Distinctio XXVIII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXVIII
« Praeterea considerari oportet, quod non tantum » etc.
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de proprietatibus, quae sunt personarum et personales ;
hic incipit secunda pars, in qua agit de proprietatibus sive relationibus non personalibus.
Et dividitur haec pars in duas, quia proprietas non personalis est duplex, scilicet innascibilitas et communis spiratio,
quae significatur per hoc nomen « principium ».
Ideo primo agit de innascibilitate,
secundo de communi spiratione, infra distinctione vigesima nona : « Est praeterea aliud nomen » etc.
Prima pars habet duas.
In prima determinat de proprietate innascibilitatis ;
in secunda, quia opposita circa opposita clarius elucescunt, tangit incidenter de proprietate nascibilitatis et nascibilis,
infra distinctione eadem : « Sciendum quoque est, quod sicut Filius ».
Item prima pars habet quatuor partes.
In prima ostendit, quid sit significatum huius nominis « ingenitus » in se,
ostendens, quod sit proprium personae Patris et differens a paternitate et dictum secundum relationem.
Secundo determinat eius significationem in aequipollenti,
sicut in hoc nomine « non genitus » et in hoc nomine « innascibilis »,
ibi : « Ideo solet quaeri, utrum, sicut solus » etc.
Tertio determinat huius nominis usum,
ostendens, quod quamvis non habeat ortum ex Scriptura, quod tamen licet eo uti,
quamvis Ambrosius videaur dicere contrarium - hoc enim facit ad reprehendendum haereticos -
et hoc facit ibi : « Illud etiam tacere non oportet ».
In quarta vero determinat quoddam dubium, quod ex praedeterminatis habet ortum,
ibi : « Praeterea quaeri solet » etc.
« Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius ».
Haec est secunda pars huius partis, in qua incidenter determinat de proprietate Filii sive Nati ;
et haec habet duas partes secundum duo, quae ibi tangit.
Quia enim supra dictum fuerat, quod sapientia diceret commune, et imago proprium ;
ideo quia, hoc posset generare dubium, quia invenimus e contrario aliquando,
ideo primo ostendit, quod sapientia nata proprie dicitur de Filio.
Secundo vero ostendit, quod imago aliquando accipitur essentialiter,
ibi : « Illud etiam sciri oportet ».
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam eorum quae dicuntur in praesenti distinctione, quatuor quaeruntur.
Primo quaeritur, utrum hoc nomen « ingenitus » sive « innascibilis » dicatur secundum substantiam, vel secundum relationem.
Secundo, supposito quod secundum relationem dicatur, quaeritur, utrum dicat eamdem relationem quam hoc nomen « pater ».
Tertio quaeritur, utrum innascibilitas sit proprietas sive relatio personalis personae Patris.
Quarto et ultimo quaeritur, utrum improcessibilitas dicat aliquam notionem in Patre.
ARTICULUS UNICUS
De innascibilitate et improcessibilitate.
QUAESTIO I
Utrum nomen « ingenitus » sive « innascibilis » secundum substantiam, vel relationem dicatur.
Quantum ergo ad primum, quod hoc nomen « ingenitus » dicatur se cundum relationem, ostenditur :
- Per Augustinum, qui dicit, libro V De Trinitate et habetur in littera : « Non receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur » : ergo dicitur secundum relationem.
- Item, eodem libro : « Sicut genitus ad genitorem, ita ingenitus ad non-genitorem » ; sed quod dicitur ad aliud dicitur relative sive secundum relationem : ergo etc.
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia omne illud, in quo differt persona a persona, dicitur secundum relationem - hoc patet - sed secundum hoc quod est ingenitus differt Pater a Filio : ergo etc.
- Item, nulla negatio privat modum significandi sive dicendi ; sed genitus secundum relationem dicitur, ergo addita negatione, adhuc dicetur : ergo etc.
Contra : 1. Omnis relatio in divinis aliquid ponit - illud certum est - sed ingenitus nihil ponit : ergo etc. Probatio mediae : si hoc nomen aliquid ponit, aut ergo secundum quod negative aut secundum quod privative tenetur. Non secundum quod negative ; hoc constat. Si ergo secundum quod privative tenetur ; sed privatio tollit actum et ponit aptitudinem : ergo secundum hoc ingenitus idem erit quod aptus generari, et non genitus ; sed hoc nulli convenit : ergo etc.
- Item, omnis relatio in divinis in concretione significata importat distinctionem, et ideo nulla dicitur de essentia secundum modum denominationis - haec enim est falsa : essentia generat - sed ingenitus dicitur de essentia, nam divina essentia est non genita, cum eius oppositum de essentia non praedicetur, scilicet genitus : ergo etc.
- Item, negationes se habent e contrario affirmationibus ; sed genitus est in minus quam relatus, et generatio quam relatio : erg ingenitus est in plus quam non relatus, et ingeneratio quam non relatio. Sed non relatus vel non relatio non dicitur secundum relationem, quia tunc opposita implicaret : ergo cum in plus sit hoc quod est « ingenitus », non est in genere relationis : ergo etc.
- Item, omnis relatio in divinis aut est respectu principii aut respectu principiati : ergo si hoc quod est « ingenitus » dicit relationem, aut respectu principii aut respectu principiati. Sed non respectu principii, quia tunc Pater haberet principium, quod est inconveniens. Si respectu principiati, tunc ergo non eius est negatio, cuius fuit affirmatio - nam genitus dicitur respectu principii, quia ab aliquo - ergo si « ingenitus » non dicitur respectu principii, tunc ergo negatio non dicitur respectu eius, respectu cuius fuit affirmatio. Ergo nec dicit relationem ad principiatum, quia non permittit nomen, nec ad principium, quia non permittit res.
Respondeo : Dicendum est quod circa hoc diversae sunt positiones. Omnes enim posuerunt, quod hoc quod est « ingenitus » dicitur secundum relationem, sed differenter.
Quidam enim dixerunt, quod « ingenitus » solum dicit relationis privationem ; et illud solum sufficit ad hoc quod dicatur notionaliter, quoniam privatio potest esse principium distinguendi et innotescendi, sicut ovis non signata a signata. Et iterum, negatio dicit nobilitatem, sicut non regi in rege, non causari in causa, non produci in principio.
Sed ista positio non potest stare, quia pura negatio nec distinguit nec dicit nobilitatem : non distinguit, nam negatio relationis dicitur de essentia ; non dicit nobilitatem, nam omnis nobilitas ponit aliquid per modum positionis.
Alii posuerunt, quod hoc quod est « ingenitus » dicitur secundum relationem et positive, quia privando unam ponit aliam : sicut inaequale privat aequalitatem et ponit relationem illi oppositam, similiter et hoc quod est dissimile, unde et relationem importat positive ; sic hoc quod est « ingenitus » privando relationem ad genitorem ponit relationem oppositam ad non genitorem. Et hoc dicunt sensisse Augustlnum, qui dicit quod « sicut genitus ad genitorem, ita non-genitus ad non-genitorem dicitur ».
Sed ista positio non potest stare, quia non-genitus aut dicitur ad principium aut ad principiatum. Si ad principiatum, ergo respectu illius non potest dici hoc nomen « ingenitus », cum genitus dicatur in respectu ad principium, et idem significatum sit in hoc nomine « genitus « et « ingenitus », et « ingenitus » differat sola negatione : ergo necesse est, quod hoc nomen « ingenitus » dicatur respectu principii. Si autem hoc est verum : ergo secundum hoc poneretur Pater habere principium, respectu cuius dicatur. Et iterum, illud principium dicitur « non-genitor » ; sed non generare non dicit prinèipium, sed privationem illius.
Tertius modus dicendi est, quod hoc nomen « ingenitus », secundum quod assignatur notio Patris, dicitur secundum relationem partim privative, partim positive. Propter hoc notandum, quod, sicut dicit Augustinus, « idem est ingenitus et non-genitus ». Non-genitus autem tripliciter potest accipi, sicut non album, quia potest esse negatio in genere vel extra genus vel partim in genere et partim extra genus. Secundum quod est negatio extra genus, sic generaliter privat et non ponit aliquam qualitatem, sicut potest dici non-album, quod non est in genere coloris nec qualitatis. Secundum quod est negatio in genere, sic privat albedinem et ponit qualitatem contrariam, ut non-album, quia caret albedine, sed tamen est nigrum. Secundum quod partim in genere, partim extra genus, in genere scilicet remoto et extra genus proximum ; sic non-album dicitur quod caret tam albedine quam colore, habet tamen qualitatem nihilominus.
Per hunc modum intelligendum est in proposito. Nam hoc quod est ingenitum importat ordinem in ratione generis remoti, et ordinem ad principium in ratione proximi, et ordinem talem per modum naturae in ratione completivi. Si igitur « ingenitus » sit negatio extra genus, sic dicitur « ingenitus » quod non generatur nec etiam habet ordinem vel relationem ; et hoc modo pure dicit privationem, et dicitur de essentia nec dicitur secundum substantiam nec secundum relationem, eo quod privatio solum est.
Alio inodo potest esse negatio in genere ; et tunc « ingenitus » dicitur quod non generatur, habet tamen ordinem ad principium, et hoc modo dicit relationem substratam ; sed tamen ex hoc non dicit nobilitatem, et sic convenit Spiritui sancto, nec tamen est notio.
Tertio modo potest esse negatio quodam modo in genere, quodam modo extra genus ; et sic dicitur « ingenitus » quod non generatur, habet tamen ordinem, sed non ad principium ; et hoc modo dicit privationem relationis respectu principii. Si enim habet ordinem, et non ad principium, ergo ipsum est primum et principium ; et hoc modo dicit nobilitatem, sicut et principium. Et decuit illam per negationem significari, quia prima cognoscuntur per negationem, et hoc modo est notio ».
Sed quoniam « ingenitus » de ratione sui nominis non videtur dicere nisi privationem vel negationem generationis, propter hoc dicendum est quarto modo, quod hoc nomen « ingenitus », secundum quod convenit Patri proprie, dicit relationem privative, sed ex hoc ipso dicit ex consequenti relationem positive. Quod patet sic. Non generari enim dicitur qui simpliciter non generatur ; et· sic convenit non tantum Patri, sed essentiae et Spiritui sancto. Sed ultra hunc intellectum, prout proprie convenit Patri, addit, quia Pater non generatur, nec per generationem accipitur ; et sic excluditur essentia, quae per generationem accipitur, sed adhuc convenit Spiritui sancto. Prout autem convenit soli Patri, sic dicitur « ingenitus », quia non generatur, nec per generationem accipitur, nec generationem consequitur : Per primum membrum excluditur Filius, per secundum essentia, per tertium Spiritus sanctus, cuius processio praesupponit generationem secundum ordinem originalem, quia procedit ut nexus a Patre et Filio. Quamvis enim non sit in divinis prius et posterius, tamen secundum originem et rationem intelligendi prior est generatio Filii quam processio Spiritus sancti, ut supra ostensum fuit, et tamen simul sunt natura.
Sic ergo large accepto verbo « consequendi », cum ibi proprie non sit praecedere et sequi, tripliciter dicitur aliquis esse « ingenitus » : aut quia non producitur per generationem aut quia non producitur per generationem nec per generationem habetur sive accipitur aut quia nec producitur nec accipitur nec consequitur. Hoc igitur modo « ingenitus » importat nullo modo esse ab alio, et ita primitatem ac per hoc fontalem plenitudinem, sicut ostensum fuit in principio distinctionis praecedentis, et sicut patet ex principio distinctionis sequentis, ubi dicitur, quod « Pater est principium totius deitatis, quia a nullo est » ; et ita in principali intellectu dicit relationem privative, ex consequenti positive ; et ita non dicit negationem, quae nihil ponit.
Unde concedendae sunt rationes ad hoc.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod nihil ponit secundum quod negative, dicendum quod falsum est, quia non est negatio extra genus, sicut si dicatur : chimaera est ingenita, immo est negatio cum constantia subiecti ; et talis negatio in subiecto summam relinquit nobilitatem.
- Ad illud quod obicitur, quod dicitur de essentia, dicendum quod verum est, sed secundum quod solum dicitur privative, et sic non est proprietas Patris ; secundum autem quod proprietas Patris, non dicitur de essentia.
- Ad illud quod obicitur, quod negationes e contrario se habent affirmationibus, dicendum quod illud non semper est verum de negatione in genere, sed extra genus. Non-album enim, prout est negatio in genere, non dicitur superius ad hoc quod est non-quale ; similiter ingenitum ad hoc quod est non-relatum non est superius.
- Ad illud quod obicitur ultimo, quod dicit relationem, dicendum quod secundum quod importat relationem privative, dicitur respectu principii ; et ex hoc non sequitur, quod Pater habeat principium, immo quod non habeat, quia non dicitur secundum positionem, sed secundum remotionem. Unde bene dicit Augustinus, « quod dicitur ad non genitorem », quia « ingenitus » significat remotionem genitoris. Secundum vero quod importat relationem positive et ex consequenti, sic respectu principiati ; et sic non est inconveniens, quod aliquod nomen privativum aliquid ex consequenti importet, quod non importat affirmativum sibi oppositum. Et sic patent cetera.
QUAESTIO II
Utrum innascibilitas et paternitas importent eamdem relationem.
Secundo, supposito quod hoc nomen « ingenitus » dicatur secundum relationem, quaeritur, utrum importet eamdem relationem, quam hoc nomen « Pater », utrum scilicet eadem relatio sit innascibilitas et paternitas.
Et quod non, ostenditur sic.
- Augustinus, V De Trinitate : Aliud est dicere esse patrem, et aliud ingenitum ; sed non secundum essentiam : ergo secundum relationem.
- Item, hoc videtur per rationem, quia possibile est, aliquem intelligi esse ingenitum et non esse patrem, ut in Adam, et e converso, ut in Cain. Si ergo una relatio potest intelligi, altera non intellecta, et e converso ; et poni, altera non posita : ergo sunt diversae relationes.
- Item ; relationes diversificantur penes terminos, quia relatio, secundum quod huiusmodi, ad alterum est ; sed « ingenitus » dicitur per privationem prioris, scilicet patris, et « pater » secundum positionem germinis sive filii : ergo dicunt respectum secundum aliam et aliam partem : ergo etc.
- Item, plus differt generatio et ingeneratio quam generatio et spiratio - nam hic est oppositio propria, ibi autem solum disparatio - sed alia relatio est generatio et spiratio : ergo et generatio et ingenratio. Sed generatio et paternitas est eadem, ut supra ostensum est : ergo innascibilitas et paternitas non sunt eaedem relationes.
Contra : 1. Omnis relatio in divinis est personae ad personam ; si ergo « ingenitus » dicit relationem, aut ergo ad Filium aut ad Spiritum sanctum aut ad utrumque. Non ad utrumque, quia Pater non comparatur unica relatione, sed diversis ad Filium et Spiritum sanctum ; non ad personam Spiritus sancti - hoc constat - ergo ad Filium. Si ergo relatio ad Filium est paternitas : ergo innascibilitas est eadem relatio.
- Item, relationes in divinis personis non accidunt, sed esse tribuunt personae : ergo si unius personae unicum est esse, unica erit eius relatio. Sed Pater est una persona, et convenit ei innascibilitas et paternitas : ergo etc.
- Item, sicut se habet nascibilitas in Filio ad filiationem, ita innascibilitas in Patre ad paternitatem ; sed in Filio eadem est relatio nascibilitas et filiatio : ergo etc.
- Item, Philosophus : « Primum et principium idem dico » ; sed innascibilis dicit illud quod dicit in ratione primi, pater in ratione principii : ergo dicunt eamdem habitudinem et relationem : non ergo sunt duae relationes, sed una tantum.
Respondeo : Dicendum quod hoc quod est « innascibilis » aliam relationem importat, quam hoc quod est « pater » sive quantum ad principalem intellectum, sive quantum ad consequentem. Quantum ad principalem, manifestum est, quia importat respectum ad principium per modum privationis, pater autem importat respectum ad principiatum per modum positionis et generationis ; et ita dicunt diversas habitudines, quarum una est vera habitudo, altera privatio habitudinis.
Quantum ad consequentem intellectum similiter differunt, licet non tantum. Nam pater dicit relationem principii solum respectu Filii et per modum generationis, sed innascibilis universalem dicit principalitatem sive fontalem plenitudinem in producendo, non tantum quantum ad generationem, sed etiam quantum ad spirationem, non tantum respectu Filii, sed etiam respectu Spiritus sancti. Et hoc patet, quia « innascibilis » dicitur, eo quod non generatur nec generationem consequitur : ergo in nomine « innascibilis » aufertur ratio nascendi et procedendi ; et si hoc, ponitur ratio omnimodae principalitatis, et ideo fontalis plenitudinis.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod dicit personae ad personam, dicendum quod privative sive negative non dicit respectum ad personam. Et quod dicit, quod omnis relatio dicit respectum ad personam, intelligitur de illa quae dicit positionem. Secundum autem quod accipitur quantum ad consequentem intellectum, dicit respectum ad utramque personam.
Quod obicitur, quod est una communis relatio, dicendum quod verum est quantum ad principalem intellectum, tamen bene potest esse quantum ad consequentem, ut aliquod nomen dicat plenitudinem respectu utriusque.
- Ad illud quod obicitur, quod relatio dat personae existere, dicendum quod non quaecumque, sed quae est relatio personalis. Quae autem sit illa, infra patebit.
- Ad illud quod obicitur, quod in Filio idem est nascibilitas et filiatio, ergo etc., dicendum quod non sequitur, quia non opponuntur eodem genere oppositionis ; quia paternitas et filiatio opponuntur relative, non sic nascibilitas et innascibilitas, immo magis contradictorie vel contrarie.
- Ad illud quod obicitur, quod primum et principium est idem, dicendum quod primum dicitur dupliciter : aut per privationem prioris ; et sic primum et principium idem sunt re, et non ratione. Alio modo primum dicitur respectu secundi ; et sic primum et principium idem sunt re et ratione, et sic non significatur primum per hoc nomen « innascibilis ». Importat enim primitatem per privationem prioris, ut patet ex ipsa nominis impositione.
QUAESTIO III
Utrum innascibilitas, an paternitas sit proprietas personalis Patris.
Tertio quaeritur, utrum innascibilitas sit proprietas sive relatio personalis personae Patris, an paternitas.
Et quod sit paternitas, videtur.
- Quia illa est proprietas personalis, per quam persona ab omnibus separatur ; sed talis est haec relatio « paternitas » : ergo etc.
- Item, illa est proprietas personalis, per quam persona propriissime nominatur et exprimitur ; sed persona Patris propriissime exprimitur per paternitatem : ergo etc.
- Item, sicut filiatio se habet ad Filium, sic paternitas ad Patrem ; sed filiatio est personalis relatio personae Filii : ergo et paternitas Patris.
- Item, illa est proprietas personae, quae dicit per modum positionis et propriae habitudinis ; sed inter omnes relationes, quae dicuntur de Patre, sola paternitas est talis : ergo etc.
Contra : 1. Proprietas sive relatio personalis dat esse personae ; sed paternitas non dat esse personae Patris, quia nihil habet esse non ex hoc, quod alteri dat esse ; sed persona Patris dicitur pater, quia alteri dat esse : ergo etc.
- Item, non intellecta proprietate personali, impossibile est intelligere personam ; sed non intellecta paternitate, est intelligere habentem deitatem et innascibilitatem : ergo cum innascibilitas sit proprietas personae Patris, ergo etc.
- Item, proprietas personalis debet dicere totum esse personae ; sed paternitas non nominat personam Patris secundum omnem plenitudinem fecunditatis, sed innascibilitas : ergo etc.
- Item, Damascenus : « In divinis omnia sunt unum praeter generationem, ingenerationem et processionem » ; constat quod non nominat omnes proprietates, ergo solum personales : ergo ingeneratio est proprietas personalis, et non nisi Patris : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit communis opinio et habetur ex verbis Magistri et Sanctorum, scilicet Hilarii et Augustini, paternitas est notio personalis Patris. Ad hoc enim, quod aliqua est relatio sit personalis, oportet quod dicat illius personae primam et propriam habitudinem, et per modum positionis et completionis ; sed constat quod innascibilitas quantum ad primum intellectum non dicit positionem, quantum ad consequentem intellectum non dicit specialem relationem sed fontalem plenitudinem. Similiter spiratio non dicit propriam relationem Patris ; et ideo necesse est quod paternitas dicat. Unde et rationes ad hoc inductae concedendae sunt.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod proprietas dat esse personae dicendum quod illud non est intelligendum de esse simpliciter, sed de esse personali sive de esse distincto ; et ipsa paternitatis auctoritas in divinis non accidit illi hypostasi, immo dicit illius personae complementum, ratione cuius est hoc. Quamvis ergo Pater non habeat esse ex hoc quod dat alteri esse, tamen nihil impedit ipsum ex hoc esse personam distinctam.
- Ad illud quod obicitur, quod est intelligere personam Patris etc., dicendum quod intellectu plene apprehendente et rationabiliter procedente, non est intelligere personam Patris vel hypostasim sine paternitate ; quia si intelligatur « innascibilis », ita quod non adsit paternitas, « innascibilis » dicit privationem nec aliquid dicit circa Patrem, quod non dicat etiam circa essentiam ; et ideo non intelligitur ut proprietas personalis nec est alia, et ïdeo non intelligitur persona Patris ut distincta sive hypostasis illa. Nam proprietas innascibilitatis, ut proprietas, includit proprietates et relationes respectu principiati ; alioquin, ut supra ostensum est, non est proprietas.
- Ad illud quod obicitur, quod proprietas personalis dicit totum esse personae, dicendum quod si dicatur totum esse, id est perfectum, completum et proprium sic habet veritatem. Si autem intelligatur, quod dicat totum esse, id est omnem habitudinem, sic falsum est, quia non debet dicere omnem, sed necesse est quod dicat unam determinatam, aut nullam determinate diceret, et ita non erit notio personalis.
- Ad illud quod obicitur de Damasceno, dicendum quod non enumerat omnes proprietates personales, secundum quod personales, sed intendit relationes sub illis comprehendere ; et sub generatione duas personales comprehendit, sub processione duas, unam personalem, aliam non personalem ; sed sub ingeneratione dicit solum innascibilitatem, quae proprietas est, licet non personalis.
QUAESTIO IV
Utrum etiam improcessibilitas sicut innascibilitas notionem dicat in Patre.
Quarto quaeritur, utrum improcessibilitas sit notio Patris, sicut innascibilitas.
Et quod sic, videtur.
- Quia, sicut Pater differt a Filio per innascibilitatem, ita a Spiritu sancto per improcessibilitatem : ergo sicut innascibilitas est notio Patris, similiter videtur quod improcessibilitas.
- Item, sicut nobilitatis est Patris non generari, ita etiam non spirari : ergo si propter rationem nobilitatis ponitur innascibilitas eius notio, similiter debet poni improcessibilitas.
- Item, sicut generare convenit Patri per hoc quod innascibilis, ita et spirare per hoc quod improcessibilis sive inspirabilis : ergo sicut innascibilitas notio est, quia non tantum dicit privationem, sed etiam positionem, ita videtur quod improcessibilitas. Si tu dicas, quod improcessibilitas clauditur sub innascibilitate ; obicitur : Quia Filio convenit improcessibilitas, et tamen nunquam innascibilitas : ergo est alia notio saltem in Filio, ergo saltem in eo debet esse notio. Si tu dicas, quod non dicit nobilitatem ; contra : Omne quod dicitur in divinis, ad nobilitatem pertinet, alioquin non dicitur ibi : ergo si dicitur improcessibilitas de Filio, videtur sonare in nobilitatem.
Iuxta hoc quaeritur : cum Pater communicet alicui improcessibilitatem sive inspirabilitatem, quare non similiter communicat innascibilitatem ?
Contra : a. Si improcessibilitas est notio : ergo notiones plures sunt quam quinque, quod est contra communem opinionem.
- Item, si improcessibilitas est notio, aut hoc est quia simpliciter privat esse ab aliquo aut quia privat spirationem. Si primo modo, non differt ab innascibilitate ; si secundo modo, tunc non differt a spiratione activa, quia enim non spiratur, spirat qui spirat ».
- Item, si « non procedere » esset notio, eadem ratione « non producere » ; sed hoc falsum : ergo etc. Si dicas, quod non est simile, quia « non producere » non dicit nobilitatem ; contra : Non producere personam dicit statum emanationis ; et sicut ratio principii, ante quod non est aliquid, dicit nobilitatem, similiter ratio status, ultra quem non est procedere : ergo nobilitatem dicit ; si ergo non est aliud, quare non dicatur notionaliter, videtur quod « non producere » sit notio, sicut et « non spirari ».
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod nihil potest esse notio in divinis, nisi dicat respectum positivum vel ex primo intellectu vel ex consequenti. Si enim solum privat relationem, ita dicitur de essentia sicut de persona. Unde sicut dicitur, quod Pater non producitur, nec Spiritus sanctus personam producit ; ita etiam essentia produci non dicitur, et etiam personam non producere. Et sicut non potest esse notio hoc quod est « ingenitus », nisi ponat respectum positivum ex consequenti - et hunc ponit sicut visum est - similiter nec hoc quod est « inspirabilis » potest esse notio, nisi ponat respectum positivum. Hunc autem non ponit, nisi secundum quod ponit primitatem respectu spirationis, sicut innascibilitas respectu generationis, ut, sicut « innascibilis » dicitur qui nec generatur nec generationem consequitur, ita « improcessibilis » qui nec procedit nec processionem consequitur.
Et quoniam omnis emanatio vel est generatio vel ad generationem consequitur, quia generatio dicit primam emanationem ; ideo innascibilis privat omnem emanationem, et ideo dicit fontalem plenitudinem, non tantum respectu generationis, sed etiam spirationis ; et ideo innascibilitas nec generatio est nec spiratio. Sed « improcessibilis » dicitur, quia nec spiratur nec spirationem consequitur, et sic non excluditur Filius sive generatus. Filius enim generatur, et tamen non spiratur nec spirationem consequitur. « Improcessibilis » igitur non privat nisi unam solam emanationem, et ideo dicit solum partem istius fontalis plenitudinis ; et ideo improcessibilitas non potest esse notio distincta in Patre ab innascibilitate, nec in Filio a spiratione, nec importat fontalem plenitudinem, sed solum in spirando. Quamvis igitur improcessibilitas possit dicere nobilitatem, tamen quia non distinguitur ab aliis assignatis, ideo non ponit in numerum cum aliis.
[Ad obiecta] : 1-3. Et sic patent tria prima obiecta, quod improcessibilitas distinguit, et dicit nobilitatem, et dicit fecunditatem ; quia rationes non valent, eo quod hoc totum in aliis rationibus assignatis clauditur, ideo contra alias non distinguitur.
Ad illud quod quaeritur, quare non communicatur innascibilitas, sicut improcessibilitas, dicendum quod, sicut patet, quia improcessibilitas non claudit in suo intellectu non esse ab alio, sicut facit innascibilitas, sed solum dicit « non spirari ». Pater autem nulli potest communicare, quod non sit ab alio ; potest tamen communicare alii, quod non spiretur.
Ad illud quod quaeritur, quare « non producere » non est notio, dicendum quod non est nobilitatis ; et esto quod esset - quia illud non videtur principaliter considerari in ratione notionis - dicendum quod illud est ratio, quia non dicit respectum positivum, quantum est de ratione sui nominis ; et ideo simpliciter potest convenire essentiae, et ideo non est notio. Non sic autem est de innascibilitate, ut in praecedentibus visum est.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
DUB. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Augustinus, quod « si Filium non genuisset, nihil prohiberet eum dicere ingenitum ». Videtur enim secundum hoc, quod accidat personae Ingeniti « generare » et ita « esse patrem ».
Item, ex hoc videtur sequi quod, remota paternitate, adhuc remaneat persona Patris ; et ita paternitas non est proprietas personalis.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de intentione huius nominis « ingenitus » et « pater » vel simpliciter vel prout ponuntur in persona divina. Si loquamur simpliciter, sic diversae sunt intentiones, et una praeter aliam est intelligibilis et separabilis secundum rem, sicut patet in generatione hominum. Alio modo est loqui de his, prout ponuntur circa personam divinam, et sic dicunt aliam et aliam rationem innotescendi ; et illae duae secundum rem omnino sunt inseparabiles, tamen secundum intellectum una potest accipi praeter alteram. Et sic loquitur Augustinus, non quod re separari possint, sed quantum ad intelligere nostrum.
Sed quod possit intelligi aliquid praeter alterum, hoc potest esse multipliciter : aut quantum ad intellectum apprehendentem aut quantum ad intellectum resolventem. Si primo modo, sic non potest intelligi aliquid sine aliquo, quod est ei ratio intelligendi, sicut Deus praeter deitatem, et homo praeter humanitatem ; potest tamen intelligi effectus non intellecta causa, et inferius non intellecto superiori, quia potest quis apprehendere hominem, non intellecto aliquo superiorum. Et sic dicit Philosophus, quod qui unum dicit quodam modo multa dicit, non simpliciter, sed quodam modo, quia implicite.
Alio modo contingit aliquid intelligere praeter alterum, intellectu resolvente : et iste intellectus considerat ea quae sunt rei essentialia, sicut potest intelligi subiectum sine propria passione. Et hoc potest esse dupliciter : aut intellectu resolvente plene et perfecte aut intellectu deficiente et resolvente semiplene. Intellectu resolvente semiplene, potest intelligi aliquid esse, non intellecto primo ente. Intellectu autem resolvente perfecte, non potest intelligi aliquid, primo ente non intellecto.
Secundum hunc triplicem intellectum, de comparatione Patris et Ingeniti contingit loqui tripliciter. Si enim loquamur de intellectu apprehendente, possibile est haec duo intelligi, altero non apprehenso, eo quod aliud est significatum unius, aliud alterius. Si loquamur de intellectu resolvente, adhuc si semiplene resolvat, accipiendo intellectum huius nominis « ingenitus » solum privative, sicut accipiunt gentiles ; sic potest intelligi unum sine altero. Si loquamur de intellectu plene resolvente, cum « ingenitus », secundum quod est proprietas Patris, non dicatur solum privative, immo ponat respectum positivum de necessitate ponit paternitatem. Et sic verum est, quod dicendo aliquid esse ingenitum, necessario ponitur esse pater, cum ponatur plenitudo fontalis per ipsum tantum.
Quando ergo dicit Augustinus, quod non ideo dicitur pater, quia ingenitus, ipse loquitur de intellectu apprehendente, quia unum non est propria ratio et prima intelligendi alterum, immo utrumque, scilicet « ingenitus » et « pater » dicunt aliam rationem innotescendi ; tamen secundum plenam resolutionem una ponit aliam necessario. Unde distinctio personae Patris quasi inchoatur in innascibilitate et consummatur in paternitate : et ideo, non intellecta paternitate, non potest intelligi persona illa complete distincta. Et ideo paternitas est notio personalis, quamvis in ratione intelligendi prius cadat innascibilitas.
DUB. II
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Negativa porro particula non id efficit, ut quod sine illa » etc. Videtur enim falsum, quia homo dicitur secundum substantiam, tainen albedo potest dici non-homo : ergo quia homo et non-homo contradictorie opponuntur, et de quolibet affirmatio vel negatio : ergo albedo est non-homo et albedo est qualitas : ergo etc. Si tu dicas, quod Augustinus loquitur, secundum quod facit negationem in genere ; tunc obicitur de hoc quod est non-substantia ; constat quod non potest facere negationem in genere : ergo cum non-substantia non dicatur nisi de aliis generibus, patet etc.
Respondeo : Dicendum quod modus dicendi secundum substantiam circa terminum negatum sive infinitum dupliciter est accipere : aut quantum ad significatum aut quantum ad suppositum. Si quantum ad significatum, quia terminus negatus trahit significationem ab affirmato, idem est modus dicendi quantum ad significationem in termino negato et affirmato. Unde sicut homo dicitur secundum substantiam quantum ad significationem, ita et non-homo. Quando enim dico : hic est homo, substantiam praedico ; quando dico : hic est non-homo, substantiam removeo. Si autem loquamur quantum ad suppositum, tunc pro alio supponit terminus negatus et affirmatus. Sic opponit, et sic non intelligit Augustinus.
DUB. III
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « non-genitus refertur ad non genitorem ». Videtur enim dicere falsum, quia omnis relatio ponit duo extrema : ergo si non-genitus refertur ad non-genitorem, necesse est ad hoc, quod aliquis sit ingenitus, quod sint duo, quorum unus sit non-genitus, alter non-genitor. Contra : Esto per impossibile, quod nullus esset nisi unus solus, ille utique esset non-genitor.
Respondeo : Dicendum quod referri ad aliquem hoc potest esse dupliciter : aut secundum rationem existendi aut secundum rationem intelligendi ; secundum rationem existendi, quando importatur habitudo realis ; secundum rationem intelligendi, quando privatur habitudo realis. Ad hoc enim quod intelligatur privatio habitudinis, necesse est intelligere habitudinem ; et ad hoc quod habitudo intelligatur, necesse est intelligi duo extrema ut affirmata ; et ita ad hoc ut intelligatur privatio habitudinis sive relationis, necesse est intelligi duo extrema negata. Et quantum ad hoc dicit Augustinus non-genitum referri ad non-genitorem, quia non potest capi intellectus eius nisi per intellectum illius ; et ita quantum ad rationem dicendi dicitur secundum relationem, sicut non-homo dicitur secundum substantiam.
DUB. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « cum dicitur nata sapientia, sapientia essentiam significat ». ergo secundum hoc licebit loco sapientiae ponere essentiam, cum faciat eius intellectum ; quod falsum est.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de nomine sapientiae quantum ad significatum, vel quantum ad suppositum. Quantum ad significatum dicit essentiam, sed tamen supponit personam ; et ita adiectivum respicit ipsum ratione suppositi, cum dicitur sapientia nata, non ratione significati. Nec sequitur propter hoc, quod loco sapientiae poni possit essentia, quia cum sapientia sit de nominibus mediis, potest supponere pro persona et trahi ad suppositum ; sed essentia, cum sit nomen abstractissimum, non.
DUB. V
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « imago aliquando intelligentiam essentiae facit, et tunc ad se dicitur ». Videtur enim falsum, quia imago semper connotat imaginatum ; sed non potest esse idem imago et imaginatum : ergo semper dicitur relative.
Respondeo : Dicendum quod imago semper dicit respectum vel ad creatum vel ad increatum ; et quando dicit respectum ad increatum, dicitur personaliter et relative secundum rem ; quando autem respectum creaturae, essentialiter dicitur et ad se, non quantum ad modum dicendi, sed quia toti Trinitati convenit.
