Distinctio XXIX — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XXIX
« Est praeterea aliud nomen, multiplicem notans relationem ».
DIVISIO TEXTUS
Supra egit Magister de proprietate non personali, quae est innascibilitas. Hic secundo agit de proprietate sive notione non personali, quae est communis spiratio, significata per hoc nomen « principium ». Et quoniam illud nomen non tantum notionaliter accipitur, immo etiam essentialiter, ideo distinguit primo huius nominis multiplicitatem, secundo manifestat huius nominis unitatem, secundum quod dicitur de Patre et Filio respectu Spiritus sancti, ostendens quod sunt unum principium Spiritus sancti ; et hoc ibi : « Deinde in eodem libro continue ». Prima pars habet duas.
In prima distinguit huius nominis multiplicitatem ;
in secunda vero membra suae distinctionis explanat ostendens per auctoritates, quod principium habet omnes illas acceptiones, et hoc ibi : « Et Pater ab aeterno principium est Filii ».
« Deinde in eodem libro » etc. Haec est secunda pars, in qua agit de hoc nomine « principium » specialiter, prout dicitur notionaliter et essentialiter. Et primo ostendit, quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti ; secundo, qua unitate sunt unum, scilicet unitate notionis, ultimo capitulo : « Unum autem principium sunt » etc., ubi ostendit, quod eadem notione sunt principium, et quod illa notio est spiratio.
TRACTATIO QUAESTIONUM
Ad evidentiam eorum quae dicuntur in praesenti distinctione de hoc nomine « principium », duo quaeruntur :
Primo quaeritur de ipso quantum ad multiplicitatem.
Secundo, quantum ad unitatem.
Et quantum ad primum duo quaeruntur.
Primo, supposito quod hoc nomen « principium » accipiatur essentialiter, quaeritur, utrum possit accipi personaliter sive notionaliter.
Secundo, dato quod essentialiter et notionaliter, quaeritur, utrum de illis duobus modis accipiatur univoce, vel aequivoce.
ARTICULUS I
De principio quantum ad multiplicitatem.
QUAESTIO I
Utrum nomen « principium » in divinis personaliter sive notionaliter accipi possit.
Quod autem accipiatur notionaliter, ostenditur sic.
- Augustinus, V De Trinitate : « Pater ad Filium principium est, quia genuit eum » : ergo idem importatur nomine principii, quod nomine generationis : ergo tenetur personaliter sive notionaliter.
- Item, hoc videtur ratione, quia ubicumque est vera ratio emanationis et originis, ibi est vera ratio principii ; sed in divinis vere et proprie est ratio emanationis : ergo ibi vere et proprie est ratio principii.
Contra : 1. Principium et primum sunt idem : ergo ubi cadit ratio principii est dicere primum, et ubi est dicere primum est dicere prius - quia superlativum praesupponit comparativum - et ubi prius, ibi posterius : ergo a primo, ubi est ratio principii, ibi est ratio posterioris. Sed in divinis nullo modo recipitur, quod una persona sit posterior altera : ergo nullo modo persona est principium personae.
- Item, in creaturis idem est principium et initium, sicut patet per Philosophum, ergo ubi non recipitur initium nec principium ; sed omnes personae in divinis sunt sine initio, ergo et sine principio : ergo principium non dicit respectum personae ad personam : ergo non accipitur personaliter sive notionaliter.
- Item, idem est causa et principium re, differens ratione, quia principium dicitur quantum ad fieri, causa quantum ad esse : ergo si maioris nobilitatis est esse quam fieri, proprius debet ibi accipi ratio causae quam principii ; sed non recipitur, quod una persona sit causa, et alia sit effectus : ergo nec debet ibi recipi intentio principii.
- Item, Deus est alpha et omega, principium et finis, et utrumque est aequalis nobilitatis ; sed intentio finis ita dicitur de Deo essentialiter, quod nullo modo personaliter
Deus enim est ita finis creaturae, quod non est finis personae - ergo similiter videtur, quod ita sit principium creaturae, quod nullo modo sit principium personae.
Respondeo : Dicendum quod in divinis est vera origo sive emanatio, et non tantum vera, sed etiam completissima. Ad hoc autem quod sit perfectissima, necesse est quod emanans habeat cum producente aequalitatem omnimodam ac unitatem in substantia, quia nihil potest aequari Deo nisi Deus. Si ergo emanatio et origo debet exprimi convenienter et catholice, debent recipi nomina dicentia originis veritatem, et non recipi nomina importantia imperfectionem vel diversitatem vel inaequalitatem.
Quoniam ergo principium et principiatum. dicunt originis veritatem, ideo utrumque recipitur in divinis, maxime autem intentio principii. Sed quoniam posterius dicit imperfectionem et initium similiter, quia dicit imperfectam durationem, scilicet inceptionem ; et intentio causae importat diversitatem, quia causa est, cuius esse sequitur aliud ; et intentio finis inaequalitatem, quia finis melior est his quae sunt ad finem : ideo nec intentio prioris et posterioris nec initii et initiati nec causae et effectus nec finis et eius quod est ad finem, recipitur in persona respectu personae. Sed intentio producentis et producti, quia possibile est quod productus sit summe perfectus et aequetur producenti, ideo recipitur in divinis, similiter et intentio principii.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud quod obicitur, quod ad principium sequitur prius, et ad hoc posterius, dicendum quod, sicut dicitur secundum Hilarium, « Pater maior est Filio, nec tamen Filius minor » - quia sonat in imperfectionem hoc quod est minor - ideo, quamvis recipiatur quod Pater sit prior Filio, quia iste est ab illo, non e conversa, non tamen recipitur, quod iste sit posterior. Attamen nec ratio prioris omnino recipitur proprie ; quia cum in divinis sit ordo et origo, proprie est origo et minus proprie ordo, nec est nisi solum ratione originis. Quoniam ergo principium principaliter importat originem et prius ordinem, ideo simpliciter recipitur intentio principii, intentio vero prioris minus proprie et cum determinatione ; intentio autem principii, prout privat anterius, propriissime recipitur in Deo, maxime quantum ad personam Patris. Et ideo non sequitur, quod ita proprie dicatur prius, quod tantum dicit respectum ad posterius.
- Ad illud quod obicitur de initio, dicendum quod initium uno modo accipitur large ad principium essendi et durandi ; alio modo proprie ad principium durandi, ut illud dicatur habere initium, quod incipit esse. Primo modo potest accipi in divinis, et sic accipit Hilarius in littera ; secundo vero modo non potest, · et sic non aequivalet principio.
- Ad illud quod obicitur de causa, quod idem est quod principium, dicendum quod in creaturis idem est principium et causa ; et hoc est, quia productum differt a producente, et ideo potest dici effectus eius, et istud potest dici causa ; et in idem concurrit intentio causae et principii et similiter nomen ; sed non ita in divinis, quia ibi potest esse unius substantiae producens cum producto. Ideo non valet illud.
- Ad illud quod obicitur de fine, iam patet responsio, quia finis, quantum est de se, dicit excessum bonitatis respectu eius quod est ad finem, non sic principium respectu eius quod est ex illo ; et ideo Deus non potest esse finis nisi creaturae inaequalis, potest tamen esse et est principium personae omnino aequalis. Et ideo una persona non est finis alterius, est tamen principium.
QUAESTIO II
Utrum hoc nomen «principium », si sumitur essentialiter et notionaliter, dicatur univoce, an aequivoce.
Secundo quaeritur, utrum nomen « principium », cum accipiatur essentialiter et notionaliter, dicatur univoce, vel aequivoce. Et quod univoce, videtur.
- Basilius dicit quod Filio Dei « accipere » cum creaturis est commune, sed « habere » per essentiam proprium. Si igitur commune est accipere : ergo et dare ; et si hoc, cum penes hoc accipiatur ratio principii respectu Filii et respectu creaturae, videtur quod dicatur univoce.
- Item, sic differt principium essentialiter dictum et notionaliter, sicut sapientia et sapientia genita ; sed non dicitur aequivoce sapientia sic et sic : ergo etc.
- Item, nihil dicitur multipliciter ex hoc quod dicifur de genere et de specie, sive ex hoc quod habet unum suppositum et plura - quia multiplicitas respicit significationes diversas, non supposita - sed principium essentialiter dictum est in plus et pluribus convenit quam notionaliter et convenit eisdem ipsis : ergo non dicitur multipliciter, sed univoce.
- Item, quod non dicatur analogice, videtur, quia ubi est analogia, ibi est prius et posterius ; sed in divinis non est prius et posterius : ergo nec analogia.
Et iterum videtur quod nec aequivoce, quia ubi est aequivocatio, ibi est diversitas significationis ; sed persona et essentia non sunt diversa : ergo non potest accipi aequivoce.
Sed contra : a. Quod dicatur multipliciter, videtur primo per Magistrum in littera, qui dicit, quod hoc nomen « principium » multiplicem facit intelligentiam : ergo dicitur multipliciter.
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia isti actus : generare, spirare, creare sunt ipsius principii, secundum quod differenter accipitur ; sed non est unam communem rationem invenire ad istos actus : ergo nec ad principium, quod dicit respectum sic differentem.
- Item, regula est Philosophi, quod si aliquid in una sui acceptione habet unum oppositum, et in alia aliud, dicitur multipliciter ; sed principium essentialiter dicitur respectu creati, et notionaliter respectu increati : ergo multipliciter sic et sic.
- Item, principium essentialiter dictum dicitur temporaliter, notionaliter dictum aeternaliter ; sed nihil est commune univocum aeterno et temporali : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod nomen accipi differenter in divinis potest esse tripliciter : aut quantum ad suppositum aut quantum ad significatum aut quantum ad connotatum. Primo modo accipitur differenter hoc nomen « Deus », cum dicitur : Deus est Trinitas, et Deus generat, quia in prima stat pro natura, in secunda pro persona ; et illud non inducit aliquam multiplicitatem.
Alio modo contingit terminum differenter accipi quantum ad significatum, secundum quod ipse terminus in una sui acceptione significat essentiam, in alia personam, sicut hoc nomen « pater », prout Deus dicitur « pater Filii » et prout dicitur « pater noster » ; et hoc inducit aequivocationem, quia est diversitas significationis non in re ipsa, sed in significando.
Tertio modo contingit differenter accipi ratione connotati, ut puta hoc nomen « principium », dictum essentialiter, connotat effectum creatum, dictum personaliter, nihil connotat creatum ; et illud inducit multiplicitatem secundum analogiam, non secundum aequivocationem : secundum analogiam quidem, quia accipitur pro diversis sive diversa importat, quae non habent nisi unitatem proportionis, et ideo necessario oportet quod incidat ibi analogia ; sed non aequivocatio, quia aequivocatio habet plures institutiones et determinate accipitur pro qualibet, sicut patet in hoc nomine « canis ».
Sed non sic se habet hoc nomen « principium ». Nam principium de sua impositione impositum est ab actu producendi, non creandi nec generandi. Unde sicut « producere » de productione Filii et creaturae non dicitur aequivoce, sed analogice, ita et hoc nomen « principium » secundum has tres comparationes accipitur differenter.
Concedo ergo, quod ibi est multiplicitas quaedam, quamvis non sit multiplicitas simpliciter, sicut aequivocationis proprie dictae ; et concedendae sunt rationes ad hoc, quia non concludunt quod sit ibi aequivocatio vera. Tamen illud verbum Philosophi intelligitur, quando nomen habet diversa opposita, quae non uniuntur in aliquo, nec univoce nec analogice, quod sit illi termino oppositum, sed primo et per se opponuntur. Non sic autem est in proposito, quia « principium » non dicitur primo ad Filium vel ad creaturam, sed ad hoc quod est productum sive principiatum ; quod quidem dicitur de Filio et de creatura, quamvis non univoce, sed analogice.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud quod obicitur de Basilio, dicendum quod Basilius accipit commune pro analogo, quod est medium inter pure aequivocum et univocum.
2-3. Ad illud quod obicitur de sapientia et sapientia nata, dicendum quod non est simile, quia ibi non est diversificatio nisi solum quantum ad suppositum, hic autem est quantum ad connotatum.
Et per hoc patet sequens.
- Ad illud quod obicitur ultimo, quod non cadit prius ibi etc., dicendum quod, quamvis non cadat ibi prius et posterius in se, cadit tamen respectu effectus, quia in comparatione ad effectum accipitur analogia.
Quod autem dicitur, quod non est ibi diversitas, dicendum quod verum est in re ; tamen in significando et intelligendo aliud est intelligere essentiam, aliud intelligere personam ; ita et dicere, ac per hoc et significare. Et ideo, quamvis non sit diversitas a parte rei absolutae, nihilominus potest esse a parte significationis.
ARTICULUS II
De principio quantum ad unitatem.
Consequenter est quaestio de secundo articulo, scilicet de unitate huius nominis « principium », et circa hoc quaeruntur duo.
Primo quaeritur, utrum Pater et Filius possint dici unum principium Spiritus sancti.
Secundo, utrum possint dici unus spirator vel idem principium Spiritus sancti.
QUAESTIO I
Utrum Pater et Filius dici possint unum principium Spiritus sancti.
Quod autem possint dici unum principium Spiritus sancti, videtur.
- In littera dicitur : « Fatendum est, Patrem et Filium unum esse principium Spiritus sancti ».
- Item, ratione videtur, quia unius principiati unum est principium in uno genere ; sed Spiritus sanctus unus est : ergo habet unum principium. Ergo si immediate et perfecte est a Patre et Filio, sunt ergo Pater et Filius unum principium.
- Item, Pater et Filius spirant : aut ergo una potentia aut duabus. Constat quod una, quia cum una est in eis essentia, est et una potentia : ergo cum tres dicantur esse principium ratione potentiae, et una sit potentia in Patre, et Filio, patet etc.
- Item, sicut tres personae unica creatione creant, ita duae unica spiratione spirant ; sed tres, quia unica creatione creant, sunt unum principium creaturae : ergo duae unum principium Spiritus sancti.
Contra : 1. Cum dicitur : sunt unum principium Spiritus sancti, aut « unum » dicit unitatem essentiae aut unitatem personae aut notionis. Non essentiae, quia tunc Spiritus sanctus esset principium Spiritus sancti ; non personae, quia tunc Pater et Filius essent una persona : ergo notionis. Sed contra : Si Pater et Filius propter unitatem notionis dicuntur unum principium ; ergo ab oppositis, Pater propter pluralitatem notionis potest dici plura principia.
- Item, si Pater est principium Spiritus sancti, et Filius principium, et hoc principium non est illud : ergo sunt duo principia.
- Item, Pater et Filius sunt unum principium, ergo unum principium est Pater et Filius : et si hoc, ergo Pater est Filius.
- Item, si unum sunt principium : aut unum quod est Pater, aut unum quod non est Pater. Si unum quod est Pater : ergo Pater et Filius sunt Pater. Si unum quod non est Pater : ergo principium Spiritus sancti non est Pater : ergo Pater non est principium Spiritus sancti.
Respondeo : Dicendum quod omnes istam concedunt : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, quoniam Augustinus istam proponit et dicit ; sed in modo intelligendi diversificantur.
Nam quidam dicunt quod hoc nomen « principium » non dicit ibi essentiam nec notionem nec personam, sed dicit convenientiam duarum personarum in unica notione. Et dicunt quod sicut hoc nomen « trinus » specialiter est impositum ad insinuandam trinitatem suppositorum, ut conveniunt in unitate naturae ; sic in proposito dicunt se habere.
Sed cum non sit facile huiusmodi positionem sive translationem ex virtute vocabuli accipere, haec positio nullam dignoscitur habere firmitatem.
Et ideo fuerunt alii, qui dixerunt quod hoc nomen « principium » importat notionem in adiacentia, et est nomen adiective retentum ; et ideo hoc adiectivum nominis numerale, quod est « unum », cadit a ratione nominis et tenetur adverbialiter, ut sit sensus : Pater et Filius sunt unum principium, id est, uno modo producunt sive spirant Spiritum sanctum.
Sed quoniam hoc nomen « principium » de sua impositione est nomen substantivum, ut patet, non videtur adhuc positio ista rationabilis.
Et ideo fuerunt tertii, qui dixerunt, quod hoc nomen « principium », quantum est de se, stat pro essentia et contingit ipsum per additionem trahi ad personam. Et cum dicitur : Pater est principium Filii, trahitur ad personam Patris ; quando vero dicitur : Pater et Filius sunt stat pro essentia vel natura, in quantum tamen est in duabus personis. Et illud videtur consonare Anselmo dicenti, quod « Pater et Filius spirant, in quantum uterque idem Deus ». Et dicunt quod unum dicit unitatem circa hunc terminum « principium » non personae, sed essentiae vel naturae, ut est in duabus personis.
Sed quoniam Augustinus videtur dicere quod principium, dictum de Patre et Filio, dicat notionem communem ; similiter Magister dicit ultimo capitulo, quod dicit unitatem notionis ; et principium importat notionem, et essentia non refertur : ideo nec iste modus est adhuc omnino conveniens, licet sit aliis probabilior.
Et ideo est quartus modus dicendi, quod hoc nomen « principium » stat pro notione, non tamen in comparatione ad suppositum, sed ad naturam et vim spirativam ; et unum importat unitatem circa ipsum, secundum quod competit eius acceptioni.
Et hoc patet sic : cum enim Pater et Filius spirent Spiritum sanctum, in quantum unus Deus improcessibilis ; et in quantum unus Deus, sit in eis voluntatis unitas ; in quantum improcessibilis, sit voluntatis fecunditas ; et in quantum unus Deus improcessibilis, sit in eis voluntatis una fecunditas, et una fecunditas dicat unitatem principii : dicendum, quod sine distinctione concedendum est, quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti.
[Ad obiecta] : 1. Et ad illud quod quaeritur, quam unitatem dicat hoc quod est « unum » circa principium, dicendum quod, cum hoc nomen « principium » de pluribus simul dicatur, non potest stare pro persona ; et cum iterum dicat respectum ad personam, non potest stare pro essentia : ergo necesse est quod stet unum principium Spiritus sancti pro notione. Cum ergo dicitur : Pater et Filius sunt unum principium, « unum » dicit unitatem notionis, in comparatione tamen ad unitatem naturae et vis spirativae, sicut patebit in alio problemate et patet etiam ex praedictis.
- Ad illud quod obicitur post modum, quod hoc principium non est illud, demonstrato Patre et Filio, responderi potest dupliciter. Primo quidem, quod non potest dici « hoc et illud », quia per regulam non cadit distinctio, nisi ubi est ex diversis causis unio. Quoniam igitur unio omnimoda est in nomine principii, ita quod non multiplicatur, ideo non est ibi dicere « hoc et illud ».
Aliter potest dici, quod cum dicitur « hoc et illud », aut demonstrat formam aut suppositum aut utrumque : si formam, falsa est ; si suppositum vel utrumque, vera est ratione suppositi ; et ideo non sequitur, quod duo, quia forma non multiplicatur. Similiter potest argui in hoc nomine « Deus ».
- Ad duo sequentia respondent quidam, quod hoc nomen « principium » non potest subici, nec ad ipsum potest fieri relatio, quia tenetur adiective.
Sed illud nihil est, quia nomen est substantivum : ergo potest subici et praedicari et ad ipsum relatio fieri.
Et si dicant, quod ad hoc inventum est illud, nihil est, quia non potest probari. Et iterum, inventio debet habere rationem ; et nos videmus, quod potest fieri relatio, ut si dicatur : In principio erat in Verbum, in quo principio erat Spiritus, quia non in alio erat, sed in eodem. Potest etiam subici : quia si Pater est principium Spiritus sancti, a simplici conversa, principium Spiritus sancti est Pater.
Propter hoc aliter respondendum, quia, cum dicitur unum principium, « unum » dicit unitatem notionis, quae communis est duobus ; et quia unitatem dicit communem, ideo est hic consequens : unum principium Spiritus sancti est Filius et Pater ; ergo Filius est Pater, sicut hic : unus Deus est Pater et Filius : ergo Pater est Filius.
- Ad ultimum quod obicitur : aut unum, quod est Pater etc., dicendum quod, quia « unum » dicit communem spirationem, ut est in pluribus, ideo non contingit dividere : aut unum quod est Pater, aut unum quod non est Pater - ut si dicatur : omnis homo est animal ; aut animal quod est album, aut animal quod non est album, neutrum est dare, quia animal communiter stat pro animali albo et non albo, ita quod pro utroque simul reddit locutionem veram. Similiter in proposito, « principium » stat pro principio quod est Pater et quod est Filius ; et ideo non licet ibi dividere et descendere, immo est ibi figura dictionis ex mutatione suppositionis.
QUAESTIO II.
Utrum Pater et Filius possint dici « unus spirator », vel etiam « idem principium ».
Secundo quaeritur, utrum istae sint concedendae : Pater et Filius sunt unus spirator, vel : sunt idem principium Spiritus sancti.
Et quod haec sit concedenda : sunt unus spirator, videtur.
- Quia Pater et Filius non sunt unum principium, nisi quia spirant unica spiratione : ergo cum hoc nomen « spirator » importet ipsam spirationem, Pater et Filius sunt unus spirator.
- Item, quia Pater et Filius unica creatione creant, non tantum dicuntur unum principium creaturae, sed etiam unus creator : ergo cum similiter unica spiratione spirent, sunt unus spirator.
- Item, quod sint idem principium, videtur, quia unitas non multiplicata facit identitatem omnimodam ; sed Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, ita quod unitas principii nullo modo multiplicatur in illis : ergo sunt idem principium.
- Item, haec est vera : Pater et Filius eadem spiratione spirant ; sed idem importatur hoc nomine « principium », quod hoc nomine « spiratio » : ergo ab aequipollenti, Pater et Filius sunt idem principium.
Contra : a. Spirator et qui spirat aequipollent : ergo si est unus spirator, ergo unus est et qui spirat. Sed haec est falsa : unus spirat, quia non unus, sed duo sunt qui spirant : ergo etc.
- Item, spirator importat ipsam spirationem in concretione ad suppositum : aut ergo illud est essentia aut persona. Non essentia, ergo persona : ergo si Pater et Filius sunt unus spirator, sunt una persona vel hypostasis.
- Item, quod non sit concedenda quod sint idem principium, videtur. Si enim sunt idem principium, sunt idem ; sed haec est falsa, quod Pater et Filius sunt idem : ergo et prima est falsa. Quod autem sequatur, manifestum est ; bene enim sequitur : sunt idem animal, ergo idem. Quod iterum haec sit falsa : sunt idem, patet, quia sunt distincti, ergo non sunt idem.
- Item, hoc quod est « idem » est pronomen relativum : ergo cum pro nomen certam designet personam, et relativum sit notans identitatem in eo, pro quo refert, significat identitatem in supposito ; sed illud non est essentia, sed persona : ergo significat, quod sint eadem persona ; quod, cum sit falsum, restat quod illa locutio est falsa.
Respondeo : Dicendum quod haec locutio : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, simpliciter recipitur ; haec autem : Pater et Filius sunt unus spirator, non recipitur ; et haec similiter non admittitur : Pater et Filius sunt idem principium. Quamvis enim videantur aequipollere illi, non tamen aequipollent. Differenti enim modo in bis locutionibus spirationis notio significatur.
Propter quod notandum, quod notio potest significari dupliciter, scilicet in abstractione et in concretione : in abstractione, ut si dicatur spiratio ; in concretione, ut si dicatur principium vel spirator. In concretione autem potest significari vel in comparatione ad subiectum in ratione suppositi, vel in comparatione ad subiectum in ratione activi, vel utroque modo.
Significatur igitur notio spirationis in concretione in comparatione ad subiectum in ratione suppositi per hoc nomen « spirator » quod est nomen verbale. Et quia suppositum huius notionis est persona, et non una persona sed duae, ideo dicimus duos spiratores, non unum. Nec est simile de hoc quod est creator : quia, cum sit nomen essentiale, significat in concretione ad subiectum, quod est substantia - et illud est unum in tribus - sed notio ad personam, quae de se est multiplicata, non est una in duabus.
Significatur etiam notio in comparatione ad subiectum in ratione activi, ut per hoc nomen « principium », quod dicit originem. Et quoniam subiectum agit per virtutem, et virtus respicit naturam, cum in Patre et Filio sit una natura et una virtus non multiplicata ; per hoc nomen « principium » significatur notio spirationis ut nullo modo multiplicata. Ideo dicimus : Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, ut unum dicat unitatem notionis et vis spirativae et naturae in spirantibus. Hinc est, quod Pater non dicitur plura principia, licet plures habeat notiones, quia non habet secundum diversas vires et naturas.
Significatur etiam notio in comparatione ad subiectum ut in ratione suppositi et activi, cum dicitur idem principium, quoniam pronomen « idem » quod certam desiderat personam significare, respicit suppositum ; et principium, sicut dictum est, respicit ipsum ut activum. Et quoniam suppositum non est idem nec unum, ideo haec est falsa : Pater et Filius sunt idem principium : Haec igitur est vera : Pater et Filius sunt unum principium ; haec autem est falsa : sunt unus spirator ; haec iterum falsa : sunt idem principium Spiritus sancti. Et ratio horum omnium patet ex praedictis.
[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod sunt unum principium, quia unica spiratione spirant, dicendum quod haec non est tota ratio ; sed haec est tota ratio, quia unica spiratione et unica virtute et in unitate naturae spirant eumdem ; et principium hoc modo importat illam notionem : et ideo sunt unum principium. Non sic autem significatur illa notio per hoc nomen « spirator », quod est nomen verbale et descendit a verbo, quod concernit suppositum personale. « Spirator » enim dicitur ille qui spirat, et iste est persona.
- Ad illud quod obicitur de creatione, iam patet responsio, quia creatio non tantum habet una virtute fieri, sed etiam habet unum suppositum, et ipsum est substantia - Pater enim non creat tamquam proprium subiectum, sed ipsa substantia divina, quae una est - sed suppositum spirationis non potest esse substantia, sed persona : ideo non dicitur, quod Pater et Filius sunt unus spirator.
- Ad illud quod obicitur, quod identitas est unitas non multiplicata, dicendum quod illud non sufficit, nisi sit talis unitas, quod nec multiplicetur nec compatiatur secum pluralitatem suppositorum, quam excludit identitas. Et quia unitas principii compatitur pluralitatem personarum, ideo patet illud.
- Ad illud quod obicitur, quod eadem spiratione spirant, dicendum quod non sequitur ex hoc, quod sint unus spirator ; quamvis enim eadem sit notio, tamen suppositum non est idem. Et cum dicitur « idem principium », notatur identitas in utroque ; cum dicitur « eadem spiratione », notatur identitas in altero ; ideo haec non sequitur ex illa, nec una infert alteram.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI
DUB. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicitur, quod « Pater est principium totius deitatis ». Quaeritur ergo, pro quo stat ibi hoc nomen « principium ». Non enim potest stare pro essentia nec pro persona, quia utrumque dicit, quantum est de se, absolutum. Aut ergo stat pro paternitate, et hoc falsum, quia non est pater Spiritus sancti ; nec pro spiratione, quia spiratio non est respectu Filii ; nec communiter ad utrumque, quia nihil habent commune nisi essentiam ; nec pro innascibilitate, quia innascibilitas non dicit respectum ad personam, sed privationem respectus : ergo omni modo est falsa.
Respondeo : Dicendum quod sensus locutionis hic est : Pater est principitim totius deitatis, id est omnium personarum in deitate ; et est distributio accommoda, sicut cum dicitur : caelum continet omnia, se scilicet excepto.
Si autem quaeratur, pro quo stat hoc nomen « principium », dicendum quod stat pro paternitate simul et spiratione, quia per paternitatem est principium Filii, per spirationem principium Spiritus sancti, et per utrumque principium utriusque.
Quod ergo obicitur, quod non habent commune, dicendum quod non conveniunt in notione unica convenientia formali ; tamen conveniunt convenientia originali in eadem persona et eiusdem personae proprietate. Quia enim persona Patris a nullo est, ut dicitur in littera, ideo omni modo productionis producit, et ideo est prlncipium totius deitatis. Unde idem importatur nomine principii, cum dicitur « principium deitatis », intellectu principali, quod importatur nomine innascibilitatis quantum ad intellectum consequentem. Et ex hoc verbo et ex hac ratione verbi confirmationem recipit ista positio, quae dicit quod innascibilitas dicit in Patre plenitudinem fontalitatis sive fontalem plenitudinem, licet ex consequenti intellectu.
DUB. II
Item quaeritur de huiusmodi circumlocutionibus, qualiter accipiatur ibi hoc nomen « principium », cum dicitur : « principium sine principio, principium de principio ». Aut enim accipitur essentialiter aut personaliter : non personaliter, ut videtur, quia Spiritus sanctus dicitur esse principium de principio, et principium non convenit ei nisi temporaliter.
Praeterea, sicut dicit Magister, distinctione vigesima septima, non potest dici « hoc de illo » nisi quantum ad nomina substantialia : ergo principium non potest accipi notionaliter.
Et iterum, pro qua notione acciperetur, cum dicitur Filius principium de principio ? quia non pro filiatione, quia hoc convenit Spiritui sancto, scilicet esse principium de principio ; non pro communi spiratione, quia communis spiratio convenit Patri, cui non convenit esse principium de principio.
Si tu dicas, quod accipitur essentialiter ; contra : Essentia non est personae principium nec dicit respectum ad personam : ergo cum principium dicat respectum ad personam, non potest accipi essentialiter, et ita nullo modo.
Respondeo : Posset dici quod hoc nomen « principium » accipitur in comparatione ad creaturam, et trahitur ad personas per praepositiones additas, sicut si dicatur : Deus de Deo, et Deus non de Deo, et consimilia ; et sic cessant obiectiones.
Aliter potest dici quod hoc nomen « principium » non est impositum ad significandum respectum essentialem vel personalem, quantum est de se, sed indifferenter se habet ad utrumque, et eius acceptio determinatur per adiunctum. Quando ergo dicitur de Patre, stat pro notione paternitatis et spirationis communiter, et arctatur per proprietatem innascibilitatis per hoc, quod dicitur « non de principio ». Similiter in Filio stat pro communi spiratione cum filiatione, quae importatur per hoc quod dicitur « de principio ». De Spiritu vero sancto dicendum, quod stat essentialiter tantum et arctatur ad personam per hoc quod dicitur « de utroque ».
DUB. III
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Spiritus sanctus esse coepit principium creaturarum ». Videtur enim dicere contra illud quod dictum est supra distinctione tertia : « Ex perpetuitate creaturarum intelligitur Conditor aeternus ». Si ergo Spiritus sanctus est aeternus Conditor, ergo aeternaliter principium.
Item, in hymno : « Aeterne rerum Conditor ».
Item, ratione videtur, quia res ab aeterno fuerunt in Deo ; sed non nisi sicut in principio : ergo ab aeterno fuit principium.
Respondeo : Dicendum quod nomina, quae dicunt effectum in creatura, possunt illum dicere actu vel habitu : si actu, ex tempore dicuntur ; si habitu, possunt dici aeternaliter. Et quoniam principium potest sonare in actum vel in habitum, ideo potest dici non solum temporaliter, immo etiam aeternaliter. Sed quoniam usus magis accipit hoc nomen « principium », prout dicitur in actu quam in habitu, ideo dicit Magister, quod dicitur temporaliter.
Quod obicitur, quod dicitur « Conditor aeternus », dicendum quod haec locutio duplex est : tum ex parte eius quod est « Conditor », quia potest dicere actum vel habitum ; tum ex parte eius quod est « aeternus », quia potest teneri adiective vel substantive. Et si «aeternus » teneatur substantive, sic non ponit aeternitatem circa conditionem, sed circa suppositum, et est locutio vera. Si adiective et « Conditor » tenetur habitualiter, adhuc est locutio vera ; si actualiter, tunc falsa. Sensus sunt manifesti. Nam uno modo sensus est : «aeternus Conditor », id est aeternus, qui est Conditor. Alio modo « aeternus Conditor », id est ab aeterno potens condere in tempore. Et tertio modo « aeternus Conditor », quia aeternaliter condidit. Duobus primis sensibus est vera locutio, sed tertio sensu est falsa.
DUB. IV
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Pater ab aeterno principium est Filii » ; sed Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt principium nisi ex tempore : ergo secundum hoc, cum aeternum sit ante temporale, per prius dicitur principium notionaliter in divinis quam essentialiter. Sed contra : Omne essentialiter dictum est communius ; et quanto aliquid communius, tanto prius : ergo per prius debet dici principium essentialiter quam notionaliter.
Respondeo : Dicendum quod dupliciter est loqui de hoc nomine « principium » : aut respectu subiecti aut respectu termini. Si respectu subiecti, sic cum intellectus essentiae sit ante intellectum personae, sic principium essentialiter dictum secundum rationem intelligendi praeit principium notionaliter dictum, sicut opponit. Si autem respectu termini, sic principium essentialiter dictum respicit quid diversum per essentiam, et ita creatum ; principium vero notionaliter dictum respicit personam consubstantialem et increatam et aeternam ; et ideo principium notionaliter dictum dicitur aeternaliter, et quantum ad hanc viam prius dicitur in Deo non solum quantum ad intellectum, sed etiam quantum ad rem. Et sic patet, de qua acceptione hoc nomen « principium » dicitur per prius secundum diversas comparationes.
DUB. V
Item quaeritur de hoc quoci dicit, quod « cum Filius se dixit principium, creatorem se voluit ostendere. » Videtur enim falsum ; quia ipse respondit ad quaestionem Pharisaeorum quaerentium : Tu quis es ? Sed « quis » quaerit de persona ; sed « principium », secundum quod pro creatore accipitur, tenetur essentialiter : ergo aut Dominus non respondit convenienter aut « principium » non stat pro creatore ibi.
Si dicas, quod appropriatur Filio ; contra : Tam ratio creationis quam ratio principium appropriatur Patri : non ergo Filio.
Respondeo : Dicendum quod « principium » tenetur essentialiter ibi, sicut dicitur in littera ; sed tractum est ad personam Filii.
Sed quod obicis, quod appropriatur Patri, dicendum quod principium de ratione sui nominis non appropriatur Filio nisi per additionem ; et sic in proposito, quia appropriatur per actum verbi. Non enim dixit simpliciter : ego principium, sed : ego principium, qui et loquor vobis.
DUB. VI
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « non est concedendum, quod Filius habet principium, cum et Filius sit principium de principio ». Videtur enim debere concedi, quia omne relativum debet habere correlativum sibi respondens : ergo si Filius, cum dicitur « principium de principio », dicitur relative, debet habere correlativum, quod est principium.
Respondeo : Dicendum quod « habere principium » est dupliciter : aut sicut correlativum, sicut filius dicitur habere patrem, et sic Filius habet principium ; aut sicut dispositionem sui, et sic dicitur habere principium quod incipit esse, et sic Filius non habet principium, quia non incipit.
Vel aliter : est habere principium essendi et durandi ; primo modo Filius habet principium, secundo modo non.
