Et fundamentum positionis eorum non est conveniens, quia Glossa non dicit tantum declarando, sed etiam dicit faciendo possibile : ergo prius non erat possibile. Et iterum dicit : stulta facta est, quia sapientia mundana iudicabat ita impossibile quod nulli esset possibile, et Deus declaravit sibi possibile esse. Et ideo est alia positio, quod secundum quod descendunt scientiae, ita et nomina scientiarum : et ita in naturali philosophia iudicandum est possibile simpliciter secundum causas inferiores, sed in theologia secundum causas superiores.

Tamen adhuc non videtur conveniens esse positio, quia ipse Anselmus, et theologus, dicit quod impossibile est de trunco fieri vitulum, et quod impossibilia simpliciter Deo sunt possibilia. Propter hoc aliter dicendum quod possibile simpliciter potest dicere ordinem substantiae ad illud respectu cuius est, ordinem, inquam, qui est vel qui futurus est, sive potentiam praesentem vel futuram. Si dicat futuram, tunc est sensus : possibile est hominem currere, hoc est habere potentiam ad currendum. Si dicat potentiam praesentem, tunc est sensus : possibile est hominem currere, id est, homo habet potentiam ad currendum ; et iste duplex modus dicendi accipitur a Philosopho, qui istam exponit dupliciter : « Omne B contingit esse A, id est omne quod est B, vel omne quod potest esse B, contingit esse A ». Prout autem dicit potentiam de futuro, sic potest accipi possibile secundum quascumque causas, sive superiores sive inferiores. Et hoc patet, quia nihil aliud dicitur tunc, nisi quod habebit potentiam ad hoc ; et a quocumque habeat, sive a Deo sive ab Angelo sive a se, verum est quod potentiam habebit. Et sic dicendum quod possibile est istum videre, demonstrato caeco illuminando, et virginem parere et cetera talia, quia talibus dari potest potentia. Alio autem modo hoc quod est possibile dicit actualiter potentiam in re, quae significatur ad alterum ordinari : et sic generalis est regula, quod si in re cui attribuitur possibile simpliciter, est potentia simpliciter, tunc dicitur possibile simpliciter ; si autem potentia secundum quid, tunc dicitur possibile secundum quid. Cum enim possibile dicat ordinem potentiae ad actum sive alicuius ad aliquid mediante potentia ; ideo ratio dicendi in ipso possibili sumitur a potentia. Nomen autem potentiae dicitur dupliciter, scilicet de potentia activa quae est principium transmutandi aliud, et de potentia passiva quae est principium transmutandi ab alio. Et potentia activa reperitur et in Deo et in creatura, et utraque est potentia simpliciter completa respectu sui actus. Nam potentia activa, eo ipso quod activa, dicit ordinationem completam ad actum, quantum est de se. Potentia vero passiva reperitur solum in creatura. Et haec quidem potentia potest esse actui propinqua et ab actu remota ; ideo potentia passiva dicitur simpliciter et secundum quid. Quaedam enim potentia est nata reduci ad actum a potentia inferiori cooperante superiori, ut quando est cum dispositione propinqua, ut potentia, quae est in ligno ad ignitionem. Quaedam est nata reduci a potentia superiori aliquo modo consonante inferiori, ut potentia impii ad iustificationem, et utraque dicitur propinqua. Quaedam ita distat ab actu, quod si reducatur, non potest nisi a potentia superiori reduci, et hoc quidem omnino deficiente vel nullo modo consonante potentia activa inferiori, ut puta quod ex mortuo possit fieri vivus, et ex trunco fieri vitulus, et haec est potentia secundum quid. Ex quo patet quod potentia passiva simpliciter attenditur secundum causas superiores et inferiores. Et quia secundum quid dicitur per defectum respectu simpliciter, potentia passiva, quae potest reduci ad actum solum secundum causas superiores, deficiente potentia activa creata disponente vel consonante, est potentia secundum quid et dicitur potentia obedientiae. Et de hac dicit Augustinus, quod « in costa erat, non unde fieret mulier, sed unde fieri posset », scilicet potentia obedientiae.

Possibile igitur, quod dicitur a potentia, non dicitur uniformiter nec dicitur omnino aequivoce, sed analogice, sicut sanum ; et ideo eius acceptio determinatur per adiunctum. Potest ergo hoc quod est possibile dicere ordinem substantiae ad agere ; et tunc dicit potentiam activam, et haec determinatur per adiunctum. Nam si dicat ordinem substantiae increatae ad actum, dicit potentiam secundum causas superiores, ut si dicatur : Deum creare mundum est possibile, vel illuminare caecum. Si autem dicat ordinem substantiae creatae, dicit potentiam activam creatam, ut si dicatur : possibile est antichristum currere, vel caecum possibile est videre, significatur potentia in caeco ; ideo falsa est simpliciter. Potest iterum dicere ordinem alicuius ad fieri, et hoc potest esse dupliciter : aut in comparatione ad aliquid ex quo aut sine comparatione. Si in comparatione ad aliquid ex quo, ut cum dicitur : possibile est ex aëre fieri ignem, tunc importat potentiam passivam secundum rem. Et si sit potentia passiva simpliciter, ut illa quae est secundum causas superiores et inferiores, dicitur possibile simpliciter. Si autem sit potentia passiva reducibilis solum secundum causas superiores, est solum possibile secundum quid ; ut si dicatur : ex trunco possibile est fieri vitulum, negandum est simpliciter, nisi addatur determinatio contrahens, ut si dicatur possibile potentia obedientiae vel possibile Deo.

Si autem dicat ordinem alicuius ad fieri sine comparatione ad principium ex quo, tunc importat potentiam passivam secundum modum, sed activam secundum rem ; ut si dicatur : possibile est animam antichristi creari, vel possibile est vitulum fieri, hoc est dicere, aliquis potest facere ; et ideo sine determinatione est possibile sive secundum causas superiores sive secundum causas inferiores, quia ratione potentiae activae utrobique salvatur simpliciter. Potest etiam tertio hoc quod est possibile dicere ordinem vel comparationem entis ad esse, ut cum dicitur : hoc potest esse, quocumque demonstrato ; et sic nec potentiam activam nec potentiam passivam dicit determinate, nec secundum causas superiores nec secundum causas inferiores, unde simpliciter dicitur quocumque horum modorum sit possibile. Solum ergo in uno casu possibile secundum quid dicitur secundum causas superiores, videlicet cum dicit potentiam passivam secundum modum et rem, ut cum dicitur : ex caeco potest fieri videns, et ex trunco potest fieri vitulus, et ex asino possibile est fieri hominem.

 

Ex his patet omnia obiecta ad utramque partem : nam obiecta ad primam partem procedunt de possibili, secundum quod dicit potentiam passivam.

  1. Ad illud quod obicitur ad oppositum, quod possibile dicitur denominative a potentia, dicendum quod possibile potest dici denominative a potentia activa vel passiva ; et quia in Deo proprie est potentia activa, ideo dicitur possibile simpliciter, secundum quod ab illa denominatur, non secundum quod a passiva.
  2. Ad illud quod obicitur de hoc, quod est mundum creari, dicendum quod quamvis dicat potentiam per modum passionis, tamen secundum rem non dicit nisi potentiam activam, quia ante mundi creationem nihil est nisi potentia activa ; et ideo dicitur simpliciter secundum causas superiores.
  3. Ad illud quod obicitur, quod sequitur : si Deus potest facere, quod res potest fieri, dicendum quod verum est, secundum quod potest dicit eamdem potentiam per modum passionis, et hoc dicit cum « simpliciter » dicitur. Si autem vere dicat potentiam passivam, non sequitur, quia variatur hoc quod est possibile, ut patet, si dicatur : Deus potest facere de caeco videntem : ergo caecus potest esse videns, vel ex caeco potest fieri videns. Prius enim dicebat potentiam activam simpliciter et postmodum passivam ; et ideo non sequitur. Ergo quando dicitur : si antecedens est possibile, et consequens, intelligendum est eadem possibilitate.
  4. Ad illud ergo quod ultimo obicitur, quod omne verum potest esse verum, antequam sit, dicendum quod verum est, et demonstrato caeco, hoc dictum esse verum, est possibile, quia possibile accipitur ibi respectu veri ; et dictum « esse possibile », quando dicit ordinem ad esse vel ad esse verum, dicit potentiam communiter ad activam et passivam, superiorem et inferiorem. Sed tunc non sequitur de re : ergo iste potest videre : quia dicit potentiam activam creatam, scilicet potentiam visivam. Nec sequitur : ergo de caeco poterit fieri videns, secundum quod « potest » ponit potentiam actu in isto ; quia dicit potentiam passivam dispositam, immo est ibi fallacia consequentis ; quia, cum possibile accipiatur in sua generalitate, habet tres causas veritatis : aut quia in caeco est potestas ad videndum, aut potestas ad recipiendum, aut quia in alio est potestas ad dandum ; ratione huius dictum est possibile, et fiet aliquando verum, sicut patet : et ita patent cetera obiecta.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 DUB. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc verbo Augustini : « Non facit Deus, nisi quod convenit eius veritati et iustitiae ». Videtur enim falsum, quia in Psalmo dicitur : « Misericordia Domini super omnia opera eius » : ergo magis deberet dicere, quod non facit nisi quod convenit misericordiae. Et iterum, quae differentia est inter veritatem et iustitiam ?

Respondeo : Dicendum quod iustitia uno modo est idem quod exigentia meritorum, et sic dividitur contra misericordiam ; alio modo dicit condecentiam bonitatis, et hoc modo comprehendit misericordiam et iustitiam proprie dictam. Et sic accipit Augustinus in praedicto verbo, et hoc modo differt a veritate secundum rationem dicendi, quamvis idem sit secundum rem. Nam veritas respicit unamquamque rem secundum se ; sed iustitia respicit unam rem comparatam ad aliam, secundum quod per leges debitas colligatur una alteri.

 

DUB. II

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Potuit Deus simul cuncta facere, et ratio prohibuit». Videtur enim male dicere, quia posse prohiberi est impotentiae : ergo si divina potentia potest prohiberi, est impotens.

Item, illa ratio aut est quid creatum aut increatum. Si creatum : ergo aliquid aliud a Deo prohibuit divinam virtutem, ergo aliquid potest resistere Deo. Si increatum : quomodo potest prohibere, cum sit omnino idem ?

Praeterea, hoc non videtur prohibendum, quia Ecclesiastici 18, 1 dicitur : « Qui vivit in aeternum creavit omnia simul ».

Respondeo : Dicendum quod « ratio » hic vocatur voluntas rationalis et rationabilitas in voluntate, quamvis non dicat aliud quantum ad principale significatum a divina essentia, connotat tamen aliud, scilicet congruitatem aliquam in volito, quae quidem non reperitur in eius opposito. Quod patet. Si omnia simul producta essent quantum ad esse singulare, nulla creatura aliquid faceret, et non esset rerum cursus in universo, qui est. Voluntas ergo rationalis hoc exigebat, ut Deus non faceret omnia simul, quamvis posset ; unde « prohibitio » non accipitur hic pro repugnantia, sed pro arctatione potentiae quantum ad actum, non quantum ad posse. Et haec est determinatio indifferentiae ad hoc opus, non ad oppositum ; et sic patent obiecta. Nam Ecclesiasticus intelligit quantum ad partes principales sive priores, sed Augustinus loquitur quantum ad individua.

 

DUB. III

Item quaeritur de differentia horum quatuor, quae removet Augustinus a Deo, scilicet « mori, falli, miserum esse et vinci ».

Respondeo : Dicendum quod ista dicunt defectus ipsius hominis sive animae in corpore. Quadruplex autem est actus et quadruplex potentia. Prima est vivificativa, et huius actus est vivere, et contra hunc est defectus « mori». Secunda est cognitiva, cuius actus est nosse, et contra hunc est « falli ». Tertia est affectiva, et huius actus est velle sive amare et delectari, et contra hunc est « miserum esse ». Quarta est operativa, et huius actus est agere, et contra hunc est « vinci » et « superari ».

Et nota, quod ex his quae dicuntur, quatuor genera actuum removentur a Deo, scilicet corporales sive instrumentales, ut currere ; actus culpabiles, ut peccare, mentiri ; actus passivi, ut vinci et superari ; actus defectivi, ut mori et falli, quia habent potentiam coniunctam defectui. Et inde eligit Magister perfectam rationem potentiae, quod potest omnia facere et nihil pati.

 

DUB. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod « omnia tam ample accepit, ut etiam mala includeret ». Videtur enim falsum dicere, quia aut malum includitur ratione substrati, aut ratione deformitatis. Ratione substrati includitur etiam proprie, quia actio mala ratione actionis substratae est a divina potentia. Si ratione deformitatis, cum illa sit simpliciter non ens, non videtur posse includi.

Respondeo : Dicendum quod malum accipitur ratione deformitatis ; et quoniam « omnia » distribuit ibi pro possibilibus, et possibile potest accipi generaliter, tam a potentia activa quam defectiva, et sic accipitur « ample » et comprehendit malum ; et sic intelligit Augustinus. Alio modo ut possibile dicatur a potentia, quae secundum rem et modum est potentia, et tunc proprie accipitur, et tunc non continetur ibi malum, et sic accipitur in communi usu, cum dicimus Deum omnipotentem. Et sic patet quod, quamvis non contineatur sub ente, non est simile de potentia.

 

DUB. V

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « homo vel Angelus gratuitam habet potentiam, qua potens est ». Videtur enim male dicere, quia generatio est actus naturalis, cum quis generet similem in natura, ergo est potentia naturalis ; sed non Dei, quia Deus non naturaliter producit hominem : ergo est hominis, ergo homo habet potentiam naturalem.

Respondeo : Dicendum quod naturale dicitur dupliciter. Uno modo dicitur naturale quod habetur a natura et secundum consonantiam naturae ; et sic creaturae multae habent potentias naturales. Alio modo dicitur naturalis potentia, quae inest alicui per propriam naturam, ita quod non per aliam naturam, nec dantem nec conservantem ; et hoc modo sola virtus divina est naturalis, omnis autem alia a Deo, est liberaliter data, et liberaliter conservatur et adiuvatur ut agat, et ideo dicitur gratuita.

 

DUB. VI

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « vere ac proprie dicitur Trinitas Deus omnipotens ». Videtur enim non verum dicere, quia non dicitur proprie omnisciens : ergo nec omnipotens.

Item, Matthaei ultimo, 18 : « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra ». Et de aliis videtur, quia Marci 9, 22 : « Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti ».

Respondeo : Dicendum quod omnipotentia est solius Dei proprie, quia dicit potentiam infinitam, quae in nulla potest esse creatura, nec in Christo nec in alio secundum humanam naturam. Et hoc melius patebit alibi. Unde si dicatur de Christo omnipotentia, hoc intelligitur secundum idiomatum communicationem. Si autem dicatur de credentibus, distributio est accommoda solum de miraculis. Et sic patet illud.