Distinctio IV — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO IV
DIVISIO TEXTUS
In praecedenti distinctione probavit Magister Trinitatem et Unitatem per similitudines congruas et rationes.
In praesenti distinctione ponitur secunda pars, in qua solvit incidentes dubitationes.
Et incidit dubitatio ex hoc,
quod in divinis est trinitas et unitas,
et ita aliquid distinguens et distinctum,
aliquid indistinctum,
ut termini substantiales.
Incidit ergo dubitatio ex comparatione proprietatis distinguentis ad terminum substantialem.
Habet autem haec pars duas.
In prima movet dubitationem ex comparatione proprietatis distinguentis ad substantiam vel essentiam ;
in secunda ad eius potentiam,
infra distinctione sexta :
Praeterea quaeri solet.
Item prima pars habet duas,
quia substantia potest significari in concretione,
ut per hoc nomen « Deus »,
vel in abstractione,
ut per hoc nomen « essentia ».
Primo ergo movet quaestionem ex comparatione generationis
ad hoc nomen « Deus »,
secundo,
ad hoc nomen « essentia »,
infra distinctione quinta :
Post haec quaeritur, utrum concedendum sit etc.
Haec autem distinctio habet quatuor particulas
et hoc secundum quatuor, quae ibi tanguntur.
In prima,
supposito quod haec sit vera : Deus genuit Deum,
quaeritur de hac :
Genuit se vel alium,
ad quam solvit interimendo.
In secunda
quaerit de hac :
Genuit Deum, qui est Deus Pater, vel qui non est Deus Pater,
et ad hoc solvit distinguendo ex parte praedicati,
et hoc ibi :
Sed adhuc opponunt.
In tertia
quaerit de hac :
Deus est Trinitas,
et probat multis auctoritatibus, quod est vera, et hoc occasione praedictorum,
ibi :
Quidam tamen veritatis adversarii.
In quarta ad suum propositum redit,
scilicet ad primo quaesitum ;
ad primum videlicet addens primae solutioni,
quod quamvis non sit concedendum : « Genuit se, vel alium divisim »
tamen potest concedi coniunctim,
ibi :
Nunc ad praemissam quaestionem.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad intelligentiam eorum quae tangit Magister in praesenti distinctione,
quatuor quaeruntur.
Primo,
utrum haec locutio sit concedenda in divinis :
Deus genuit Deum.
Secundo,
utrum unitas essentiae admittat hanc locutionem :
Deus genuit alium Deum, vel Deus est alius a Deo.
Tertio
quaeritur de consignificatione huius nominis « Deus »,
utrum videlicet grammatice possimus dicere plures deos.
Quarto et ultimo
quaeritur de suppositione istius nominis « Deus »,
utrum supponat pro persona vel pro essentia.
ARTICULUS UNICUS
De comparatione nominis « Deus » ad generationem
et de eius consignificatione et suppositione.
QUAESTIO I
Utrum haec locutio :
Deus genuit Deum, sit concedenda.
Circa primum, quod haec locutio :
Deus genuit Deum, sit concedenda.
- Videtur per hoc quod dicitur in Symbolo :
Deum de Deo ;
sed hoc non est nisi per generationem :
ergo Deus generatur de Deo :
ergo ista locutio est concedenda :
Deus genuit Deum.
2. Item,
generatio est respectu similis in natura,
unde homo generat hominem ;
unde si in divinis est generatio,
producitur similis in natura :
ergo cum Pater sit Deus,
non generat nisi Deum :
ergo haec est vera :
Deus generat Deum.
3. Item,
quidquid habet Filius,
aut habet a se aut ab alio ;
sed habet deitatem, et non a se,
quia sic esset ingenitus :
ergo habet ab alio ;
sed non habet nisi per generationem,
et non habet deitatem nisi ab habente deitatem,
et habens deitatem est Deus :
ergo etc.
Contra
- Hoc nomen « Deus » significat essentiam sive substantiam,
cum sit terminus substantialis ;
sed haec non conceditur,
immo est falsa :
essentia generat essentiam :
ergo similitet et ista :
Deus genuit Deum.
2. Item,
hoc nomen « Deus »
aut supponit pro omni persona, aut determinate pro aliqua.
Si determinate pro aliqua :
ergo restringitur eius significatio ab aliquo,
nec est dare quod ab alio nisi ab hoc verbo genuit vel generat.
Sed regula est,
quod terminus,
positus in praedicato,
non restringit terminum a parte subiecti ratione significationis :
ergo stat pro omni persona.
Non ergo videtur locutio vera,
secundum quod accipitur pro persona Filii :
ergo etc.
3. Item,
iste terminus « Deus », quantum est de se,
aeque bene supponit pro Filio, sicut pro Patre :
ergo cum Filii sit non generare,
sicut et Patris est generare,
si haec est vera : Deus generat, pro Patre,
eadem ratione et haec : Deus non generat, pro Filio ;
si ergo haec non conceditur,
nec prima.
4. Item,
contradictorie opposita sunt vera de quolibet sub disiunctione,
quia de quolibet affirmatio vel negatio :
ergo si Deus genuit Deum,
aut Deum qui est Pater aut Deum qui non est Pater.
Si Deum qui est Pater ; ergo genitus est generans ;
si Deum qui non est Pater ;
sed quod implicatur contingit simpliciter inferri,
ut si dicatur :
homo qui non currit disputat,
ergo homo non currit :
ergo similiter,
si genuit Deum qui non est Pater, Deus non est Pater :
sed si non est Pater, non generat :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod praedicta locutio, salva essentiae unitate, recipitur tam a magistris quam a Sanctis.
Ad cuius intelligentiam quatuor regulae sunt notandae.
Prima est,
quod nomen abstractum imponitur formae et a forma,
ut albedo imponitur ipsi albedini et a forma albedinis ;
nomen vero concretum imponitur a forma,
sed non formae, sed supposito :
ut album imponitur a forma albedinis, sed non formae,
sed supposito,
ut alicui rei albae, homini vel cygno.
Secunda regula est,
quod terminus habens multitudinem suppositorum,
sine distributione acceptus,
stat pro illo, pro quo reddit locutionem veram,
ut cum dicitur :
homo currit,
vera est locutio pro currente, si aliquis sit currens.
Tertia regula est,
quod termino habenti formam non multiplicabilem non differt praeponere et postponere negationem.
Unde non differt dicere :
Petrus non currit, et, non Petrus currit.
Quarta regula est ista,
quod relativum refert antecedens sub eodem modo supponendi,
sub quo antecedens praecessit ipsum relativum,
nisi faciat relationem simplicem.
[Ad obiecta]
- Ex prima regula patet responsio ad primum.
Cum enim iste terminus « Deus » sit concretus,
etsi imponatur a forma essentiali, scilicet deitate,
tamen imponitur personae sive supposito,
sicut album imponitur ab albedine rei albae ;
et ideo supponit
et reddit locutionem veram pro persona,
non pro forma.
Hoc autem nomen « essentia » vel « deitas » est abstractum,
et ideo imponitur formae et a forma, sicut albedo,
et ideo essentiam significat et supponit.
Et ideo haec est falsa : essentia generat essentiam,
quia generatio non est formae,
sed suppositi ;
sed haec est vera : Deus genuit Deum, pro persona.
2. Ex secunda regula patet responsio ad secundum.
Quamvis enim significatio termini non arctetur,
tamen pro illo stat, pro quo est locutio vera,
ut homo currit, pro Petro vel Ioanne,
si pro illo, est locutio vera ;
nec tamen ad illum restringitur.
Et hoc patet,
quia si addatur distributio,
confundet illum terminum pro omnibus ;
sed si esset restrictus,
non confunderet nisi pro illis, ad quos se extenderet restrictio.
Unde
aliud est terminum restringi ad unum,
aliud est reddere locutionem veram pro uno.
3. Ex tertia regula patet solutio ad tertium.
Licet enim haec sit vera pro Patre :
Deus generat Deum,
tamen haec :
Deus non generat Deum,
non est vera pro Filio.
Cum enim iste terminus « Deus » dicat formam immultiplicabilem,
non differt ei praeponere negationem et postponere ;
et ideo cum negatio praeposita omnino a subiecto removeat praedicatum,
sic et negatio post posita removet totaliter praedica tum ab hoc termino « Deus »,
cum dicitur : Deus non generat,
quia removet a quolibet supposito.
Et ideo alium modum habet supponendi in affirmativa quam in negativa,
quia in affirmativa erat locutio vera pro Patre ;
in negativa vero non potest esse veritas,
quia negatio removet totaliter praedicatum illud.
4. Ex quarta regula patet quartum.
Cum enim relativum omnino habeat suppositionem antecedentis,
et iste terminus « Deus » in praedicato supponat pro Deo genito,
relativum refert pro illo.
Et ita sensus est : Deus genuit Deum,
qui Deus genitus est Pater, vel non est Pater ;
et haec est vera pro negativa,
nec licet inferre :
ergo Deus non est Pater ;
quia mutatur suppositio,
immo est ibi figura dictionis.
QUAESTIO II
Utrum admitti possit haec locutio :
Deus generat alium Deum.
Secundo quaeritur,
utrum unitas essentiae admittat hanc :
Deus generat alium Deum.
Et quod non, videtur.
1 Anselmus, De processione Spiritus sancti :
2. Item,
si genuit alium Deum ;
sed ubi est unus et alius, ibi sunt duo :
ergo si genuit alium, sunt duo dii.
3. Item,
« alius » dicit alietatem in generali :
ergo cum generale specificetur per adiunctum,
hoc nomen « Deus » specificat ipsum ;
sed si specificat,
specificat ratione formae :
ergo notatur alietas in forma :
ergo non est admittenda talis locutio,
cum non sit ibi alietas in forma.
Sed contra
- Generatio importat distinctionem ;
sed distinctio alietatem aliquam :
ergo et generatio ;
ergo si haec est vera :
Deus genuit Deum,
et haec per consequens :
Deus distinguitur a Deo, vel genuit alium Deum.
Si dicas,
quod non sequatur,
quia generare importat distinctionem ut modum,
sed distingui vel esse alium ut rem.
Contra.
Ad consequentiam ut modum sequitur consecutio ut res ;
unde si haec est vera :
si homo est, animal est,
ad hominem sequitur animal.
Et praeterea,
constat quod distinctio generationis non tantum est a parte intelligentis,
verum etiam a parte rei :
ergo illi distinctioni ut exercitae respondet distinctio realis.
2. Item,
affirmativa est falsa :
Deus genitus est Deus generans ;
ergo negativa est vera :
Deus genitus non est Deus generans.
Sed sicut affirmativa significat identitatem, ita negativa diversitatem :
ergo sicut Deum generantem et genitum contingit ad invicem comparari mediante negatione,
ita mediante alietate :
ergo haec est vera :
Deus genuit alium Deum.
3. Item,
Pater sive Deus genuit alium ;
haec est vera, constat :
ergo aut alium Deum aut alium non Deum ;
sed non alium non Deum :
ergo etc.
4. Item,
« alius » est terminus masculini generis ;
sed terminus masculini generis stat pro persona in partitivis terminis :
ergo « alius » dicit alietatem personalem ;
sed haec est vera :
Deus genuit Deum alium in persona ;
ergo simpliciter est vera haec :
Deus genuit alium Deum.
Respondeo
Dicendum quod haec consuevit distingui :
Deus genuit alium Deum,
quia « alius » potest teneri adiective ;
et sic ponit alietatem circa formam istius termini « Deus »,
et sic locutio est falsa ;
potest etiam teneri substantive, ut substantivetur ;
et tunc est appositiva constructio,
sicut animal homo,
et est sensus hoc modo :
Deus genuit alium Deum,
id est, genuit alium qui est Deus ;
et in hoc sensu est locutio vera.
Sed licet ista distinctio in locutionibus theologicis
propter quemdam proprium modum loquendi locum habeat,
tamen quantum esset de virtute sermonis, non esset distinguenda ;
quia adiectivum adiunctum substantivo,
ut homo albus,
non dicitur substantivari,
nec appositiva constructio dicitur ibi esse,
maxime cum illa sit minus communis respectu magis communis.
Unde cum hoc nomen « alius » sit adiectivum habens substantivum coniunctum,
in praedicta locutione ponit alietatem circa ipsum ratione suppositi et formae.
Et propterea,
si velimus artificialiter procedere,
iudicanda est talis locutio falsa.
Propter hoc ad intelligentiam dictae locutionis notanda est regula communis :
Non habet locum distinctio,
ubi non est ex diversis causis unio,
verbi gratia,
Pater et Filius et Spiritus sanctus uniuntur in hoc nomine « Deus »,
non ex diversis causis sive ratione diversorum,
sed ratione unius deitatis sive essentiae.
Unio ex diversis causis est,
ut in homine uniuntur Petrus et Ioannes ratione diversarum humanitatum,
quia alia est humanitas Petri, et alia Ioannis.
Ex iuxta hanc regulam ab oppositis est alia regula accipienda :
Non habet locum omnimoda unio,
ubi est simul cum unione distinctio,
ut Pater et Filius et Spiritus sanctus uniuntur in una deitate sive essentia,
sed distinctionem habent ratione pluralitatis personarum.
Secundum hoc est attendendum,
quod in divinis quaedam vocabula important distinctionem solum,
quaedam omnimodam unionem,
quaedam medio modo.
Quoniam igitur Deus generans et Deus genitus,
etsi sint personaliter distincti,
tamen in deitate uniuntur ex eadem causa,
quia una deitate :
ideo
non recipiuntur nomina importantia simpliciter distinctionem.
Ideo haec non admittitur :
Deus distinguitur a Deo ;
similiter :
Deus genuit alium Deum.
Item,
ratione distinctionis
non recipiuntur vocabula omnimodam importantia unionem in supposito et forma ;
unde haec non recipitur :
Deus genuit se.
Sed illa quae medio modo se habent,
recipiuntur, quale est hoc verbum « generat »,
quia dicit distinctionem in persona cum unitate essentiae.
Similiter haec conceditur :
Pater generat alterum se.
Unde Augustinus, Ad Maximinum :
Pater genuit alterum se ;
et similiter, super Ioannem :
Pater mittens Filium misit alterum se.
[Ad obiecta]
- Et ex hoc est,
quod non sequitur ad generationem verbum simpliciter importans distinctionem ;
et sic patet primum.
2. Ad illud quod secundo obicitur de negatione,
bene concedo,
quod est alietas ;
sed tamen non sequitur,
quod possit dici alietas in essentia sive forma deitatis.
Unde non sequitur :
genitus est alius a generante,
ergo alius Deus,
quia mutatur suppositio huius termini Deus.
3. Ad illud quod obicitur tertio :
aut alium Deum, aut alium non Deum,
dico
quod non sufficienter dividit ;
quia non est contradictio,
nisi accipiatur negatio respectu totius.
In hac enim : Genuit alium Deum,
duo dicuntur,
scilicet quod Deus Deum, et quod alium in deitate :
et ideo ad hoc,
quod sumatur contradictio,
necesse est quod feratur supra totum.
Unde sicut non valet,
demonstrato monacho nigro, qui est albus per naturam :
iste aut est albus monachus aut albus non monachus,
quia utraque falsa ;
similiter intelligendum est in proposito.
Nec valet :
est Deus et est alius,
ergo est Deus alius,
immo est ibi accidens,
sicut hic :
est bonus et est citharoedus :
ergo est bonus citharoedus.
4. Ad illud quod ultimo obicitur,
dicendum quod « alius »,
quamvis sit masculini generis,
tamen quia ponit rem circa substantivum,
ab illo trahit suppositionem ;
et ideo non tenetur personaliter,
nisi secundum quod substantivatur,
sicut et hoc nomen « unus » ;
unde sicut si dicatur unus Deus,
« unus » dicit unitatem substantialem,
ita si dicatur alius Deus,
« alius » dicit alietatem substantialem.
Et ratio huius venit non tantum, quia adiectivum,
sed quia generale, quod specificatur per adiunctum.
QUAESTIO III
Utrum congrue iuxta regulas grammaticae dici possit :
Plures dii.
Tertio quaeritur,
utrum hoc nomen « Deus » grammatice significet pluralem numerum,
sive utrum congrue possit dici :
plures dii.
Et quod sic, videtur.
- Quia secundum Philosophum
intellectus sunt idem apud omnes,
quamvis voces sint diversae ;
sed modi significandi consequuntur modos intelligendi :
ergo cum apud Hebraeos congrue dicatur « Heloim »,
quod aequipollet ei quod est « dii », ergo et apud nos.
2. Item,
sicut vult Philosophus,
verum supponit congruum ;
unde : Catonis est vel non est,
nec verum nec falsum significat ;
sed haec vera est : non sunt plures dii,
ergo congrua ;
ergo et haec congrua : plures sunt dii,
quia negatio non removet incongruitatem.
3. Item,
sicut Deus convenit uni soli,
ita principium creaturarum uni soli ;
sed quamvis falso dicantur plura principia,
tamen dicuntur congrue :
ergo pari ratione possumus dicere :
plures dii.
4. Item,
hoc nomen « phoenix » non habet nisi unicum suppositum ;
tamen congrue dicitur :
plures phoenices.
Si tu dicas,
quod suppositum plurificatur per successionem temporis.
Obicio tibi de hoc nomine « sol »,
quod nullo tempore plurificatur ;
et tamen congrue dicitur : plures soles :
ergo et plures dii.
Contra
- Omne nomen, quod habet plurale, est nomen appellativum ;
propria enim nomina non plurificantur ;
non enim dicitur : plures Petri vel Ioannes ;
sed hoc nomen « Deus » non est nomen appellativum,
quia non significat formam multiplicabilem :
ergo etc.
2. Item,
hoc nomen « Deus » est proprie proprium divinae naturae ;
sed nullum tale multiplicatur :
ergo etc.
Respondeo
Ad praedictorum intelligentiam est notandum,
quod hoc nomen « Deus » dicitur tripliciter,
scilicet nuncupative, adoptive et naturaliter.
Primis duobus modis plurificatur.
Unde Apostolus, I ad Corinthios 8, 5 :
Sed tertio modo non,
quia sic hoc nomen « Deus » significat divinam naturam cum conditionibus,
quarum collectiones impossibile est in alio reperire ;
et ideo sicut nomen proprium non habet plurale, secundum artem loquendo,
sic nec hoc nomen « Deus ».
[Ad obiecta]
- Ad illud ergo quod obicitur,
quod apud Hebraeos habet plurale quod est « Heloim »,
dicendum,
quod modi significandi non tantum sequuntur diversos modos intelligendi generales,
sed etiam modos exprimendi.
Et quoniam ipsi habent articulas et modos exprimendi diversos, quos nos non habemus,
ideo illi possunt habere, sed nos non.
2. Ad illud quod obicitur, quod verum supponit congruum,
dicendum quod duplex est incongruitas :
una est ex discohaerentia accidentium,
ut Catonis est ;
alia ex discohaerentia intellectuum,
ut cum dicitur : plures Petri.
Prima incongruitas tollit veritatem et falsitatem ;
seconda vero incongruitas habet falsitatem coniunctam :
et ideo,
quia per negationem removetur falsitas,
et Sancti malunt loqui vere quam proprietatem sermonis servare et loqui minus vere,
ideo negant plures deos.
Posset tamen dici,
quod quamvis haec vox « dii » non sit vox significativa secundum artem et impositionem,
tamen est vox significativa ex accommodatione usus,
ut olli pro illi :
et ideo generat falsum intellectum affirmativa et negativa verum,
quamvis non grammatice.
3-4. Ad illud quod obicitur,
quod principium uni soli convenit,
similiter et phoenix,
dicendum quod convenire uni soli est tripliciter.
Aut enim est,
quia imponitur nomen a forma immultiplicabili,
ut in propriis nominibus ;
et sic tollit pluralitatem re et consignificatione.
Aut imponitur a forma,
quae nata est communicari,
quamvis non communicetur propter determinationem,
ut cum dicitur : principium creaturarum.
Aut propter defectum materiae,
ut phoenix ;
et tale tollit pluralitatem secundum rem,
non secundum consignificationem,
quia potest consignificari talis forma,
ut potest multiplicari per supposita.
QUAESTIO IV
Utrum hoc nomen « Deus » pro persona supponat, vel pro natura.
Quarto et ultimo quaeritur de suppositione huius nominis « Deus ».
Et quaeritur,
utrum hoc nomen « Deus » de se supponat personam vel naturam.
Et quod personam, videtur :
- Per illud Ambrosii super :
Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus.
Ambrosius :
Trina Dei confessio Trinitatem indicat personarum,
ergo cum Deus sit ibi sine adiuncto, de se supponit personam.
2. Item,
ratione obicitur sic :
Hoc nomen « homo » proprie supponit pro omni eo, cui inest humanitas :
ergo a simili et hoc nomen « Deus » pro omni eo, cui inest deitas ;
sed hoc est persona :
ergo etc.
3. Item,
hoc nomen « Deus » significat deitatem in concretione ;
sed non nisi in concretione ad suppositum,
quod est persona ;
sed terminus concretus proprie supponit pro eo, respectu cuius importat formam,
ut album magis proprie supponit pro re alba quam pro forma :
ergo etc.
Sed contra
- Pronomen refert rem pro proprio supposito ;
sed cum dicitur :
hoc pronomen « eum » refert naturam,
non personam :
ergo etc.
2. Item,
quia iste terminus « homo » proprie supponit pro individuo,
ista est falsa : homo est Socrates et Plato,
quia idem individuum non recipit illam praedicationem ;
sed haec est vera : Deus est Trinitas,
vel : Deus est Pater et Filius :
ergo cum illud praedicatum non conveniat uni personae,
patet etc.
3. Item,
terminus,
qui proprie supponit personam, addito sibi termino partitivo,
stat solum pro uno,
ut cum dicitur : unus homo currit ;
ergo similiter, cum dicitur unus Deus ;
ergo haec est simpliciter falsa :
unus Deus est Pater et Filius.
Respondeo
Dicendum quod hic consuevit esse duplex opinio.
Una quidem est,
quod hoc nomen « Deus » significat proprie naturam et supponit personam,
aliquando unam,
ut cum dicitur : Deus generat,
aliquando duas,
ut cum dicitur : Deus spirat,
aliquando tres,
ut cum dicitur : Deus est Trinitas.
Et ratio huius est,
ut dicunt,
quia cum habeat multa supposita, habet naturam termini communis ;
terminus autem communis proprie supponit pro individuo,
pro natura vero vel pro forma non supponit proprie,
nisi trahatur,
ut si dicatur : homo est species.
Sic dicunt in proposito.
Ulterius, dicunt,
quod quia supposita omnia sunt in illo unica suppositione,
ideo simul potest supponere pro multis personis,
licet illud non possit iste terminus « homo »,
vel alius terminus communis ;
et sic solvunt obiecta.
Alia opinio est,
quod proprie supponit naturam sicut significat,
et non supponit personam nisi trahatur ab alio,
ut cum dicitur : Deus generat ;
et hi dicunt,
quod cum dicitur : Deus est Trinitas,
ibi stat pro natura, non pro persona ;
et una natura est tres personae :
ideo vera est locutio.
Et ratio huius positionis est,
quia hoc nomen « Deus » habet naturam termini discreti,
cum non habeat plurale ;
ideo idem significat et supponit proprie ;
cum ergo significet naturam,
illam proprie supponit.
Sed melius est dicere utrumque
- quia habet naturam termini communis et termini discreti :
termini communis propter pluralitatem suppositorum,
termini discreti ratione formae immultiplicabilis –
quod proprie supponit tam naturam quam personam.
Tamen rationes ad utramque partem concludunt verum suo modo.
Hoc autem non potest in alio termino inveniri,
et ideo nec consimilis modus supponendi.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
Dubium I
In parte ista circa litteram quaeritur de hoc
quod dicit :
Deum de Deo, lumen de lumine ;
quia cum praepositio « de » notet transitionem
et ita diversitatem et distinctionem,
videtur quod pari ratione et ab aequipollenti
istae sunt verae : Deus est alius a Deo, Deus distinguitur a Deo.
Respondeo
Dicendum quod dupliciter est importare distinctionem sive diversitatem,
scilicet ut modum vel ut rem,
vel ut exercitam vel ut conceptam.
Quoniam igitur praepositiones important distinctionem ut exercitam,
et distinctio est in divinis quantum ad supposita,
« de » facit terminum stare pro diversis suppositis.
Quoniam ergo circa id ponit modum,
circa quod exercet distinctionem,
et tales sunt personae :
ideo est vera locutio.
Quia vero hoc nomen « alius » importat distinctionem ut conceptam,
similiter hoc verbum « distinguere » :
ideo simpliciter ponit distinctionem circa terminum ratione suae formae ;
ideo sunt falsae.
Dubium II
Item
quaeritur de responsione,
quam ponit Magister,
ibi :
Quod vero additur : Ergo genuit se Deum etc.,
quia Magister solvit interimendo conclusionem
et videtur non recte solvere.
Cum enim idem et diversum sufficienter dividant ens,
videtur necessario sequi :
genuit Deum, ergo se vel alium.
Respondeo
Dicendum quod Magister sustinendo primam
et interimendo conclusionem innuit,
conclusionem non sequi ex praemissis ;
et quod non sequatur,
ostendit ferendo instantiam contra illud disiunctum.
Ad illud vero quod obicitur,
quod idem et diversum sufficienter dividunt ens,
dicendum quod simpliciter loquendo falsum est.
Nam pars nec est eadem toti omnino nec simpliciter diversa.
Habet tamen veritatem secundum idem.
Unde :
si non est idem alii, est diversum,
verum est secundum illud, secundum quod non est idem.
Filius autem non est idem Patri in persona,
et ideo in persona alius ;
nec tamen sequitur : alius Deus,
quia significatur alietas in essentia.
Dubium III
Item
quaeritur de hac distinctione,
quam ponit Magister de hoc praedicato « Deus Pater »,
quod potest esse constructio appositiva et immediata vel mediata.
Primo enim videtur,
quod ista distinctio non sit intelligibilis,
quoniam quae ex eadem parte intransitive construuntur,
videntur solum immediate construi.
Item,
videtur quod non solvat,
quia recta solutio est,
cuius dantem oppositum, non contingit solvere ;
sed ista distinctione remota, adhuc manet sophisma,
si loco eius quod est « Deus Pater »,
solum ponatur « Pater » :
ergo etc.
Respondeo
Dicendum quod distinctio Magistri bona est et secundum artem.
Nam sicut vult Priscianus,
Et quoniam hoc
quod est ens sive quod est Pater potest teneri implicative,
et sic restringitur
et tenet locum appositivae constructionis et aequivalet uni termino :
ideo dicitur
quod potest teneri sive construi immediate ;
et sic « Deus Pater » non est aliud quam ipse Pater.
Vel ipsum relativum potest intelligi relative, et ita in quadam distantia ;
et tunc non restringitur,
et sensus est : « Deus Pater », id est Deus, qui est Pater ;
quod tantum valet : est Deus et ille est Pater.
Haec autem solutio Magistri solvit quidem sophisma quantum ad unam deceptionem,
et ideo est bona.
Sed rursus cadit ibi alia deceptio de relativo,
et ideo adhuc oportet solvere, non ad illam deceptionem, sed ad aliam.
Ideo Praepositinus solvit ad hoc argumentum alio modo :
ergo Deum qui est Pater vel qui non est Pater ;
et dicit,
quod non sequitur, nec sunt contradictoriae,
quia suppositio huius relativi non est eadem.
In affirmativa enim supponit pro Deo genito,
quia non confunditur ;
in negativa vero simpliciter.
Unde sicut hae non contradicunt,
sed ambae sunt falsae :
Nullus homo est Petrus, Ioannes est Petrus,
ita dicit in proposito, quia negatio confundit.
Unde istae duae ambae sunt falsae :
Deus Filius est Pater, Deus non est Pater.
Sed licet solutio Praepositini locum habeat in proposito,
quia non differt praeponere et postponere negationem huic termino « Deus »,
tamen in aliis non habet locum.
Negatio enim postposita relativo ipsum non confundit.
Et ideo moderni aliter solvunt distinguendo,
quod hoc relativum « qui » potest facere relationem simplicem vel personalem.
Si simplicem,
affirmativa vera est, negativa falsa ;
si personalem,
e converso negativa vera, affirmativa falsa.
Quod patet,
quia haec est falsa : persona Filii est Pater,
et haec est vera : persona Filii non est Pater.
Dubium IV
Item
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
unus Deus est tres personae.
Sed contra :
Quaecumque praedicantur de uno et eodem,
praedicantur de se invicem :
ergo si unus Deus est Pater et Filius :
ergo Pater est Filius.
Si tu dicas,
quod verum est quando praedicantur de uno singulari,
sed non est verum quando praedicantur de uno communi.
Contra :
Nihil subicitur duobus in unica suppositione,
quamvis sit commune ad illa.
Unde haec est falsa : homo est Socrates et Plato :
ergo similiter in proposito.
Respondeo
Dicendum quod,
sicut patet,
de suppositione huius nominis « Deus » secus est quam de suppositione alicuius alterius termini.
Quia enim habet naturam termini communis et discreti,
ideo simul stat pro pluribus, sicut pro uno :
et ideo non sequitur : Deus est Pater et Filius :
ergo Deus Pater est Filius, vel e converso.
Similiter nec licet inferre ex hoc, quod Pater sit Filius.
Et notandum,
quod talis praedicatio est per identitatem :
ideo suppositum de termino formali vere praedicatur.
Dubium V
Item
quaeritur de hoc quod Magister dicit :
Unum solum Deum verum esse Trinitatem ;
quia videtur esse contra illud
quod dicit inferius
scilicet quod « trinitas » est nomen collectivum,
« unus » et « solus » nomen partitivum et discretivum :
ergo sicut haec est falsa :
unus solus homo est omnis homo,
ita et haec.
Respondeo
Dicendum quod hoc nomen « trinitas » est collectivum personarum ;
« unus » autem et « solus », addita huic termino « Deus » non dicunt discretionem personae,
sed naturae ab aliis.
Unde unus solus Deus dicitur una sola natura ;
et quoniam in divinis est idem natura et res naturae sive suppositum,
ideo praedicatione per identitatem Trinitas de Deo praedicatur.
Nec est simile de hoc quod est omnis homo et unus solus homo.
Nam iste terminus « homo » est terminus,
qui potest confundi et multiplicari,
et ideo haec est vera :
omnis homo est homo,
nec stat simul pro pluribus,
nisi confundatur ;
et ideo haec est falsa :
homo est omnis homo,
quia nec ratione supponendi est vera,
nec per identitatem,
nec est idem in homine natura et res naturae.
Dubium VI
Item
quaeritur de hoc quod dicit :
Satis est christiano rerum creatarum causam etc.
Videtur enim dicere falsum,
quoniam
aut dicit satis quantum ad fidem ;
et sic est falsum,
quia multa alia oportet credere ;
aut satis quantum ad scientiam ;
et illud similiter est falsum,
quia nunquam scitur ex hoc causa rei sufficienter.
Respondeo
Dicendum quod intelligitur satis quantum ad scientiam, non quamlibet,
sed necessariam ad salutem.
Dubium VII
Item
quaeritur de hoc quod dicit,
quod
Pater genuit alterum se.
Videtur enim male coniungere illa duo,
quia « se » dicit omnimodam identitatem,
et « alterum » diversitatem,
et ita sunt opposita,
et ita opposita implicantur.
Si dicas,
quod unum diminuit de altero,
quaero : quid et de quo ?
Respondeo
Dicendum quod oppositio directa intelligitur semper circa idem.
Quoniam ergo in divinis simul est identitas in natura et alietas in supposito ;
et hoc sine oppositione ;
ideo nomen identitatis et alietatis in sermone uniuntur sine oppositione,
immo ad singularis modi expressionem.
Dubium VIII
Item
quaeritur de hoc quod dicit :
Pater ut haberet Filium, non minuit se,
quia videtur dicere falsum ;
quia illud argumentum valet : Quicumque generat unum filium,
ut non possit amplius generare,
minuitur eius potentia ;
sed sic est in Patre :
ergo etc.
Respondeo
Quod illud verum est,
si generare alterum sit potentiae ;
sed quod, uno genito, possit alterum generare,
dicit imperfectionem potentiae in generando,
quia ex hoc ostenditur,
quod non totum dedit uni.
Dubium IX
Item
quaeritur de hoc quod dicit :
De se alterum se genuit, sed non alterum deum, sed alteram personam,
utrum dicatur magis proprie « alterum » vel « alium ».
Et videtur quod « alterum »,
quia minorem dicit diversitatem,
quia Socrates dicitur alter a se ;
sed in divinis minima est diversitas.
Sed contra
Differentiae accidentales faciunt dici « alterum » ;
sed in divinis nullum est accidens :
ergo non debet dici « alterum ».
Item,
videtur quod neutrum bene dicatur.
Si enim differentiae substantiales faciunt dici « aliud »,
et accidentales « alterum »,
cum neutrum cadat in divinis,
neutrum videtur esse dicendum.
Respondeo
Dicendum quod
quia Pater differt a Filio et in supposito et in proprietate,
ideo potest dici « alius » et potest dici « alter ».
Sed quoniam proprietas illa non accidit personae,
ideo magis proprie dicitur « alius ».
Et quia « alius » respicit suppositum ; « aliud » essentiam :
ideo,
etsi recipiatur ibi « alius » in masculino,
non tamen « aliud » in neutro.
