Distinctio XIX — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio
Bonaventure de Bagnoregio - Livre I
DISTINCTIO XIX.
« Nunc postquam coaeternitatem trium personarum » etc.
PARS I.
De aequalitate per essentiae unitatem probata.
DIVISIO TEXTUS.
Terminatis duabus partibus, in quibus Magister egit de his quae pertinent ad essentiae unitatem et personarum pluralitatem singillatim, hic incipit tertia pars, in qua determinat personarum aequalitatem, quae simul respicit pluralitatem et unitatem. Et haec pars habet tres partes.
In prima proponit, in quibus consistat aequalitas.
In secunda probat specialiter, ibi : « Nunc superest ostendere, quomodo » etc.
In tertia, quia in probando propositiones dubias dixerat, in quibus dictio exclusiva generat ambiguitatem, ideo determinat, qualiter dictiones exclusivae accipiantur in divinis, infra distinctione vigesima prima : « Hic oritur quaestio ex praedictis trahens originem ».
Prima pars, in qua proponit ea, in quibus aequalitas consistit, habet duas partes.
In prima parte proponit, quod consistit in his tribus : aeternitate, magnitudine et potestate.
In secunda, ne crederentur haec tria diversa, ostendit quod haec sunt idem in Deo, secundo capitulo : « Cumque enumerentur ista quasi diversa » etc.
« Nunc superest ostendere, quod magnitudine ». Haec est secunda pars, in qua probat aequalitatem, et dividitur haec pars in duas. Supposito enim, quod in divinis sit aequalitas quantum ad aeternitatem, ostendit primo aequalitatem quantum ad magnitudinem ; secundo quantum ad potestatem, infra distinctione vigesima : « Nunc ostendere restat, quomodo aliqua » etc. Prima iterum pars habet duas.
In prima probat aequalitatem magnitudinis per essentiae unitatem.
Secundo probat aequalitatem, excludendo omnem inaequalitatem, ibi : « Sed etiam nunc ad propositum redeamus ».
Prima pars, in qua probat personarum aequalitatem quantum ad magnitudinem, habet duas.
In prima probat per essentiae indivisionem.
In secunda per illam eamdem ostendit, esse in personis circumincessionem, ibi : « Et inde est, quod Pater dicitur esse in Filio ».
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis quaeruntur quatuor.
Primo quaeritur, utrum in divinis sit ponere aequalitatem.
Secundo, dato quod sic, utrum sit ibi summa aequalitas.
Tertio, utrum in divinis sit aequalitas cum conversione.
Quarto, utrum sit ibi aequalitas cum circumincessione.
ARTICULUS UNICUS.
De divinarum personarum aequalitate et eius proprietatibus.
QUAESTIO I.
Utrum in divinis ponenda sit aequalitas.
Circa primum, quod sit ibi aequalitas, ostenditur.
- Primo per illud quod dicitur in Symbolo : « Totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales ».
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione sic : omnis multitudo reducitur ad unitatem, ergo omnis inaequalitas ad aequalitatem ; sed unitas, a qua est omnis multitudo, est unitas increata : ergo et aequalitas, ad quam reducitur omnis inaequalitas, est aequalitas increata : ergo etc.
- Item, omne quod perfectionis est, transferendum est ad divina ; sed aequalitas est perfectionis in creatura : ergo etc.
- Item, unum in substantia facit identitatem, unum in quantitate aequalitatem, unum in qualitate facit similitudinem ; sed in divinis non tantum est unitas in substantia, sed etiam in quantitate, alioquin non esset ibi perfecta unitas : ergo non tantum est ibi identitas substantiae, sed et aequalitas.
Contra :
- Ubi aequalitas ibi divisibilitas, quia simplex simplicinon aequatur ; sed in divinis non est ponere divisibilitatem : ergo nec aequalitatem.
- Item, ubi aequalitas ibi quantitas, quia proprium est quantitatis, secundum eam aequale vel inaequale dici ; sed in divinis non est ponere quantitatem, quia secundum Augustinum : « Deus est magnus sine quantitate » : ergo etc.
- Item, ubi aequalitas ibi finitas, quia ibi est commensuratio, ergo mensura et finitas ; sed in divinis est infinitas : ergo etc.
- Item, ubi aequalitas ibi diversitas, quoniam nihil est sibi aequale ; sed in divinis est omnimoda unitas : ergo non est ibi aequalitas.
Respondeo :
Dicendum quod aequalitas ponitur in divinis, secundum quod dicitur in Symbolo, et dicit Augustinus.
Et ad hoc intelligendum, notandum quod aequale et inaequale est propria passio consequens quantitatem. Quantitas autem dicitur dupliciter : proprie, scilicet quantitas molis, et translative, quantitas virtutis. Et quia illa est propria passio quantitatis, consequitur utram que quantitatem ; ubi ergo est ponere quantitatem virtutis ; ibi est ponere aequalitatem vel inaequalitatem. Haec autem quantitas virtutis ponitur in spiritualibus et summe reperitur in divinis, quia haec quantitas non repugnat simplicitati, sed consonat ; similiter nec aequalitas consequens istam, quantitatem. Et quia altera pars contradictionis completior attribuenda est Deo, et aequalitas praeit inaequalitatem ; ideo ponenda est aequalitas in divinis ; et concedendae sunt rationes ad hoc.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur in contrarium quod, ubi aequalitas ibi divisibilitas, dicendum quod verum est de aequalitate, quae consequitur quantitatem molis.
- Ad illud quod secundo obicitur : ubi aequalitas ibi quantitas, dicendum quod verum est vel secundum genus vel secundum speciem ; et quamvis nomen quantitatis non transferatur, transfertur tamen nomen speciei, ut magnitudo.
- Ad illud quod obicitur : ubi aequalitas ibi finitas, dicendum quod aequalitas in creaturis duo importat, scilicet conterminationem et excessus privationem ; primum est incompletionis ratione limitationis, secundum perfectionis ; ideo transfertur ratione secundi, non primi.
Posset tamen dici quod infinitum, quod est incomprehensibile, secundum veritatem est ab infinito comprehensibile, et ideo commensurabile infinito et est sibi finitum. Et ex hoc non sequitur : est commensurabile infinito, ergo finitum, immo magis infinitum ; et est ibi quid et simpliciter.
- Ad illud quod obicitur : ubi aequalitas ibi diversitas, dicendum quod est diversitas suppositorum et diversitas formae. Ad aequalitatem et similitudinem requiritur diversitas suppositorum, non autem formae diversitas sed unitas. Quod autem consequitur in inferioribus ad diversitatem suppositorum numeratio formae vel quantitatis, hoc est imperfectionis ; et ideo totum, quod est perfectionis, transfertur in Deum. Non tamen est in suppositis proprie loquendo diversitas, sed distinctio.
QUAESTIO II.
Utrum in divinis sit summa aequalitas.
Secundo quaeritur, utrum in divinis sit summa aequalitas.
Et quod sic, videtur hoc modo.
- Sicut dicitur ab Augustino, in libro De Fide ad Petrum, « non dicitur aliquis maior alio, quia excedit magnitudine aut quia superat potestate » ; sed nihil horum est in divinis, ut probat Augustinus et Magister : ergo nihil est ibi inaequalitatis : ergo est ibi summa aequalitas.
- Item, non potest maior aequalitas cogitari, quam ubi unum aequatur uni et unum pluribus et unum omnibus ; sed in divinis tantus est Filius, quantus est Pater, et tantus Filius, quantus Pater et Spiritus sanctus, et tantus etiam, quantus omnes tres : ergo etc.
- Item, unitas in quantitate, sicut dictum est, facit aequalitatem : ergo ubi summa unitas ibi summa aequalitas ; sed hoc est in divinis : ergo etc.
- Item, status non est nisi in summo ; sed status est in illa aequalitate per reductionem omnium ad ipsam : ergo etc.
Contra :
- Augustinus, in libro 83 Quaestionum : « Si omnia essent aequalia, non essent omnia » : ergo omnimoda aequalitas tollit perfectionem. Si ergo nihil ponendum in Deo, quod repugnat perfectioni, in divinis personis non est omnimoda aequalitas.
- Item, maior est aequalitas, quae attenditur secundum quantitatem continuam et discretam, quam secundum continuam tantum ; sed in divinis non est aequalitas secundum quantitatem discretam, quia ibi est trinitas et ita imparilitas : ergo in divinis non est omnimoda aequalitas.
- Item, maior est aequalitas, quae attenditur secundum potentiam et sapientiam et bonitatem, quam quae secundum sapientiam et potentiam tantum ; sed in divinis non est aequalitas secundum bonitatem : ergo non est ibi summa aequalitas. Probatio minoris : bonum est diffusivum sui ; sed magis diffundit se Filius quam Spiritus sanctus, quia producit sibi aequalem, et etiam Pater quam Filius : ergo etc.
Quaeritur ergo, quare Augustinus non ostendit aequalitatem in sapientia et bonitate ? et iterum, quare non ex parte loci, sicut magnitudinis et etiam aliarum differentiarum quantitatis ? Quod cum non faciat, non videtur assignare omnimodam aequalitatem, sed solum in parte ; aut si omnimodam ostendit, insufficienter procedit.
Respondeo : Dicendum quod in divinis est summa aequalitas, et summa etiam assignatur. ab Augustino quoniam sufficienter ostenditur remotio omnis inaequalitatis per illa tria, quae sunt aeternitas, magnitudo et potentia.
Horum trium distinctio et sufficientia ab aliquibus accipitur sic. Quia enim in divinis non est extensio molis nec aggregatio multitudinis, ideo non est ibi quantitas continua intrinseca nec discreta, sed loco eius est quantitas virtutis, quae tangitur per hoc membrum, quod est potentia. Quia vero Deus suo ambitu complectitur omnem durationem, ideo est ibi quantitas aeternitatis correspondens tempori. Quia vero ambitu, suae immensitatis complectitur omnem locum et locatum, ideo est ibi quantitas magnitudinis correspondens loco.
Et sic patet, cum non sit aliam quantitatem accipere ibi, quod sufficienter in illis ostenditur aequalitas et consistit.
Sed haec distinctio non est conveniens, tum quia non est in Deo nisi quantitas virtutis ; et ita non deberet ibi esse nisi unum membrum, nec debet illa distingui contra alias ; tum etiam, quia magnitudo in divinis non tantum attenditur quantum ad ambitum localitatis, sed etiam quantum ad intensionem bonitatis. Unde dicitur, in VI libro De Trinitate, quod in « spiritualibus idem est maius et melius ». Et propter hoc quantitas virtutis non tantum attenditur in operatione, sed etiam in reconsiderata in omnimoda absolutione.
Ideo possumus aliter horum trium distinctionem et sufficientiam assignare. In omni quod est, contingit hanc triplicem considerationem habere. Potest enim aliquid considerari in comparatione ad suam originem sive a parte ante ; et sic unum maius est altero, quando origo eius est prior ; et contra hoc est aequalitas aeternitatis. Potest iterum considerari in se ; et sic dicitur unum altero maius, quia maioris extensionis, vel quia maioris valoris. Contra hanc est in Deo aequalitas magnitudinis, ut haec aequalitas non tantum dicatur per comparationem ad localitatem, sed etiam ad sapientiam et bonitatem et ad omne quod facit alterum altero dici maius, quia melius. Unde Augustinus et Magister in hac distinctione probant aequalitatem magnitudinis per aequalitatem virtutis sive in virtute. Potest etiam tertio considerari per comparationem ad effectum ; et sic dicitur maius, quia potentius ; et contra hoc est aequalitas potentiae. Quoniam igitur rem non contingit pluribus modis considerari, si est aequalitas in istis, summa est ; et cum ostenditur in istis, summa ostenditur, et perfecta inductione proceditur.
Et sic patet illud quod ultimo quaerebatur.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur primo ; quod aequalitas repugnat perfectioni, dicendum quod verum est : perfectioni universi, quae aggregata est ex diversitate ; non sic est in Deo.
- Ad illud quod obicitur, quod maior est aequalitas secundum utramque quantitatem etc., dicendum quod summa aequalits non est in quantitate continua nec discreta, quia ibi unum non aequatur pluribus ; sed hic est perfectissima aequalitas : ideo solum secundum quantitatem virtutis attenditur.
- Ad illud quod obicitur de bonitate, quia diffusivum etc., dicendum quod emanatio personae non attenditur secundum rationem bonitatis essentiae, sed magis fecunditatis personae vel in persona ; et ideo non sequitur, quodsi Spiritus sanctus non producit, quod propter hoc habeat minus de bonitate. Unde notandum, quod duplex est diffusio, scilicet intra vel extra. Diffusio intra est, quando persona procedit a persona in unitate naturae ; et haec non est proprie diffusio, et haec non consequitur bonum, quia bonum, sed bonum in hypostasi, quae aliam producere nata est ; et ideo secundum hanc diffusionem non dicitur una persona altera maior. Est alia diffusio extra, quae attenditur in productione effectus ; et secundum hanc rationem attenditur diffusio proprie et ratio boni. Et quia in hac una persona alteram non excedit, quia indivisa sunt opera Trinitatis : ideo hac non est una melior alia.
QUAESTIO III.
Utrum aequalitas divinarum personarum sit reciproca.
Tertio quaeritur, utrum in divinis sit aequalitas cum conversione.
Et quod non, videtur hoc modo.
- Chrysostomus, super illud ad Hebraeos 1, 3 : Qui cum sit splendor etc. : « Filius est aequalis Patri, non Pater Filio ».
- Item, Hilarius : « Imago, si perfecte implet illud cuius est ipsa, coaequatur ei, non illud suae imagini ».
- Item, Augustinus, in I libro De doctrina christiana : « In Patre unitas, in Filio aequalitas » : ergo videtur, quod Pater non sit aequalis Filio, ut Filius Patri.
- Item, Dionysius : « In causalibus et causatis non recipimus reciprocationem » ; sed Pater est principium Filii : ergo etc.
Contra :
- Omne relativum aequiparantiae denominat extrema secundum modum consimilem ; sed aequalitas est relatio aequiparantiae : ergo similis reciprocatio.
- Item, unum in quantitate facit aequalitatem ; sed sicut Filius est unum cum Patre, ita Pater unum cum Filio quantum ad substantiam et quantitatem : ergo sicut Filius est aequalis Patri, ita Pater Filio : ergo est ibi reciprocatio.
- Item, aequalitas mutua et reciprocata maior est quam non reciprocata : ergo si in divinis est summa aequalitas, patet etc.
- Item, omne quantum comparatum quanto aut est maius aut minus aut aequale ; sed Pater est quantus virtute, et similiter Filius : aut ergo Pater est maior virtute Filio aut minor aut aequalis ; sed non maior aut minor : ergo aequalis.
Respondeo : Dicendum quod aequalitas est ibi cum conversione, non tantum quia divina, sed etiam quia aequalitas de sui ratione dicit reciprocationem in quantum aequalitas. Et secundum hoc credendum est, quod Pater est aequalis Filio et Filius Patri.
Et ad intelligentiam obiectorum notandum, quod dupliciter est loqui de aequalitate : aut prout dicit respectum aequiparantiae aut prout ultra respectum concernit actum coaequationis. In quantum dicit respectum aequiparantiae, sicut ostendunt rationes, necesse est quod sit ibi reciprocatio ; sed in quantum ulterius concernit actum coaequationis, sic dicit rationem imitationis ; et sic non convenit Patri respectu Filii, quia importaret sub auctoritatem in Patre. Unde non dicitur Pater coaequari Filio, quia Filium non imitatur nec perfecte nec imperfecte. Et est simile si dicatur : « hoc cum illo ». Potest enim dupliciter intelligi : aut prout dicit duorum coniunctionem ; et sic de necessitate attenditur secundum conversionem ; si enim iste vadit cum illo, necesse est etiam quod verum sit e converso. Alio modo « hoc cum illo » dicit associationem, et ita quamdam subauctoritatem in associante ; et sic dicitur quod miles vadit cum rege, non e converso, quia miles associat regem, non e con verso. Similiter intelligendum est in aequalitate.
[Ad obiecta] :
- Et ex his patent auctoritates Sanctorum, quia loquuntur de aequalitate secundo modo, praeter illam Dionysii, ad quam respondendum quod non habet locum in proposito, quia Dionysius loquitur proprie de causa, secundum quod causa dicitur illud cuius esse sequitur aliud, et ita differt per essentiam ab effectu, et hoc modo non cadit in Deo respectu personae.
QUAESTIO IV.
Utrum in divinis sit aequalitas cum circumincessione.
Quarto quaeritur, utrum in divinis sit aequalitas cum circumincessione.
Et quod sic, ostenditur.
- Primo auctoritate Domini, Ioannis 14, 10-11 : Ego in Patre, et Pater in me est.
- Item, Augustinus, De fide ad Petrum : « Propter unitatem naturae totus Pater est in Filio et Spiritu sancto ».
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia in quocumque est substantia vel essentia Patris, est Pater ; sed substantia Patris est in Filio : ergo Pater est in Filio, eadem ratione est Filius in Patre.
- Item, omne, cognitum est in cognoscente vel per veritatem vel per similitudinem ; sed Pater cognoscit Filium quantum ad hypostasim et proprietatem : ergo Filius est in Patre : aut ergo quantum ad veritatem aut quantum ad similitudinem veritatis. Non quantum ad similitudinem, quia tunc esset Filius in Patre sicut creatura : ergo quantum ad veritatem ; eadem ratione et Pater in Filio : ergo circumincessio est ibi.
- Item, omne quod est comparatum ad alterum, aut est in illo aut extra illum. Si ergo Filius comparatur ad Patrem, aut est in illo aut extra. Si in eo, eadem ratione et Pater in eo ; si extra eum, sed illa, quorum unum est extra alterum, differunt per substantiam : ergo Pater et Filius substantialiter differunt.
- Item, maior est convenientia in divinis quam sit generis ad species vel totius ad partes ; sed propter convenientiam generis ad species genus est in speciebus et e converso ; et similiter totum in partibus et e converso : ergo multo fortius in divinis Pater est in Filio et e converso?
Contra :
- Si Pater est in Filio et e converso, ergo Pater est in Patre : Sicut enim sequitur in praedicando, quod quidquid praedicatur in plus vel aeque de aliquo, praedicatur de omni eo quod est sub eo : ergo similiter, si aliquid est in aliquo, necesse est quod in eodem sit omne quod est in eo : ergo si Filius est in Patre, omne quod est in Filio, est in Patre ; sed Pater est in Filio : ergo Pater est in Patre.
- Item, quandocumque duo simplicia eiusdem generis simul sunt, ita quod unum est in altero, non distinguuntur ab invicem, sicut punctus est in puncto. Si ergo Pater et Filius sunt omnino simplices ; si Pater est in Filio et Filius in Patre, non videtur quod distinguantur.
- Item, si duae essentiae divinae essent, impossibile esset quod una esset in alia, quia una non posset illabi alii, quoniam utraque esset aeque spiritualis et summe spiritualis : ergo si duae personae sunt aeque et summe spirituales, impossibile est quod una sit in altera ; et illud videtur, quia Deus non potest esse in creatura, quin ei illabatur. Si ergo persona est in persona, videtur omnino ei illabi.
- Item, quaero, quid significet hoc quod est « esse in Patre » ; utrum dicatur secundum substantiam aut secundum relationem. Si secundum relationem, hoc est contra Augustinum, qui dicit in littera, quod « propter unitatem naturae totus Pater est in Filio et Spiritu sancto ». Si secundum substantiam, sed quae secundum substantiam dicuntur, conveniunt tribus : ergo hoc quod est « esse in Patre » convenit Filio et Spiritui sancto et Patri : ergo Pater est in Patre, quod non conceditur.
- Item, cum dicitur : Pater est in Filio, et Filius in Patre, aut importatur eadem habitudo aut altera : Si eadem, cum Filius sit in Patre ut in principio, tunc similiter Pater esset in Filio ut in principio ; quod simpliciter est absurdum. Sinon importatur eadem habitudo : ergo sicut non est circumincessio, cum dicitur : genus est in specie et species in genere, similiter nec in proposito esset circumincessio.
- Item, Filius est de Patre et apud Patrem, et non convertitur : ergo pari ratione videtur quod non convertatur, quodsi Pater est in Filio, quod Filius sit in Patre.
- Item, novem modi essendi « in » sunt in creaturis. Primo modo sicut pars in toto ; secundo modo sicut totum in partibus ; tertio modo sicut species in genere ; quarto modo sicut genus in speciebus ; quinto modo sicut forma in materia ; sexto modo sicut rectum sive motum in regente ; septimo modo sicut res in suo fine ; octavo modo sicut contentum in continente ; et nonum addit Boethius, scilicet sicut accidens in subiecto. Quaeritur ergo, quo istorum modorum sit Pater in Filio et e converso ; et cum nullum horum sit dare, videtur quod nullo modo sit.
Respondeo :
Dicendum quod, sicut auctoritates probant et rationes, in divinis est summa et perfecta circumincessio. Et haec vocatur circumincessio, qua dicitur, quod unus est in alio et e convero ; et hoc proprie et perfecte in solo Deo est, quia circumincessio in essendo ponit distinctionem simul et unitatem. Et quoniam in solo Deo est summa unitas cum distinctione, ita quod distinctio est inconfusa et unitas indistincta : hinc est, quod in solo Deo est circumincessio perfecta. Et patet ratio huius, quia ratio circumincessionis est perfecta unitas essentiae cum distinctione personarum. Et quoniam hoc est proprium solius Dei, ideo et circumincessio talis, secundum quod dicit Hilarius et Magister inducit personae differunt, salva essentiae in littera.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obiicitur, quod Pater in Filio et Filius in Patre, ergo Pater in se ; dicunt quidam, quod argumentum non valet, quia mutatur habitudo eius quod est « in » ; quia in una dicit habitudinem principiati ad principium, in alia autem habitudinem principii ad principiatum. Tamen illud non oportet dicere, quia sicut iam patebit, « in » non dicit diversam habitudinem. Nec tamen sequitur, immo est accidens ibi, eo quod in notat distinctionem. sicut accidens est hic : Petrus est similis Paulo, et Paulus Petro: ergo Petrus est similis Petro ; ita et in proposito intelligendum.
- Ad illud quod obicitur, quod simplicia simul existentia confunduntur in unum ; dicendum, quod illud verum est, quando simplicia habent distingui penes illud, in quo simt, sicut punctus et unitas ab eo, in quo est. Sed quando se ipsis distinguuntur et in se ipsis substantificantur, tunc, quamvis sint simul, non confunduntur ; et tates sunt hypostases divinae. Et huius simile, quamvis perfecte non possit simile in creatura inveniri, tamen Dionysuis ponit exemplum in luminibu, quae multa sunt in eodem aere inconfusa : et huius signum est, quia, quando luminare aufertur, secum trahit lumen suum, nihil de aliis convellens. Et ratio huius est quia lumina in aere non distinguuntur penes id « in quo ».
- Ad illud quod obicitur, quod essentia non est in essentia nisi per illapsum etc., dicendum, quod non est simile, quia ubi est essentiarum diversitas, si una est in altera, oportet quod una sit aliquo modo materialis alteri ; sed quando personae differunt, salva essentiae unitate, una est in alia, quia essentia unius est essentia alterius ; et ita, sicut idem non illabitur sibi, ita nullus potest esse ibi illapsus.
- Ad illud quod quaeritur, quid significet hoc quod est « esse in Patre », dicendum, quod, sicut Sancti innuunt, sicut aequale dicit respectum secundum unitatem quantitatis, et simile secundum unitatem qualitatis, similiter hoc quod est « esse in Patre », secundum unitatem substantiae. Unde sicut aequale simul importat substantiam cum relatione, sicut patebit infra, ita et hoc quod est « esse in ». Et sicut, cum dicitur aequalis Patri, arctatur ad standum pro aliis personis, ita et in proposito intelligendum.
- Ad illud quod quaeritur, utrum importetur eadem habitudo, dicendum sine praeiudicio quod sic, quantum est de ratione nominis. Sicut enim, cum dicitur : Pater est similis Filio et e converso, non importatur alia et alia habitudo ; ita nec in hoc quod est « esse in », quia importat relationem identitatis sive consubstantialitatis. Unde si dicatur : Pater est similis Filio et e converso, non dicitur alia habitudo : sic in proposito, quia significat hoc quod est « esse in Patre » idem quod est esse Patri comubstantialem. Et uniformiter accipitur consubstantialis, cum dicitur de Patre et Filio. Et hoc patet, quia si non diceret consimilem habitudinem, non esset circumincessio, sicut nec est, quando dicitur creatura esse in Deo, et Deus esse in creatura ; quia alia importatur habitudo in utraque
- Ad illud quod quaeritur de hoc quod est « apud » etc., dicendum, quod quaedam praepositiones important habitudinem repugnantiae, ut « contra » ; quaedam distantiae, ut hoc quod est « ad » et « prope » ; quaedam causae, ut « de » et « ex » ; quaedem convenientiae, ut « in » et « cum ». Primae et secundae nullo modo recipiuntur, sed tertiae et quartae sic, et tertiae non conversim, sed quartae conversim, quia convenientia est relatio aequiparantiae.
- Ad ultimum solvendum, quod iste est singularis modus essendi « in », qui non continetur inter illos, nec potest reperiri proprie in creaturis.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram ; et primo dubitatur de situ huius partis. Cum enim unitas in substantia faciat identitatem, unitas in quantitate aequalitatem, unitas in qualitate similitudinem , pari ratione videtur, quod deberet determinare de identitate et similitudine ; quia, si de his non determinat, videtur quod nec de aequalitate deberet facere specialem tractatum.
Respondeo : Dicendum quod, ostensa perfecta aequalitate, ostenditur quod omnimoda sit in natura identitas et similitudo ; et ideo determinata aequalitate, non est opportunum de aliis determinare ; sed magis de aequalitate determinat propter haereses extirpandas, Arianorum maxime, qui posuerunt inaequalitatem in divinis ; et ideo difficilior et utilior circa hoc versatur disputatio.
Dub. II.
Item dubitatur de hoc quod dicit, quod « aequalitas consistit in aeternitate ». Videtur enim male procedere, quia ipse dividit coaeternitatem contra aequalitatem : ergo si ab ea distinguitur, quantum ad aeternitatem non attenditur aequalitas.
Respondeo : Dicendum quod aequalitas perfecta in his tribus consistit, et Magister condividit aequalitatem contra coaeternitatem quantum ad alia duo membra, scilicet magnitudinem et potentiam.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Non alio Deus, alio magnus » etc., quia videtur pari ratione, cum alio sit Deus, alio Pater, quod alio sit Deus, alio magnus. Si dicas, quod quantitas transit in substantiam, relatio non, obicitur quod illud non solvit. Augustinus enim loquitur de formali praedicatione, et constat, quod formaliter loquendo ita est ista falsa : Deus est magnus deitate, vel Deus magnitudine, sicut et : Pater magnitudine.
Respondeo : Dicendum quod quamvis secundum rationem loquendi vel intelligendi a parte nostra magnitudo in divinis dicatur per modum quantitatis, et deitas per modum substantiae, tamen a parte rei nulla est omnino differentia. Nihil enim de magnitudine dicitur, quod non dicatur de substantia. In relatone autem paternitatis non est ita. Aliquid enim praedicatur de paternitate, quod non potest dici de essentia, sicut distinguere et distingui.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « In generatione generationum anni tui ». Videtur enim male dicere, quia in aeternitate nulla cadit variatio : ergo cum annus variationem habeat, non debet transferri ibi. Item, in illa aeternitate est omnimoda simplicitas et impartibilitas : ergo non deberet pluraliter dici annos.
Respondeo : Dicendum quod iuxta modum nostrae infirmitatis et intelligimus divinam aeternitatem et nominamus. Quoniam enim annus dicit completam temporis revolutionem secundum decursum solis in zodiaco et regressum ad idem punctum, et divina aeternitas est perfecta et durationes ceteras circumplectens : ideo ad ipsam transtulit Scriptura nomen anni.
Rursus, quia interminata et a parte ante et a parte post, ideo non annum dicit quasi terminum habeat, nec generationem singulariter, sed pluratiter annos, et generationes similiter. Ratione ergo perfectionis et interminationis transfertur, non ratione variationis.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « in generatione Sanctorum sunt anni Dei, aeternitas ». Videtur enim falsum, quia duratio Sanctorum est finita a parte ante ; sed aeternitas Dei est infinita a parte ante et post : ergo Sancti non sunt in illa. Item, quo modo essendi « in » generatio Sanctorum est in illa ? Sictit mensura, non, quia Dei aeternitas solius Dei est mensura ; si sicut causa in effectu, sed hoc modo est in ceteris creaturis : ergo etc.
Respondeo : Dicendum quod illud verbum non est dictum per commensurationem neque per aequalitatem, sed per concomitantiam et conformitatem. Quia enim generatio Sanctorum a parte post durat in infinitum, durat etiam sine variatione : ideo ilam summam aeternitatem in aeternum comitatur et ei expresse conformatur ; et ideo exponit illud Psalmi beatus Augustinus : In generatione generationum anni tui : sive in generatione interminata, quae generatio est Sancti, sive Sancti sunt illa generatio, et quia in perpetuum durat, et quia ex multis generationibus sunt collecti.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Pater est in Filio et Filius in Patre » ; quia, si quidquid est in Deo Deus est propter summam simplicitatem, ergo quidquid est in Filio est Filius : ergo si Pater est in Filio, Pater est Filius.
Respondeo : Dicendum quod non est simile, quia, cum dicitur aliquid esse in Deo, haec praepositio « in » aut dicit distinctionem essentialem, et sic non quidquid est in Deo, est Deus, quia nos in Deo vivimus, movemur et sumus ; aut nullam dicit distinctionem nisi secundum modum intelligendi, et hoc ponit omnimodam identitatem ; et ideo sequitur, quod sit Deus quod est in Deo. Sed cum dicitur de persona, haec praepositio « in » dicit distinctionem personalem, et una persona de alia non praedicatur ; et ideo patet, quod non est simile.
Dub. VII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius : « Nec exemplum rebus divinis comparatio humana praestabit ». Videtur enim falsum, quia imago est expressa similitudo, et vestigium est in omni creatura : ergo videtur, quod exemplum sit in omnibus.
Respondeo : Dicendum quod est exemplum exprimens perfecte et consimiliter omnino, et tale nullum est in creaturis, quia imago et ceterae creaturae plus habent dissimilitudinis quam similitudinis ; et est exemplum aliquo modo manuducens, et sic multa sunt, et ex multis colligitur unum, nec tamen omnino perfectum.
Dub. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Quod intelligibile est homini possibile est Deo ». Videtur falsum quia anima nostra quodam modo est omnia, et intellectus noster non tot intelligit, quin plura possit intelligere.
Respondeo : Dicendum quod est loqui de intellectu comprehendente, et sic non est verum, quod omnia intelligere possit, quia nec Deus nec aliquid Dei est comprehensibile nobis, quia omnino infinitus ; et est loqui de intellectu apprehendente, et hoc dupliciter : aut in ratione possibilis et suscipientis, et sic utique omne quod potest fieri, potest intelligere, quia possibile est ad intelligendum ; aut in ratione agentis, et quia non habet lumen tantae potentiae, quod possit super omnia, scilicet praesentia et futura, quia multa sunt contra eius iudicium, sic non est omnium
Dub. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius : « Nam si partem eiusdem, qui genuit, accepit, neuter perfectus est ». Videtur enim non sequi hoc, quia homo perfectus generat filium perfectum, et tamen non dat ei nisi partem.
Respondeo : Dicendum quod est perfectio simpliciter, et perfectio in genere. Perfectio in genere bene compatitur secum dationem et receptionem partis, quia in dante suppletur per restaurationem, in accipiente per augmentum et additionem ; sed perfectio simpliciter non compatitur secum restaurationem nec additionem. Et quoniam in Deo perfectio est simpliciter, ideo si daret partem, in dante remaneret defectus, similiter et in accipiente ; ideo non est simile de homine.
Dub. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Non per duplicem convenientium generum coniunctionem » etc. ; aut enim tangit modos essendi aut generandi. Non essendi, quia multo plures sunt quam isti ; non generandi ; et ita utroque modo est insufficiens.
Respondeo : Aliqui dicunt quod Hilarius assignat hos modos generationis, qui sunt in creaturis, ut excludat eos a Filio. Sed non assignat nisi duos modos, quia non loquitur nisi de generatione vivi ; vivens autem generabile dividitur in vegetabile et sensibile ; et secundum illud duplex genus duplex est modus generandi, quem tangit Hilarius. Nam a animalia generantur per coniunctionem maris et feminae, et plantae per insertum. Primum tangit cum dicitur : « Non per duplicem convenientium generum », quia masculus et femina sunt duplicis generis quantum ad sexum, et tamen convenientes sunt quantum ad formam et naturam. Secundum modum tangit cum dicit : « Nec per insitivam capacioris substantiae naturam », sicut surculus inseritur arbori, « sed per naturae unitam similitudinem », id est similitudinem omnino in natura indifferentem.
Aliter potest dici, quod Hilarius non loquitur de modo generandi, sed loquitur quomodo Pater sit in Filio ; et excludit modum essendi « in », quo creatura dicitur esse in creatura secundum modum usitatum ; ad quem modum concurrit duplex conditio creaturarum : prima est creaturarum quoad naturam diversitas ; secunda est continentis capacitas. Et has excludit ab illo modo existendi, qui est in divinis, per illa duo, quae dicit : « Quod Filius est in Patre non per coniunctionem duorum generum, neque per insitivam capacioris substantiae naturam ». Hoc patet per litteram Hilarii, quam immediate subiungit in originali, et Magister omittit : « Quia, inquit Hilarius, per corporalem necessitatem exteriora fieri his, quibus continentur, interiora non possunt », et vult, quod illud est impossibile in creaturis corporalibus, quod mutuo sint in se ipsis, sicut Pater est in Filio ; quia propter corporalem necessitatem et imperfectionem interiora non possunt fieri exteriora his quibus continentur, ut si aqua est intus in vase, dum est intus, non potest fieri extra, et ita non continetur vas, ut vas sit in aqua.
Dub. XI.
Item quaeritur de hoc quod dicit : « Dum naturam Dei non degenerat nativitas », quia non tantum in Deo, sed in creaturis pluribus non degenerat.
Respondeo : Dicendum quod « degenerare » est extra genus generantis exire. Exire autem extra genus generantis hoc est : aut quantum ad communem formam et naturam ; et sic est degeneratio in aequivocis, sicut equus ex asina generat burdonem, et asinus ex equa mulum, unde mulus degenerat. Alio modo « degenerare » est proprietates generantis relinquere, retenta natura, sicut filius, qui generatur ex patre nobili et pulcro, est rusticanus et turpis. Tertio modo est « degenerare » naturam generantis relinquere, non per dissimilitudinem, sed per diversitatem ; et hoc modo omnis nativitas creata degenerat, quia in omni creatura generans est aliud a generato, et sola divina generatio est, quae non degenerat, quia nihil nascitur novum, nihil additur alienum, et ideo generans a generato in subsfantia non separatur ; et ideo illa generatio sola est nobilissima.
PARS II.
De aequalitate probata per exclusionem inaequalitatis.
DIVISIO TEXTUS.
Supra ostendit Magister, divinas personas aequari quantum ad magnitudinem positive per hoc, quod una essentia est in singulis tota. Hic ostendit, quod est summa in eis aequalitas, et hoc facit excludendo ab eis omnem rationem inaequalitatis. Et dividitur haec pars in tres partes.
In prima ostendit, quod non cadit ibi ratio totius integri.
In secunda ostendit, quod non cadit ibi ratio generis et speciei, ibi : « Hic adiciendum est, quod tanta est aequalitas » etc.
In tertia ostendit, quod non cadit ibi ratio numeri, ibi : « Quod autem Ioannes dicit » etc.
Prima iterum pars habet duas.
In prima, quia fecerat digressionem, continuat dicta dicendis.
In secunda vero ostendit quod ibi non cadit ratio totius et partis, ibi : « Nec est aliqua trium personarum ».
Item secunda pars, in qua ostendit, quod in divinis non cadit ratio universalis sive generis et speciei, habet duas partes.
In prima ostendit, quod non est in divinis accipere genus nec speciem nec individuum.
In secunda vero contra hoc opponit auctoritate Damasceni, ibi : « His autem videntur adversari quaedam ».
Prima habet duas :
Primo ostendit, quod non est ibi ratio generis vel speciei vel individui.
Secundo, quod non est ibi ratio materialis principii, ibi : « Notandum etiam, quod essentia divina non est materia ».
Similiter pars, in qua obicit contra hoc, habet duas :
In prima ostendit quod cadit ibi ratio universalis et individui, ratione Damasceni.
In secunda solvit.
Primum facit ibi : « His autem videntur adversari » etc.
Secundum, ibi : « Haec autem quae hic dicuntur, licet in singulis sermonibus ».
« Quod autem Ioannes dicit » etc.
Haec est tertia particula in qua ostendit, quod in divinis non cadit ratio numeri, et haec pars habet quatuor partes.
In prima, praemisso quod in aequalitate personarum non cadit ratio numeri, ostendit quibus modis differre numero non conveniat personis et quibus modis conveniat.
In secunda ostendit, quod in divinis personis tanta est magnitudo in una persona quanta in tribus, ibi : « Sciendum est ergo ».
In tertia ostendit, quod Deus non potest dici triplex sive multiplex, ibi : « Praeterea, cum Deus dicatur trinus ».
In quarta ostendit differentiam inter pluralitatem quae est in Trinitate, et pluralitatem quae est in creaturis corporalibus, ultimo capitulo : « In rebus corporeis non tantum » etc.
Et notandum, quod tota summa et fundamentum totius distinctionis in hoc verbo consistit, quod divina essentia est magnitudo una non multiplicata, et tota non divisa est in qualibet personarum ; ideo necesse est, quod personae sint omnino aequales in magnitudine. Nec potest ibi cadere ratio totius universalis, quia illud multiplicatur in partibus ; nec totius integri, quia illud dividitur in partes nec est totum in qualibet parte ; et ita nec ratio materialis principii, nec ratio numeri.
TRACTATIO QUAESTIONUM.
Ad intelligentiam huius partis quatuor quaeruntur.
Primo, utrum in divinis sit ponere totum integrale.
Secundo, utrum sit ponere totum universale.
Tertio, utrum in divinis personis sit principium materiale.
Quarto, utrum in divinis sit differentia secundum numerum.
ARTICULUS UNICUS.
Quod a Deo excludi debeant omnes rationes inaequalitatis.
QUAESTIO I.
Utrum in divinis ponendum sit totum integrale.
Circa primum, quod sit ponere totalitatem integritatis, videtur.
- Per Augustinum primo, et habetur in littera : Tota Trinitas est in singulis personis : ergo aut est ibi implicatio falsi aut est ibi totalitas ; sed non est ibi implicatio falsi : ergo est ibi totalitas.
- Item, hoc ipsum ostenditur ratione, quia ubi quantitas ibi totalitas et integritas. Sed in divinis est quantitas virtutis : ergo saltem secundum illam et integritas.
- Item, ubi pluralitas ibi integritas, quia omnis pluralitas constat ex unitatibus ; sed in Deo est pluralitas, quia trinitas : ergo in Deo est integritas. Si dicas, quod illa pluralitas non integratur, quia nihil plus est in tribus quam in uno - ergo si tantum est in tribus quantum est in uno, ergo tantum credit et aeque credit qui credit tres esse personas ; sed hoc est falsum : ergo etc.
- Item, si aliquid est aequale alicui, eodem addito, adhuc erit aequale ; ergo si aliquid est totum ad aliquid, eodem addito, adhuc erit totum ; sed « tres » est totum ad unum : ergo tres personae ad unam personam.
- Item, omne quod praedicatur de aliquibus simul et de nullo per se, est totum integrum ad illa ; istud constat et non habet instantiam ; sed trinitas praedicatur de tribus personis simul et de nulla per se : ergo etc.
- Item, omne quod removetur ab aliquo, differt ab illo genere vel specie vel numero vel est totum ad illud ; sed trinitas removetur a Patre, quia Pater non est trinitas, nec differt genere vel specie vel numero : ergo etc.
Contra :
- Ambrosius, in libro De Trinitate : « In divinis nullam ponimus totalitatem, quia non est ibi quantitas nec numerus ».
- Item, ratione videtur, quia omne integrum est compositum ex partibus ; sed Deus est summe simplex : ergo in Deo nulla est totalitas nec integritas.
- Item, omnis pars sub ratione partis habet esse imperfectum respectu totius, quia ex aliquibus omnino perfectis non resultat tertium : ergo cum in divinis nihil imperfectionis sit ponendum, non est ibi pars : ergo a relativis, nec totum.
- Item, omne totum est maius sua parte ; sed ubi infinitas ibi non est maius et minus : ergo nec totalitas ; sed in divinis est infinitas : ergo.
- Item, omne totum est resolubile vel secundum rem vel secundum intellectum, et omne resolubile est corruptibile : ergo cum in Deo nihil sit corruptibile, non erit resolubile, et ita nec totum.
Respondeo :
Totum sive totalitas uno modo dicitur absoluie ; et sic totum idem est quod perfectum. Alio modo dicitur totum per comparationem ad partem ; et sic dicitur totum quod habet partem et partem sive partes.
Primo modo bene est ponere totalitatem in Deo, secundo non, nec etiam partialitatem ; totalitatem non, quia aufert simplicitatem ; partialitatem non, quia tollit perfectum ; neutrum, quia tollit aequalitatem summam.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur de Augustino, qui dicit quod tota Trinitas etc., dicendum quod totum accipit pro perfecto, vel totum ibi accipitur privative, quia privat hoc quod est esse partem extra partem. Unde tantum valet tota essentia, quantum valet non habens partem extra vel intra.
- Ad illud quod secundo obicitur, quod est ibi quantitas virtutis, dicendum quod quantitas virtutis stat cum summa simplicitate ; ideo abstrahit a totalitate et integritate.
- Ad illud quod obicitur, quod ubi pluralitas ibi integritas etc., dicendum quod pluralitas in creaturis duo dicit. Dicit enim aliquorum distinctionem, et ex ipsis unius multitudinis constitutionem. Primum quidem reperitur in divinis, quia ibi est distinctio vere ; secundum non, quia ubi constitutio est, ibi constituentia minus habent quam totum quod constituunt, et ita essentialiter differunt ab invicem. In divinis autem non sic, quia cum Pater habeat totam essentiam non partem, non potest minus habere nec essentialiter differre. Et ideo dicendum quod in divinis recipitur pluralitas ratione distinctionis. Sed quia pluralitas est totum ratione constitutionis, et haec non est in divinis ; ideo non sequitur, quod sit ibi totalitas ; est tamen ibi vere unitas et pluralitas, et tantum est in unitate quantum in pluralitate, sed non tot modis. Et quia fides non tantum est respectu essentiae vel magnitudinis, sed et iam modi essendi, patet quod obicitur, quod non tantum credit qui credit unam personam, quantum qui credit plures.
- Ex hoc patent sequentia, quia unum est pars trium secundum quod dicit unitatem, et tria trinitatem. Sed cum addituc hoc nomen « persona » distrahitur et non manet illa ratio unitatis, ideo nec ratio partialitatis.
5-6. Ad illud quod obicitur, quod praedicatur simul et removetur etc., dicendum quod hoc non solum convenit totalitati respectu partis, sed etiam pluralitati respectu unitatis ; quae quamvis non teneat rationem partis propter diminutionem et imperfectionem ; tenet tamen rationem unitatis propter principium et distinctionem.
Unde quod totum removeatur a partibus et non differat, hoc non est ratione constitutionis principaliter sed ratione distinctionis. Et quoniam in divina pluralitate, quamvis non sit unius maioris constitutio, quia tamen ibi est distinctio, ideo sic removetur, et sic praedicatur sicut totum in creaturis.
QUAESTIO II.
Utrum in divinis possit poni totum universale.
Secundo quaeritur, utrum in divinis sit ponere totum universale.
Et quod sic, videtur.
- Per Damascenum, qui dicit, « quod in divinis commune est ut substantia, particulare ut atomus » : ergo si est ibi commune et particulare, ergo universale, quia particulari non respondet aliud commune quam universale.
- Item, hoc ipsum videtur per definitionem universalis et particularis. Universale enim est quod praedicatur de pluribus ; particulare de uno solo ; sed has rationes est invenire in divinis : ergo etc.
- Item, omne quod est in plus et est univocum, est universale ad illa respectu quorum est in plus ; sed essentia sive substantia est in plus quam persona, et in plus univocum, quia dicit unam naturam repertam in illis secundum identitatem : ergo etc.
- Item, in divinis est communicabile et incommunicabile ; aut ergo eodem aut alio et alio. Non eodem, quia illud non est intelligibile, quod ex eodem veniat communitas et proprietas, convenientia et differentia formaliter, ergo alio et alio ; ergo si alio est communicabile alio incommunicabile, ergo cum communicabile sit ratione eius « quo est », incommunicabile ratione eius « quod est », ergo « quo est » et « quod est » in divinis sunt per differentiam ; sed ubi haec sunt per differentiam, ibi est universale et particulare : ergo etc.
- Item, quanto aliquid simplicius, tanto universalius ; sed divina essentia est simplicissima : ergo ibi maxime est ratio universalis.
Contra :
- Boethius dicit, quod nec est universale nec particulare.
- Item, hoc ipsum videtur ratione, quia ubicumque est universale, ibi est una forma multiplicabilis vel multiplicata ; in cuius rei signum « omne » quod significat « quoniam universaliter », potest addi omni universali ; sed in Deo non est una forma vel natura multiplicabilis nec multiplicata nec recipit signum universale, ut dicatur omnis Deus : ergo etc.
- Item, ubi est particulare ibi est forma vel natura ut hic et nunc ; sed divina natura sive in se sive in hypostasibus non est hic et nunc, sed semper et ubique : ergo nec in se nec in hypostasibus est ibi particulare.
- Item, ubi est particulare et universale, universale est simplicius particulari : ergo cum in Deo non sit simplicior essentia quam persona, quia in persona nullum est accidens, nullum principium constitutivum : ergo etc.
- Item, omnis natura, in qua est universale et particulare, est in genere determinato ; et omnis talis est limitata : ergo cum divina natura sit infinita, patet etc.
Respondeo :
Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod, cum fides nostra ponat trinitatem et unitatem in divinis, necessario ponit convenientiam et distinctionem. Et quia convenientia non est nisi in communicabili a pluribus et communi, distinctio autem non est nisi in proprio et incommunicabili, necessario in divinis ponitur ratio communis et proprii, communicabilis et incommunicabilis.
Sed cum in Deo et creaturis sit distinctio suppositorum, aliter est in Deo quam in creaturis. Distinctio enim suppositorum maior est quam distinctio accidentalis ; unde, quam vis innotescat per accidentia, tamen non fit per accidentia. Accidentibus enim circumscriptis, adhuc est intelligere supposita differre ; et cum non fiat per accidentia consequentia, oportet quod fiat ab origine vel ab originali principio. Ab origine est, quando unum differt ab altero, quia emanat ab eo ; idem enim a se emanare non potest. Talis distinctio suppositorum est in Deo, sed haec non potest esse in creatura, scilicet distinctio solum per originem ; nam nulla creatura potest alteri totam suam essentiam dare. Si ergo dat partem, necesse est quod alia differentia sit ibi quam originis ; et ideo est differentia ab originali principio. Haec autem non est forma in se quia dicit quid communicabile, nec materia in se quia dicit quid indistinctum : ergo hoc facit forma, ut adveniens materiae. Quia enim adveniens materiae accipit partem non tamen materiam, hinc est quod ipsam distinguit, et ipsam distinguendo trahitur in partem et limitatur et fit hic et nunc et unum numero et particulare.
Quoniam igitur in divinis non est additio ad materiam nec tractio in partem, ideo non cadit in divinis universale nec particulare, sicut ostendunt rationes ad hoc inductae in opponendo.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod primo obicitur de Damasceno, dicendum quod improprie dicitur particulare pro incommunicabili.
- Ad illud quod obicitur, quod universale est quod praedicatur de pluribus, dicendum quod ista est ratio communicabilis ; universalis autem non est, nisi secundum quod realiter intelligitur multiplicari in illis. Similiter solvendum de particulari.
- Ad illud quod obicitur, quod est in plus et est univocum etc., dicendum quod universale est in plus, ita quod sim plicius, et fit in minus per additionem ad illud ; non autem sic in Deo.
- Ad illud quod quaeritur, utrum eodem sit communicabile et incommunicabile, dicendum quod alio et alio ; quia, sicut dicit Augustinus, « ailo est Deus, et alio Pater » ; sed non alio et alio secundum rem, sed secundum rationem : quia deitate est Deus, paternitate Pater, et paternitas non est aliud re ab essentia, quoniam paternitas est essentia ; est tamen aliud ratione. Et quia ablativus dicit rationem, ideo non eodem est Deus, quo Pater.
Et si obicias : aut rationi illi respondet aliquid in re aut nihil, dicendum quod ratio illa per comparationem ad essentiam non est nisi modus, sed per comparationem ad aliam personam est res. Et hoc patet, quoniam habere essentiam ab alio et non habere non dicit rem aliam, sed solum modum ; habere autem ab alio et habere non ab alio dicit realem differentiam, quia nulla res est a se et ab alio.
- Ad illud quod ultimo obicitur de simplici, dicendum quod est simplex possibile ad additionem, et tali modo universale est simplex ; alio modo simplex, quia privat compositionem et additionem, et haec repugnantia non consonat universalitati ; et tali modo divina essentia est simplex, quae nullo modo trahibilis est in partem per additionem, sicut trahitur universale ; et ideo non est universale.
QUAESTIO III.
Utrum in divinis personis poni possit principium materiale.
Tertio quaeritur, utrum in divinis personis sit ponere principium materiale.
Et quod sic, ostenditur hoc modo.
- Quandocumque aliquis vel aliquid est de aliquo, ita quod ipsum est distinctum, et illud, de quo est, indistinctum, est de illo tamquam de materiali principio ; sed persona Filii est de substantia Patris, et persona distinguitur, substantia dicit quid indistinctum : ergo est sicut materiale principium.
- Item, sicut efficiens et finis sunt causae correlativae, ita forma et materia - forma enim dicitur respectu materiae - sed in Deo est ponere causam formalem, « ipse enim est forma », ut dicit Boethius : ergo in Deo est ponere materiam.
- Item, videtur quod causa materialis magis competat Deo quam aliquod genus causarum, quia materia in his inferioribus dat existentiam et permanentiam propter sui incorruptionem, unde fundamentum est existentiae creatae : si ergo Deus sive divinum esse habet existentiam sive permanentiam per fundamentum incorruptibile, videtur quod Deo maxime competat ratio materialis principii, ergo etc.
- Item, in rebus creatis finitas a forma venit, sed infinitas a materia ; sed omne quod est in Deo, est in finitum : ergo cum Deo maxime conveniat passio consequens principium materiale, maxime competit et ipsum.
- Item, quamvis in Deo sit summa et omnimoda simplicitas, tamen nos ponimus in Deo « quod est » et « quo est » vere, sed tamen per indifferentiam : ergo pari ratione videtur, quod in Deo possit poni materia et forma, tamen per indifferentiam.
- Item, omnis distinctio est a forma, ergo circumscripta omni forma creata, materia non distinguitur, ergo non est aliud a Deo, ergo est Deus, quia omne quod est videtur ergo quod materiale principium sit ipse Deus, et ita competere divinis personis.
Contra :
- Boethius, in libro De Trinitate : « Forma sine materia non potest esse subiectum », et loquitur de Deo : ergo in Deo non erit ratio principii matetialis.
- Item, materia inter omnia entia est imperfectissimum, unde et Augustinus dicit, in libro Confessionum, quod prope nihil est ; sed Deus est onmino perfectissimus : ergo omnino in eo nihil invenitur imperfectionis : ergo nec quod est materiae.
- Item, materia est principium patiendi, unde pati est a materia. Omne igitur, in quo est materia, est natum pati et recipere ; sed nihil tale est omnipotens ; in hoc enim, quod pati potest, deficit a posse : ergo in omnipotente nullo modo est materiale principium.
- Item, si materia est in Deo, aut respectu sui aut aliorum. Si respectu aliorum : cum ergo materia sit ens in potentia ad alia nec distinguatur ab aliis rebus, sed per eas perficiatur, tunc Deus reciperet complementum a creatura nec ab ea distingueretur, quod absurdum est. Si autem materia est in Deo respectu sui, aut pure est materia aut aliquid aliud. Si pure materia ; ergo non est ens. Et praeterea, nihil est materia sui ipsius : et si hoc, ergo diviimm esse est compositum et mixtum : ergo nec Deus habet esse simplex ac per hoc nec esse primum, et ita non est Deus.
Respondeo :
Dicendum quod in Deo nullo modo, nec proprie nec transumtive recipitur materiale principium. Et ratio huius est, quoniam materia dicit principium passivum et ita incompletum ; et quoniam a divino esse omnis incompletio et omnis passio penitus removenda est, ideo nullo modo genus materialis principii in Deo esse ponitur.
[Ad obiecta] :
- Ad illud ergo quod obicitur, quod persona est de substantia, et ipsa est distincta, et substantia non, dicendum quod hic est defectus quantum ad utramque conditionem. Nam primo haec non recipitur, quod persona sit de substantia, sicut vult Augustinus, quia « non dicimus tres personas ex eadem essentia » ; licet haec communiter recipiatur, quod Filius est de substantia Patris, ubi non materia sed originis consubstantialitas designatur, sicut supra ostensum est distinctione quinta. Alia est conditio, quae deficit : nam materia est distincta et possibilis ad distinctionem per formam ; sed substantia vel essentia nullo modo distinguitur nec per se nec per accidens ; et ita patet quod non convenit ei ratio materiae.
- Ad illud quod obicitur, quod efficiens refertur ad finem et forma ad materiam, dicendum quod nullius causae habitudo cadit in Deo respectu sui, sed respectu creaturarum ; et aliarum causarum habitudines in Deo recipiutitur, circumscripta de pendentia, propter hoc quod sonant in perfectionem ; sed materia sonat omnino in imperfectionem. Et quod obicitur, quod forma dicitur ad materiam, dicendum quod est forma constitutiva et exemplaris. Et forma constitutiva dicitur ad materiam ; et haec non cadit in Deo, sed forma exemplaris sic. Et si dicatur, quod Deus est forma in se, hoc est dictum, quia est actus purus non dependens a possibili. Nec tamen simile est de correspondentia formae et materiae et efficientis et finis. Efficiens enim et finis possunt incidere in idem numero ; sed forma et materia nunquam. Forma vero constitutiva incidit cum efficiente et fine in idem specie, non numero ; forma vero exemplaris in idem numero.
- Ad illud quod obicitur, quod maleria est fundamentum existentiae, dicendum quod modus illius fundamenti Deo non competit, quia est fundamentum esse quod recipit aliunde, scilicet a forma ; Deus autem a nullo recipit : ideo non cadit in eo materia.
- Ad illud quod obicitur de infinitate, dicendum, quod est infinitas ex defectu perfectionis, et haec competit materiae sed non Deo ; et est infinitas ex privatione limitationis, et haec Deo et formae liberrimae, non materiae competit ; et ita patet illud.
- Ad illud quod obicitur, quare materia et forma non ponuntur per indifferentiam, dicendum quod ista duo « quo est » et « quod est », de ratione sua nullam important imperfectionem, sed ratione eius quod differunt. Unde, sublata eorum differentia, manet completio, et tunc in divinis recipiuntur. Sed materia, non tantum quia differt a forma, dicit incompletionem, sed etiam quia materia est ; et ideo nullo modo ponitur in Deo.
- Ad illud quod ultimo obicitur, quod circumscripta omni forma, materia non distinguitur, dicendum quod ista propositio : omnis distinctio est a forma, non habet veritatem, nisi intelligatur de distinctione perfecta - quod habet esse distinctum habet esse completum – de distinctione autem qualicumque falsum est. Materia enim differt a forma, et constat quod se ipsa differt ab ea. Sic potest dici et in proposito, quod materia differt a Deo se ipsa ; tamen ex parte sua, quia non est perfecta, non cadit perfecta distinctio ; sed ex parte Dei, quia perfectissimus est, perfecta cadit distinctio. Causa enim distinguitur a causato, ens actu ab ente in potentia ; et istae sunt primae differentiae et summae.
QUAESTIO IV.
Utrum in divinis differentia secundum numerum possit poni.
Quarto et ultimo quaeritur, utrum in divinis sit ponere differentiam secundum numerum.
Et quod sic, videtur.
- Damascenus, in III libro : « Numero, non natura differunt hypostases » ; et loquitur de divinis hypostasibus.
- Item, omnia quae contingit vere numerari, necesse est differre numero ; sed hypostases vere contingit numerari, ut dicantur duae et tres : ergo vere cadit in eis differentia secundum numerum.
- Item, omnia quae differunt re, aut differunt genere aut specie aut numero aut nullo modo differunt. Sed impium est dicere, quod hypostases nullo modo differant : ergo saltem numero differunt.
- Item, unitas secundum numerum non respicit unitatem formae, sed suppositi - quod patet : hoc enim album et hic sedens, demonstrato Petro, est unum numero - ergo ab oppositis diversitas secundum numerum non respicit diversitatem naturae sed suppositorum ; sed in Deo est pluralitas suppositorum, quamvis non sit diversitas naturarum : ergo etc.
- Idem, idem et diversum sufficienter dividunt ens : ergo omne quod est ad alterum comparatum, aut est idem specie aut diversum aut idem numero aut diversum. Ergo Pater, comparatus Filio, aut est idem numero aut diversus. Si idem ; sed quandocumque aliqua duo sunt eadem numero, unum, vere praedicatur de altero : ergo possum dicere : Pater est Filius, quod est contra fidem. Si diversus numero : ergo in divinis cadit diversitas secundum numerum.
Sed contra :
- Ambrosius, super II Epistolam ad Corinthios, et Magister recitat in littera : « lbi vere unitas, ubi nulla diversitas » : ergo non est ibi diversitas secundum numerum, cum sit aliqua diversitas, scilicet diversitas secundum numerum.
- Item, Boethius, in libro De Trinitate, c. 2 : « Nulla est in Deo diversitas, nulla ex diversitate pluratitas, nulla ex accidentibus multitudo » : ergo nec differentia secundum numerum.
- Item, diversitas secundum numerum solum venit ex parte materiae ; unde dicit Philosophus, quod « omnino materia numerabiliter est » ; sed in divinis non cadit materia aliqua : ergo nec diversitas secundum numerum.
- Item, quaecumque differunt numero, numerant omnia quae sunt in se ipsis, saltem omnia quae sunt ibi ex parte formalis principii. Hoc patet, quia enim Petrus et Paulus sunt duo, ideo duo homines, duo animalia, duo alba, et sic de singulis : ergo si Pater et Filius sunt numero differentes ; ergo habent duas naturas, et duas essentias : ergo sunt duo dii, quod est contra catholicam fidem.
- Item, quaecumque differunt numero, sunt separabilia imaginatione vel intellectu ; sed Pater et Filius nullo modo sunt separabiles, nec re nec intellectu, in divinis, quia una persona est in alia et e converso : ergo nec differunt pumero.
- Item, quod non est multiplicabile nec multiplicatum est unum numero ; sed divina natura non est multiplicabilis nec multiplicata : ergo est unum numero ; sed quaecumque sunt unum numero, non possunt differre numero : ergo si essentia vel natura divina ceteras complectitur personas, impossibile est quod personae numero differant.
Respondeo :
Dicendum quod in divinis non est ponere differentiam secundum numerum. Et huius ratio sumi potest et a posteriori et a priori.
A posteriori : quoniam omnia quae differunt numero, consequitur ista passio, quae est numerus ; numerus autem est aggregatio multitudinis, in qua plus est in toto quam in singulis partium. Haec autem aggregatio est ex his solum, quae habent unitatem limitatam, quae plus est cum alio quam per se ipsam. Limitatio autem venit per additionem. Additio autem perducit ad compositionem cum materia, quae facit esse hic et nunc, et tantum et non plus ; et ita non est diversitas secundum numerum nisi in his, in quibus est distinctio per additionem et compositionem et materiam. Et haec distinctio non cadit in Deo, ideo nec diversitas secundum numerum.
Alia ratio est a priori : quia in quolibet, quod intelligimus ut completum, intelligimus sub ista duplici conditione, scilicet per modum « quo est » et « quod est » ; et unitas quidem sive identitas secundum speciem vel genus venit a parte eius quod est « quo », secundum diversos status sive completionem maiorem et minorem. Unitas vero, vel diversitas secundum numerum venit a parte ipsius « quod est » secundum esse, sive prout est in supposito individuo. Sic autem ista duo coniuncta sunt in omnibus, quod numerato ipso « quod est », necesse est numerari ipsum « quo est ». Cum ergo in omnibus quae differunt numero, numeretur ipsum « quod est », necesse est quod multiplicetur in illis ipsum « quo est ».
Et quia ad diversitatem secundum numerum concurrit diversitas ipsius « quo est » et « quod est » et « qui est », id est naturae, rei naturae et suppositi sive hypostasis, sed principaliter ipsius « quod est » ; cum in divinis « quo est » sive essentia propter summam simplicitatem nullo modo sit multiplicabilis ; ideo necesse est quod ipsum « quod est » similiter remaneat indistinctum : et ideo impossibile est quod cadat ibi diversitas secundum numerum. Nec tamen unum est numero ; quia ipsum « quod est » unum numero in creaturis non est dicibile de pluribus ; sed in divinis « quod est », quamvis sit unum, tamen de pluribus est dicibile. Et ratio huius est, quia idem est ibi « quo est » et « quod est », quantum ex parte rei. Et ideo, sicut « quo est » est communicabile pluribus, quamvis non multiplicabile, ita ipsum « quod est ». Unde possumus dicere,· quod pluralitas personarum medium tenet inter idem numero et diversum. Quamvis enim ipsum « quod est » non numeretur, numeratur tamen ipse « qui est » ; unde sunt ibi plures « qui ».
[Ad obiecta] :
- Et hoc vult dicere Damascenus, cum dicit : « Numero, non natura differunt hypostases ». Per hanc enim additionem : non natura, ipse contraxit differentiam secundum numerum sive distraxit a propria ratione. Unde ipse dicit, I libro, c. 8 : « Oportet scire, quod aliud est differre re, aliud ratione. In omnibus creaturis hypostasum divisio re consideratur, communitas vero ratione ; in summa vero et supersubstantiali. Trinitate est e converso ». Unde cum diversitas secundum numerum faciat sive notet diversitatem in re et natura, proprie loquendo, nisi nomen diversitatis secundum numerum distrahatur ad distinctionem suppositorum, non est concedendum quod sit ibi diversitas secundum nume rum sed secundum numerum per sonarum sive hypostasum. Et hoc vult dicere Damascenus, quando dicit quod hypostases differunt numero, non, inquam, numero qui dicat diversitatem in re et natura, sed qui dicat differentiam in proprietatibus et relationibus, natura semper manente unica et indivisa. Ex hoc patet illud Damasceni.
- Ad illud quod secundo obicitur, quod numero differunt ea quae numerantur, dicendum quod verum est, quod eo modo differunt quo numerantur ; sed non numerantur nisi quantum ad personas ; et ita non differunt nisi numero hyposta sum et proprietate.
- Ad illud quod obicitur, quod quae differunt re etc., distinguendum est in hoc nomine « re », quia potest dicere naturam sive essentiam, et potest dicere personam. Si dicat essentiam et naturam, verum est ; si personam, falsum est, et non habet locum illa divisio.
- Ad illud quod obicitur, quod unitas numero respicit identitatem suppositi, dicendum quod si suppositum dicatur ipsum « quod est », tunc habet veritatem. Si autem dicatur ipse « qui est » sive persona, non habet veritatem nisi in his, in quibus differt « quo est » et « quod est ». Unde proprie loquendo, diversitas secundum numerum sequitur ipsum « quod est » ; et ideo in divinis non habet locum.
- Ad illud quod obicitur, quod idem et diversum sufficienter dividunt ens, ergo idem numero, vel diversum, dicendum quod illud verum est in ente quod natum est numerari, sicut ens creatum ; sed in ente increato hoc deficit. Unde Hilarius, De Trinitate : « Deum ex Deo natum nec eumdem nativitas nec aliud esse permittit » : et ita, sicut praedictum est, tenet medium inter idem numero et diversum.
DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit : « Oret, ut quod credit intelligat ». Videtur enim improprie loqui, quia nullus orat quod non desiderat, nullus desiderat quod non considerat, nullus considerat quod non cognoscit vel intelligit : ergo a primo, si orat, ut intelligat, intelligit. Item, nullus assentit rei, quam mente non intuetur sive concipit : ergo nullus assentit rei, quam non intelligit, quia intelligere est mente intueri.
Respondeo : Dicendum quod intelligere dupliciter dicitur : uno modo idem est quod cognoscere « quid est » quod per nomen dicitur ; alio modo idem est quod ratione comprehendere. Primo modo antecedit fidem, quae est ex auditu : secundo modo consequitur, quia nulla ratio humana sufficit ad manifestanda credibilia, nisi intellectus fide illustretur et captivetur.
Dub. II.
Item quaeritur de hac solutione Magistri, qua dicit : « Aliqua differre numero, quae sibi in computatione non adiunguntur ». Videtur enim male dicere, quia illi computationi aut respondet aliquid in re aut nihil. Si aliquid respondet : ergo non differt a praecedenti differentia ; si nihil respondet : ergo distinctio sive computatio nostra super vanum fundata est.
Respondeo : Dicendum quod computationi nostrae, cum dicimus : unus, duo, tres, aliquid respondet. Sed illud non est diversitas numeralis sed distinctio personalis ; unde in divinis non dicitur esse numerus nec differentia secundum numerum, nisi addatur secundum numerum personarum, qui dicit distinctionem in hypostasibus non in natura ; ideo quamvis dicantur tres personae, non tamen est ibi ternarius, sed trinitas.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « cum Deus dicatur trinus, non debet dici triplex ». Videtur enim contra illud quod dicitur Sapientiae 7, 22, quod Spiritus sapientiae est multiplex, ergo duplex vel quadruplex : ergo etc.
Item, Isidorus dicit quod « Trinitas est multiplex et numerabilis ».
Item, ratione videtur, quia pannus unus in substantia duplicatus dicitur duplex, triplicatus triplex : ergo si una est substantia in tribus hypostasibus, videtur triplicari in eis et ita triplex dici.
Respondeo : Dicendum quod distinctio personarum non potest significari per additionem termini numeralis ad hoc nomen « Deus » nisi huius nominis « trinus », quod specialiter ad hoc inventum est, ut significet pluralitatem in supppositis cum unitate formae. Quia ergo hoc nomen « triplex » dicit distinctionem simpliciter in termino cui additur vel quantum ad formam, vel quantum ad partium multiplicationem, et quia in Deo non cadit multiplicatio nec quantum ad formam nec quantum ad partes : ideo nullo modo potest dici triplex.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « in rebus corporeis plus sunt duae quam una ». Videtur enim instantia esse, quia ignis cum ferro non est maius quam ferrum per se, sive lux cum aëre. Si tu dicas, quod non sunt corpora ; obicitur, quod corpus glorificatum simul est cum non glorificato, et tantum locum occupat non glorificatum per se, quantum cum glorioso : ergo non sunt maius, quia corpus maius maiorem occupat locum.
Respondeo : Dicendum quod Augustinus loquitur de rebus corporeis, quarum quaelibet est corpus ; specialiter ad hoc inventum est, ut sed ignis in ferro et lux in aëre significet pluralitatem in suppositis non est corpus, sed proprietas corporis.
Praeterea notandum, quod nomen Augustinus non accipit hic maius extensive, sed accipit plus quantum ad veritatem existentiae vel essentiae. Cum enim non sit summa veritas in qualibet re, plus est de catio veritate existentiae in duabus rebus quam in una, quamvis non sit ibi plus de latitudine distantiae sive de extensione magnitudinis vel capacitatis contentivae.
