Distinctio XLIV — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XLIV

DISTINCTIO XLIV

« Nunc illud restat discutiendum, utrum melius » etc.

 

DIVISIO TEXTUS

Supra egit Magister de potentia in comparatione ad possibile secundum substantiam et quantitatem ; hic tertio agit de potentia quantum ad modum sive qualitatem rerum. Et haec pars habet duas partes.

In prima Magister agit de potentia quantum ad qualitatem possibilium, quae quidem est maior et minor bonitas.

Secundo, quantum ad qualitatem potentiae, quae quidem est immutabilitas, ibi : « Praeterea quaeri solet, utrum Deus » etc.

 

Prima pars habet duas.

In prima quaerit, utrum Deus mundum potuerit facere meliorem.

In secunda, utrum res quas facit, possit facere meliori modo sive alio modo, et hoc ibi : « Post haec considerandum est » etc., ubi agit quantum ad modum.

 

« Praeterea quaeri solet, utrum Deus » etc. Haec est secunda pars, ubi quaerit de divinae potentiae immutabilitate, quaerens utrum Deus possit quidquid potuit, et habet haec pars duas.

In prima ostendit, quod non possit quidquid potuit, et hoc facit opponendo.

In secunda vero contrarium asserit in solvendo, ibi : « Ad quod dicimus, quod sicut omnia semper scit ».

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis quaeritur de modo sive qualitate divinae potentiae. Et circa hoc quaeruntur principaliter duo.

Primo quaeritur, utrum Deus mundum potuerit facere meliorem.

Secundo quaeritur de immutabilitate divinae potentiae, utrum quod semel potest Deus, semper possit.

Circa primum quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur, utrum Deus potuerit facere mundum meliorem quoad substantiam partium integrantium.

Secundo, utrum potuerit ipsum facere meliorem quoad partium integrantium proprietates.

Tertio quaeritur, utrum potuerit facere mundum meliorem quantum ad ordinem partium.

Quarto, utrum potuerit facere mundum antiquiorem.

 

 

ARTICULUS I

De possibilitate mundi melioris.

 

QUAESTIO I

Utrum Deus potuerit mandum facere meliorem quoad substantiam partium integrantium.

Quod autem potuerit facere mundum meliorem quoad substantiam partium integrantium, ostenditur sic.

  1. Partes integrantes mundum sunt finitae bonitatis et intensive et extensive ; sed omni finito potest aliquid maius et melius cogitari ; sed Deus plus potest facere quam homo possit intelligere : ergo etc. Si tu dicas, quod mundus non potuit amplius capere ; hoc non solvit, quia Deus facit capacitatem : ergo maiorem potuit capacitatem dare, cum eius potentia sit infinita.
  2. Item, suprema creatura in universo est finita, ergo distat a Deo in infinitum ; sed in distantia infinita est ponere gradus infinitos : ergo ultra bonitatem creaturarum est intelligere creaturas gradus bonitatis habentes, et ex his potuit integrari mundus : ergo etc.
  3. Item, constat quod Deus potuit facere mundum ex partibus maioribus mole, ut caelum amplius sive latius et terram latiorem : ergo si potuit facere maius mole, eadem ratione et maius virtute : et si hoc, ergo simpliciter melius.
  4. Item, materia secundum se totam capax est formae nobilissimae, ut patet : si ergo Deus dare potuit quod natura materiae potuit capere, ergo potuit dare toti materiae et omnibus partibus perfectionem formae nobilissimae, ut puta rationalis naturae : ergo potuit facere mundum, qui constaret ex solis substantiis rationalibus. Et si hoc, tunc mundus haberet omnes partes secundum substantiam meliores : ergo etc.

 

Contra : 1. Augustinus, in III libro De libero arbitrio : « Quidquid in vera ratione melius tibi occurrerit, scias fecisse Deum tamquam bonorum omnium conditorem ; non esse autem, quod vera ratione cogitas, non potest. Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare, quod creaturae artificem fugerit ». Ergo non potest aliqua creatura nobilis cogitari, quae non sit de constitutione mundi.

  1. Item, Augustinus, XII Confessionum : « Duo fecisti, Domine, unum prope te, aliud prope nihil », scilicet angelicam creaturam et materiam primam ; sed non potest maior ambitus cogitari quam a propinquitate Dei ad nihil : ergo non potuit fieri mundus, qui natus esset amplecti plures naturas rerum : ergo non potuit mundus fieri melior quantum ad capacitatem. Sed constat capacitatem illam non esse vacuam quantum ad aliquem gradum, alioquin nec mundus perfectus esset, nec universum perfectum dici posset : ergo nec iste plus capere, nec alius capacior potuit fieri.
  2. Item, materia prima est creata in omnimoda possibilitate et in perfecta obedientia respectu Creatoris ; ergo si capacitas ipsius materiae attenditur secundum suam possibilitatem et obedientiam, quam habuit ad Deum, et in summa possibilitate et in summa obedientia est creata, ergo mundus quantum ad capacitatem non potuit fieri melior. Si ergo dedit Deus unicuique quantum capax erat, ergo nullo modo potuit fieri melior.
  3. Item, quantumcumque creatura fiat bona, necesse est esse finitam : ergo necesse est aliquando ponere statum, ita quod creatura nullo modo possit fieri melior, in nullo derogando divinae potentiae ; sed qua ratione statur in aliqua specie creaturae, statur in suprema specie creaturae spiritualis : nulla igitur creatura vel species potest illa fieri nobilior. Et si optimum in genere est melius optimo in alio, et simpliciter hoc illo melius, ergo, si optimum in universo est optimum omnis creaturae, quae possit esse creatura, si simpliciter mundus iste est ita bonus, quod eo non potest fieri melior.

 

Respondeo : Dicendum quod excessus bonitatis substantialis in rebus potest attendi dupliciter : aut quantum ad essentiarum nobilitatem et gradus, et sic dicitur, quod species hominis melior est et nobilior specie asini ; aut quantum ad esse, prout concernit additionem sive augmentum, sicut dicitur, quod marca auri melior est uncia, non quia nobiliorem habet formam vel essentiam, sed quia plus habet de auri substantia ac per hoc de bonitate et valore. Quando ergo quaeritur, utrum Deus potuerit mundum facere meliorem quantum ad substantiam partium ; si tu intelligas de excessu quantum ad primum modum, quod mundus constaret ex melioribus et nobilioribus essentiis, dico quod idem mundus, qui est nunc, non potuit fieri melior, quia non esset iste, sed alius ; sicut, si iste qui factus est homo, fuisset factus asinus, non esset ille qui est. Quia tamen posse eius non est arctatum nec limitatum, non video quare non potuisset mundum facere meliorem hoc genere melioritatis. Si autem intelligas quantum ad secundum modum, sic dico quod non solum alium, verum etiam hunc potuit facere meliorem, sicut et maiorem. Et si fecisset non esset alius ; sicut posset facere quod iste puer esset ita magnus ut gigas, et plus haberet de substantia et virtute, et tamen non esset alius quam est. Concedo ergo rationes probantes, quod Deus simpliciter potuit alium mundum quantum ad substantiam partium fecisse meliorem, et etiam hunc quantum ad magnitudinem partium et virtutem, non tamen quantum ad essentiarum nobilitatem maiorem. Et hoc vult Augustinus dicere in praemissa auctoritate, De libero arbitrio, quod nulla essentia nobilior potest cogitari esse in hoc mundo rationabiliter, quae non sit ibi. Nam si cogites meliores esse partes, hoc est aut secundum totum aut secundum partem : si secundum totum, iam non istum mundum cogitas sed alium ; si secundum partem, tunc ergo tollis ordinem et perfectionem de hoc mundo : ut si cogites quod Deus fecisset lunam ita lucidam ut est sol, vel terram sicut caelum, non rationabiliter cogitas, quia perimis universum. Non enim essent omnia, si essent aequalia. Et hoc est quod dicit Augustinus, De libero arbitrio I : « Non est vera ratio sed invida infirmitas, cum aliquid melius faciendum fuisse cogitaveris, iam nihil aliud inferius fieri velle, tanquam si, perfecto caelo, nolles terram factam esse, utique omnino inique cogitares ».  Et sic patet, ultimo obiectum ad primam partem esse sophisticum, pro eo quod hoc non competebat universo, ut materia secundum se totam perfecta esset forma nobilissima.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium per auctoritatem Augustini, De libero arbitrio, iam patet responsio, quia intelligit de hoc mundo, et de melioritate secundum essentiam, ut patet ex textu.

  1. Ad illud quod obicitur, quod summa distantia est in universo, quod « prope Deum » potest dupliciter intelligi, scilicet quantum ad immediatam receptionem et conversionem in Deum aut quantum ad summam imitationem et assimilationem. Primo modo est natura angelica prope Deum, simpliciter loquendo : sed secundo modo non nisi in comparatione, quia magis est dissimilis quam similis, et plus deficit quam exprimit, immo infinitis gradibus distat ; et ideo maior propinquitas est nobis cogitabilis et Deo possibilis, quamvis nunc non sit.
  2. Ad illud quod obicitur, quod materia est creata in omnimoda possibilitate, dicendum quod possibilitatem obedientiae Deus in nulla creatura complet totaliter, quia hoc est secundum omnimodum imperium Creatoris, sed complet capacitatem et possibilitatem, ut disponitur per aliquas dispositiones. Et sic Deus complet materiam, quia eius capacitatem debitis dispositionibus limitavit et illis formas completivas et perfectivas adiunxit, ita quod nihil dimisit incompletum. Quis tamen audeat dicere, quin Deus nobilius disponere et nobilioribus formis perficere posset, secundum suae sapientiae et potentiae infinitatem ? Quod ergo dicitur : dedit unicuique bonitatis quantum erat capax ; hoc intelligitur de capacitate, non prout dicit longinquam possibilitatem et obedientiam respectu Creatoris, sed prout cum hoc dicit dispositionem et exigentiam ; et hanc constans est Deum potuisse maiorem facere.
  3. Ad illud quod obicitur, quod in creaturis necesse est stare, dicendum quod sicut numerus semper habet statum in actu, tamen nunquam est dare statum aliquem, ultra quem divina potentia non possit se extendere ; sic intelligendum est in magnitudine molis et bonitatis, quod quantumcumque sit in creatura, status est semper, quia finita ; et bene agit Deus hucusque, ita quod non agit amplius, sed quin possit amplius, nunquam est dare, ut credo. Et ideo, si alium mundum meliorem hoc fecisset, adhuc erit ultra quaerere, quare non fecit meliorem, cum possit, et sic procedendo ulterius ; et ideo talis quaestio est irrationalis, et solutio non potest dari nisi haec, quia voluit et rationem ipse novit. Attamen si non fecit, nemo potest arguere, quia hoc totum quod fecit, fuit gratia ; nec erat aliqua exigentia, ratione cuius possit poni in eo fuisse invidia.

 

 

QUAESTIO II

Utrum mundus potuerit fieri melior quantum ad proprietates partium integrantium.

Secundo quaeritur, utrum mundus potuit fieri melior quantum ad partium integrantium proprietates.

Et quod sic, videtur.

  1. Isaiae 30, 26 : Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis sicut lux solis sicut septem dierum ; hoc erit : ergo potest esse, ergo Deus potuit condere, et ita de aliis corporibus ; et si hoc, essent utique res meliores. ergo etc.
  2. Item, Augustinus, super Genesim ad litteram, et Magister adducit hanc auctoritatem : « Potuit, inquit, Deus talem facere hominem, qui nec peccare vellet nec posset ; et si talem fecisset, quis dubitat eum meliorem fuisse » : ergo etc.
  3. Item, melior est proprietas incorruptibilitatis et quietis quam corruptionis et motus ; sed omnia quae fecit Deus aut fecit corruptibilia aut aliquo modo mobilia : ergo omnia potuit facere meliora.
  4. Item, si non potuerunt creaturae fieri meliores, hoc fuit aut quia Deus non potuit dare plus aut quia creaturae non potuerunt plus capere. Si quia Deus non potuit amplius dare, ergo divina potentia est limitata ; si quia creaturae non potuerunt amplius capere, contra : Videmus tota die, creaturas meliorari et deteriorari, salva substantia et capacitate : ergo etc.

 

Contra : 1. « Optimi est optima adducere », sicut dicit Dionysius ; sed optimo non potest esse melius : ergo si Deus, cum sit optimus, adduxit res optime, patet etc.

  1. Item, Plato addit rationem : « Porro quia optimus est, ab optimo vero omnis invidia relegata erat » ; et ideo dedit unicuique creaturae tantum de bonitate, quantum potuit capere. Si tu dicas, quod Platonis verbum non valet, quia invidia non est respectu inferioris ; contra : Augustinus, super Genesim ad litteram : « Si bona facere non posset, nulla esset potentia ; si posset sed nollet, magna esset invidentia » : ergo pari ratione, si posset facere meliora et nollet, esset invidus.
  2. Item, ratione videtur : quia omne agens ex tota sua substantia facit rem optimo modo quo potest fieri, si potentiam eius nihil omnino impedit ; sed Deus est agens ex tota sua potentia in omni sua actione, et potentia eius nullam habet indigentiam nec resistentiam : ergo quidquid facit, ita bonum facit, quod nullo modo potest fieri melius.
  3. Item, haec est vera per se : bonum est diffusivum, et maxime bonum maxime diffusivum ; sed Deus estagens maximae bonitatis, ergo maxime se diffundit : ergo videtur, quod unumquodque optime facit et quantum ad substantiam et quantum ad proprietates.

 

Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur de melioritate partium universi, potest quaeri quantum ad duplex genus partium : aut quantum ad partes permanentes, sicut natura intellectualis, rationalis, caelestis et elementaris : aut quantum ad partes transeuntes, sicut hic homo et hic equus. Si quantum ad partes transeuntes, sic sine distinctione concedo quod possunt ut in pluribus quantum ad proprietates fieri meliores, quia non sunt de substantia universi nec sunt a solo Deo, sed a Deo simul operante cum agente particulari, quod impeditur et deficit.

Si autem intelligamus de partibus, quae sunt de constitutione et integritate mundi et immediate sunt a Deo, cum quaeritur, utrum potuerint fieri meliores quantum ad proprietates, distinguendum est : quia aut loqueris de ipsis absolute aut de ipsis in relatione ad finem. Si de ipsis absolute, patet quod meliores conditiones potuerunt habere ; si de ipsis in relatione ad invicem vel ad finem, optimas habuerunt proprietates ; quod patet, quia, sicut dicit Augustinus : « Meliores iudicavit Deus homines, si ei liberaliter deservirent ». Similiter melius fuit quod omnes homines essent ex uno, et ita quod haberent corpus animale ; et secundum exigentiam eius necesse fuit alias creaturas corporales disponi in motu et corruptibilitate. Ex his patent rationes inductae ad primam partem ; procedunt enim de proprietatibus rerum secundum se consideratarum.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud quod obicitur in contrarium de Dionysio, dicendum quod illud intelligitur secundum ordinem, sicut iam patebit.

  1. Ad illud quod obicitur de Platone, dicendum quod non habet veritatem, nisi intelligatur salvo ordine universi, et hoc quantum ad bonitatem essentialem, considerata dispositione in materia. Nec ratio sua est necessaria, sed solum persuasio in simili : sicut in homine, qui potest alii benefacere et non facit, quod hoc iudicatur invidia, et frequenter dimittit propter invidiam, et qui caret invidia e converso facit ; sic Deus carens invidia fecit ; et sic intelligitur verbum Augustini.
  2. Ad illud quod obicitur, quod agens ex tota potentia producit optime, dicendum quod agens ex tota potentia quidam agit secundum impetum, quidam secundum artem et sapientiam. Et qui secundum impetum agit facit quanto melius potest ; qui agit secundum artem et sapientiam agit quantum vult et quantum congruit, salvo ordine, quia sapientis est ordinare. Ideo quaedam facit bona, quaedam meliora, quaedam optima. Et sic patet, quod illud non sequitur.
  3. Ad illud quod obicitur, quod bonum summum summe se diffundit, dicendum quod hoc verum est de diffusione naturali ; de voluntaria sive a proposito non est verum. Primo modo est diffusio in productione personarum, secundo modo in productione creaturarum.

 

 

QUAESTIO III

Utrum Deus potuerit facere mundum meliorem quantum ad ordinem partium.

Tertio quaeritur, utrum Deus potuerit mundum facere meliorem quantum ad ordinem partium.

Et quod non, primo videtur auctoritate.

  1. Genesis 1, 3 1 : « Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona » ; Glossa Augustini : « Singula quaeque bona in se, sed in universo optima ». Sed optimo nihil est melius : ergo etc.
  2. Item, Augustinus dicit, « quod quamvis alius modus nostrae liberationis esset Deo possibilis, nullus fuit nostrae salvandae miseriae congruentior ». Sed sicut Deus fuit sapientissimus redemptor, ita et sapientissimus conditor : ergo si ordinatissime redemit, ita quod nullus modus melior nec congruentior esse potuit, ergo similiter se habuit in faciendo res : et sic patet etc.
  3. Item, si consideremus ordinem elementorum in mundo, constat ea optime esse ordinata. Unde non potest cogitari, quod illa quatuor corpora ordinentur melius sive secundum qualitates sive secundum formas nobiles sive secundum proportiones numerales, sicut ligantur octo et viginti septem, qui sunt duo primi numeri solidi quadrati : ligantur per duos intermedios, scilicet duodecim et octodecim : ergo etc.
  4. Item, sapientis est ordinare : ergo summe sapientis summe sive optime ordinare : ergo Deus res ita bene ordinavit, quod nullo modo potuit ordinare melius.

 

Sed contra : 1. Ordo ille est bonitatis finitae : ergo si sapientia Dei est infinita, et infinitum excedit finitum, ergo Deus scivit melius ordinare. Sed quidquid scivit, potuit : ergo etc.

  1. Item, melior est et nobilior ordo, in quo nulla cadit inordinatio, quam in quo cadit ; sed in universo cadunt multae inordinationes et deformitates : ergo alius ordo potuit fieri melior.
  2. Item, quod propinquius est fini melius est ordinatum : ergo si omnia sunt optime ordinata, omnia sunt aequaliter coniuncta fini : ergo omnia participant beatitudinem ; quod absurdum est.
  3. Item, bonitas ordinis pendet ex bonitate partium, sicut respectivum ab absoluto ; sed res secundum esse absolutum non sunt optimae : ergo nec in ordine.

 

Respondeo : Dicendum quod est ordo partium in toto, et est ordo partium in finem. Primus ordo respicit sapientiam, secundus ordo respicit bonitatem. Et sunt isti duo ordines ita coniuncti, ut unus alteri conformetur, et ordo partium in universo est propter ordinationem ad finem. Si ergo loquamur de ordine partium in universo, aut hoc est quantum ad partes primas et substantiales ; et sic absque distinctione optime sunt ordinatae, ita quod melius ordinari non potuerunt, quia in eis consistit ordo substantialis et pulcritudo universi immutabilis. Vel quantum ad partes corruptibiles et remotas, et hoc dupliciter : aut absolute et ut nunc, et sic potuerunt melius ordinari et aliquando erunt melius ordinatae ; aut simpliciter et in relatione ad finem, et sic sunt res optime ordinatae in universo, secundum quod convenit ordini in finem. Similiter optime ordinatae sunt res in finem, salvo ordine universi, quia universum est tamquam pulcherrimum carmem, quod decurrit secundum optimas consonantias, aliis partibus succedentibus aliis, quousque res perfecte ordinentur in finem. Unde sicut in productione rerum manifestatur potentia, sed in comparatione sive in ordine ad non-ens ostenditur summa potentia, creans ex nihilo : sic ordo rerum in universo in se ostendit sapientiam, et ordo ad finem bonitatem, sed in comparatione unius ad alterum ostenditur summa sapientia et summa bonitas, quia nihil potest hunc ordinem deordinare, sicut melius infra patebit. Concedendae igitur sunt rationes probantes quod res sunt optime ordinatae, quia respiciunt utrumque ordinem.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud quod obicitur, quod sapientia est infinita, dicendum quod, quamvis sapientia est infinita, tamen res non sunt capaces nisi ordinis finiti ; et ipsa sapientia summa summum dat ordinem, quem habere possunt.

  1. Ad illud quod obicitur, quod cadit inordinatio, dicendum quod, si consideremus hos ordines, scilicet ad finem et in universo, ita se ad invicem complectuntur, quod non potest ibi esse inordinatio.
  2. Ad illud quod obicitur de propinquitate, dicendum quod hoc est verum secundum propriam ordinationem, sed secundum decursum universi necesse est quod res sit primo longe a fine, et post appropinquet.
  3. Ad illud quod obicitur quod ordo pendet ex partibus, dicendum quod, sicut aliqua contingentia in se habent esse absolutum contingens sed ordinem necessarium, sic et in proposito intelligendum, quod, quamvis aliquid non sit optimum in se, tamen optime ordinatur. Et exemplum huius patet in partibus corporis et in re artificiali, in qua est consonantia et harmonia, sicut in cithara. Quamvis enim nobilior sit situs oculi quam pedis, tamen si consideremus utrumque secundum suum officium, tam oculus quam pes optime situati sunt in toto, ita quod nec oculus melius pede, nec e converso. Et ita dicit Augustinus, super Ioannem, quod sicut Angelus optime in caelo, ita vermiculus optime in imo, sicut in terra. Et similiter apparet in cithara : possunt enim omnes chordae ita proportionari, quod si aliqua tendatur, ut detur ei melior sonus, nunquam remanebit consonantia. Similiter dictiones possunt ordinari ad faciendum versum, ita quod ex illis dictionibus impossibile est fieri versum melius ordinatum : sic in proposito intelligendum.

 

 

QUAESTIO IV

Utrum Deus potuerit facere mundum antiquiorem.

Quarto quaeritur, utrum potuerit facere mundum antiquiorem.

Et quod sic, videtur.

  1. II Petri ultimo, 8 : « Mille anni apud Deum sicut una dies ». Et in Psalmo, 89, 4 : « Mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit » ; pari ratione centum millia annorum : ergo si Deus potuit facere mundum ante diem hesternam, potuit per centum millia annorum ante. Et si hoc, esset antiquior : ergo etc.
  2. Item, divina potentia et operatio non dependet nec a materia nec a tempore : ergo qua ratione potest in uno instanti, potest in alio ; sed qua ratione in posteriori, eadem ratione in priori. Et si hoc, mundus potuit fieri antiquior : ergo etc.
  3. Item, divina essentia et potentia fuit ante temporis principium ; aut ergo fuit potens producere ante aut non. Si non : ergo erat impotens ; si sic : ergo potuit facere mundum, antequam faceret.
  4. Item, ego quaero, utrum potuerit facere post. Si sic ; sed non est maior ratio de « post » quam de « ante » : ergo pari ratione potuit facere ante. Aut si non potuit post, nec ante, et ita necesse fuit quod tunc : ergo videtur quod compulsus et non voluntarius mundum fecerit tunc.

 

Sed contra : 1. Ante principium temporis nihil erat nisi aeternitas : ergo si potuit mundum facere ante principium temporis, potuit facere et in aeternitate ; sed quod habet esse in aeternitate caret principio, et nihil tale potest esse creatum ex nihilo : ergo etc.

  1. Item, si potuit facere ante, ponatur. Similiter ergo quaero, utrum ante ? et sic in infinitum ; sed infinitum a parte ante est aeternum : ergo si potuit in infinitum ante facere, potuit etiam ab aeterno. Si ergo non potuit facere mundum aeternum, quia non esset factus, nec antiquiorem.
  2. Item, necesse est mundum habere finitam durationem a parte ante ; sed in omni finito necesse est alicubi stare, ultra quod non potest fieri progressus ; sed qua ratione statur in aliquo instanti finito, statur in illo, in quo conditus est mundus : ergo etc.
  3. Item, principio totius antiquitatis non potest aliquid fieri vel cogitari antiquius ; sed tempus vel aevum, quod incepit cum mundo, est totius antiquitatis principium : ergo eo non potuit aliquid esse antiquius. Respondeo : Quod cum quaeritur, utrum Deus potuerit facere mundum antiquiorem, potest intelligi dupliciter : aut quod ipsum creaverit ab aeterno, cum produxerit ex tempore, et tunc esset antiquior ; aut ita quod mundus durasset tempore longiori, tamen finito. Primum credo impossibile simpliciter, quoniam implicat in se contradictionem. Ex hoc enim, quod ponitur fieri, ponitur habere principium. Ex hoc autem, quod ponitur aeternus, ponitur non habere principium. Unde idem est quaerere, utrum Deus potuerit ante mundum facere, quod mundus habendo principium non haberet principium ; et hoc includit contradictionis utramque partem. Similiter quantum ad secundum sensum videtur aliquibus impossibile, quia implicat in se oppositionem, quoniam anterioritas sive antiquitas incipit simul cum tempore. Nam in aeternitate non est ante et post ; et tempus incipit de necessitate simul cum mundo, sicut situs incipit simul cum loco, et locus cum orbe primo. Unde sicut, si quaereretur, utrum primus orbis potuerit fieri altior, nulla esset omnino quaestio, immo implicat contradictionem, scilicet extra omnem locum esse locum - et venit ex falsa imaginatione, quia imaginatur, totum mundum esse in locali spatio, sicut imaginamur terram circumdari aqua - similiter intelligendum in proposito, quod est implicatio contradictionis ; et venit ex falsa imaginatione, quia imaginamur ante principium mundi fuisse durationem temporis, in qua mundus potuisset ante fieri. Unde sicut, si quaeratur, utrum totus mundus potuisset fieri extra totum mundum, vel supra vel infra fieri, stulta est quaestio et implicans opposita et veniens ex mala imaginatione : per hunc modum respondent, si quaeratur, utrum mundus potuerit fieri ante vel antiquior. Unde dicunt quod, si aliquid praecessisset, ante mensurans temporaliter, potuisset utique ante fieri ; similiter si locus esset extra, potuisset altior fieri.

Ratio autem istius malae imaginationis est : cum enim imaginamur aeternitatem in infinitum ante tempus fuisse, intelligimus eam quasi durationem extensam, in qua sunt diversa « nunc », in quorum quolibet potuisset fieri tempus. Sed hoc omnino nihil est, quia aeternitas est « nunc » simplicissimum, in quo nulla omnino cadit diversitas.

Concedendum ergo, sicut probant rationes inductae ad hoc, quod, sicut non potuit mundum facere in alio loco, quia non est in loco, sic nec ante, quia nulla est antiquitas nisi in eo.

Ad illud quod obicitur, quod apud Deum non est vis aliqua in aliquanto tempore, et quod potentia eius non dependet etc., dicunt ad omnia unica responsione quod quamvis divina virtus ad nihil arctetur, tamen principiatum non potest facere sine principio, et temporale non sine tempore, et primum temporale non potest facere nisi in principio temporis, et principium temporis non nisi in principio temporis. Oppositum enim non dicit potentiam, sed magis contradictionem et repugnantiam. Nec tamen arctatur ad sic faciendum, quia posset omnino non facere. Unde sicut stulta est quaestio, si quaeratur, utrum potuerit facere principium temporis ante principium temporis ;  similiter et praedicta. Sed quoniam durum videtur dicere, quod Deus non potuit facere mundum antiquiorem, et quin alium mundum facere potuerit, sed tantum istum ; propterea dicunt alii, quod, sicut Deus potuit facere mundum ampliorem, ita etiam potuit facere antiquiorem sine omni distinctione.

Sed tamen istud non est omnino simile, quia Deus posset facere caelum amplius et magis distare a terra, salva utriusque natura ; sed si Deus intelligatur fecisse, quod istud « nunc » magis distet a principio temporis, intelligitur illud « nunc » esse aliud, quia etiamsi intelligatur mundus factus ante, adhuc non esset antiquior respectu istius « nunc », quia tantum distaret, quantum distat a principio ; et ita non esset antiquior. Et ideo non est simpliciter neganda nec simpliciter concedenda, sicut nec ista : Deus potuit facere mundum altiorem. Si enim intelligas de hoc absolute, falsum est, sicut dicit prima opinio, et non intelligibile et implicatio contradictionis. Si autem intelligas per concomitantiam alterius loci, scilicet quia Deus potuit facere alium mundum amplectentem istum, in quo si tum posset habere magis altum et minus, verum est. Similiter iudicandum de antiquitate.

Et ideo si quaeratur, utrum Deus potuerit ante facere mundum, distinguendum est sicut et haec : utrum Deus potuerit facere mundum in alio loco vel alibi ; quia adverbialis determinatio potest cadere sub ampliatione verbi, vel extra. Si sub ampliatione verbi, tunc est vera, et est sensus, quod Deus potuit alium locum facere et in illo mundum istum totum ponere. Potuit enim facere centum tales mundos, et adhuc unum complectentem omnes, et unum in loco altiori quam alium. Sic et in tempore intelligendum est, quod Deus potuit facere tempus ante hoc, et in illo facere mundum. Alio modo potest cadere adverbialis determinatio extra ampliationem de ly « potest », et est sensus, quod Deus potest facere mundum istum in alio loco, qui est extra mundum : et hic est implicatio falsi, quia non est locus nisi intra mundum ; et similiter de tempore intelligendum.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod ante non erat nisi aeternitas, dicendum quod verum est ; sed tamen Deus poterat facere, quod ante esset tempus.

  1. Ad illud quod obicitur de infinito a parte ante, dicendum quod infinitum a parte ante potest esse apponendo aut secundum actum, aut secundum potentiam. Primo modo dicit aeternitatem, secundo modo minime, quia aeternitas dicit infinitum actu.
  2. Ad illud quod obicitur, quod necesse est ponere statum, dicendum quod verum est ; sed status possunt esse infiniti ; et licet in potentia non sit ponere statum, tamen quia actus non consequitur totam potentiam, sed in aliquo statu est, ideo in statu finito. Sed quare magis in hoc quam in alio, ratio summa et potissima est voluntas facientis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod antiquitas coepit cum mundo, dicendum quod verum est ; sed Deus potuit facere quod ante inciperet ; ideo non valet ratio illa. Rationes ad oppositum sunt concedendae ; procedunt enim secundum primam viam.

 

 

 

ARTICULUS II

De immutabilitate divinae potentiae. 

Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de immutabilitate divinae potentiae, utrum videlicet quod semel potest semper possit.

 

QUAESTIO UNICA

Utrum Deus quod semel potest semper possit.

Et quod sic, videtur.

  1. Quia omnis potentia, quae est idem cum essentia, habet idem posse quod esse, et omne illud cuius posse est idem quod esse, si habet esse immutabile et aeternum, habet et posse ; sed quod Deus semel est semper est, quia eius esse est imnlutabile : ergo et quod semel potest semper potest.
  2. Item, omnis potentia, quae est infinita et non potest non esse infinita, semper est respectu aequalium, quia si respectu paucorum esset, aliquando desineret esse infinita et desineret esse omnipotens ; sed divina potentia semper est infinita et omnipotens : ergo nihil possibilium accrescit ei nec decrescit : ergo quod semel potest semper potest.
  3. Item, omnis potentia, quae est omnino sufficiens et nullo modo dependens a possibili, omne quod potest semper potest, si in se ipsa maneat non mutata ; sed divina potentia est huiusmodi, et non mutatur in se : ergo etc.
  4. Item, quidquid Deus potuit, adhuc potest, si nihil de eo factum est ; sed nihil potest fieri ab ipso, quod non subieceat divinae virtuti : ergo propter illud factum non impeditur, quin adhuc possit : ergo potest quidquid potuit.

 

Sed contra : a. Si Deus potest semper quidquid potuit semel ; sed potuit Christum resuscitare a mortuis et mundum creare : ergo et modo potest : quod stultum est dicere.

  1. Item, si quidquid semel potest semper potuit ; sed modo potest mundum creasse : ergo ab aeterno potuit creasse.
  2. Item, si quidquid potest semel, et semper ; sed ante mundum potuit facere, quod mundus non fuisset : ergo et modo potest facere quod mundus non fuisset.
  3. Item, cum dicitur : Deus potest hoc sive potest facere hoc, aliquo demonstrato, aut connotatur aliquid aut nihil. Si nihil : ergo aeque vere potest dici quod Deus potest malum ut bonum. Si autem aliquid connotatur, hoc non est nisi possibilitas ad fieri ; sed quod factum est, idem ipsum non habet possibilitatem ad fieri : ergo Deus non potest facere quod factum est ; et prius potuit : ergo non potest quidquid potuit.

 

Respondeo : Ad hoc est duplex modus respondendi, sicut ad sophisma de scientia. Concesso enim, quod divina potentia secundum veritatem omnino sit immutabilis, secundum positionem tamen Nominalium concedunt hanc : potest quidquid potuit. Et respondent illationi : sed potuit Christum suscitare : ergo et modo potest ; respondent quod non debet inferri sub illo tempore, sed sub alio : ergo potest Christum suscitasse, quia hoc enuntiabile, adiunctum verbis diversorum temporum, non est idem. Ideo dicunt quod propositio est vera, et si aliter inferatur, assignant peccatum in processu secundum figuram dictionis sive secundum accidens. Tamen, sicut supra probatum fuit, haec positio non habet veritatem - quamvis ista positio videatur fuisse probabilis, et Magister fuerit huius positionis - quia per hoc non solvit ; et iterum non solvit in proposito. Primum, quia si diceretur Deus posse quidquid potuit, quia potest fecisse quod potuit facere ; pari ratione qui nunc est caecus potest quidquid potuit, et truncatus, quia potest fecisse quod potuit facere, et potest nunc vidisse, quod potuit videre. Praeterea, dantem oppositum huius solutionis adhuc contingit solvere, hoc modo formata ratione : potest quidquid potuit ; sed potuit non fecisse mundum, antequam faceret : ergo et modo potest non fecisse : loco eius quod est « non fecisse » non est aliud dare aequivalens.

Ergo illa responsio non solvit, maxime cum ipse Magister dicat in littera, quod Deus non potest facere omne quod potuit aliquando facere, nec vult facere vel esse vel fieri quod aliquando voluit facere vel esse vel fieri. Ideo dicendum, sicut dictum fuit de scientia, quod divina scientia, in se omnino immutabilis, desinit scire aliquod enuntiabile ratione connotati, quia scibile desinit esse verum, et ipsa scientia sive scire connotat uno modo in cognito veritatem. Similiter intelligendum, quod divina potentia connotat in re, respectu cuius dicitur, possibilitatem ; et talem, inquam, possibilitatem, quae respicit potentiam agentem sub ratione potentiae, non impotentiae. Quoniam igitur ita est, quod multa possibilia fiunt impossibilia per accidens, et multa possibilia fiunt entia et iam sunt impossibilia ad fieri - facere enim, quod non-ens non sit, nihil est facere ; similiter facere quod factum est nihil est facere, et ita impossibile est fieri - hinc est quod, quia Deus non potest nisi possibile, quod posse est potentiae, quod nulla mutatione facta in potentia, sed aequaliter Deo existente potente, fit aliquid Deo impossibile propter mutationem a parte rei. Et haec concedenda est, quod divina potentia est immutabilis ; et haec neganda : quidquid Deus semel potest, semper potest.

 

[Ad obiecta] : 1-3. Ad illud ergo quod obicitur, quod divinum posse est esse et infinitum et independens, totum illud concludit, quod ipsa non mutetur ; sed nihil sequitur de connotato. Verum est tamen quod posse Dei respectu connotati semper est infinitum, quia si auferatur finitum ab infinito, nihilominus remanet infinitum ; et ideo quamvis desinat aliquid posse facere, semper tamen infinita potest.

  1. Ad illud quod obicitur ultimo - quia alia patent - ex hoc, quod divina potentia dominatur omnibus quae sunt, dicendum quod omnia ei subsunt : et tamen non sequitur ; quod possit facere quod factum. est ; potest tamen illud destruere, sed facere non potest, quia faciendo aut facit aliquid aut nihil. Si aliquid : ergo aliquid plus est nunc quam prius : ergo non facit quod factum est. Si nihil : ergo faciendo nihil facit. Similiter, de eo quod fuit facere quod non fuerit, aut facit hoc quiescendo aut operando aut destruendo. Quiescendo non : si enim Deus nihil faciat, cum hoc est praeteritum, semper est praeteritum. Si vero faciat operando, cum nihil ex hoc fiat - hoc enim « non fuisse praeteritum » non est aliquid - ergo faciendo nihil facit. Si vero destruendo, cum praeteritum sive quod fuit non sit, nihil facit destruendo, et destruendo nihil destruit.

Concedendum est ergo quod non potest quidquid potuit, quia fuit aliquando possibile quod factum est impossibile, non propter arctationem potentiae, sed propter hoc, quod necessario connotat impotentiam. Et sic patent obiecta.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

 Dubium I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de ista solutione Magistri, qua dicit, quod « non valet huius similitudinis inductio, quia Filium, genuit de sua substantia ». Videtur enim responsio ista non esse sufficiens. Nam invidia potest attendi respectu diversi in substantia et natura, sicut Angelus invidit homini : ergo propter hoc non excluditur invidia a Deo respectu creaturae.

Respondeo : Dicendum quod ad invidiam ista duo concurrunt, scilicet potestas ad aequalitatem et exigentia rei factae. Non enim invidet aliquis alicui, nisi quia parificatur ei aliquis vel excedit, vel quia timet, ne parificetur. Item, artifex non dicitur invidus, nisi quando non facit rem, secundum quod exigit, et ipse potest. Et propter hoc, quia ex parte rerum non erat exigentia, et iterum, in nullo poterant parificari ; ideo qualescumque faceret, non convincitur in Deo esse invidia, etiam si nullas res faceret. Sed in Filio Dei erat potentia ad aequalitatem et ulterius exigentia propter hoc, quod erat de substantia Patris. Hinc est quod non est simile, ut dicit Magister ; et est responsio eius bona. Ponit enim antecedens pro consequente, non quia velit dicere quod invidia sit solum vel possit esse respectu similis in natura sed propter rationem praedictam, exigentiae scilicet et aequalitatis, quae erant in generatione Filii, quia erat de substantia Patris.

 

Dubium II

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « potuit Deus hominem talem fecisse, qui nec peccare posset nec vellet ; et si talem fecisset, quis dubitat, eum meliorem fuisse » ? Videtur enim dici contrarium in Ecclesiastici 31, 10 : « Potuit transgredi et non est transgressus » ; hoc dicitur in laudem sancti viri. Et Augustinus ipse dicit, super Genesim ad litteram, quod « meliores iudicavit Deus homines, si ei liberaliter deservirent ». Et iterum, in libro De civitate Dei, dicit quod « melior est substantia, quae peccare potest, quam quae non potest ».

Respondeo : Dicendum quod « melius » dicitur dupliciter : aut simpliciter : aut in ordine ad finem. Si simpliciter loquamur, melior est homo confirmatus in gratia, quam potens labi ; si in ordinatione ad finem, quae quidem consistit in perveniendo ; sic melius fuit facere hominem in libertate peccandi ; sed tamen primum melius est simpliciter, hoc autem est melius secundum quid. Et ideo verbum Augustini, simpliciter loquendo, habet veritatem. Quod autem. dicitur de viro iusto, laus accidentalis est sive quantum ad gloriam accidentalem. Constat enim Christum non potuisse peccare, et tamen erat gloriosissimus. Similiter intelligendum est verbum illud Augustini, super Genesim. Sed quod dicitur, quod melior est natura, quae potest peccare quam quae non potest, dicendum quod « non posse peccare » est duplici de causa, aut quia caret voluntate, aut vertibilitate voluntatis ; et primo modo intelligit Augustinus, non secundo.

 

Dubium III

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister, quod « potuit Deus meliora facere, quam fecit ». Videtur enim istud non habere veritatem in omnibus, et specialiter in Christo, quem videtur nullo modo posse facere meliorem, per illud quod dicitur ad Philippenses 2, 9 : « Dedit illi nomen, quod est super omne nomen ». Item, Ioannis 3, 34 : « Datus est ei spiritus non ad mensuram » ; ergo nullo modo potuit Deus dare Christo plus de spiritu : ergo non potuit eum facere meliorem.

Respondeo : Dicendum quod Magister loquitur de universo et eius partibus ; et quoniam Christus nec est de universo nec eius pars, ideo non habet locum in ipso verbum. Tamen adhuc in Christo habet dubitationem. Si enim quidquid habet humanitas Christi, finitum est, ergo cum Deus possit supra omne finitum, potuit maius. Et iterum, Christus factus fuit passibilis et mortalis, et potuit fieri immortalis. Et propter hoc dicendum quod tripliciter est loqui de Christo, aut quantum ad unionem aut quantum ad gratiam singularis personae aut quantum ad proprietates naturae. Si quantum ad unionem, nec Deus potest plus dare nec creatura recipere, quia unionis gratia ex parte alterius extremi est dignitatis infinitae, scilicet quod homo sit Deus, quamvis ex parte humanitatis quidquid est ibi sit finitum : et ita non ponitur limitatio ex parte Dei, nec ex parte creaturae capacitas infinita nisi per unionem, videlicet quia unitur homo bono infinito, ita quod homo est Deus, qui est bonitatis infinitae.

Si autem loquamur quantum ad gratiam singularis personae, sic concedo, quod Deus potuit plus dare, sed rationalis natura non potuit amplius recipere ; non quia capacitas animae ad gratiam per collationem gratiae minuatur, quia nec minuitur nec augetur, sed consummatur et completur ; et ideo non est possibile ad amplius. Si autem loquamur quantum ad proprietates naturae, sic Deus et plus potuit de bonitate dare et rationalis creatura recipere, quantum ad ea scilicet, quae sunt corporis - quia nunc plura habet quam quando factus est - sed non potuerunt fini et saluti nostrae effici congruentiores. Nunquam enim salus nostra potuisset per substantiam incorruptibilem et immortalem ita reparari, sicut per mortem et passionem eius reparata est. Patet ergo, quomodo melior potuit esse Christus, et quomodo non.

 

Dubium IV

Item, obicitur de beata Virgine. Videtur enim, quod non potuerit fieri melior, quia Anselmus, De conceptu virginali, dicit : « Decebat, quod illius Hominis conceptio fieret de Matre purissima, qua puritate maior nequit sub Deo intelligi » : ergo videtur, quod non potuit fieri melior, et tamen ipsa fuit pars universi. Item, super omnes choros Angelorum exaltata est in gloria : ergo facta est in summa gratia.

Respondeo : Dicendum quod est loqui de beata Virgine quantum ad tres conditiones, scilicet quantum ad gratiam conceptionis quantum ad gratiam iustificationis quantum ad naturam. Si quantum ad conceptionem prolis, sic quia fuit Mater Dei, quo nihil nobilius cogitari potest, et Mater nobilissimi Filii, sic tantam habuit bonitatis dignitatem, quod nulla mulier amplius capere potuit. Si enim omnes creaturae, quantumcumque ascenderent in gradibus nobilitatis, essent praesentes, omnes deberent reverentiam Matri Dei.

Si autem loquamur quantum ad gratiam iustificationis, tantam habuit quantam pura creatura humana sive rationalis, quae facta est sic, recipere potuit.

Si quantum ad naturalia, optima habuit, secundum quod fini competens fuit : simpliciter tamen meliora potuit recipere, et Deus dare.

Et ita patet, quod in nullo creato habet instantiam hoc verbum Magistri : quod Deus ea quae fecit potuit facere meliora. Patet etiam, quod in aliquibus capacitatem gratiae complevit et implevit ; sed in Christo per omnem modum, in Matre eius, secundum quod capit pura creatura rationalis in sexu femineo quantum ad ea quae spectant ad corpus, et in anima humana quantum ad ea quae sunt gratiae.