Distinctio XXXIX — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XXXIX

DISTINCTIO XXXIX

« Praeterea quaeri solet, utrum scientia Dei possit augeri vel minui ».

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de scientiae divinae certitudine, hic agit de perfectione. Et quoniam vere perfectum est cui non est possibilis additio, ideo Magister quaerit, utrum divina scientia possit augeri vel minui.

Et habet haec pars tres partes.

In prima Magister quaerit et determinat, quod divina scientia non recipit augmentum nec diminutionem nec alterationem, sed omnia simul et uno aspectu cognoscit.

In secunda opponit contra hoc, quod divina scientia non potest augeri, per hoc quod videtur aliquid posse scire ex tempore, et determinat, et hoc facit secundo capitulo, ibi : « Hic opponitur a quibusdam » ;

In tertia obicit auctoritate Hieronymi contra hoc quod dictum erat, divinam scientiam esse respectu omnium, et hoc ibi : « Ei autem quod praedictum est, scilicet quod Deus» etc.

Et quaelibet harum trium partium potest subdividi, quia primo in eis opponit et secundo solvit ; tamen in secunda ponit duplicem responsionem, et in tertia post responsionem subiungit epilogationem, ultimo capitulo.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM

Ad intelligentiam praesentis distinctionis quaeritur de perfectione divinae cognitionis, et circa hoc duo principaliter quaeruntur.

Primo quaeritur de perfectione divinae cognitionis quantum ad numerum cognoscibilium.

Secundo quaeritur de ipsa quantum ad modum cognoscendi.

Quantum ad primum quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum Deus cognoscat alia a se.

Secundo quaeritur, utrum Deus cognoscat omnia alia a se.

Tertio, utrum Deus possit scire vel praescire plura, quam sciat.

 

 

ARTICULUS I

De perfectione divinae cognitionis quantum ad numerum cognoscibilium.

 

QUAESTIO I

Utrum Deus cognoscat alia a se.

Quod autem Deus cognoscat alia a se, ostenditur auctoritate et ratione.

  1. Auctoritate sic : Psalmus [93, 9] : « Qui plantavit aurem non audiet : aut qui finxit ocultun non, considerat ? » quasi dicat : hoc est impossibile quod det aliis potentiam cognoscendi, et ipse non cognoscat.
  2. Item, Ecclesiastici 23, 29 : « Domino Deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia » : ergo si non creat se sed aliud, non tantum cognoscit se sed etiam aliud.
  3. Item, hoc probatur ratione ostensiva sic : omne producens res secundum ordinem et libertatem producit eas praecognoscens - si enim producit ordinate, necesse est quod producat secundum sapientiam ; rursum, si secundum libertatem, necesse est quod secundum sapientiam propriam non alienam - ergo in ipso est omnium cognitio.
  4. Item, in entibus est status, ergo pari ratione et in cognoscibilibus ; sed primum ens, in quo est status, est principium, a quo est omnis entitas, et sine quo nihil est, nec aliquid est nisi ab eo : ergo eadem ratione in primo cognoscente, si status est, necesse est quod ab ipso sit omnis cognitio, et quod per ipsum omnia cognoscantur, et sine ipso nihil. Si ergo propter quod unumquodque, et illud magis : patet etc.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile, quia si non cognoscit aliud a se, aut ergo quia non potest aut quia non vult. Non quia non vult, quia in Deo voluntas non praecedit cognitionem : ergo quia non potest. Sed omne cognoscens, quod non potest cognoscere aliquid quod est cognoscibile, habet cognitionem deficientem et arctatam ; quod impossibile est esse in Deo : ergo etc.
  6. Item, nihil potest Deus, nisi quod novit, alioquin aliquid posset ignorans, quod absurdum est : ergo si non novit aliquid aliud a se nec in se potest, cum non sit supra se, ergo nihil in toto mundo potest : ergo Deus est impotentissimus, quod est absurdissimum dicere.

 

Sed contra hoc

  1. Opponitur secundum rationem Philosophi, in XII Metaphysicae : « Intelligibile est perfectio intellectus » : ergo si Deus intelligit aliud a se, intellectus eius perficitur ab alio ; et si hoc, tunc sequitur triplex inconveniens : primum, quod eius cognitio vilescit, cum perficiatur a re minus nobili quam sit Deus ; secundum, quod eius cognitio vel ipse Deus transmutatur, omne enim quod ab alio perficitur, habet potentiam passivam quae est principium transmutandi ; et tertium inconveniens est, quod Deus non sit sua actio, cum actio sit a perfectione, et Deus alio perficiatur etc.
  2. Item, si Deus cognoscit aliud a se, cum omne quod est in Deo sit idem quod Deus, necesse est quod illud quod cognoscit, sit extra Deum : ergo si cognoscit aliud, cognoscit aliquid extra se. Et ex hoc similiter oritur triplex inconveniens, scilicet quod cognitio eius sit indigens exteriori, sit etiam transmutabilis, et quod sit aliud quam ipse quae omnia sunt inconvenientia.
  3. Item, ostenditur illud idem per rationem cognoscendi, quoniam ratio cognoscendi est ipsa veritas ; sed veritas idem est quod rei entitas, ut dicit Augustinus : ergo nihil cognoscitur a Deo nisi ens. Sed Deus nihil cognoscit nisi ab aeterno : ergo nihil cognoscitur ab ipso nisi ens, quod est ab aeterno ; sed tale est unum solum, scilicet ipse Deus : ergo etc.
  4. Item, ratio cognoscendi est assimilatio - ubi enim est cognitio, necesse est quod ibi sit assimilatio cognoscentis ad cognoscibile - ergo ubi summa cognitio, ibi summa assimilatio ; sed Dei cognitio est summa et perfectissima : ergo debet attendi secundum summam assimilationem. Sed nihil summe assimilatur Deo nisi ipse : ergo solum se ipsum cognoscit.
  5. Item, videtur quod nulla necessitas sit, ponere Deum cognoscere alia a se, quoniam, sicut potentia se habet ad productionem, ita intelligentia ad cognitionem ; sed Dei potentia, etiamsi nihil producat, non est minus potens : ergo si intelligentia Dei nihil aliud a se cognoscat, nihilominus est summe intelligens.
  6. Item, bonitas creaturae comparata ad bonitatem Creatoris est sicut punctus ad lineam, ergo similiter veritas ad veritatem ; sed si intelligatur punctus amoveri a linea, non est linea minor nec imperfectior : ergo si Deus veritatem suam cognoscit sine veritate creaturae, nihilominus sua cognitio perfecta est.

 

Respondeo : Dicendum quod pium et necessarium est dicere, quod Deus aliud a se cognoscat : pium quidem, quia omnis rectus animus hoc dicit, quia non latet Deum quod cognoscit noster animus ; necessarium, quoniam non potest opus latere sapientissimum opificem. Et ideo oppositum dicere est impium et impossibile. Et propterea ad intelligentiam obiectorum notandum, quod cognoscere aliud est dupliciter : aut per aliud a se cognoscente aut per se. Quando cognoscens cognoscit aliud et per aliud, tunc verum est quod perfectionem habet aliunde, et tunc eius intellectus est in potentia et recipit aliunde perfectionem et ideo additionem et transmutationem, et hoc omnino impossibile est circa Deum. Est iterum aliud cognoscere per se ; et tunc cognoscens est actus respectu cognoscibilis, et tunc non recipit perfectionem a cognoscibili, sed magis e converso. Et hoc modo ponimus Deum cognoscere aliud a se per se ipsum.

 

[Ad obiecta] : 1. Et sic non procedit prima ratio, sed secundum primam viam, et intellexit ita Philosophus, si verum dixit.

  1. Ad illud quod obicitur secundo, quod si Deus cognoscit aliud a se, ergo aliquid extra se, dicendum quod cognoscere aliquid extra se est tripliciter : aut per aliquid conceptum ab extra, et sic dependet cognitio ab extrinseco, et sic non est possibile ponere in Deo ; aut cognoscere aliquid extra, quia aspectus cognoscentis deflectitur extra, sicut cognoscit Angelus ; aut quia illud quod est aliud et diversum, habet ortum ab intra, et ita quod est extra cognoscitur per omnino intrinsecum, et hoc modo cognoscit Deus, scilicet per exemplar quod est idem quod ipse, a quo res cognoscuntur. Et hoc modo nihil valet obiectio.
  2. Ad illud quod obicitur tertio, quod ab aeterno fuit unum solum ens, dicendum quod duplex est rei esse, scilicet in se et in sua causa, id est in proprio genere et in exemplari. Et ad cognitionem rei sufficit existentia eius in causa sive in exemplari ; et quia per exemplar repraesentatur, sicut futura est in proprio genere, ideo per existentiam in exemplari omnino cognoscitur sicut futura est, nec aliter cognoscitur postquam facta est. Quod ergo obcitur, quod ab aeterno fuit unum solum ens, dicendum quod verum est, in proprio genere sive in esse actuali ; multa tamen fuerunt in causa, et esse illud erat ratio cognoscendi secundum utrumque modum essendi.
  3. Ad illud quod obicitur quarto de assimilatione, dicendum, sicut supra dictum fuit in quaestione de ideis, quod ad cognitionem requiritur assimilatio, non per convenientiam in genere vel specie, sed secundum rationem exprimendi. Et quoniam divina veritas una et summa expressione exprimit se et alia ; ideo summa assimilatio est, non tantum respectu sui, sed etiam respectu aliorum. Et ita patet illud.
  4. Ad illud quod obicitur, quod potentia dicitur perfecta, etiam si nihil faciat, ergo etc., dicendum quod non est simile de actu faciendi respectu potentiae, et sciendi respectu intelligentiae. Nam facere est actus ut actus et ut egrediens, qui non facit perfectionem, sed consequitur et attestatur ; sed scire est actus ut habitus, qui significatur ut perfectio potentiae. Quoniam igitur divina intelligentia est perfectissima, ideo non tantum cognoscit aliqua, sed omne quod potest cognosci, non autem facit omne quod potest fieri.
  5. Ad illud quod ultimo obicitur, quod veritas creaturae nihil facit ad primam veritatem etc., dicendum quod verum est, et ideo aeque nobilis et perfecta erat prima veritas ante creationem veritatum aliarum sicut post. Sed tamen ponere, quod aliqua veritas sit et non sit a Veritate aeterna, est ponere primam veritatem non esse summam ; sic ponere, aliquam veritatem esse, et non esse cognitam, tollit rationem perfectae veritatis, ut est ratio cognoscendi. Et ideo patet quod de perfectione summae veritatis est cognitio creaturae, sicut et potentia producendi.

 

 

QUAESTIO II

Utrum Deus cognoscat oninia alia a se.

Secundo, dato quod Deus cognoscat alia a se, quaeritur, utrum cognoscat omnia alia a se.

Et quod sic, videtur.

  1. Auctoritate Ieremiae 17, 9-10 : « Pravum est cor hominis » etc., et post : « Ego Dominus scrutans corda et renes » ; sed nihil incertius, nihil occultius nostris cogitationibus : ergo si has cognoscit, et omnia alia.
  2. Item, ad Hebraeos 4, 12-13 : « Omnia sunt nuda et aperta oculis eius, ad quem nobis sermo ». Et iterum : « Vivus est sermo Dei et efficax », usque ibi, « et non est aliqua creatura invisibilis in conspectu eius ».
  3. Item, Ioannis Ultimo, 17 : « Domine, tu omnia nosti ».
  4. Item, Augustinus, III De Trinitate : « Nihil fit visibile nec intelligibile, quod non de aula interiori atque invisibili summi Imperatoris aut iubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem iustitiam poenarum et praemiorum, et gratiarum et meritorum ». Et si hoc : ergo omnia cognoscit.
  5. Item, ratione videtur : quia quanto substantia est spiritualior atque simplicior, tanto plurium est cognitiva ; sed Deus est substantia simplicissima et spiritualissima : ergo est omnium cognitiva.
  6. Item, Deus est creator et remunerator ; sed in quantum creator est artifex, in quantum remunerator iudex ; sed perfectus artifex cognoscit omnia producta, perfectus iudex omnia remuneranda : si ergo omnis creatura spectat ad artificium, et omne bonum et malum ad iudicium, ergo Deus omnem creaturam cognoscit et omnem bonitatem et malitiam.
  7. Item, impossibile est aliquid esse, in quo non sit Deus per praesentiam essentiae, ut supra probatum est ; sed cuicumque praesens est per essentiam, et cognitionem : ergo impossibile est aliquid Deo esse incognitum.
  8. Item, si esset in una re ita, quod non in alia, esset eius essentia limitata : ergo si ita cognosceret, quod aliqua essent incognita, esset eius cognitio limitata et arctata, et ita imperfecta.

 

Sed contra : 1. Omne nobilius Deo est attribuendum : sed « quaedam melius est nescire quam scire », sicut dicit Augustinus, in Enchiridio : ergo necesse est ponere quod Deus illa non sciat.

  1. Item, intellectus noster propter sui immaterialitatem non intelligit singularia - unde, ut Philosophus dicit, « intellectus est universalium, et sensus singularium » - sed divinus intellectus multo magis est immaterialis quam noster : ergo si noster non intelligit singularia, nec divinus.
  2. Item, noster habitus scientialis propter sui certitudinem non est nisi necessariorum, et non contingentium, quia dicit Boethius, quod « scientia est eorum quae sui immutabilem existentiam sortiuntur ». Si ergo divina cognitio est multo certior quam nostra scientia, patet etc.
  3. Item, quae necessitas est Deum ponere cognoscere omnia ? Et videtur quod nulla, quia cognitio nostra non minus dicitur perfecta, si non cognoscit unam muscam : si ergo divina cognitio multo minus perficitur a scibili, non erit imperfecta, si non cognoscit ista vilia.
  4. Item, sicut Deus est omnisciens, ita est omnipotens ; sed potentia mali non est de omnipotentia nec de perfectione potentiae : ergo et similiter cognitio mali non est de perfectione scientiae, ergo etc.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur auctoritatibus, et primo auctoritate Habacuc [1, 13] : « Mundi sunt oculi tui, Domine, ne videant malum » etc. Item, de malis dicitur Matthaei 25, 12 : Nescio, vos.

 

Respondeo : Dicendum ad intelligentiam obiectorum quod in Deo est notitia approbationis et simplicis notitiae. Et notitia approbationis connotat complacentiam voluntatis. Hac non cognoscit Deus omnia, quia nec mala nec malos, sed tantum bona et bonos ; et de hac intelliguntur duae ultimae auctoritates. Est alia cognitio simplicis notitiae : et haec quia habet rationem cognoscendi a Veritate, quae est lux summa, cui nihil potest occultari, nec etiam tenebrae obscurantur ab ipsa, ideo de necessitate cognoscit omnia, magna et parva, bona et mala, sicut ostendunt rationes ad primam partem.

 

[Ad obiecta] : 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, quod omne nobilius Deo est attribuendum, dicendum quod est melius simpliciter, et est melius huic et secundum statum. Dico ergo quod omnia scire simpliciter melius et nobilius est ; sed homini corrupto, qui accipit occasionem peccandi ex cognitione, melius est quaedam nescire. Ideo non sequitur quod sit Deo attribuendum.

  1. Ad illud quod obicitur de immaterialitate intellectus, dicendum quod hoc, quod non cognoscat singularia, non tantum venit ex immaterialitate, immo ex materialitate coniuncti et immaterialitate sua. Quoniam enim coniungitur corpori, ideo habet potentias, secundum quas dependet a corpore quantum ad operationem, et per quas intellectus, quamdui est in corpore, exit ad exteriora, quia illae sunt mediae, scilicet sensus particularis et imaginatio. Quoniam ergo singulare non pervenit ad intellectum nisi per istas potentias, et ascensus per has est secundum abstractionem et depurationem, et abstractio facit de singulari universale : ideo non potest singularia cognoscere ut intellectus, nisi intellectus sit separatus vel divinus.
  2. Ad illud quod obicitur de certitudine scientiae, dicendum quod hoc non est propter certitudinem simpliciter, sed propter certitudinem causatam a re. Et quoniam causatur certitudo in nostra cognitione vel pendet ex re, ideo non potest nostra cognitio esse certa, nisi res sit necessaria. Divina autem cognitio, quoniam a re non causatur nec dependet, ideo potest esse certa de re contingenti.
  3. Ad illud quod obicitur, quod potentia mali non est de omnipotentia : ergo etc., dicendum quod non est simile, quia rectitudo, manens rectitudo, est ratio cognoscendi malum ; sed rectitudo non est causa mali, nisi declinando a rectitudine et deficiendo. Ideo scire malum est de perfectione scientiae, sed posse malum non est de perfectione potentiae.
  4. Ad illud quod quaeritur, quae necessitas est cognoscendi Deum omnia, dicendum quod infinitas et immensitas veritatis, quae non patitur aliquid latere Deum, sicut immensitas divinae praesentiae non patitur aliquid absentari a Deo.

 

 

QUAESTIO III

Utrum Deus possit scire plura, quam sciat.

Tertio quaeritur, utrum Deus possit scire vel praescire plura, quam sciat.

Et quod possit plura scire, ostenditur sic.

  1. Nihil scitur nisi ens et verum ; sed multa possunt esse quae non sunt, et verificari quae falsa sunt : ergo multa possunt sciri a Deo, quae tamen non sciuntur.
  2. Item, quod possit plura praescire, videtur, quia praescientia est tantum futurorum ; sed multa possunt esse futura quae nunquam fient nec erunt : ergo multa possunt praesciri quae non praesciuntur : ergo Deus potest plura praescire quam sciat.

 

Sed contra : 1. Quod non possit plura scire, videtur, quia scientia Dei est infinitorum, cum sit infinita, sicut probatum est supra ; sed infinitis non possunt esse plura nec cogitari : ergo etc.

  1. Item, si potest praescire plura, aut plura incomplexa sive plures res aut plura complexa sive enuntiabilia. Non plura incomplexa, quia res scit Deus, etiamsi nunquam sint ; scit enim omnia quae possunt fieri. Similiter non plura complexa, quia cuiuslibet contradictionis semper altera pars est vera, altera falsa : ergo de complexis semper tot sunt vera quot sunt falsa ; ergo qui scit omnia non potest scire plura, quia non possunt plura esse vera.
  2. Item, quod non possit plura praescire quam praesciat, videtur, quia quaecumque Deus praescit, simul praescit nec potest praescire nisi simul : si ergo potest plura praescire quam praesciat, aut ergo simul aut successive. Simul est impossibile, successive similiter impossibile, quia in aeternitate non est successio : ergo nullo modo.
  3. Item, si potest plura praescire, ergo cum maior sit praescientia plurium saltem extensive, et quod potest esse maius potest augeri, ergo divina praescientia potest augeri ; sed ubi augmentum, ibi mutatio et variatio : ergo divina scientia potest mutari et variari.

 

Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum Deus possit plura praescire vel scire, aliter est iudicandum de praescientia quam de scientia. Nam, sicut dici consuevit, triplex est Dei cognitio, non quantum ad diversitatem cognitionum, sed connotatorum, scilicet cognitio approbationis, visionis et intelligentiae. Cognitio approbationis est solummodo de eis ad quae se extendit beneplacitum voluntatis, et hoc est solummodo de his quae fiunt et bona sunt ; et haec absque dubio potest esse plurium. Cognitio vero intelligentiae dicitur cognitio, qua Deus cognoscit omne possibile et sibi et aliis, et hac cognoscit Deus infinita ; et haec nullo modo potest esse plurium. Cognitio visionis est eorum quorum ab aeterno fuit praevisio, et haec solum est eorum quae sunt vel fuerunt vel erunt ; et haec cognitio potest esse plurium quam sit. Et quia eiusdem est haec cognitio, cuius est praescientia, praescientia potest esse plurium.

Concedendum ergo, quod quaedam scientia potest esse plurium, quaedam non. Et per hoc patet responsio ad obiecta de scientia.

 

[Ad obiecta] : 1-2. Quod enim obicit, quod scientia Dei est infinitorum, et quod nihil connotat circa incomplexum, dicendum quod hoc verum est de scientia intelligentiae, sed non est verum de scientia visionis.

Quod autem obicitur de praescientia, concedendum est quod potest esse plurium.

  1. Quod autem obicitur ad oppositum, quod si potest scire plura, aut simul aut non simul, dicendum quod simultas potest attendi dupliciter : aut quantum ad substantiam praescitorum sive cognitionem ; sic est verum, quod simul, quia ab aeterno praescivit quaedam et ab aeterno potuit praescire plura et potest praescisse. Si autem attendatur simultas quantum ad rationem paucitatis et pluralitatis ; sic est implicatio oppositorum, et sic est sensus, quod simul praesciat plura et pauciora. Et primo sensu obiectio habet veritatem.
  2. Ad illud quod obicitur, si potest plura praescire, quod potest praescientia augeri, dicendum quod, esto quod praescita possent augeri, non tamen augeretur praescientia, quia uno et eodem praescit Deus et multa et unum, et plura et pauca. Tamen quamvis praescita possint esse plura, non tamen possunt augeri, quia augeri est de paucioribus fieri plura ; sed haec : posse esse plura, habet duas causas veritatis : aut quia de paucioribus possunt fieri plura, aut quia ab initio potuerunt esse plura ; et hoc ultimo sensu est oratio vera. Et ideo, cum procedat a pluribus causis veritatis ad unam, facit sophisma secundum consequens.

 

 

ARTICULUS II

De modo divinae cognitionis.

Consequenter est quaestio de secundo articulo, scilicet de modo divinae cognitionis. Et circa hoc quaeruntur tria.

Primo quaeritur, utrum Deus cognoscat se et alia uniformiter.

Secundo, utrum cognoscat mutabilia immutabiliter.

Tertio, utrum cognoscat omnia praesenter.

 

 

QUAESTIO I

Utrum Deus eodem modo cognoscat se et alia a se.

Quod autem cognoscat se et alia eodem modo sive uniformiter, ostenditur sic.

  1. Scientia Dei est sua essentia, et suum scire est suum esse, ergo et modus cognoscendi est modus essendi ; sed unus est modus essendi in Deo essentialis : ergo et unus modus cognoscendi.
  2. Item, Deus se ipso et non alio cognoscit se, et se ipso et non alio cognoscit alia, ergo una et eadem ratione cognoscit se et alia ; sed modus cognoscendi attenditur penes rationem cognoscendi : ergo si est eadem ratio cognoscendi se et alia, et idem modus, et sic etc.
  3. Item, hoc ipsum videtur per impossibile, quia si alio modo cognoscit se, alio modo creaturas : ergo cum cognoscit se et creaturas, variatur in cognoscendo ; ergo apud Deum est « transmutatio et vicissitudinis obumbratio ».
  4. Item si alio modo, tunc ego quaero : aut modus ille est Creator aut creatura. Non creatura, quia cognitio et modus cognoscendi est aeternus : si Creator, aut dicit quid personale aut quid essentiale. Non personale, quia omnis cognitio est communis tribus, ergo dicit quid essentiale : ergo si alius et alius modus, ergo alia et alia essentia ; sed hoc est impossibile : ergo et primum.

 

Contra : 1. Deus cognoscendo alia a se, cognoscit per ideam, se autem non cognoscit per ideam : ergo si cognoscere per ideam dicit modum cognitionis, et se non cognoscit per ideam, patet quod alio modo cognoscendi ; et sic etc.

  1. Item, in cognitione qua Deus cognoscit se, idem est cognoscens et cognitum et ratio cognoscendi ; sed in cognitione, qua cognoscit creaturam, non est idem ratio cognoscendi cum cognito : ergo non idem modus.
  2. Item, nihil commune est Creatori et creaturae secundum rationem essendi, ergo neque secundum rationem cognoscendi : cum ergo aliud sit esse creaturae quam Creatoris, et alius modus essendi, ergo alia cognitione et alio modo cognoscitur quam Creator. Si ergo alio modo cognoscitur a Deo, et idem est creaturam cognosci et Deum cognoscere : ergo Deus alio modo cognoscit se et alia.
  3. Item, omnis cognitio in qua cognitum est nobilius, praesentius et intelligibilius, et cognitio nobilior, scilicet quantum ad rem et modum. Quantum ad rem, quia de re magis nobili ; quantum ad modum, quia de re praesentiori. Sed in cognitione qua Deus cognoscit se, cognitum est nobilius, praesentius et intelligibilius quam in cognitione creaturae : ergo nobilior cognitio quantum ad rem et modum.

 

Respondeo : Dicendum quod est quaedam cognitio, quae causatur et ortum habet a cognoscibili ; et haec, quoniam a cognoscibili causatur et dependet, variatur secundum exigentiam cognoscibilis quantum ad rem et modum. Est et alia cognitio, quae secundum rem idem est quod cognoscens et a cognoscibili non causatur nec dependet ; et haec accipit identitatem quantum ad rem et modum a parte cognoscentis, non a parte cogniti. Quoniam igitur divina cognitio a rebus non dependet nec causatur, sed est idem quod Deus, et Deus eadem essentia et eodem modo se habens : ideo una cognitione et eodem modo cognoscit Deus se et alia a se, quia per se ipsum nullo modo variatum nec diversificatum. Ad intelligentiam autem obiectorum notandum, quod per respectum ad cognoscentem cognitio eodem modo comparatur et eodem modo est, quia secundum illam comparationem habet esse ; et sic procedunt primae rationes ostendentes, quod eodem modo cognoscit se et alia. Per respectum ad cognitum, licet sit eodem modo, tamen alio modo comparatur : nam ad Deum secundum rationem identitatis, ad creaturam secundum rationem diversitatis et causalitatis, et ideo ad creaturam secundum rationem ideandi, ad Deum vero minime ; et hoc probant rationes inductae ad secundam partem, quod alio modo comparatur, et hoc modo concedendum est. Si ergo inferat, quod alio modo sit, ratio non valet, quia cognitio Dei non recipit modum essendi nec nobilitatem a cognito.

 

[Ad obiecta] : 1-2. Et sic patent duo obiecta de idea et diversitate.

  1. Ad illud quod obicitur tertio, quod nihil est commune Creatori et creaturae, dicendum quod verum est de communitate secundum eamdem comparationem : sed secundum aliam et aliam nihil prohibet, quod aliquid sit veritas creaturae et similitudo Dei, similiter, quod aliquid sit veritas Dei et similitudo creaturae. Et quoniam ratio cognoscendi accipitur penes utrumque modum, ideo cognitio potest esse communis.
  2. Ad illud quod obicitur ultimo, dicendum quod tenet, cum cognitio causatur a cognito ; non autem tenet, cum non causatur, sicut in proposito.

 

 

QUAESTIO II

Utrum Deus mutabilia immutabiliter cognoscat.

Secundo quaeritur, utrum Deus cognoscat mutabilia immutabiliter.

Et quod sic, ostenditur.

  1. Primo auctoritate Dionysii, De divinis nominibus : « Cognoscit Deus omnia immaterialiter materialia, impartite partita, uniformiter multa, immutabiliter mutabilia ».
  2. Item, Augustinus, XV De Trinitate : Eius scientia inamissibilis est et invariabilis ; sed omne tale immutabile : ergo etc.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia quod nobilius est Deo attribuendum est ; sed nobilior est cognitio qua cognoscitur res immutabiliter, quam qua cognoscitur mutabiliter : ergo etc.
  4. Item, quod est in aliquo est in eo per modum eius in quo est, et hoc verum est maxime in Deo, in quo omne quod est, est ipsum sive ipse Deus : ergo cum scientia rerum et ipsae res cognitae sint in Deo, et ipse sit omnino immutabilis : sunt ergo in Deo immutabiliter.
  5. Item, ad hoc est ratio Augustini, ducens ad impossibile : Dei enim scire est suum esse, et scientia sua est sua essentia : si ergo sciret mutabiliter, esset mutabilis, quod omnino in ipso est impossibile.
  6. Item, ubi est mutabilitas, ibi nulla est certitudo, si ergo Deus sciret res mutabiliter, sciret incerte ; sed incertitudo est conditio dedecorans cognitionem : ergo non haberet Dei cognitio perfectam nobilitatem.

 

Contra : 1. Cum res est praesens, scit Deus eam esse praesentem ; et cum praeterita, scit eam esse praeteritam ; et cum est futura, scit eam esse futuram, non praeteritam : ergo videtur, quod sicut nos cognoscimus res mutabiliter, ita et Deus cognoscat.

  1. Item, ad hoc quod scientia sit vera, necesse est scibile et scientiam proportionari, alioquin non est vera scientia : cum igitur mutabilis ad immutabile non sit proportio, sed mutabilis ad mutabile, ergo Deus non cognoscit res mutabiles immutabiliter, sed mutabiliter ; alioquin non vere cognoscit, ut videtur.
  2. Item, quidquid scitur, est verum, ergo quod immutabiliter scitur, immutabiliter est verum ; sed res mutabiles non habent veritatem immutabilem : ergo non possunt sciri immutabiliter.
  3. Item, quia res sunt contingentes, ideo Deum praescire futura contingentia est contingens, sicut in praecedentibus ostensum est : ergo quia res sunt mutabiles, Deum scire res mutabiles est mutabile : ergo mutabiliter cognoscit Deus mutabilia. Aut si non est hoc verum, quaero quare non ? Et iterum, quomodo potest illud intelligi, quod rei mutabilis sit scientia immutabilis ?

 

Respondeo : Dicendum quod cum quaeritur, utrum Deus sciat res immutabiliter, hoc est dupliciter : quia haec dispositio « immutabiliter » potest determinare actum sciendi Dei vel actum essendi rerum. Si actum sciendi Dei, sic omnino verum est quod immutabiliter scit, quia circa eius actum et cognitionem non cadit « transmutatio nec vicissitudinis obumbratio ». Si autem determinet actum essendi rerum, sic falsum est de rebus mutabilibus, quia Deus scit eas mutabiles et novit ipsarum mutabilitatem, et scit se habere nunc aliter quam prius ; sed tamen novit immutabiliter. Et ratio huius est, quoniam in eius cognitione non est receptio, non est successio, nec est oblivio ; et ideo, quantumcumque res sint mutabiles, ipse non mutatur in cognoscendo mutabilitatem earum. Et quamvis nullum sit simile, potest tamen cogitari, si intelligatur vel cogitetur oculus fixus in pariete, qui se ipso videat transeuntes sine receptione et unico aspectu omnes videat et omnes motus ipsorum, quantumcumque res mutentur, tamen nec oculus mutatur nec eius cognitio ; et sic est in Deo. Exemplum autem ad hoc intelligendum potest sumi a contrario sic. Quia enim scientia causata pendet a scibili, et non e converso, ideo potest esse mutatio circa scientiam per oblivionem et errorem et successivam considerationem, nulla facta mutatione in scibili. Sic contrario modo, quia scientia divina non pendet ex re scita, potest esse mutatio circa scibile, nulla mutatione existente in divina scientia ; et tamen illa scientia totum scit.

 

[Ad obiecta] : 1. Et per hoc patet responsio ad primo obiectum de hoc quod scit fuisse, et esse. Dicendum enim quod hoc dicit mutationem a parte scibilis, non scientiae.

  1. Ad illud quod obicitur de proportione, dicendum quod in specialibus conditionibus non oportet proportionari etiam scientiam causatam, quia rei corporalis est scientia spiritualis ; sed sufficit quod sit proportio in veritate.
  2. Ad illud quod obicitur, quod quidquid scitur, est verum : ergo quod scitur immutabiliter, immutabiliter est verum ; dicendum quod hic est accidens. Quamvis enim scientia requirat veritatem in scito de ratione suae intentionis generalis, maxime scientia respectu enuntiabilis ; tamen scientia non dicit semper conformitatem in immutabilitate, maxime divina scientia, quae a scibili non dependet.
  3. Ad illud quod obicitur, quod futurum contingens non praescit Deus necessario, dicendum quod non est simile tum ex parte actus praesciendi, tum ex parte dispositionis. Ex parte actus non est simile, quia praescire semper notat rei eventum ; sed scire non semper connotat rei existentiam ; scit enim Deus quae potest facere, et nunquam faciet. Praeterea, non est simile de dispositione, quia modus immutabilitatis respicit actum, sed contingens respicit non tantum actum, sed ordinationem ad futurum ; et actus quidem divinae cognitionis est immutabilis et necessarius, sed comparatio ad futurum contingens est contingens.

 

 

QUAESTIO III

Utrum Deus cognoscat universa praesenter. 

Tertio quaeritur, utrum Deus cognoscat omnia praesenter.

Et quod sic, videtur.

  1. II Petri ultimo, 8, super illud : « Mille anni » etc., Glossa : « In agnitione divinae veritatis praeterita et praesentia et futura aequaliter praesentia sunt ».
  2. Item, Augustinus, super Ioannem : « In veritate, quae manet, praeteritum et futurum non invenio, sed solum praesens, et hoc incorruptum ».
  3. Item, quanto res est praesentior, tanto cognitio est nobilior, quia hoc facit ad nobilitatem cognitionis ; sed Deus omnia cognoscit nobilissime : ergo omnia quae cognoscit, praesentissime cognoscit.
  4. Item, si non cognoscit omnia praesenter, ergo non cognoscit omnia simul ; quod si simul, tunc ergo in eodem nunc cognoscit omnia, et ita presenter. Si autem non cognoscit simul, ergo unum post aliud ; sed in omni tali cognitione est transmutatio : ergo in Dei cognitione caderet transmutatio, quod est omnino falsum et impossibile.

 

Contra : 1. Praescientia non est nisi futuri, et ut futurum est : ergo si Deus cognoscit omnia praesenter, ergo nihil omnino praescit ; sed praescit, ergo etc. Si tu dicas, quod improprie dicitur praescire : contra : In praescientia non sunt nisi duo, scilicet scientia et antecessio respectu cogniti ; sed constat quod in Deo proprie est scientia, constans est etiam quod in ipso proprie est antecessio, quia proprie antecedit Deus omnia alia : ergo si cognoscit alia a se proprie, ergo Deus praescit alia, ergo responsio illa nulla est.

  1. Item, omne praesens secundum statum suae praesentialitatis est necessarium : ergo si Deus omnia cognoscit praesenter et semper praesenter, ergo omnia cognoscit necessario. Sicut ergo quod praesens est non potest non esse, ita, si Deus aliquid praescit, necesse est praescivisse, et si praescivit, erit : ergo necesse est esse.
  2. Item, hoc ostenditur per impossibile, quia si omnia cognosceret praesenter, ergo plura simul, ergo simul se convertit ad multa ; sed simplex ad quod se convertit, totaliter se convertit : ergo cum unum intelligit, non potest in alterum.
  3. Item, si cognoscit omnia praesenter : ergo simul scit duo contradictorie opposita ; sed quidquid scitur est verum : ergo duo contradictorie opposita sunt simul vera.

 

Respondeo : Dicendum quod cognoscere omnia praesenter dupliciter potest intelligi : aut quod notetur praesentialitas a parte cognitorum, et sic est falsa, quia non cognoscit omnia esse vera praesenter et simul ; aut ita quod notetur praesentialitas a parte cognoscentis, et sic habet veritatem. Et ratio huius est, quia Deus omnium ideas habet praesentes et simul, per quas cognoscit res futuras ita certitudinaliter, sicut si essent praesentes. Et iterum, super omnes illas simul et praesenter se convertit, et ita simul et praesenter cognoscit. Et iterum, praesens suae cognitionis est praesens simplicissimum, quod circumplectitur omnia tempora. Ex his tribus rationibus simul iunctis dicitur Deus omnia praesenter cognoscere.

Et rationes istae totum habent ex hoc, quod praesentialitas divinae cognitionis quae quidem aeternitas est, est simplex et infinita. Quia simplex est, ideo semper praesens ; quia infinita, ideo sunt ei omnia praesentia. Et exemplum huius ponitur in praesentialitate Dei quantum ad rerum existentiam, secundum quam Deus totus est in una, et ita est in una, ut nihilominus sit et in alia ; et hoc est quia simplex et infinitus.

Ideo Deus iudicat aliquid esse futurum, sed non futurum sibi ; et omnia praesenter cognoscit, et tamen nihilominus praescit.

 

[Ad obiecta] : 1-2. Et per hoc patet primum et secundum, quia procedunt, secundum quod praesentialitas est dispositio rei cognitae in sua natura, non in cognitione divina.

  1. Patet etiam tertium, quia hoc est simplex et infinitum, et in uno multa cognoscit ; ideo simul supra multa se convertit.
  2. Quod obicitur de oppositis, similiter patet, quia quamvis cognoscat opposita simul ex parte sua, tamen scit unum alteri esse incompossibile, unum tamen alteri posse succedere.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI

DUB. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo de hoc quod dicit Augustinus : « Sciunt se Pater et Filius invicem, sed iste nascendo, ille gignendo ». Videtur enim male dicere, quia scire est essentiale in divinis : ergo si scit nascendo, cum nasci dicat proprietatem personalem, proprietas personalis est ratio rei essentialis, quod non est sane neque vere dictum.

Respondeo : Aliqui voluerunt dicere, quod scire Dei, relatum ad creaturas, vel ita quod una persona sciat se ipsam, est dictum essentialiter ; sed secundum quod una persona scit aliam, dicit respectum personae ad personam et est dictum notionaliter.

Sed hoc non est convenienter dictum, quia, sicut in praecedentibus habitum est, sapientia et sapere essentialiter tantum dicitur. Et propterea dicendum quod ablativus ille non tantum dicit causam sive rationem dicendi, sed rationem concomitantiae. Gerundia enim, sicut dicit Priscianus, habent exponi per « si », vel per « dum », vel per « quia » ; et primo modo dicunt convenientiam, secundo concomitantiam, et tertio causam.

 

DUB. II

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Et omnia quae sunt in eorum sapientia et in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt ». Sed supra, distinctione trigesima sexta dictum est, quod creaturae sunt in Dei notitia, sed non in Dei essentia : ergo est contradictio.

Respondeo : Dicendum est quod in divina scientia sunt scibilia, in divina vero essentia sunt attributa, sicut potentia, sapientia et bonitas. Et Augustinus vult dicere quod Pater et Filius simul vident omnia cognoscibilia, creata et creanda, et omnia essentiae attributa. Unde littera legenda est divisim : omnia quae sunt in eorum scientia, ut puta creata, simul scit quilibet ; similiter omnia quae sunt in eorum essentia, ut puta attributa ; simul sciunt sive scit quilibet. Et ideo non vult dicere, quod creaturae sint in divina essentia.

 

DUB. III

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « scientia Dei non est nisi de his quae sunt vel fuerunt vel erunt ». Videtur enim hoc esse falsum, quia Deus scit omne quod potest facere ; sed potest facere quod nunquam fuit nec est nec erit : ergo scientia Dei est de aliquo, quod nunquam fuit vel est vel erit. Et praeterea, est infinitorum, sicut vult Augustinus, XI De civitate Dei, non tantum quae sunt vel fuerunt vel erunt.

Respondeo : Dicendum quod Magister loquitur de scientia visionis, quae est illorum tantum, quorum ab aeterno fuit praevisio ; sed ipse obicit de scientia intelligentiae, quae nullius connotat existentiam ; quod patet. Intelligit enim Deus omne quod potest, et ita non recte currit obiectio.

 

DUB. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « non potest incipere scire vel praescire » etc. Videtur enim male dicere, quia nihil scitur nisi verum : ergo antequam sit verum, non scitur : ergo si aliquid incipit esse verum, aliquid incipit a Deo sciri : ergo Deus potest incipere aliquid scire.

Item, creatio est divina essentia, et tamen ratione connotati Deus potest aliquid incipere creare : ergo similiter et aliquid scire.

Respondeo : « Scire » dupliciter dicitur. Uno modo « scire » hoc est quod habere cognitionem de aliquo ; et sic non connotat actualem existentiam cogniti, et sic non potest Deus incipere aliquid scire, id est alicuius cognitionem incipere habere Alio modo « scire » hoc est quod nosse aliquid esse verum, et hoc tunc primo scitur esse verum, quando incipit esse ; et sicut incipit Deus scire, sic et desinit praescire, non ratione principalis significati, quod est scientia, sed ratione connotati, quod quidem est veritas rei scitae.

 

DUB. V

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Nec potest noviter vel ex tempore velle aliquid, et tamen potest velle quod nunquam voluit ». Videtur enim hic dicere duo contradictorie opposita, quoniam illud est novum quod videtur quod incipiat velle.

Respondeo : Dicendum quod cum dico, Deum velle hoc, duo dico : et actum divinae voluntatis, et ulterius ordinationem ipsius effectus ad illum actum. Et primum quidem est necessarium et semper, nec potest incipere nec desinere. Voluntas enim divina est semper in actu suo, ita quod nec potest illo carere nec alium habere ; sed ordinatio alicuius effectus ad illum actum est ordinatio rei futurae quae nondum est, et ideo potest esse et non esse, et ordinari et non ordinari. Quando ergo dicitur : Deus potest velle quod nunquam voluit, et tamen non ex tempore ; intellectus est quod effectus ille potuit ordinari ad divinum velle ; et quoniam ordinatio effectus est ordinatio rei futurae, et quod semel est futurum semper fuit futurum, et quod semel est ordinatum semper fuit ordinatum ad illam. Quando ergo dicitur quod Deus potest velle aliquid, idem est dicere quod aliquid potuit esse futurum sive habere ordinem ad divinam voluntatem, quod tamen non habet ordinem ; sed si haberet, ab aeterno habuisset, et ideo non incipit ex tempore. Et ideo exemplum Magistri bonum est, si velle Dei importat ordinem ad volitum in ratione futuri ; sed secundum quod importat concomitantiam in ratione praesentis, potest Deus ex tempore velle hoc esse sive hoc approbare hodie, non quia incipiat actus, sed quia incipiat connotatum.

 

DUB. VI

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « specialem curam habet de rationalibus » ; quia videtur esse contra illud quod dicitur Sapientiae 6, 8 : « Aequalis est illi cura de omnibus ».

Respondeo : Dicendum quod « aequaliter » non privat ibi ordinem divinae distributionis, sed privat acceptionem personae. Et « omnibus » distribuit ibi tantum pro hominibus, tamen pro magnis et parvis, pauperibus et divitibus ; et sic est ei aequaliter cura de omnibus, quia ita vult salutem pauperum, ut divitum.