Distinctio XL — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XL

DISTINCTIO XL

« Praedestinatio vero de bonis salutaribus » etc.

 

DIVISIO TEXTUS

Haec est tertia pars, in qua agit Magister de divina scientia contracta ad speciales effectus. Et dividitur haec pars in duas partes.

In prima agitur de praedestinatione et reprobatione quantum ad causalitatem activam.

In secunda inquiritur, utrum habeant causalitatem passivam, utrum videlicet sint ex meritis nostris, infra distinctione proxima : « Si autem quaerimus meritum obdurationis » etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima agit de praedestinatione ;

in secunda de reprobatione, ibi : « Cumque praedestinatio sit praeparatio gratiae » etc.

 

Prima iterum pars dividitur in duas.

In prima agit de praedestinationis quidditate ;

in secunda inquirit de eius necessitate , ibi : « Praedestinatorum autem nullus videtur posse » etc. : in qua parte primo movet dubitationem et opponit, et deinde solvit, tertio opponit contra responsionem, et ultimo solvit. Partes manifeste apparent in littera.

 

« Cumque praedestinatio sit gratiae praeparatio ». Haec est secunda pars distinctionis, in qua agit Magister de reprobatione, et habet haec pars duas.

In prima ostendit, quid sit et quid connotet in quantum praecognitio.

In secunda vero ostendit, cuius est causa sive quis sit eius effectus, et hoc ibi : « Et sicut praedestinationis effectus est gratiae appositio » etc.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis tria principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de praedestinatione.

Secundo de electione.

Tertio de reprobatione.

 

Primus articulus duos habet :

Primo enim quaeritur de praedestinatione quantum ad entitatem.

Secundo, quantum ad necessitatem.

 

De entitate autem duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum praedestinatio sit quid aeternum, an temporale.

Secundo, quid sit praedestinatio secundum rem.

 

 

ARTICULUS I.

De praedestinatione quantum ad entitatem.

 

QUAESTIO I

Utrum praedestinatio sit quid aeternum, an temporale.

Quod autem praedestinatio sit quid aeternum, videtur.

  1. Quia quod est ante mundi constitutionem est quid aeternum ; praedestinatio est huiusmodi, quia praedestinatio est electio, ad Ephesios 1, 4 : « Elegit nos ante mundi constitutionem » : ergo etc.
  2. Item, praedestinatio est praescientia beneficiorum ; sed quidquid Deus praescit, aeternaliter praescit : ergo cum omnis praescientia sit aeterna, et omnis praedestinatio est praescientia, omnis praedestinatio est aeterna.
  3. Item, praedestinatio est propositum miserendi ; sed propositum est quid proponentis praecedens res, quae proponuntur : ergo cum sit propositum Dei et Deus aeternaliter proponit, patet etc.
  4. Item, de ratione sui nominis praedestinatio dicit praecessionem sive antecessionem, sed non nisi praedestinantis ad praedestinatum ; sed praedestinans est aeternus : ergo dicit ordinem et antecessionem aeterni ad temporale. Sed antecessio illa est aeterna : ergo etc.

 

Contra : 1. Praedestinatio importat relationem ad praedestinatum ; sed omnis relatio ponit respectum verum vel in utroque extremorum vel saltem in altero ; sed praedestinatio non potest verum respectum ponere in praedestinante : ergo ponit respectum verum in praedestinato. Sed verus respectus non fundatur nisi supra quid creatum : ergo praedestinatio dicit quid creatum et temporale.

  1. Item, praedestinatio importat actionem et omni actioni respondet passio : cum ergo actio et passio non sint in eodem, quia non est idem praedestinans et praedestinatus, necesse est quod sit in alio. Sed aliud non est nisi quid temporale et creatum : ergo praedestinatio importat quid temporale et creatum : ergo non est aeterna.
  2. Item, praedestinatio importat ordinem praedestinantis ad praedestinatum, aut ergo secundum esse quod habet in Deo, aut sedundum esse quod habet in proprio genere. Non secundum esse quod habet in Deo, quia sic est Deus et non sequitur Deum : ergo secundum esse quod habet in proprio genere. Sed esse quod habet in proprio genere, est quid temporale et creatum : ergo praedestinatio similiter : et sic etc.
  3. Item, omnis actus divinus, qui non reflectitur supra essentiam vel personam, transit extra, et omnis actus transiens extra ex tempore dicitur de Deo : cum ergo praedestinatio non transeat in personam vel essentiam sed extra, ergo est temporalis.
  4. Item, praedestinatio est praeparatio ; sed nihil dicitur praeparari, antequam incipiat aliquid fieri secundum principia intrinseca - artifex enim non dicitur praeparare domum ante ligna et lapides sola cogitatione - ergo necesse est quod ponatur in re.

 

Respondeo : Dicendum quod in praedestinatione non sunt nisi duo, scilicet principale significatum et connotatum. Principale significatum est divina essentia, connotatum vero est creatura, ut gratia et gloria et persona salvanda. Et haec duo importat praedestinatio cum ordine antecessionis unius ad alterum ratione praepositionis. Quoniam igitur significatum principale est aeternum, ita praedestinatio est quid aeternum. Rursus, quoniam importat antecessionem significati ad connotatum et illa antecessio est ab aeterno : ideo praedestinatio est quid aeternum et ab aeterno. Et concedendae sunt rationes ad hoc.

 

Ad obiecta : 1. Ad illud quod obicitur de relatione, dicendum quod res sive relatio potest significari in Deo dupliciter : vel respectu existentis in actu, vel respectu existentis in potentia, futuri aliquando in actu ; et quando respectu existentis in actu, tunc necesse est quod respondeat verus respectus in actu ; quando vero respectu existentis in potentia, sufficit quod respondeat in potentia, et talis fundatur super ens in potentia ; et ideo actu nihil ponit nisi Deum.

  1. Ad illud quod obicitur de actione, dicendum quod est actio secundum rem et est actio secundum modum. Actioni secundum rem, quae est principium efficiens aliquid, respondet passio differens secundum rem, ut creationi-actioni creatio-passio. Actioni vero secundum modum non respondet nisi passio secundum modum differens, ut cognitioni-actioni ipsius Dei respondet ipsum cognosci ; et hoc quidem realiter non est aliud sed secundum modum. Quoniam igitur praedestinatio non importat nisi praecognitionem, sive active sive passive : ideo est quid aeternum et non est aliud quam Deus.
  2. Ad illud quod obicitur de ordine, dicendum quod est ordo secundum nobilitatem et secundum durationem ; et ordo secundum nobilitatem ponit extrema simul, ordo vero secundum durationem, eo ipso quod ordo est, ponit extrema non esse simul ; et secundum rationem antecedendi ordo simul est cum antecedente sive cum praecedente, similiter secundum rationem subsequendi simul est cum subsequente. Quoniam igitur praedestinatio importat ordinem secundum rationem praecedendi, ideo aeterna est, quamvis sit respectu temporalis ; quoniam non est simul cum illo, sed antecedit.
  3. Ad illud quod obicitur, quod praedestinatio transit extra, dicendum quod « transire extra » est dupliciter : aut in aliquid quod est extra, aut in aliquid quod est intra sed erit extra. Et primo modo connotat aliquid in actu et dicit quid temporale, ut creare et conservare ; secundo modo non, ut praedestinare.
  4. Ad illud quod obicitur de praeparatione, quod attenditur secundum principia intrinseca, non secundum causam efficientem, dicendum quod quaedam est causa efficiens, quae operatur secundum materiam praeiacentem ; et ista quidem, quia alio indiget, non dicitur praeparare, quando solum vult et disponit intus, sed quando materiam aptat exterius. Quaedam est causa efficiens, qua nullo indiget ad operandum, sed statim, cum vult, operatur ; et in tali, praeparare non est aliud quam disponere et proponere ; et talis est Deus, quia nullo alio a se indiget ad operandum.

 

 

QUAESTIO II

Utrum praedestinatio sit Dei scientia, an voluntas.

Secundo quaeritur, quid sit praedestinatio, utrum scilicet Dei scientia, vel voluntas. Et supposito, quod dicat aliquid quod sit in utroque genere, - est enim, sicut dicit Augustinus, praescientia beneficiorum, et propositum miserendi - quaeritur, quod istorum importet principalius et per modum complementi.

Et quod importet scientiam, videtur.

  1. Quia compositum trahit significatum a componentibus ; sed destinatio, cum dicatur et missio et ordinatio, in ratione praedestinationis accipitur ut ordinatio - nam sicut dicit Augustinus, praedestinare idem est quod praeordinare - sed artifex, licet volens et sciens praeordinet, non tamen ordinat in quantum volens, sed in quantum sciens : ergo etc.
  2. Item, scientia non dividitur secundum rationem accipiendi in virtutes vel in ea quae sunt voluntatis, sed in ea quae sunt cognitionis ; sed nos dividimus divinam scientiam in praedestinationem et reprobationem : ergo praedestinatio, secundum quod huiusmodi, ad scientiam spectat.

 

Contra :

  1. Praedestinatio est causa gratiae et gloriae ; sed gratia et gloria immediate sunt a voluntate : ergo praedestinatio de se dicit quid in genere voluntatis. Si dicas, quod ex vi nominis non importat illam causalitatem ; contra : Esto, quod Deus praesciret aliquem habiturum gratiam et gloriam aliunde quam ab ipso, non diceretur praedestinare : ergo de se dicit causalitatem.
  2. Item, praedestinatio importat scientiam et voluntatem ; sed quoties haec duo in aliquo importantur, voluntas se habet per modum consequentis et addentis ad scientiam ; sed quod consequitur et addit, se habet per modum differentiae et complementi, et a tali est res denominanda : videtur ergo, quod completius importet voluntatem, et ita quod male situet Magister.

 

Respondeo : Dicendum quod cum praedestinatio significet divinam essentiam ut causam gratiae et gloriae, et hoc secundum ordinatam distributionem gratiae et gloriae, quantum est de se, non tantum importat scientiam, sed etiam voluntatem et potentiam. Sed quoniam causalitas gratiae et gloriae attribuitur proprie voluntati ut efficienti, sed scientiae ut disponenti, et potentiae ut exsequenti ; ideo, etsi praedestinatio importet illa tria, tamen principalius est in genere voluntatis. Et ideo ab Augustino definitur praedestinatio per illa tria ; primo per illud quod respicit potentiam, in libro De fide ad Petrum : « Praedestinatio est gratuitae donationis praeparatio » ; secundo per illud quod respicit scientiam, in libro De bono perseverantiae : « Praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei » ; tertio per illud quod respicit voluntatem et propriissime, in libro De praedestinatione sanctorum : « Praedestinatio, inquit ibi, est propositum miserendi ».

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod dicit ordinem, dicendum quod est ordo duplex : unus, dispositio rerum in universo, et hic appropriatur scientiae ; alius, directio in finem, et hic appropriatur bonitati sive voluntati, et hoc modo est de ratione praedestinationis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod est pars praescientiae, dicendum quod quemadmodum fides et prudentia sunt in genere cognitionis, tamen addunt supra cognitionem aliquid, quod distrahit in genus virtutis, quod respicit voluntatem ; per hunc modum et in proposito est intelligendum. Et quoniam scientia non tantum accipitur pro simplici notitia, sed etiam, ut frequenter, pro practica, et hoc modo complectitur scientiam cum voluntate, et Magister sic accipit generaliter ; ideo enumerat praedestinationem inter ea quae sunt scientiae.

Voluerunt tamen aliqui dicere, quod principalius est in genere scientiae, eo quod in ratione praedestinationis cadit scientia in recto, sed voluntas in obliquo ; est enim praedestinatio scientia beneplaciti. Uterque modus dicendi satis est probabilis, sed primus magis.

 

 

ARTICULUS II

De praedestinatione quantum ad necessitatem.

Secundo quantum ad hunc primum articulum quaeritur de necessitate praedestinationis. Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum inferat necessitatem salutis libero arbitrio.

Secundo, utrum inferat certitudinem in eventu.

 

 

QUAESTIO I

Utrum praedestinatio inferat salutis necessitatem.

 Quod autem inferat necessitatem, ostenditur sic.

  1. Omnis causa, quae necessaria est in se et necessario ponit effectum, infert simpliciter necessitatem effectui ; sed praedestinatio respectu salutis est huiusmodi : ergo etc. Minor patet. Praedestinatio enim, cum sit Deus in se dicit quid necessarium ; et iterum, necessario infert effectum, quia necessario sequitur : si est praedestinatus, salvabitur : ergo etc.
  2. Item, omnis causa, quae nullo modo potest cassari, necessitatem ponit circa productionem effectus - nam causa dicitur cassari, cum nullum ponit effectum - sed praedestinatio nullo modo potest cassari : ergo praedestinatio ponit necessitatem.
  3. Item, quotiescumque duae causae concurrunt ad aliquem effectum, quas impossibile est discordare, si una est immutabilis, necesse est alteram esse immutabilem, et effectum per consequens. Haec manifesta est per se : nam si altera est mutabilis, reliqua existente immutabili, possibile est eas discordare. Sed impossibile est quod praedestinatio et liberum arbitrium discordent : ergo cum praedestinatio sit causa immutabilis, necesse est quod liberum arbitrium sit immutabile ; et si hoc, cum totum sit immutabile, restat ergo quod necessitatem imponat praedestinatio libero arbitrio et saluti.
  4. Item, videtur quod praedestinatus nullo modo possit damnari, et si hoc, tunc necessario salvatur ; et ostenditur hac ratione : ista duo convertuntur « esse praescitum » et « damnari », « esse praedestinatum » et « salvari » ; sed praedestinatus non potest esse praescitus : ergo non potest damnari. Probatio mediae. Quando aliqua duo sic se habent, quod impossibile est unum alteri succedere, nec possunt simul inesse si alterum inest, impossibile est reliquum inesse : sed esse praedestinatum et esse praescitum sic se habent, quod impossibile est simul inesse eidem ; impossibile est etiam alterum alteri succedere, scilicet quod homo primo sit praedestinatus et postea praescitus : ergo cum est praedestinatus, nullo modo potest esse praescitus : ergo etc.
  5. Item, de omni quod aeternum est, cum non est, impossibile est esse, quia impossibile est quod non-ens sit aeternum ; sed praescitus si est, aeternaliter est praescitus : ergo illum qui non est praescitus, impossibile est esse praescitum. Sed praedestinatus non est praescitus : ergo etc.
  6. Item, de eo quod non est, idem est dicere hoc posse esse, et posse incipere esse ; sed praescitum est quid non-ens respectu praedestinati : ergo idem est dicere, praedestinatum posse esse praescitum, quod posse incipere praesciri sive damnari. Sed non potest incipere esse praescitus, ergo etc ;

 

Contra : a. Praedestinatio divina nullum facit indigne salvari : ergo cum dignitas in salvando respiciat meritum, et meritum liberum arbitrium, ergo praedestinatio non tollit arbitrii libertatem, secundum quod liberum arbitrium : ergo nec imponit neressitatem.

  1. Item, praedestinatio nihil aufert libero arbitrio, sed tantum ponit in eo gratiam ; sed gratia nullam infert libero arbitrio necessitatem, ergo nec praedestinatio : si nullam ei imponit necessitatem, ergo cum salus pendeat ex libero arbitrio, patet etc.
  2. Item, si praedestinatio imponit necessitatem, ergo cum, omni casu contingente, necesse sit eum, qui praedestinatus est, salvari, ergo frustra laborat aliquis benefacere ; quia, sive faciat bonum sive malum, necesse est eum salvari.
  3. Item, nullus laudatur in eo quod necessitatis est, neque vituperatur : si ergo necesse est, praedestinatum salvari et praescitum damnari, neque praedestinatus laudandus est si salvatur, neque praescitus vituperandus si damnatur : quod est contra statum gloriae et poenae.

 

Respondeo : Dicendum quod praedestinatio nec infert necessitatem saluti, nec infert necessitatem libero arbitrio, quoniam praedestinatio non est causa salutis nisi includendo merita, et ita salvando liberum arbitrium. Ad intelligentiam autem obiectorum notandum quod praedestinatio duo importat : et rationem praescientiae et rationem causae. In quantum dicit rationem causae, non necessario ponit effectum, quia non est causa per necessitatem, sed per voluntatem ; et iterum, non est tota causa, sed cum alia causa contingente, scilicet cum libero arbitrio. Et regula est, quod quotiescumque effectus pendet ex causa necessaria et variabili - a necessaria tamquam ab universali, a variabili tamquam a particulari - denominatur a variabili, quia denominatio est a causa particulari ; et effectus, qui dependet a causa contingente, est contingens.

Praeter rationem causae importat rationem praescientiae ; et praescientia quidem totum includit in cognitione, quia liberum arbitrium et eius cooperationem et vertibilitatem, et totum. Et praeterea, non est nisi veri, et etiam de vero contingente est infallibilis, sicut supra monstratum est in quaestione de praescientia. Ideo praedestinatio infert salutem et non potest cassari nec discordare a libero arbitrio. Et quia praescientia nullam imponit necessitatem consequentis, sed solum consequentiae, similiter nec praedestinatio.

 

[Ad obiecta] : 1-3. Ex hoc patent tria prima obiecta de necessitate inferendi, impossibilitate cassandi, impossibilitate discordandi. Haec enim omnia dicunt necessitatem consequentiae solum, quia insunt praedestinationi non per rationem causalitatis, sed praecognitionis, quae est concors, certa et infallibilis. Concors, quia praescientia sive praecognitio vera : qui enim cognoscit vere cognoscit, rem praesentem esse sicut est, et futuram ita evenire sicut eveniet. Est enim veritas adaequatio rei et intellectus. Est iterum certa, quia independens, quia nullo modo pendet ex praecognito. Non enim secundum eius exigentiam cognoscit, sed secundum exigentiam luminis et claritallis aeternae, in qua iiulla cadit dubietas, sed certitudo summa ; et ideo de omnibus aequaliter certa est. Est iterum infallibilis, quoniam est totum posse praesciti circumplectens ; et ideo in nullo potest falli nec circumveniri.

Et est exemplum Boethii, in libro De consolatione V, quodsi aliquis aspiceret de loco eminenti circumiacentem regionem, ubi est multitudo viarum, quas omnes simul et uno aspectu videret, ambulans per locum illum, quamvis possit per diversas vias ire, non tamen posset visum eius latere, pro eo quod per nullam viam posset ire, quam ille non videret. Si ergo intelligatur unus esse visus, qui posset omnes vias praevidere et totum posse euntis, nullo modo quis eum praevenientem circumvenire posset. Et talis est aspectus divinae praescientiae, quia ab aeterno cognovit omne quod poteramus cogitare vel velle ; et simul cum hoc vidit, in quam partem nostra voluntas et operatio inclinaretur.

Et quia totum posse et velle et agere complectitur, ideo non potest falli. Et quia praedestinatio claudit praescientiam, hinc est quod concordat cum libero arbitrio, et non potest discordare et non potest cassari ; et necessario infert salutem, sed non necessario efficit.

  1. Ad illud quod quaeritur, utrum praedestinatus possit damnari, dicendum quod sic, sine distinctione, quia quamvis haec possit distingui de re, vel dicto : praedestinatum damnari est possibile, sicut haec : album possibile est esse nigrum, haec tamen non est distinguenda secundum artem : praedestinatus potest damnari, sicut nec haec : homo albus potest esse niger. Non enim potest esse de dicto, cum non sit dictum. Propter quod intelligendum quod ista habet tres causas veritatis : praedestinatus potest damnari, sicut haec : praedestinatus potest esse praescitus : aut quia forma praedicati potest inesse subiecto cum forma implicata vel post formam implicatam vel sine forma implicata. Quocumque enim modo praedicatum possit inesse, iudicanda est locutio simpliciter vera ; et dico, quod in tertio sensu locutio est vera : praedestinatus potest esse praescitus. Praedestinatus enim potest non esse praedestinatus, et necesse est omnem hominem esse praedestinatum vel praescitum ; et ideo sequitur, quod possit esse praescitus. Et hoc quidem necessarium est poni. Nam fides dicit et ratio, quod sequitur ; si est praedestinatus, salvabitur. Rursus, fides dicit et ratio, quod illum salvari est contingens ; et qui diceret contrarium et assereret, respuendus esset, secundum omnium iudicium certum. Et iterum, ars dicit, quod si consequens est contingens, impossibile est antecedens esse necessarium et hoc supra probatum est per tres regulas ; et qui diceret huius contrarium, totam artem syllogisticam destrueret, cuius virtus illationis est, ut oppositum consequentis non possit stare cum antecedente. Certum est autem, quod oppositum contingentis stat cum necessario. Istum ergo esse praedestinatum, non est necessarium. Et est necessarium vel contingens vel impossibile ; et non est impossibile nec necessarium : ergo est contingens ; et contingens potest non esse : ergo iste qui est praedestinatus, potest non esse praedestinatus. Et hoc quidem credo quod necesse sit poni ; hoc tamen difficile est intelligi. Potest tamen sic capi, si praesupponamus quatuor vera.

Primum est, quod praesens divinae aeternitatis circumplectitur omne tempus, idem et uniforme ; et hoc dicit Anselmus, in libro De concordia praescientiae et liberi arbitrii, quod, « sicut praesens tempus circumplectitur omnem locum, et omne quod in loco est, ita praesens aeternitatis omne tempus ». Et hoc necessarium est poni, quamvis non possimus hoc plene intelligere. Videmus enim eius oppositum esse falsum et impossibile : quia si hoc non esset, tunc mutaretur praesens divinae aeternitatis.

Secundum est illud, quod Deus uno et eodem cognoscit omnia, ita quod est unica Dei cognitio, qua cognoscit hoc et qua cognoscit eius oppositum. Et hoc supra probatum est auctoritate et ratione, non solum quantum ad illud per quod cognoscitur, sed etiam quantum ad actum divinae cognitionis.

Tertium est, quod cum dicimus, divinam cognitionem vel voluntatem ordinari ad hoc cognoscibile et ad aliud, non ponitur ordo vel respectus in Deo actu, sed solum ex parte rei creatae vel cognitae ; et ille quidem, sicut praevisum est, non ponitur in actu sed in habitu, nec de praesenti sed de futuro.

Quartum est, quod futurum sub ratione futuri, quod ponitur semel esse verum, ponitur semper fuisse verum, et quod ponitur semel esse falsum, ponitur semper fuisse falsum ; et ideo cum ponitur posse esse, non ponitur nec mutari nec incipere. His praesuppositis facile est intelligere, quod praedestinatus potest esse praescitus, et quod Deus quem praescivit potuit praedestinasse. Constans enim est quod salus istius qui praescitus est, potuit ab aeterno praevideri, cum possit esse sive fieri in tempore ; et si potuit ab aeterno ordinari ad divinam cognitionem et voluntatem, potest et nunc. Etenim quia praesens totum est, et nihil transfit in praeteritum, et nihil factum est, quod sit necessarium esse factum ; hinc est quod sicut potest cogitari, vere posse et non praedestinasse ab aeterno, ita etiam, quod possit nunc, in suo scilicet « nunc » aeternitatis, non praedestinasse. Et hoc dicit Magister in littera. Actus tamen aeternus divinae cognitionis non potest cogitari non fuisse, sed ad hoc futurum contingens ordinatum non esse ; et si hoc ponitur, non ponitur aliqua mutatio in aeterno praesenti, quia nulla ponitur successio ; nec ponitur mutatio in cognitione, quia non ponitur in Deo alia cognitio nec in ordine ex parte cognoscentis, quia non ponitur in Deo alius ordo, nec in ordine ex parte cogniti, quia ex parte illa non ponitur nisi futurum ; et illud, cum non est, potest intelligi esse, et potest esse futurum sine mutatione. Et hoc totum clarius aperitur, si veniamus ad significationem horum vocabulorum « praescitus » et « praedestinatus ». « Praedestinatus » enim et « praescitus » duo sunt vocabula, et quantum ad principale significatum important divinam essentiam, quantum ad connotatum important futura contingentia. Quantum ergo ad principale significatum idem sunt, quantum vero ad connotatum, quia sunt contingentia, quae non de necessitate insunt, potest unum esse alterum. Quia vero connotata non tantum sunt contingentia sed etiam de futuro, quae nihil ponunt actu, possunt non inesse et inesse sine mutatione. Cum enim ponuntur inesse vera de futuro, ponuntur semper fuisse, et cum ponuntur non esse, ponuntur nunquam fuisse, sicut patet ; et Anselmus dicit, si dicatur, aliquid esse futurum de contingenti, constat quod possibile est non esse futurum ; et si futurum est, semper verum fuit ipsum esse futurum. Et ideo haec est vera sine mutatione et sine inceptione : praedestinatus potest esse praescitus. Nulla enim repugnantia est nec ex parte significati nec ex parte connotati, et hoc patet, si resolvantur. Sensus enim est : iste est praedestinatus, id est, iste est a Deo praecognitus et salvabitur per Dei gratiam. Similiter : iste est praescitus, sensus est : iste est praecognitus et damnabitur per suam culpam. Constat enim quod in divina cognitione non est differentia in se, sed solum in connotato. Cum ergo salvandus possit damnari, praedestinatus potest esse praescitus sine aliqua mutatione.

4-6. Ex hoc patent alia tria obiecta : nam primum et ultimum intelligitur in formis, quae aliquid ponunt actu circa subiectum ; secundum vero de eo quod est ita aeternum, quod nihil temporale connotat. Talia autem non sunt esse praescitum et esse praedestinatum. Et sic patent omnia.

 

 

QUAESTIO II

Utrum praedestinatio ponat certitudinem in eventu.

 

Secundo, supposito quod praedestinatio non inferat necessitatem libero arbitirio, quod non possit aliter esse, quaeritur, utrum ponat certitudinem in eventu, scilicet, ut nunquam aliter eveniat, nisi sicut Deus praedefinivit.

Et quod sic, ostenditur.

  1. Primo auctoritate Ioannis 13,18 : « Ego scio, quos elegerim » ; et II ad Timotheum 2,19 : « Novit Deus, qui sunt eius » : ergo si divina cognitio est certa et infallibilis, et falleretur si non salvarentur illi quos novit esse suos certitudinaliter, ergo verum est quod sic evenit, sicut praedefinivit Deus, et sic etc.
  2. Item, I Ioannis 2, 19 : « Ex nobis exierant, sed ex nobis non erant ». Ponit illud ergo pro signo : quod illud est signum, quod homo non fuit electus, quando non perseveravit in bono finaliter. Si ergo illud signum est rectum, certum est quod omnes praedestinati et soli in gratia finaliter perseverant ; et si hoc certum est quod soli salvantur et omnes : ergo certitudo est in eventu.
  3. Item, Augustinus, in libro De bono perseverantiae : « Praedestinatio est praescientia beneficiorum Dei, per quae certissime liberantur quicumque liberantur ». Si igitur liberantur certissime, patet quod certitudo salutis est respectu personarum, et sic etc.
  4. Item, Augustinus, in libro De correctione et gratia : « Certus est numerus electorum, qui non potest minui nec augeri » : ergo videtur, quod certitudo sit in quoto numero.
  5. Item, hoc videtur ratione, quia in domo Patris sunt multae mansiones, sicut dicitur Ioannis 14, 2 ; aut ergo praevidit Deus qui debeant ibi habitare aut non. Constat quod praevidit, qui debeant ibi esse : ergo si aliquis eorum desit, aliqua mansio vacua remanebit. Sed hoc est inconveniens et indecens in civitate superna : ergo certum est quod quilibet praedestinatus locum suum habebit.
  6. Item, numerus electorum a Deo praefinitus est optima et decentissima ratione et proportione - si enim omnia fecit ordinatissime, multo fortius supernam civitatem - sed optima proportio foedatur et perditur per augmentum et diminutionem : ergo si non potest esse, ut sit ibi defectus ordinis et proportionis congruentis, certitudinaliter tot salvabuntur, et non plures nec pauciores quam Deus praevidit.

 

Sed contra : 1. Quod non sit certitudo eventus quantum ad personas, videtur sic : Apocalypsis 3, 11 : « Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam » ; Gregorius ibi : « Dum alius labitur, alius in locum eius subinducitur » : ergo si unus vindicat sibi locum alterius, non ita evenit, sicut Deus ordinavit, immo tota die fit transmutatio.

  1. Item, super illud Iob 34, 24 : « Conteret multos », Gregorius ibidem : « Locum vitae, aliis cadentibus, alii sortiuntur ».
  2. Item, quod non sit certitudo quantum ad numerum, videtur Lucae 5, 6 : « Rumpebatur rete » ; Glossa : « Non tot intrant de ludaeis, quot sunt praedestinati » : ergo pauciores salvantur, quam sint praedestinati.
  3. Item, Deuteronomii 1, 11 : « Addat Deus ad hunc numeram multa millia » ; Glossa : « Ad hunc numerum praedefinitum in Dei praescientia, qui novit, qui sunt eius » : ergo si Deus addit ad numerum praedefinitum, non est certitudo quantum ad numerum salvandorum.
  4. Item, quod quantum ad neutrum sit certitudo, videtur. Intelligamus A B C esse numerum praedestinatorum, D E F numerum praescitorum ; tunc quaero : A ita bene potest damnari, sicut et D, et e converso D ita salvari, sicut A : ergo nulla est certitudo quantum ad personas. Rursus, A potest damnari, et tunc solum remanent duo, et D salvari et tunc erunt quatuor : ergo nulla est certitudo quantum ad numerum.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur deducendo ad inconveniens. Si enim certum est, qui et quot salvabuntur, ita quod sic eveniet et non aliter, quamvis possit aliter : ergo nullus praedestinatus damnabitur aliquo casu vel eventu, et nullus praescitus salvabitur : ergo nullus debet curare, utrum faciat bene vel mate, quia si praescitus est, quidquid faciat, in fine damnabitur ; si praedestinatus, quidquid faciat, in fine salvabitur ; stultus est ergo, qui non « comedit et laetatur », et non « habet bona in vita sua ».

 

Respondeo : Dicendum quod est dicere certitudinem a parte rei evenientis, et a parte Dei praeordinantis. Si loquamur de certitudine a parte rei, cum haec dicatur contra contingentiam, sic dico, quod non est maior certitudo in numero electorum, quam sit in numero aliorum futurorum contingentium, quia pendet eventus nostrae salutis et damnationis ex arbitrii nostri libertate. Si autem loquamur de certitudine a parte Dei praecognoscentis, sic certus est eventus salutis certitudine infallibilitatis, quia divina praescientia non fallitur, et ideo semper evenit ut praescivit. Certum etiam est certitudine immutabilitatis, quia divina dispositio et ordinatio non variatur, ut modo unum eligat et modo alium, sed qui semel electus est, semper fuit et erit, et non alius. Rationes ad primam partem inductae procedunt de certitudine eventus, non quantum ad necessitatem, sed quantum ad infallibilitatem aeternae praecognitionis, et quantum ad invariabilitatem aeternae praeordinationis.

 

[Ad obiecta] : 1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod alius alterius locum accipit et coronam, dicendum quod locus aeternae mansionis et corona retributionis alicui debetur secundum reputationem iustitiae, alicui secundum praedefinitionem praescientiae. Et contingit quod unus locus debetur alicui secundum praesentem iustitiam, eo quod, illo cadente, alius intrat, cui debetur secundum praedefinitionem aeternam. Quando vero alicui debetur locus secundum praedefinitionem aeternam, potest quidem cadere et locum perdere, et alius, qui non est praedestinatus, potest acquirere ; sed tamen hoc nunquam eveniet. Quia ergo praescitus iustus frequenter locum aeternae mansionis perdit, quem alius paris meriti acquirit ; et nemo scit, utrum sit praescitus vel praedestinatus : ideo, quamvis sciat se iustum, timere debet ne amittat locum. Et ad hunc timorem hortatur beatus Ioannes in praedicta auctoritate Apocalypsis. Et hic timor bonus est omnibus, et praescitis et praedestinatis, quia humiliat et sollicitat. Econtra, certitudo de electione elevat in tumorem et deprimit in torporem ; ideo secundum ordinatissimam dispensationem hoc factum est, ut nulli reveletur an sit praedestinatus, nisi sit a Deo confirmatus in bono, ut non possit elevari per superbiam vel torpere per negligentiam. Patet ergo quod illa auctoritas non significat mutationem fieri in praescientia, vel aliter evenire, quam Deus praescivit, sed quod qui actualiter iustus est, potest locum quo dignus est, perdere perdendo iustitiam, et quod qui peccator est potest locum sibi indebitum acquirere acquirendo iustitiam ; et hoc tota die contingit.

Exemplum in veteri Testamento manifestum fuit de Saule et David in regno, cui scilicet Sauli recte potuit dici : « Tene quod habes », id est humilitatem et iustitiam, « ne alius accipiat coronam tuam », id est tibi debitam secundum statum praesentem, a1ii tamen debitam secundum dispositionem aeternam. Exemplum etiam est in coronis quadraginta Martyrum.

3-4. Ad illud quod obicitur de diminutione et augmento, dicendum quod totum referendum est illud ad statum praesentis iustitiae. Nam illa Glossa : « Non tot intrant », intelligitur tempore primitivae Ecclesiae, quia multi intrabunt in tempore finalis Ecclesiae. Similiter quod dicitur, quod Deus addat ad hunc numerum, intelligitur iustificando plures et vocando ad fidem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod possunt esse plures et pauciores et alii, quam sint praesciti : ergo ibi non est certitudo, dicendum quod non est certitudo necessitatis, est tamen certitudo infallibilitatis. Quamvis enim possint esse alii et plures, tamen nunquam erunt ; et si essent, tunc ab aeterno praedestinati essent : ideo non potest ibi cadere aliqua mutatio.
  2. Ad illud quod obicitur, quod si ita evenit, tunc frustra laborat praescitus et praedestinatus, dicendum quod illud est argumentum stultorum, quod ducit eos in torporem et impietatis excusationem. Et ideo primo ostendendum est eos stulte arguere, inferendo a simili, dicendo sic : Deus praeordinavit, utrum tu debeas cras vivere, an non ; ad quid ergo comedis et bibis ? Qui sic argueret et tali rationi consentiret, argueretur dementiae ; similiter in proposito.

Secundo respondetur contra arguendo : tu dicis quod Deus praedestinat, et ego dico quod Deus tamquam iustus iudex iuste remunerat. Nullum ergo bonum irremuneratum, nullum malum impunitum : ergo nullus laborat sine fructu, nullus torpescit sine damno.

Et propterea dicendum quod praedicta argumentatio deficit : procedit enim, ac si Deus praedestinaret et praesciret in omnem eventum ; sed non praedestinat hominem ad salutem nisi per merita, nec reprobat, ut perveniat in damnationem sine meritis. Et ideo non solum est nostra salus ex parte Dei, sed etiam ex parte nostra ; et cum ipse velit, omnes salvos fieri et omnibus gratiam impertiri, solum ex nostra malitia vel negligentia venit defectus nostrae salutis.

 

 

ARTICULUS III

De divina electione.

Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de divina electione. Et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum electio sit in Deo aeternaliter, vel ex tempore.

Secundo quaeritur, quid sit electio secundum rem.

 

 

QUAESTIO I

Utrum electio sit in Deo ab aeterno, an ex tempore.

Quod autem electio in Deo sit aeternaliter, ostenditur.

  1. Primo auctoritate Apostoli ad Ephesios 1, 4 : Elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati coram ipso.
  2. Item, Ioannis 13,18 : « Ego scio, quos elegerim » ; sed omnes elegerat temporaliter, qui erant eius discipuli : ergo est alia electio in Deo quam temporalis.
  3. Item, quod electio sit in Deo, videtur per rationem, quia omnis agens discrete et ordinate, est agens per electionem ; sed Deus est huiusmodi : ergo in Deo est ponere electionem.
  4. Item, quod ab aeterno videtur, quia omnis dilectio, quae est specialiter aliquorum, non tantum est dilectio, sed etiam electio ; sed praedestinatio Dei non est omnium hominum, sed solum salvandorum, et praedestinatio non est sine dilectione, ergo neque sine electione ; sed illa ab aeterno : ergo et ista.

 

Sed contra : 1. Damascenus : « Electio non cadit in Deum, quia divina natura non est possibilis ad ignorantiam ».

  1. Item, eligere est alterum alteri praeoptare ; sed « Deus vult omnes homines salvos fieri » : ergo videtur quod electio non sit in Deo.
  2. Item, videtur quod solum sit in Deo temporaliter - electio enim non esset, si homo perstitisset, ergo videtur quod lapsus hominis faciat ad electionem - sed temporale non facit ad esse aeterni : ergo electio non est aeterna sed temporalis.
  3. Item, electio est dissimiliter entium ; sed omnia in Deo aeternaliter sunt unum et similiter : ergo electio est rerum existentium in proprio genere. Sed in proprio genere non sunt nisi ex tempore : ergo nec electio.
  4. Item, electio est praeoptatio : sed Deus nihil praeoptat alii quantum ad intensionem affectus : ergo solum quantum ad excellentiam effectus. Sed effectum non est ponere nisi ex tempore : ergo etc.
  5. Item, in plus est vocatio quam electio. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, Matthaei 22, 14 ; sed vocatio est temporalis : ergo videtur similiter quod electio. Quaeritur ergo, cum vocatio sit temporalis, praedestinatio vero aeterna, unde hoc est quod electio et temporalis est et aeterna.

 

Respondeo : Dicendum quod electio dicitur dupliciter : uno modo, prout dicit dilectionem cum discretione solum, alio modo, prout dicit dilectionem cum discretione praecedente et deliberatione et inquisitione. Et primo modo est in Deo, secundo modo in creatura, in qua cadere potest ignorantia ; et hoc secundo modo loquitur Damascenus.

 

[Ad obiecta] : 2. Ad illud quod obicitur, quod voluntas Dei et dilectio est sine discretione, dicendum quod est voluntas antecedens et consequens : antecedens, qua vult quantum in se est, consequens, qua vult cum praescientia nostrae salutis ; et prima quidem est omnium, secunda vero non. Secundum hunc modum est dilectio duplex : una, quae respicit voluntatem antecedentem, et hac diligit omnes ; est et alia, quae respicit consequentem, et hac diligit omnes salvandos, et haec est electio.

  1. Ad illud quod obicitur, quod electio non esset, nisi homo peccasset, dicendum quod est electio, qua eligitur et separatur bonus a malo, et est electio, qua separatur melior a minus bono. Haec secunda esset, si homo non peccasset ; prima autem non esset, si homo non peccasset, non quia lapsus aliquid faciat ad rationem eligendi, sed praevisio lapsus ; et quamvis lapsus hominis fuerit temporalis, praevisio tamen eius fuit aeterna.
  2. Ad illud quod obicitur, quod electio est dissimiliter entium, dicendum quod sicut dilectio duplex est : quaedam quae oritur ex consideratione bonitatis, quaedam quae est principium bonitatis ; sic electio duplex est : quaedam, quae causatur a diversitate et praeeminentia eligibilium, et haec consequitur eligibilia, ut electio humana ; quaedam, quae est ratio diversitatis in eligendo, ut divina, et haec est dissimilium, non quae sunt, sed quae futura sunt. Et talis praecedit et est aeterna ; nisi enim esset divina electio, omnes essenus reprobi et mali. Et sic patet illud.
  3. Ad illud quod obicitur, quod electio est praeoptatio, dicendum quod praeoptatio ratione maioritatis effectus potest esse dupliciter : aut per modum approbationis aut per modum dispositionis et praeordinationis. Per modum approbationis ponit effectum in actu, per modum praeordinationis et dispositionis ponit in potentia tantum ; et sicut dispositio est aeterna, ita et praeoptatio.
  4. Ad illud quod obicitur de vocatione, quod solum est temporalis, dicendum quod vocatio dicit actum ut exteriorem, electio dicit actum ut interiorem, praedestinatio dicit actum ut anteriorem. Quoniam igitur actus ut exterior connotat effectum ut exteriorem, ideo vocatio solum est temporalis. Rursus, quoniam actus ut anterior non habet rationem initiandi, ideo praedes inatio est solum aeterna. Sed quoniam actus interior per manifestationem fit exterior, hinc est quod electio et dilectio est aeterna et temporalis. Quod ergo obicitur de vocatione, quod in plus est, ergo prior, dicendum quod prior est secundum rationem intelligendi tamquam communior, sed non quantum ad ordinem durandi ; non enim est superius essentiale, sed effectus consequens. Et sic patent omnia.

 

 

QUAESTIO II

Utrum electio sit idem quod praedestinatio.

Secundo quaeritur, quid sit electio, et quod sit idem quod praedestinatio, videtur.

  1. Magister dicit in littera : « Cum autem praedestinatio sit electio, qua Deus elegit quos voluit, ante mundi constitutionem » : ergo etc.
  2. Item, ratione videtur, quia omnis praedestinatus est electus, et omnis electus praedestinatus : ergo praedestinatio est electio, cum per se praedicentur ad invicem.
  3. Item, quorum opposita sunt eadem, ipsa sunt eadem ; sed oppositum electionis est reprobatio, et haec est oppositum praedestinationis : ergo etc.

 

Contra : 1. Quaecumque sunt diversorum, ipsa sunt diversa ; sed praedestinatio est solum bonorum, electio vero omnium salvandorum et aliquorum damnandorum : ergo etc. Probatio minoris habetur Ioannis 6, 71 : Nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est ? Si tu dicas, quod illud intelligitur de electione temporali ; contra : Electio temporalis signum est aeternae : aut ergo concordant aut est signum falsum.

  1. Item, si nunquam esset aliquis malus, esset praedestinatio, sed non esset electio ; secundum hoc ergo aliud obiectum respicit electio, aliud praedestinatio : ergo non sunt omnino idem.
  2. Item, agens secundum propositum dicitur agens per electionem, et non dicitur agere secundum praedestinationem : ergo differt praedestinatio et electio. Quaeritur ergo, quae sit differentia, et quod sit prius secundum rationem intelligendi.

 

Respondeo : Dicendum quod electio tripliciter dicitur. Est enim electio secundum affectum dilectionis, et secundum effectum finalis gratificationis, et secundum statum praelationis. Prima est aeterna et est idem quod praedestinatio ; secunda est temporalis et signum primae infallibile ; tertia similiter temporalis, nec est effectus nec signum aeternae electionis. Multi enim praeficiuntur mali et reprobi : et utinam non sint plures mali quam boni!

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur de verbo Domini, Ioannis 6, 71, dicendum quod intelligitur de electione praelationis, et haec non est tantum bonorum nec omnium bonorum : et ideo vere patet quod non est idem quod praedestinatio.

Et quod obicitur, quod est signum, dicendum quod non est signum certum, nec Dominus dat pro signo, et stultus est, qui huic signo credit. Sed electio secundum effectum finalis gratificationis, haec est signum certum simpliciter, sed non est certum nobis. Et haec differt a vocatione, quia multis datur gratia, qui non perseverant ; ideo dicuntur vocati, sed non electi ; et de his dicitur Matthaei 22, 14 : Multi sunt vocati, pauci vero electi.

  1. Ad illud quod obicitur, quod electio respicit malum, et convenit omni agenti a proposito, non sic praedestinatio, notandum quod in Deo idem sunt propositum, praedestinatio et electio secundum rem, tamen differunt secundum rationem intelligendi. Nam propositum simpliciter dicit voluntatem faciendi aliquid. Ille enim dicitur proponere, qui firmiter vult facere aliquid. Electio vero et praedestinatio addunt supra conceptionem, sed differenter, quia praedestinatio addit ordinem et directionem in finem, sed electio discretionem sive separationem a suo opposito. Unde propositum dicit firmam voluntatis conceptionem, praedestinatio cum conceptione dicit praeordinationem, et electio quamdam discretionem. Secundum hoc igitur patet, quod propositum est prius secundum rationem intelligendi, et deinde electio, quia prius est intelligendum aliquid separari a malo sive a massa, quam dirigi in finem ; et sic patet diversitas et ordo.
  2. Et ex hoc patet illud quod ultimo quaeritur, quare agens a proposito non semper dicitur agere secundum praedestinationem, sicut secundum electionem ; quia omnis agens a proposito deliberans alteram partem contradictionis praeaccipit, ideo omnis talis dicitur aligere, sed non omnis agens sic ordinat effectum in finem, sed ut plurimum se ipsum. Praedestinare autem est praeordinare alterum in finem, et hoc quidem competit Deo proprie ; et ideo patet illud. Praedestinatio enim tria connotat, scilicet praeordinatum, et hic est homo ; et rationem praeordinandi, et haec est gratia ; et rationem finis, et haec est gloria : et sic sunt tria, scilicet « quod », et « per quod », et « ad quod ».

 

 

ARTICULUS II.

De reprobatione et specialiter de obduratione.

Consequenter est quaestio de tertio articulo, scilicet de reprobatione. Et cum ea quae dicta sunt de praedestinatione aeterna, sint dicenda vel aptari possint reprobationi, quaeritur specialiter de obduratione, quae est eius connotatum, de qua duo quaeruntur.

Primum est, utrum sit poena, an culpa.

Secundum, utrum obduratio sit a Deo.

 

QUAESTIO I

Utrum obduratio sit poena, an culpa.

Quod autem obduratio sit poena, ostenditur sic.

  1. Super illud ad Romanos 9, 18 : « Cuius vult miseretur » etc., Glossa Augustini : « Obduratio est nolle misereri » ; sed nolle misereri non est culpa, sed poena : ergo etc.
  2. Item, ibidem : « Miseretur secundum gratiam, quae gratis datur ; obdurat autem secundum iudicium, quod meritis redditur » ; sed constat quod non redditur bonis meritis, ergo malis ; sed quod malis meritis redditur est poena : ergo obduratio est poena.
  3. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia in hoc differt culpa et poena, quia culpa est affectio voluntaria, poena autem est affectio involuntaria ; sed obduratio cordis est involuntaria, quia nullus vult dehabilitari sive obdurari ; ergo etc.
  4. Item, sicut se habet excaecatio ad intellectum, sic obduratio ad affectum ; sed excaecatio dicit poenam, non culpam : ergo et obduratio.

 

Contra : 1. Super illlud ad Romanos 2,5 : « Secundum duritiam » etc., Glossa : « Induratio est induratae mentis in malitia pertinacia, per quam fit homo impoenitens » ; sed hoc dicit culpam : ergo etc.

  1. Item, Augustinus, De praedestinatione sanctorum : « Obduratio nihil aliud est quam Dei obviare mandatis » ; sed obviare mandatis dicit inobedientiam ; sed « peccatum, ut dicit Ambrosius, nihil aliud est quam praevaricatio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum » : ergo obduratio dicit peccatum.
  2. Item, ratione videtur, quia nulla poena temporalis, secundum quod huiusmodi, opponitur gratiae gratificanti ; sed obduratio opponitur gratiae gratificanti et maxime gratiae finali : ergo obduratio non est poena, sed culpa.
  3. Item, in hoc est differentia inter poenam et culpam, quia, ut dicit Augustinus, « poena est malum, quod patimur, culpa vero est malum, quod agimus . ; sed obdurationem unusquisque facit sibi, sicut dicit Augustinus, in libro De gratia et libero arbitrio : « Induravit Dominus Pharaonem iusto iudicio, sed ipse se libero arbitrio ». Et quod obduratio sit a nobis, patet : quia in Psalmo [94, 8] dissuadetur : « Nolite, inquit, obdurare corda vestra » : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod obduratio in spiritibus est translative dicta ab obduratione in corporibus. In corporibus autem duritiam consequitur triplex proprietas, quamvis insit corpori per eamdem naturam ; non sic spiritui. Durum enim est inhabile ad suscipiendum, est stabile ad permanendum, est iterum forte ad rebellandum sive resistendum. Secundum hunc triplicem modum cor obdurari dicitur tripliciter. Primo modo dicitur cor obduratum ex hoc, quod est inhabile ad impressionem gratiae suscipiendam ; et hoc modo sonat in passionem et est poena consequens culpam. Secundo modo dicitur cor obduratum, quod est in peccato stabilitum, quod scilicet est multum compactum ad amorem peccati ; et hoc modo obduratio est peccatum cum dispositione sive dispositio peccati praecedentis. Tertio modo dicitur cor obduratum cor rebelle, quod vult Deum et eius mandata et gratiam impugnare ; et hoc modo est speciale peccati genus, scilicet pectatum in Spiritum sanctum. Et secundum istum modum triplicem diversae auctoritates procedunt de obduratione, quae videntur sibi obviare : sed diversis viis procedunt secundum membra distinctionis praedictae. Concedendum est ergo, quod obduratio uno modo est poena ; concedendum est nihilominus, quod aliis modis est culpa sive dispositio culpae.

 

[Ad obiecta] : 3-4. Ad illud ergo quod obicitur, quod poena gratiae non repugnat et etiam sonat in passionem, dicendum quod triplex est poena. Est enim quaedam poena inflicta, quaedam contracta, quaedam acta. Poena inflicta simpliciter est passio et non repugnans gratiae, ut fames, sitis et aegritudo. Poena contracta est fomes et concupiscentia, et haec quidem passio est, et ideo poena, sed tamen inclinat ad actionem malam ; et ideo gratiae repugnat non quantum ad substantiam, sed quantum ad inclinationem. Poena acta est sicut obduratio et gratiae expulsio, et haec quidem poena est, quia passio est ; sed quia ex mala actione sive ex peccato est, et illud concomitatur inseparabiliter, ideo opponitur gratiae. Et ita patet quod nihilominus est poena et passio ; quamvis enim contingat per propriam actionem, nihilominus poena est, sicut patet in scabioso, qui in scalpendo se delectatur, sed postea sentit in carne ardorem.

 

 

QUAESTIO II

Utrum obduratio sit a Deo.

Secundo quaeritur, utrum obduratio sit a Deo sive sit effectus Dei reprobantis.

Et quod sic, videtur.

  1. Ad Romanos 9, 18 : « Cuius vult miseretur, et quem vult indurat » ; sed idem est aliquid fieri Deo auctore et Deo volente : si ergo obduratio est Deo volente, ergo et Deo auctore.
  2. Item, ibidem in Glossa : « Obduratio est nolle misereri » : aut ergo hic est praedicatio per causam aut per inhaerentiam aut per essentiam. Non per inhaerentiam vel per essentiam - in Deo enim est voluntas miserendi, nec tamen obduratio - ergo est dictum per causam ; sed Deus non vult misereri aliquorum ut praescitorum, ut dicit Augustinus : ergo ab ipso est eorum obduratio.
  3. Item, super illud Exodi [4, 21] : « Ego indurabo cor eius », dicit Augustinus : « Induravit Deus Pharaonem iusto iudicio », ergo secundum hoc fuit iustum, Pharaonem indurari ; sed omne iustum a summa iustitia procedit, quae Deus est : ergo etc.
  4. Item, ratione videtur, quia omne quod est aliquid, est a Deo ; obduratio est aliquid : ergo secundum id quod est, est a Deo. Quod sit aliquid, patet, quia durum dicit naturalern potentiam, sed molle dicit impotentiam. Ergo si mollities et in corporibus et spiritibus est aliquid, quod habet Deum causam, patet etc.
  5. Item, quicumque habet curam alicuius, si permittit eum malefacere cum possit prohibere, vel perire cum possit adiuvare, non inconvenienter dicitur causa sui maleficii vel peccati sive mali. Unde praelatus, qui subditos non corrigit, causa dicitur malorum in subditis : similiter, qui habet unde pascat fame morientem et non pascit, causa est mortis eius. Si ergo Deus potest prohibere ut affectus noster non durescat, et potest pascere ut non deficiat, et non facit ; videtur quod sibi sit ratio et causa indurationis attribuenda.
  6. Item, Philosophus dat maximam : « Si aliquid est causa alicuius, et oppositum est causa oppositi », ut, si habere pulmonem est causa respirandi, et non habere est causa non respirandi. Sed velle misereri est causa gratificationis : ergo nolle misereri est causa obdurationis.
  7. Item, « si aliquid per sui praesentiam causa est alicuius, per sui absentiam est causa oppositi », haec est alia maxima Philosophi ; sed Deus per sui praesentiam est causa mollificationis cordis : ergo per sui absentiam est causa obdurationis.
  8. Item, si aliqua duo sunt omnino similia, aut proprietas aliqua non inest uni, quae non insit alii, aut si inest, aliunde inest. Ponantur ergo hic duo parvuli, sicut Iacob et Esau. Deus unum obdurat, ut Esau, alterum non obdurat, ut Iacob : ergo cum sint similes omnino quantum ad naturam et quantum ad merita, aliunde venit obduratio. Sed non est dare nisi a Deo, ergo etc. Si tu dicas, quod a diabolo ; contra : Esto quod diabolus nullo modo se intromittat, nihilominus iste obdurabitur.
  9. Item, omnis effectus, sive positivus sive defectivus, habet causam proximam et immediatam : quaero ergo, quae sit causa obdurationis proxima : aut enim culpa originalis aut actualis aut usus liberi arbitrii aut aliquid aliud. Non culpa originalis, quia tunc omnes obdurarentur ; similiter nec culpa actualis, quia tunc omnis actualiter peccans obduraretur ; nec usus liberi arbitrii, quia obduratio, ut est connotatum reprobationis, est in parvulis, in quibus non est usus liberi arbitrii. Restat ergo quod voluntas Dei sit causa, et hoc videtur, quia ea posita ponitur effectus. Si enim Deus non vult istius misereri, necesse est eum obdurari.

 

Contra :

  1. Ioannis 6, 37 : « Omnis qui venit ad me, non eiciam foras » : ergo paratus est Dominus omnes amplecti : ergo defectus illustrationis non venit ex parte Dei, sed ex parte nostra.
  2. Item, Apocalypsis 3, 20 : « Ecce sto ad ostium et pulso, si quis mihi aperuerit, intrabo ad illum » etc. Sed si peregrinus, volens hospitari, non recumbit in domo, non est causa ex parte sui, sed solum ostiarii : ergo similiter et obdurationis non est causa, nisi qui non recipit Deum pulsantem.
  3. Item, Augustinus, super illud Ioannis [1, 5] : « Lux in tenebris lucet », dicit : « Sicut caeco posito in sole praesens est lux, et ipse absens est luci, sic omni iniquo, qui caecus est corde, praesens est sapientia, et ipse est absens ». Si ergo bonum est simile, cum caecitas sive privatio actus videndi non sit a sole, patet quod nec obduratio est a Deo.
  4. Item, Anselmus : « Non ideo non habet homo gratiam, quia Deus non dat, sed quia homo non accipit » : ergo non debet dici obduratio esse a Deo.
  5. Item, ratione videtur, quia optimi est optima adducere ; sed obduratio est pessimum inter omnia mala : ergo ipsam non efficit Deus, qui est optimus.
  6. Item, obduratio animae reddit animam impotentem ad bonum, ergo est defectus ; sed defectus aut non habet causam aut si habet, habet causam deficientem ; Deus autem nullius est causa deficiens : ergo obduratio nullo modo est a Deo.

 

Respondeo : Dicendum quod obduratio, in quantum poena, dicit animae ineptitudinem, et ita dicit defectum poenalem ; et poena omnis, in quantum talis est iusta et ordinata : ideo dicit defectum ordinatum. In quantum ergo defectus est, non habet causam nisi deficientem : haec autem non est Deus, quia Deus non est causa deficiens, sed liberum arbitrium destitutum. In quantum vero ordinatum, habet causam merentem, scilicet ipsam culpam, et causam ordinantem, scilicet retribuentem divinam iustitiam.

 

[Ad obiecta] : 1-3. Illae igitur tres auctoritates Apostoli scilicet, Augustini et Glossae, et consimiles quae dicunt Deum obdurasse aliquem, intelliguntur quantum ad rationem ordinis, non quantum ad rationem defectus, quia per comparationem ad defectum solum comparatur in ratione permittentis, non efficientis. Et est exemplum : si aliquis esset dignus perire fame, et alius posset eum pascere, et iusto iudicio nollet eum pascere ; si quaereretur, quae fuit in isto causa mortis, responderetur quod defectus cibi ; ille vero non diceretur occidisse, sed permisisse. Si rursus quaereretur, utrum iste iuste fecerit, diceretur quod sic ; cum tamen nihil fecerit, quia ipsum non facere ordinatum fuit auctoritate eius ad merita illius, et per consequens ille ordinatus est in poena sibi debita. Per hunc modum est intelligendum in proposito.

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod obduratio dicit positionem, dicendum quod in corporibus dicit positionem, quia per naturam suam nata sunt sibi resistere ; sed in spiritibus dicit defectum, quia de naturali aptitudine spiritus debet esse habilis ad susceptionem influentiae divinae. Unde habilitas talis est potentiae et habitus, sed econtra obduratio et ineptitudo est per modum privationis.
  2. Ad illum quod obicitur, quod qui permittit subditum perire, est causa etc., dicendum quod verum est, si tenetur et debet facere ; sed si non tenetur nec debet hoc facere, immo magis contrarium, nullatenus potest illi imputari periculum, sed iustitia ; et ita est in Deo.

6-7. Ad illud quod obicitur, quod si aliquid est causa alicuius, quod oppositum est causa oppositi, dicendum quod illud tenet in naturalibus et necessariis, sicut in habere pulmonem et non habere, et respirare et non respirare ; non autem habet locum in voluntariis, sicut dicit Anselmus. Causa autem, quare iste habet gratiam, est quia Deus dat ; causa, quare non habet, est quia non accipit.

Sed ista solutio non videtur competens, quoniam si maxima Philosophi bona est, necesse est quod teneat in omni materia. Et propterea est dicendum quod ipse loquitur de causa proxima et immediata, et quae est tota causa, non exigens aliam, et in omni tali tenet. Sed quamvis voluntas Dei sit causa efficiens gratificationis, tamen ad salutem concurrit liberum arbitrium ut consentiens. Quia ergo ista duo concurrunt, quodlibet horum potest causare defectum ; et non causat divina voluntas, quae est liberalissima, sed causat liberum arbitrium, quod, quamvis non possi neque sufficiat efficere, potest tamen esse deficiens causa, quae sufficiens est ad defectum effectus. In bonis enim facilius est destruere quam construere.

  1. Ad illud quod obicitur de absentia, dicendum quod cum absentia alicuius est malum, aut ille est causa suae absentiae aut non. Si ille est causa suae absentiae, dicitur per consequens esse causa eius quod incurritur ex absentia ; si autem ipse non est causa, immo, quantum est de se, semper paratus est praesens esse ; tunc revera nullo modo dicendum est esse causa, sed illud, ratione cuius iuste se absentat, ideo nostrum peccatum, et non Deus. « Peccata enim nostra diviserunt inter nos et Deum nostrum », et sunt quasi nubes densissimae, auferentes nobis illustrationem gratiae.
  2. Ad illud quod quaeritur, quae sit causa efficiens, ratione cuius insit, dicendum quod causa est liberum arbitrium, meritorium est peccatum sive originale sive actuale. Causa vero deficiens, quae ponit defectum, est liberum arbitrium deficiens et in defectu suo permanens, sive quia ipsum negligit, sive quia, peccatis exigentibus, alius non succurrit. Quia vero, duobus existentibus similibus, potest alter habere manum sublevantem, alter non : ideo unus obduratur ex se, alter vero sublevatur ab alio. Et per hunc modum intelligendum est in Iacob et Esau ; Esau enim iacuit propria infirmitate, sed Iacob relevatus est aliena virtute.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

DUB. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc verbo, quod ponitur, scilicet « praedestinatio est de bonis salutaribus ». Quaeritur ergo, quid intelligatur per bona salutaria. Si tu dicas, quod gratia et gloria ; ergo, sicut homo dicitur praedestinatus, ita gratia debet dici praedestinata.

Respondeo : Dicendum quod praedestinatio est praeordinatio. In ordinatione autem tria concurrunt, quid ordinatur, et per quid, et ad quid. Primum est homo, secundum est gratia, tertium est gloria. Et quoniam ille solus dicendus est praedestinatus, qui praedestinatione ordinatur, ideo patet quod gratia et gloria non debet dici praedestinata, sed homo solum, qui praedestinatur ad salutem.

 

DUB. II

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Et de hominibus salvandis ». Videtur enim insufficienter dicere : quia cum praedestinatio sit praeparatio gratiae et gloriae, ergo non tantum est hominum, sed etiam Angelorum.

Respondeo : Dicendum quod praedestinatio uno modo dicit praeparationem boni, et sic convenit hominibus et Angelis et etiam Christo ; alio modo dicit praeparationem boni et liberationem a malo, et sic dicitur praedestinatio propositum miserendi, et sic proprie est hominum, et sic accipit Magister hic.

 

DUB. III

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « praedestinatio sine praescientia esse non potest ». Videtur enim male dicere, quia praescientia est malorum, unde praesciti dicuntur mali ; sed praedestinatio bonorum : ergo potest esse praedestinatio sine praescientia, sicut e converso. Si dicas mihi quod praedestinatio est speciale, sed praescientia est commune et speciale ; tunc quaero, quare magis praescientia approprietur reprobationi quam praedestinationi.

[Respondeo] : Ad hoc est unus modus respondendi, quod quia praedestinatio addit, ideo habuit nomen proprium ; reprobatio vero non, ideo retinuit nomen commune. - Sed quomodo habet illud veritatem, cum reprobatio sit praescientia poenae, cuius Deus est causa ? Et propterea est dicendum quod non tantum addit, quod ita distrahat. Nam praedestinatio dat intelligere beneplacitum, quod trahit ipsam in genus scientiae practicae simpliciter, eo quod beneplacitum est simpliciter et absolute respectu totius connotati. Sed non sic est de reprobatione, quia voluntas non est respectu mali culpae, et respectu poenae est consequens, non antecedens, et quasi tracta. Et propter hoc, quia minus distrahit a ratione scientiae, retinuit sibi nomen praescientiae.

 

DUB. IV

Item quaeritur de ista responsione Magistri : « Quibus respondemus, ex ea ratione dictum esse » etc. Videtur enim quod non solvat propter suam distinctionem ad quaestionem de augmento, quoniam demonstrato aliquo damnando, verum est dicere, istum posse salvari, ergo potest esse praedestinatus : ergo plures possunt esse praedestinati quam sunt : ergo potest numerus praedestinatorum augeri.

Respondeo : Dicendum quod Magister in hac prima responsione principaliter respondet ad quaestionem primam, utrum praedestinatum sit possibile damnari ; et bene, scilicet per compositionem et divisionem. Et per istam solutionem patet aliquo modo responsio ad illud de augmento, sed non plene ; ideo annectit solutionem sequentem, quae est explicatio huius, in qua dicitur, quod aliquis non potest incipere esse praedestinatus, quamvis possit esse praedestinatus, quia hoc est dicere, quod ab aeterno potuit. Et quoniam augmentum dicit maiorem numerum quam prius cum praesuppositione prioris et nova additione, ideo patet quod ex sui ratione distinctionem et successionem dicit in partibus. Unde si aliquis, statim cum est, esset ita magnus, quantus futurus est, non diceretur augeri, sed tamen potuisset esse maior ; ita in proposito intelligendum.

Vel aliter solvi potest per compositionem et divisionem, sicut Magister solvit ; possunt enim plures esse quam sint, ergo potest numerus augeri.

 

DUB. V

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « intelligentia conditionis implicitae veritatem facit in dicto et impossibilitatem in vero », quomodo sit illud intelligibile. Si enim idem non est causa oppositorum, et conditio implicita facit veritatem, quomodo facit impossibilitatem ?

Respondeo : Dicendum quod Magister vult dicere, quod illud est falsum, demonstrato aliquo : istum damnari vel salvari, est impossibile ; sed si addatur et implicetur conditio praedestinationis, facit veritatem in dicto et impossibilitatem in vero, id est, facit illud dictum cum modo impossibilitatis esse verum, utpote si dicatur : istum damnari et esse praedestinatum simul est impossibile, sive : istum salvari et non esse praedestinatum est impossibile.

Vel aliter potest dici, quod dictum falsum alicuius conditionis implicatione fit verum : ut demonstrato reprobo, istum salvari est falsum ; adde conditionem praedestinationis, et fiet verum : istum salvari, si praedestinatus, est verum. Item, eodem demonstrato, istum damnari est verum ; adde conditionem praedestinationis, et fiet impossibile : istum damnari, si est praedestinatus, est impossibile, coniunctim intelligendo.

 

DUB. VI

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Ex quo aliquid factum est vel dictum, non concedunt, quod illud possit non esse » etc. Videtur enim falsum : quia Christus dixit Petrum peccaturum ; ergo postquam dixit, fuit necessarium dixisse, et necessario sequitur : si Christus dixit, hoc erit ; quia, da oppositum, et tunc sequetur Christum esse mentitum, quod est impossibile : ergo videtur, cum antecedens sit necessarium, quod necessarium fuit Petrum negare.

Respondeo : Dicendum quod in dictione Christi duo sunt, scilicet verbi prolatio et assertio. Et verbi prolatio simpliciter est praeterita et necessaria, et ex illa non sequitur consequens. Non enim sequitur : Christus hoc dixit, ergo erit ; protulit enim hoc verbum : Ero similis vobis mendax. Est iterum assertio, et illa sequitur illustrationem divinae praescientiae. Sicut ergo divina praescientia est certa et infallibilis, cui non potest subesse falsum, et tamen aspicit futurum et connotat circa ipsum veritatem, et ideo non est necessarium Deum praescisse quod praescivit, quamvis sit certum et infallibile ; ita intelligendum de Christi assertione, quod certitudinem habet et infallibilitatem a divina praescientia ; sed tamen non est necessarium Christum hoc asseruisse ; et ideo, si ponatur hoc non contingere, ponitur et Christum non asseruisse. Et sic patet illud et consimilia. In assertione enim Christi duo sunt, scilicet actus mentis, et relatio ad futurum contingens sive ordinatio. Et quamvis unum sit necessarium, reliquum est contingens.

 

DUB. VII

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Sicut praedestinationis effectus illa gratia est, qua in praesenti iustificamur » etc. Ex hoc ostenditur, quod praedestinatio sit causa gratiae. Quaeritur ergo : in quo genere causae ? Cum enim sit scientia, videtur dicere causam exemplarem. Et iterum, hoc non videtur sufficere, quia exemplar non necessario infert exemplatum, sed praescientia ponit. Et iterum, si est causa, aut universalis aut particularis : non universalis, quia tunc indigeret alia particulari adiuvante ; non particularis, quia tunc determinata esset ad unum effectum tantum. Et iterum, aut necessaria aut contingens : non necessaria, quoniam per voluntatem operatur ; non contingens, quoniam haec est fallibilis et incerta.

Respondeo : Dicendum quod praedestinatio est causa gratiae, sicut dicit, et tota causa, sed non causa salutis, ut excludatur cooperans et disponens. « Adiutores enim Christi sumus », et nullus salvatur invitus.

Quod ergo quaeritur, in quo genere causae sit, dicendum quod praedestinatio claudit in se scientiam et beneplacitum voluntatis et dispositionem voluntatis, per quam placuit Deo nos salvare, quae est summa bonitas manifestanda. Ratione primi dicit causam in genere formae, ratione secundi in genere efficientis, ratione tertii in genere finis. Quod quaeritur, utrum necessaria vel contingens, universalis vel particularis, dicendum quod de omnibus istis modis causandi habet quod est perfectionis non quod est imperfectionis. Nam de proprietate universalis habet extensionem ad multa ; de proprietate particularis sufficientiam ad singula ; de proprietate causae necessariae immutabilitatem ; de proprietate contingentis habet arbitrii libertatem, quia potest facere et non facere. Conditiones autem imperfectionis non habet, quia nec habet insufficientiam, sicut causa universalis ; nec limitationem, sicut causa particularis ; nec inevitabilitatem, sicut causa necessaria ; nec vertibilitatem, sicut causa contingens.

 

DUB. VIII

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « praedestinationis eftectus est gratiae appositio ». Videtur enim male dicere, quia causa et effectus sunt correlativa ; cum ergo relativa simul sint natura, quandocumque est praedestinatio, est gratiae appositio : ergo nullus est praedestinatus, nisi qui habet gratiam. Sed contra hoc est, quia praedestinatio est non entium, sicut dicit Augustinus, in libro De fide ad Petrum.

Respondeo : Dicendum quod praedestinatio non semper est causa in actu, sed in habitu ; et ideo non oportet quod respondeat effectus in actu, sed in habitu. Unde ex hoc patet quod quaeri consuevit, utrum praedestinatio aliquid ponat in praedestinato ; dicendum enim quod non necessario ponit aliquid de praesenti sive actu, quoniam multi sunt praedestinati qui non sunt mali, et multi qui mali sunt ; sed ponit aliquid secundum habitum sive de futuro, ratione cuis homo potest gaudere, scilicet quia « nomen eius scriptum est in caelo ». Et cum illud positum erit, magnum bonum erit ; et illud erit ratio persistendi in bono et perveniendi ad magnum et summum bonum ; et ideo hoc bonum habituale praeponendum est gratiae, quae est secundum praesentem iustitiam.