Distinctio XXXVI — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

« Solet hic quaeri, cum omnia dicantur esse in Dei cognitione ».

     

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de cognitione Dei, qua cognoscit omnia creata. Et quoniam cognitum dicitur esse in cognoscente, ideo determinat hic secundo modum, quomodo res sunt in Deo. Et quoniam res creatae non tantum dicuntur esse in Deo, sed etiam ex Deo et per Deum, ideo primo agit de existentia rerum in Deo ; secundo vero comparat ad alias habitudines, scilicet ex ipso et per ipsum, ibi : « Proinde, si diligenter inspiciamus ».

Prima pars habet duas.

In prima ostendit, qualiter res dicantur esse in Deo a parte eius in quo sunt, utrum scilicet sint in Dei essentia, sicut sunt in Dei praescientia.

In secunda, qualiter dicantur esse in Deo a parte ipsarum rerum, ibi : « Post praedicta quaeritur, cum omnia dicantur esse in Deo », ubi quaerit, utrum mala sint in Deo, et solvit quod non. Quaelibet harum partium posset dividi : quoniam primo quaerit et opponit, et postmodum determinat, et partes manifestae sunt in littera.

 

« Proinde si diligenter inspiciamus ». Haec est secunda pars, in qua comparat hoc quod est « esse in Deo » ad alias habitudines, importatas per alias praepositiones, et haec pars habet quatuor partes secundum quatuor capitula.

In prima ostendit horum trium convenientiam ;

in secunda, differentiam et appropriationem, ibi : « Praeterea sciendum est ».

In tertia differentiam eius quod dicitur de ipso ad hoc quod dicitur ex ipso ostendit, ibi : « Illud etiam hic animadvertendum est ».

In quarta breviter praedicta epilogat, ibi : « Ex praemissis apertum est » ; et haec posset dividi contra totam praecedentem.

Intellectus partium patet in littera.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam huius partis quaeritur de existentia rerum in Deo, et circa hoc tria principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum creaturae fuerint in Deo aeternaliter.

Secundo quaeritur de modo existendi ipsarum rerum in Deo.

Tertio, quantum ad generalitatem rerum in Deo existentium, utrum scilicet omnia quae Deus cognoscit, fuerint et sint in Deo.

Ita quod primo de existentia, secundo de modo et tertio de numero.

 

Quantum ergo ad primum articulum duo quaeruntur.

Primo quaeritur, utrum res fuerint in Deo ab aeterno.

Secundo, utrum sint in Deo ratione essentiae, vel personae.

 

 

 

ARTICULUS I

De existentia rerum in Deo.

 

QUAESTIO I.

Utrum res fuerunt in Deo ab aeterno.

Quod autem res fuerint in Deo ab aeterno, videtur.

  1. Quia agens cognoscens agit per speciem rei, quam penes se habet ; sed res est in anima, quia similitudo eius est in ea : ergo et in Deo similiter. Si dicas, quod illud exemplar nihil est rei, ergo secundum illud non deberet dici, res esse in Deo ; contra : Plus facit ad esse rei exemplar, quod est cognitivum et productivum, quam quod est productum a re : si ergo ratione exemplaris producti a re res est in anima, multo fortius debet dici in Deo esse ratione exemplaris producentis ; sed hoc ab aeterno : ergo etc.
  2. Item, similitudo producta non est vere aliquid, sed alicuius ; sed exemplar, per quod cognoscit Deus, vere est ipse Deus : ergo verius est exemplar rei in Deo quam in anima : ergo multo fortius res est in Deo quam in anima, et sic etc.
  3. Item, quia res potest exire de materia, res est in materia, et tamen non totaliter est in potentia materiae, immo agentis : ergo si res, quae sunt in potentia Dei, totaliter ibi sunt, multo fortius debent dici esse in ipso, et sic etc.

 

Contra : 1. Quod exit per creationem omnino nihil est antequam creetur ; sed creaturae sic exeunt : ergo omnino nihil sunt antequam producuntur. Sed quod non est nec est hic nec ibi : ergo non est in aliquo, et ita nec in Deo.

  1. Item, quod est in aliquo est in illo vel secundum se vel secundum aliquid sui ; sed res non est in Deo secundum se, quia tunc essentia rei esset in Deo ; nec secundum aliquid sui, quia nihil de ipsa est aeternum, sed totum ex tempore : ergo etc.
  2. Item, quod est in aliquo est in illo secundum esse actuale vel potentiale ; sed creatura non est in Deo secundum esse actuale, quia tunc actu esset : ergo si est in Deo, est secundum esse potentiale. Sed omne esse potentiale, secundum quod huiusmodi, est permutabile : si ergo creatura ab aeterno est in Deo secundum esse potentiale, ab aeterno est in Deo secundum esse mutabile. Sed hoc falsum : ergo et primum.
  3. Item, si creatura dicitur esse in Deo, quia potest esse a Deo : ergo cum ab aeterno esse a Deo sit impossibile, non erit creatura ab aeterno in Deo ratione potentiae.

Respondeo : Dicendum quod aliquid dicitur esse in aliquo tripliciter : vel secundum actualem existentiam, vel secundum similitudinis praesentiam, vel secundum causativam potentiam. Primo modo sunt res in universo, secundo modo in cognitiva substantia, tertio modo in sua causa. His duobus modis ultimis res sunt in Deo, quia est cognoscens res antequam fiant, et potens producere. Unde quia ab aeterno cognovit, et potentia, qua produxit ex tempore, in Deo fuit ab aeterno, ideo dicuntur res fuisse in Deo ab aeterno.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud quod obicitur, quod nihil est non est in aliquo, dicendum quod verum est secundum primum modum existendi, sed falsum secundum secundum et secundum tertium, quia illud quod nihil est modo, Deus potest facere.

  1. Ad illud quod obicitur, quod illud quod est in aliquo, est in illo secundum se etc., dicendum quod quantum ad secundum modum res sunt in Deo secundum aliquid sui, quia secundum exemplar. Sed aliquid rei potest dici tripliclter, scilicet essentialiter, effective et causative, scilicet sicut pars, effectus vel causa. Hoc tertio modo est illud exemplar aliquid rei.

Quantum ad tertium modum, scilicet potentiam causativam, est res secundum se non in actu, sed potentia, quia suum esse potest produci a Deo.

  1. Similiter ad sequens, dicendum quod ratione exemplaris res actualiter sunt in Deo ; ratione creationis potentialiter, quia possunt produci.

Quod obicitur : quod est in Deo est immutabile, dicendum quod hoc est verum de eo quod est actu in Deo ; sed quod potest produci a Deo est mutabile.

Vel dicendum quod possibile habet comparationem ad divinam potentiam, quae est immutabilis, et sic est immutabile ; vel ad connotatum temporale extra, et sic habet esse mutabile.

  1. Ad illud quod obicitur de creatione, dicendum quod, quamvis actus creandi non potuerit esse ab aeterno, tamen potentia creandi fuit in Deo.

 

 

QUAESTIO II

Utrum res sint in Deo ratione essentiae, vel personae.

Secundo quaeritur, utrum res sint in Deo ratione essentiae ; vel personae. Et quod ratione essentiae, videtur.

  1. Quia quod illest ratione personae est proprium, quod inest ratione essentiae est commune : si ergo hoc est commune tribus, patet etc.
  2. Praeterea, res in Deo sunt ratione exemplaritatis ; sed exemplar creaturae in Deo est divina essentia, quia Deus se ipso cognoscit et producit : ergo etc.
  3. Item, regula est, quod quidquid de Deo dicitur in relatione ad creaturam, est essentialiter dictum ; sed res esse in Deo est taliter dictum : ergo etc.

 

Contra : 1. Quod ratione personae videtur, quia res sunt in Deo, in quantum possunt ab ipso exire ; sed producere, cum sit actus, est ipsius suppositi : ergo personae.

  1. Item, sicut dicit Augustinus, libro 83 quaestionum : « Verbum dicit operativam potentiam » : si ergo res sunt in Deo ratione potentiae operativae, sunt in eo ratione Verbi : ergo cum Verbum sit persona, sunt in Deo ratione personae.
  2. Item, Augustinus, De civitate Dei XI, c. 24 dicit, quod « cum dicitur : Dixit, ut fiat, intelligitur Pater : in verbo dicendi Filius, in visione Spiritus sanctus » : ergo cum eius sit producere, in quo sunt, patet ergo, quod sunt ratione personae.

 

Respondeo : Dicendum quod in divinis est considerare essentiam, quae est communis ut communis et absoluta, est considerare proprietates, et est considerare commune ut in relatione ad propria. Primum dicitur in omnimoda absolutione ; secundum, scilicet proprietas, dicit relationem ad personam ; tertium dicit relationem ad res ; et illa appropriata significant Deum ut causam.

Cum ergo quaeritur, utrum res sint in Deo ratione essentiae vel personae, dicendum, quod proprie loquendo nec sic nec sic, sed sunt in Deo ut in causa, et sic ratione appropriatorum, quae sunt essentialia considerata in personis.

 

[Ad obiecta] : 1-3. Cum ergo obicitur, quod sint in essentia, dicendum quod illae rationes concludunt, quod sunt in essentia communiter dicta, secundum quod comprehendit appropriata, non secundum quod in omnimoda absolutione consideratur.

1-3. Quod obicitur ad oppositum, non concludit de persona ratione propriorum, sed ratione appropriatorum.

 

 

ARTICULUS II

De modo, quo res existunt in Deo.

Consequenter quantum ad secundum articulum quaeritur de modo existentiae rerum in Deo, et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum omnia quae sunt in Deo, sint in ipso vita.

Secundo quaeritur, utrum res verius sint in Deo quam in universo sive in propio genere.

 

 

QUAESTIO I

Utrum omnia sint in Deo vita.

Quod autem omnia sint in Deo vita, videtur.

  1. Ioannis 1, 4 : Quod factum est in ipso vita erat ; sed omnis creatura est facta : ergo omnis creatura est in ipso vita.
  2. Item, Augustinus, V super Genesim ad litteram : « Omnia dicuntur in ipso fuisse vita, non in sua natura, quia omnia noverat, antequam fierent ».
  3. Item, ratione videtur, quia divina essentia est vita, ergo quod est divina essentia etiam vita est ; sed creatura in Deo est divina essentia, quia quidquid est in Deo est Deus : ergo est vita. Et hoc est quod dicit Anselmus, in Monologio, « quod creatura in Deo creatrix est essentia ».
  4. Item, intelligere est una differentia eius quod est vivere, cum vivere dicatur quadrupliciter secundum Philosophum : si igitur intelligere est vivere, ergo omnis ratio intelligendi est ratio vivendi. Sed res sunt in Deo secundum suas rationes intelligendi, ergo sunt in Deo viventes ; sed non per participationem : ergo sunt vita simpliciter.

 

Contra : 1. Actuum 17, 28 : In ipso vivimus, movemur et sumus. Ergo si quia vivimus, sumus in Deo vita, ergo et qui a movemur, sumus in eo motus ; sed hoc non dicitur : ergo nec illud debet dici.

  1. Item, si res dicuntur in Deo vita, aut ergo ratione potentiae aut notitiae aut voluntatis. Non ratione potentiae, quia res ex hoc quod potest produci per creationem, antequam producitur nihil omnino est, quia secundum totum producitur ; si nihil est, ergo nec vita. Nec ratione notitiae, quia tunc, cum mala sint a Deo cognita, tunc mala essent in Deo vita ; quod absurdum est. Si ratione voluntatis ; sed voluntas Dei non est nisi futurorum : ergo sola futura viverent in Deo. Sed alia quam futura sunt in Deo per ideam : ergo non omne quod est in Deo, est in ipso vita.
  2. Item, hoc videtur, quia exemplar aeternum repraesentat res expressissime, secundum quod sunt et ab ipso exeunt : ergo cum quaedam vivant ; quaedam non, quaedam repraesentat per modum viventium, quaedam per modum non viventium : ergo quaedam sunt in Deo vita ; quaedam non.
  3. Ratione huius quaeritur, quare magis dicuntur res esse in Deo vita, quam sapientia vel essentia vel intelligentia.

 

[Respondeo] : Ad hoc voluerunt aliqui dicere quod non omnia quae dicuntur esse in Deo, sunt in illo vita, sed ea solum, quae sic sunt in Deo ut disposita fieri. Et ratio huius est, quoniam verbum et vita dicunt actum et dispositionem. Et ideo dicit Anselmus quoniam verbum non est nisi eorum quae sunt vel futura sunt ; et ideo ea solum sunt in Deo vita. Et ideo dicunt quod ad rationem dicendi vitam concurrit necessario, quod res sint in Deo quantum ad potentiam, notitiam et voluntatem producendi.

Sed hoc non potest stare secundum Augustinum. Filius enim, ut ipse dicit, VI De Trinitate, « est ars plena omnium rationum viventium » ; sed constat quod non impletur nisi rationibus infinitis : ergo infinitae rationes rerum vivunt in Deo, ergo non solum entium vel futurorum, sed etiam omnium possibilium. Et iterum Augustinus, libro 83 quaestionum, dicit quod « ratio est, etiamsi nunquam aliquid per illam fiat » ; sed constat quod ratio in mente artificis vivit, non quia res extra producitur : vivit enim, etiamsi res corrumpatur, et exterius esse omnino nihil facit ad vitam. Et ideo patet quod non solum praesentia vel futura vivunt in Deo.

Et propterea aliter dicendum quod res tripliciter sunt in Deo, videlicet ut in principio producente et sic sunt in ratione potentiae ; ut in exemplari exprimente, et sic sunt in ratione notitiae ; et ut in fine conservante, in ratione voluntatis. Primo modo - quia in principio producente - cum totum ex nihilo producat Deus, nihil omnino sunt nec vita nec aliquid. Quia vero sunt in Deo tamquam in fine conservante, cum conserventur secundum esse, quod habent, sic sunt quaedam vita quaedam non. Unde quaedam tantum sunt, quaedam sunt et moventur, quaedam, ut homines, et sunt et moventur et vivunt. Quia vero sunt ut in exemplari exprimente, sic sunt in ipso vita. Et quia non solum in illo exemplari exprimuntur entia, sed etam omnia cognoscibilia Deo, ideo omnia sunt in Deo vita, quae in ipso sunt. Et ideo dicit beatus Ioannes : Quod factum est in ipso vita erat.

Et sic patet quod esse in Deo attenditur secundum triplex genus causae ; et similiter patet, quomodo ratione potentiae et notitiae et voluntatis ; et solvitur illa quaestio, secundum quod genus causae, vel secundum quam trium conditionum dicuntur res esse in Deo. Patet etiam, quae in Deo dicuntur vita, scilicet omnia quae sunt in ipso tamquam in exemplari.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod in Deo movemur etc., intelligendum est quantum ad tertium modum essendi in Deo, scilicet per conservationem. Deus enim conservat in nobis vitam et operationem et essentiam ; et quantum ad hoc intelligitur dictum illud verbum.

  1. Ad illud quod dicitur : ratione cuius res dicuntur in Deo vita etc., dicendum quod ratione potentiae et notitiae simul, quia ista duo concurrunt ad rationem exemplaris ; non enim est exemplar Deus nisi eorum quae cognoscit et potest.
  2. Ad illud quod obicitur, quod res in illo exemplari repraesentantur ut sunt, dicendum quod verum est ; tamen non oportet, quod ratio repraesentationis sit talis omnino, quale est repraesentatum, sicut supra ostensum est : et ideo sicut corporalium est idea spiritualis, ita non viventium vivens.
  3. Ad illud quod ultimo quaeritur, quare magis dicuntur res ess in Deo vita quam alia, dicendum quod quamvis praedictum verbum multas habeat expositiones, quo dicitur : Quod factum est in ipso vita erat ; tamen specialiter circa hoc verbum consideranda est veritas dicti, et ratio dicendi. Veritas dicti, ut dicit Augustinus, est quod omnes res, factae a Deo vel etiam possibiles fieri, habent rationes in Deo, per quas intelliguntur ; quae quidem rationes vivere dicuntur, quia sunt in substantia vivente, secundum quod vivens, et sunt etiam ratio intelligendi, qui est actus vitae : et ideo in artifice creato dicuntur vivere, sed in Deo non tantum dicuntur vivere, sed etiam ipsa vita, quia ipsa ratio cognoscendi in Deo est ipsa intelligentia.

Ratio autem dicendi fuit haec. Cum enim res habeant esse in Deo et etiam in universo, et diversimode, quia aliquas proprietates habent secundum existentias in mundo, quae non competunt eis, secundum quod sunt in Deo : ideo non solum dixit : Quod factum est in ipso erat, sed vita, ut omnes illae conditiones excluderentur. Creaturae enim in mundo habent esse corporale, variabile et corruptibile. Quoniam enim vita est actus spiritualis et continuus, fluens ab ente quieto et sempiterno, perfecte dictum est quod res sunt in Deo vita, ut per spiritualitatem excludatur corporeitas, per quietem variabilitas, per sempiternitatem corruptibilitas.

 

 

QUAESTIO II

Utrum res verius esse habeant in Deo quam in proprio genere.

Secundo quaeritur, utrum res sint in Deo verius quam in universo sive in proprio genere.

Et quod verius sint in Deo, videtur.

  1. Per Augustinum, V super Genesim ad litteram : « Omnia, priusquam fierent, erant in notitia facientis et utique ibi meliora, ubi aeterna, ubi veriora et incommutabilia ».
  2. Item, unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad cognitionem ; sed creaturae verius cognoscuntur in Deo quam in proprio genere : ergo et verius sunt in Deo.
  3. Item, omne quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo est ; sed Deus est in infinitum nobilior mundo : ergo in infinitum nobiliori et veriori modo sunt res in Deo quam in universo.
  4. Item, nobilius et verius est esse vitae quam non viventis ; sed omnia vivunt in Deo, ut supra monstratum est, non autem in genere proprio : ergo etc.

 

Contra :

  1. Verius est res ubi est simpliciter, quam ubi est solum secundum. quid ; sed in Deo solum dicitur esse secundum quid - quia non sequitur : asinus est in Deo, ergo asinus est - sed in proprio genere simpliciter : ergo ibi verius.
  2. Item, verius est res ubi est secundum principia intrinseca et proxima, quam ubi est in principio extrinseco et remoto ; sed res in mundo sunt secundum principia intrinseca, in Deo autem ut in principio extrinseco : ergo etc.
  3. Item, verius est res ubi est secundum propriam entitatem, quam ubi solum secundum similitudinem ; sed in Deo est homo et lapis et alia secundum similitudinem : ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod triplex est existentia rerum, scilicet in exemplari aeterno, et in intellectu creato, et in ipso mundo. In exemplari aeterno et in intellectu creato sunt res secundum similitudinem ; in ipso mundo secundum entitatem propriam.

Quando ergo quaeritur, in quo sint verius, hoc dupliciter potest quaeri : aut ita quod fiat comparatio eiusdem rei ad se secundum diversum modum existendi, ut sit sensus : ubi lapis verius habet esse, vel cum est in cognoscente vel producente, vel cum est in se ; et hoc modo concedendum est, quod verius est unaquaeque res in proprio genere quam in Deo, sicut probant rationes ad hoc inductae. Alio modo potest fieri comparatio rei ad suam similitudinem, ut sit sensus quaestionis : quid habet esse verius et nobilius, utrum ipsa res, vel eius similitudo ? Et hoc modo simpliciter concedendum, quod similitudo rei verius et nobilius esse habet in Deo, quam ipsa res in mundo ratione eius quod est ; quia est ipse Deus. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

Adhuc similitudines rerum in intellectu creato verius et nobilius habent esse quam res in universo, ut dicit Augustinus, De Trinitate, non ratione eius quod sunt, sed ratione eius in quo, quia sunt nobiliori et spiritualiori modo similitudines in intellectu cognoscente, quam sint ipsae res in mundo contentae.

 

[Ad obiecta] : Et sic patent rationes ad utramque partem.

  1. Tamen ad illud argumentum, quod fit de comparatione esse ad cognoscere, dicendum quod illud generaliter intellectum, quod res ibi est verius, ubi verius cognoscitur, non habet veritatem. Contingit enim cognoscere quod non est ; et ideo sicut ad cognosci non sequitur esse, ita nec ad vere cognosci vere esse, nec ad verius cognosci verius esse. Quando ergo dicitur, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad cognitionem, hoc intelligitur, quia eadem principia, quae sunt principia essendi, sunt principia cognoscendi ; sed tamen principia essendi conferunt esse per se ipsa, sed cognitionem non conferunt per se, sed per suas similitudines.

 

 

ARTICULUS III.

De numero sive generalitate existentiae, quam res habent in Deo.

Tertio loco est quaestio de tertio articulo, scilicet de generalitate existentiae rerum in Deo, et circa hoc quaeruntur duo.

Primo quaeritur, utrum mala sint in Deo.

Secundo, utrum in Deo sint imperfecta, secundum quod huiusmodi.

 

 

QUAESTIO I

Utrum mala sint in Deo.

Quod autem mala non sint in Deo, videtur.

  1. Augustinus, De libero arbitrio : « In tantum res recte vituperantur, in quantum earum vituperator artem, in qua factae sunt, videt, ut hoc in eis vituperet, quod in arte non videt ». Si ergo vituperantur quantum ad malitiam sive in quantum mala ; et hoc modo non videntur in Deo : ergo hoc modo non sunt in Deo.
  2. Item, « omne quod est in Deo, est ex ipso et per ipsum », ut dicit Augustinus, et Magister in littera ; sed mala nunquam sunt ex Deo nec per Deum : ergo nec in Deo.
  3. Item, omne quod est in Deo, aut est sicut in principio producente aut sicut in exemplari exprimente aut sicut in fine conservante ; sed constans est quod Deus non est principium producens mala, nec etiam conservans. Item, non est exemplar exprimens, quia ratio exemplaris attenditur secundum assimilationem ; sed Dei ad malum nulla est assimilatio : ergo mala nullo modo sunt in Deo.
  4. Item, quanto aliquid melius est, tanto magis distat a malo ; sed Deus est optimus, quo nihil melius potest cogitari : ergo tanta distantia differt, quanta nulla maior potest cogitari. Sed magis distat a malo quod nec habet veritatem malitiae nec similitudinem, quam quod habet saltem similitudinem, et in quo nullo modo est malum, quam in quo aliquo modo est : ergo etc.

 

Contra : 1. Omne quod cognoscitur ab aliquo, qui est sua cognitio, est in illo tamquam in cognoscente ; sed Deus cognoscit mala, quia ea punit et reprobat, et Deus est sua cognitio : ergo mala sunt in Deo. Minor patet ; maior similiter, quia omne cognitum est in cognitione : si ergo idem est cognitio et cognoscens, ergo si est in cognitione, et in cognoscente.

  1. Item, omne quod cognoscitur in aliquo, est in illo in quo cognoscitur ; sed mala cognoscuntur in Deo : ergo sunt in Deo. Probatio minoris : mala cognoscuntur a Deo - constat - aut intra se aut extra : non extra, hoc constat, quia divinus aspectus non exit extra, tunc enim indigeret alio ad cognoscendum. Et iterum, Angeli cognoscunt mala in Deo. Unde Augustinus, super Genesim ad litteram : Angeli vident in illo bona nostra, quae eis placent, et mala nostra, quae eis displicent.
  2. Item, omne quod cognoscitur in aliquo, et non per accidens, est aliquo modo in illo sicut in exemplari ; sed mala cognoscuntur a Deo, sed non per accidens, quia nihil per accidens cognoscit, sed omnia per se : ergo mala sunt in Deo.
  3. Item, omne quod cognoscitur ab aliquo non per privationem, cognoscitur per similitudinem et ideam ; sed in Deo non cadit cognitio per privationem, quia nulla potest in illo exemplari esse privatio, cum sit purus actus : ergo si cognoscit mala, non cognoscit per privationem, sed per similitudinem. Sed similitudo est idea in Deo : ergo mala habent ideam in Deo.

Respondeo : Dicendum quod mala a Deo cognoscuntur, non tamen in Deo existunt secundum quod mala, quia sic loquimur in proposito.

Ideo, inquam, cognoscuntur, quia sicut rectum est iudex sui et obliqui, sic summa veritas et lux et actus est ratio cognoscendi non tantum veritatem et lucem et actum, sed etiam obliquitatem, tenebram et privationem. Unde lux se ipsa tenebram cognoscit.

Non sunt autem mala in Deo, quoniam illa dicuntur esse in Deo, ad quae cooperatur Deus secundum aliquod genus causae, et maxime secundum genus causae formalis et exemplaris ; malum autem non habet Deum pro causa, nec pro exemplari, quia malum ratione malitiae dicit solum privationem, exemplar autem, secundum quod huiusmodi, dicit assimilationem. Quoniam igitur privatio, secundum quod huiusmodi, nulli est assimilabilis, hinc est quod nec malum nec falsitas habet ideam in Deo ; suum autem oppositum est assimilabile. Unde cum uno et eodem cognoscat Deus bonum et malum sibi oppositum, bonum cognoscit secundum rationem assimilationis ; et ideo bonum est in Deo ut in exemplari et ut cognitum per se et per modum positionis. Malum autem, cum cognoscatur a Deo, non habet in ipso ideam, ideo non est in Deo, quamvis sit in Dei cognitione : quia, quamvis cognoscatur a Deo, non cognoscitur per ideam sui, sed boni cuius est privatio. Et ideo dicitur cognosci per accidens et per privationem.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod obicitur, quod malum est in Dei cognitione, et cognitio est Deus, ergo etc., dicendum quod hic est fallacia secundum accidens. Quamvis enim idem sit cognitio Dei quod Deus, tamen aliud connotat, sicut potentia et sapientia. Unde sicut non sequitur : est in Dei notitia, ergo et in potentia, immo est ibi accidens et consequens ; sic et in proposito.

  1. Ad illud quod obicitur, quod malum cognoscitur in Deo, ergo est in Deo, dicendum quod nec illud sequitur : plus enim dicit esse in Deo, quam cognosci a Deo vel in Deo. Cum enim dicitur aliquid cognosci a Deo, per hoc intelligitur, quod Deus sit ratio cognoscendi illud ; sed cum additur, quod hoc sit in Deo, significatur quod Deus sit ratio cognoscendi ut exemplar et per assimilationem ; et ideo est ibi consequens.
  2. Ad illud quod obicitur, quod cognoscit non per accidens mala etc., dicendum quod cognosci per accidens hoc est dupliciter : aut a parte cognoscentis aut cogniti. In Deo nulla cadit cognitio per accidens a parte cognoscentis, quia omnia cognoscit se ipso ; tamen cadit a parte cogniti, quoniam aliquid cognoscit per similitudinem suam, ut bonum, aliquid per similitudinem sui oppositi ; et ita est ibi per accidens, non in decurrendo, sed in assimilando. Cum enim Deus cognoscit malum, non intelligitur assimilari ei, sed suo opposito.
  3. Similiter solvendum est de privatione : quia cognoscere per privationem est dupliciter : aut ita, quod sit privatio in virtute cognoscente, sicut cognoscit aliquis silentium et tenebram per aurem et oculum, et sic ponit imperfectionem ; aut ita, quod sit privatio in cognito, non in cognoscente, sicut lux cognosceret tenebram, si haberet vim cognitivam, sonus silentium : et sic cognoscit Deus, quoniam est actus purus et lux et veritas.

 

 

QUAESTIO II

Utrum imperfecta sint in Deo.

Secundo quaeritur, utrum imperfecta, secundum quod huiusmodi, sint in Deo.

Et videtur quod non.

  1. Quia mala ut mala non possunt habere similitudinem cum summo bono : ergo pari ratione, cum imperfecta non habeant similitudinem cum perfectissimo, non erunt in Deo.
  2. Item, illa sola sunt in Deo, quae possunt esse a Deo et per Deum ; sed imperfecta a Deo non sunt, quia dicitur Deuteronomii 32, 4 : Dei perfecta sunt opera.
  3. Item, specialiter obicitur de materia et passione, diversitate et compositione. Cum enim exemplar sub ratione exemplaris sit forma, sit actus purus et ita omnino simplex, videtur quod rationes materiae et passionis et diversitatis et compositionis repugnent exemplari ; et si hoc, cum nihil dicatur esse in Deo nisi ratione exemplaris, patet etc.
  4. Item, sicut veritas et bonitas est generalis conditio entium, ita et unitas ; sed oppositum veritatis non habet ideam in Deo, similiter et bonitatis : ergo pari ratione oppositum unitatis. Sed oppositum unitatis est multitudo : ergo etc.

 

Contra :

  1. Augustinus, Ad Nebridium : « Qui totum condidit non potuit et partium non habere rationes » : ergo cum partes sub ratione partium sint imperfectae, patet quod habet rationes imperfectorum.
  2. Item, omnis cognitio divina est a priori : cum ergo in omni creatura prius cadat ratio imperfecti quam perfecti, ut materiae quam formae, principiorum quam principiati, partium quam totius, ergo per prius haec cognoscit Deus. Ergo si perfecta habent ideam in Deo, necesse est, quod habeant etiam imperfecta.
  3. Item, divinum exemplar exprimit rem secundum totum, alioquin non perfecte cognosceret, ergo quidquid est de re, habet exemplar ; sed materia est de rei constitutione, et imperfecta de constitutione perfecti : ergo etc.
  4. Item, omnis effectus assimilatur suae causae aliqua assimilatione ; sed minima assimilatio sufficit ad rationem exemplaris : ergo omne quod est a Deo, habet ideam in Deo, per quam, priusquam fiat, est in Deo. Sed materia est a Deo et passio et compositio et diversitas, quia omnia dicunt ens : ergo omnia sunt in Deo.

 

Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui quod imperfecta non sunt in Deo, nec cognoscuntur a Deo per aliquam ideam propriam, sed per ideam suorum oppositorum, ut materia per ideam formae, passio per ideam actus, multitudo per ideam unitatis.

Sed illud stare non potest. Cum enim ista omnia dicant aliquam entitatem et ita veritatem, de necessitate aliquam assimilationem habent ad primam veritatem, et ita rationem exemplaritatis ; et ideo necessario sunt in Deo. Propterea intelligendum, quod cum quaeritur, utrum imperfecta habeant ideam in Deo, hoc dupliciter potest intelligi : aut ratione ipsius quod subest aut ratione imperfectionis. Si ratione imperfectionis, cum imperfectio sit privatio et privatio non dicat ens nec aliquid a Deo nec assimilabile, sic non habet ideam. Si autem ratione eius quod subest, sicut materia dicitur quid imperfectum, et materia aliquam essentiam dicit, sic habet ideam, sed non imperfectam, sed perfectam ; quoniam, sicut non viventium est idea vivens, et corporalium spiritualis, sic temporalium aeterna, et imperfectorum perfecta. Nec tamen malorum est idea bona. Unde notandum quod idea, sicut supra dictum fuit in quaestione de ideis, dicit assimilationem extra genus. Prima autem assimilatio est in ratione entitatis in Deo. Omne ergo quod de se dicit rationem entitatis, sive sit compositum sive imperfectum, sive materiale sive passibile sive in actu sive in potentia, potest Deo assimilari et produci ; et ideo habet esse in Deo. Quod autem dicit privationem hoc ipso amittit rationem veri effectus et rationem assimilationis ; et ideo falsitas et malitia ideam non habent nec sunt in Deo nec a Deo.

Ex his patet, quod imperfecta sunt in Deo ; patent etiam quaesita.

 

[Ad obiecta] : 1. Quod enim obicitur de malo, patet responsio, quia malum dicit simpliciter privationem in eo quod malum, non sic imperfectum.

  1. Ad illud quod obicitur, quod imperfecta non sunt a Deo, dicendum quod imperfecta, secundum id quod sunt, a Deo sunt, licet in eis non remaneat imperfectio, quia Deus perficit.
  2. Ad illud quod obicitur, quod non habent assimilationem, dicendum quod, quamvis non habeant in conditionibus specialibus, habent tamen in generalibus ; et hoc sufficit. Omnia enim habent rationem boni et pulcri et entis.
  3. Ad illud quod obicitur de opposito unitatis, dicendum quod non est simile. Nam unitas salvatur in multitudine, non sic bonitas in malitia, nec veritas in falsitate, quia illae sunt privationes ; non sic autem unitatis privatio est multitudo ; et ideo patet totum.

 

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

DUB. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hac solutione Magistri, qua dicit, quod « cognitio Dei est eius essentia, nec tamen omnia quae sunt in cognitione, sunt in essentia ». Videtur enim male dicere, quoniam hoc argumentum videtur esse necessarium : si aliqua duo sunt omnino eadem ; si aliquid est in uno, et in alio. Si dicas, quod differunt penes connotata ; videtur falsum, quia Dei praescientia non connotat.

Vel si dicas, quod praescientia connotat ; obicitur de hoc nomine « Deus » quod non connotat, et tamen dicuntur omnia esse in Deo : ergo pari ratione et in essentia.

Praeterea, contra Magistrum videtur esse verbum Anselmi, in Monologio, quod « creatura in Creatore est creatrix essentia » : ergo videtur, quod vere sint in Dei essentia.

Respondeo : Dicendum quod haec praepositio « in » aliquando connotat inhaerentiam, ut si dicatur accidens in subiecto ; aliquando notat identitatem, ut si dicatur : ideae rerum sunt in Deo, quoniam sunt Deus, non a Deo ; aliquando notat causalitatem, ut si dicatur : creaturae sunt in ipso Deo : et potest haec praepositio « in » dici secundum quatuor genera causarum, sed in Deo non dicitur nisi secundum tria.

Quoniam ergo causa dicit respectum ad creaturam secundum rationem intelligendi, ideo haec praepositio « in », secundum quod dicit causalitatem, non additur nisi terminis dicentibus respectum ad creaturam. Et quoniam nomen substantiae vel naturae vel essentiae non dicit respectum, ideo si dicatur : creaturae sunt in Dei substantia, haec praepositio « in » aut notat identitatem aut inhaerentiam, quorum utrumque falsum est : et ideo tales locutiones non recipiuntur ; et in illo argumento est sophisma secundum accidens. Ideo dicit Magister, quod non valet ; quamvis enim idem sint re, differunt tamen in modo significandi et intelligendi.

Ad illud quod obicitur, quod « Deus » non dicit respectum, dicendum quod falsum est, quia imponitur ab actu, quem habet ad creaturam, sicut dicit Damascenus ; unde bene dicitur : Deus creaturarum.

Ad illud quod obicitur, quod creatura in Creatore est creatrix essentia, dicendum quod creaturam in Creatore esse est ideam vel similitudinem eius apud Deum esse ; et Anselmus vult dicere, quod illa similitudo est creatrix essentia, non quod illa creatura sit essentia. Unde bene concedendum quod ideae rerum sunt in divina essentia, quia « in » notat identitatem, et vere ; sed hoc non potest dici de creatura secundum esse, quod habet in proprio genere.

 

DUB. II

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « illa esse in Deo intelliguntur, quae ex ipso et per ipsum » etc. Videtur enim male dicere, quia cum talia non sint nisi praesentia, ergo in Deo non sunt nisi ea quae praesenter existunt ; quod est manifeste falsum et contra Augustinum, qui dicit quod res sunt in Deo ab aeterno. Si dicas, quod accipit esse in Deo ut in conservante, quia sic accipit Apostolus in praefata auctoritate : Ex ipso et per ipsum et in ipso ; tunc nihil facit ad propositum, quia Magister accipit « esse in », secundum quod dicuntur res esse in Deo aeternaliter.

Si tu dicas, quod res actualiter sunt ex Deo vel per Deum ex tempore, sed habitualiter ab aeterno ; tunc ego quaero, quare actualiter sunt « in » Deo ab aeterno, et non « ex » Deo vel « per» Deum ?

Respondeo : Dicendum quod esse ex Deo vel per Deum potest accipi vel secundum aptitudinem vel secundum actum vel secundum habitum. Si secundum actum ; sic praedicta auctoritas non est intelligenda praecise, quod illa sola sint in Deo, quae sunt « ex » Deo vel « per Deum », quia multa Deus cognoscit, quae sunt « in » Deo, quae tamen non sunt « ex » ipso nec « per » ipsum, nec erunt. Potest iterum accipi secundum habitum ; et sic adhuc non est intelligenda praecise, quia multa Deus cognoscit et potest facere, quae non faciet ; et tamen sunt « in » ipso, nec unquam erunt « ex » ipso nec « per » ipsum. Potest iterum intelligi secundum aptitudinem ; et tunc praecise habet veritatem, quia nihil est « in » Deo, nisi sit aptum esse « ex » Deo et « per » ipsum ; et sic valet ad propositum, et sic intelligit Magister ; et per hoc excluduntur mala, quia Deus non potest facere mala, nec mala possunt esse ex ipso nec per ipsum. Quod quaeritur, quare non dicuntur res aeternaliter esse ex Deo etc., dicendum quod non est simile, quia aliae praepositiones significant per modum fieri et motus et actus, sed haec praepositio « in » per modum quietis. Et quoniam Deus non fecit nisi ex tempore, nec fuit causa actualiter causans nisi ex tempore, licet habitualiter ab aeterno ; ideo magis dicuntur res aeternaliter « in » Deo quam « ex » Deo.

 

DUB. III

Item quaeritur de ista ratione Magistri, qua dicit, quod « mala non sunt in Deo, quia Deus non cognoscit ea per approbationem ». Videtur enim male dicere, quia approbatio respicit voluntatem : sed esse in Deo respicit ab aeterno exemplaritatem : ergo notitia approbationis nihil ad hoc facit.

Item, Magister videtur insufficiens in divisione divinae cognitionis, quia sicut bona cognoscuntur notitia approbationis, ita mala notitia reprobationis.

Item, approbatio aut addit aliquid supra notitiam simpliciter aut non ; si non : ergo non est in Deo distinguere notitiam, et notitiam approbationis. Item, si nihil addit, ergo sicut sunt in Deo quae cognoscit approbando, ita etiam illa quae cognoscit simpliciter. Si aliquid addit : ergo videtur, quod divina notitia sit composita. Si dicas, quod addit secundum intellectum - sed intellectus noster non facit res esse in Deo : ergo nec notitia approbationis.

Respondeo : Dicendum quod approbatio supra cognitionem secundum intellectum addit beneplacitum voluntatis ; hoc autem beneplacitum connotat bonitatem in eo, respectu cuius est ; quia Deo non placet nisi bonum, et omne bonum in quantum huiusmodi Deo simile est. Si ergo idea dicit rationem cognoscendi secundum assimilationem, omnia quae Deus cognoscit notitia approbationis, sunt in ipso.

Sed notandum quod approbatio potest connotare bonitatem in actu ; et sic non est praecise verum, quod omne quod est in Deo, sit cognitum notitia approbationis. Potest iterum connotare bonitatem in potentia, sicut exemplar connotat rei entitatem, non quia sit, sed quia Deus potest eam facere ; et sic nihil est in Deo, nisi quod cognoscit notitia approbationis, quia sic cognoscit omne bonum, quod est vel quod potest facere, et illius habet exemplar ; et ideo illud tantum est in Deo. Quod ergo obicit, quod voluntas non facit, quod sint in Deo, dicendum quod hoc non est quia voluntas in actu, sed quia Deus nihil potest facere quod non approbet tamquam bonum ; unde approbatio potius dicit ibi iudicium rationis quam affectum voluntatis. Quod quaerit, si addit, dicendum quod addit a parte nostri intellectus et a parte connotati, a parte ipsius Dei non. Non sic autem addit reprobatio ; et ideo Magister non ponit notitiam reprobationis pro membro.

 

DUB. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius : « Eamdem vim habent omnia haec, scilicet ex ipso et per ipsum et in ipso ». Obicitur enim, quod si habent eamdem vim, ergo videtur hic esse inculcatio verborum.

Item, aut accipitur « esse in ipso » sicut in exemplari, aut sicut in causa conservante. Si tamquam in exemplari, constat quod aliud est « esse in ipso », et « ex ipso », sicut praeostensum est. Si tamquam in conservante, adhuc est aliud produci, aliud conservari.

Item, si eamdem vim habent ; sicut « ex ipso » appropriatur Patri, ita potest appropriari Filio, et similiter Patri erit appropriare « in ipso ».

Respondeo : Dicendum quod est loqui de illis tribus circumlocutionibus quantum ad illud quod significant, aut quantum ad ordinem quem connotant. Si loquamur quantum ad illud quod significant, sic omnia dicuntur esse « ex Deo » tamquam ex principio primo non aliunde moto ; omnia dicuntur esse « per Deum », tamquam per principium sufficientissimum, quod omnia agit per      se ipsum ; omnia dicuntur esse « in Deo » tamquam in principio infinito, quod non potest facere aliquid extra se, sed omnia ambit eius virtus. Et in his tribus circumlocutionibus significatur, quod Deus est principium primum et sufficientissimum et infinitissimum. Et quia omnia haec in Deo sunt unum et conveniunt tribus, ideo quantum ad significatum dicit Ambrosius, quod habent eamdem vim ; nec tamen est inculcatio, quia idem diversimode rationem intelligendi.

Si autem loquamur quantum ad ordinem, quem connotant praepositionum habitudines, sic sunt appropriata tribus : quia « ex ipso » dicit rationem primi, et « per ipsum » dicit rationem medii, et « in ipso» dicit rationem ultimi sive quietativi. Et ideo « ex ipso » appropriatur personae Patris, quae est prima in Trinitate ; « per ipsum » appropriatur Filio, qui est persona media ; et « in ipso » Spiritui sancto, qui est persona tertia. Ex his patent obiecta.