Distinctio XVII — Livre I — Bonaventure de Bagnoregio

Bonaventure de Bagnoregio - Livre I

Distinctio XVII

DISTINCTIO XVII.

« Iam nunc accedamus ad assignandam missionem Spiritus sancti, qua invisibiliter mittitur ».

 

 

PARS I.

Determinatur invisibilis Spiritus sancti missio.

 

DIVISIO TEXTUS.

Terminata parte, in qua Magister egit de processione Spiritus sancti visibili, in hac parte agit de invisibili. Et dividitur haec pars in duas :

In prima determinat Magister Spiritus sancti invisibilem missionem secundum suam opinionem.

In secunda vero, quia sua opinio habuit multos impugnatores, ponit opinionis suae defensionem, ibi : « Hic quaeritur, si caritas Spiritus sanctus est ».

Prima iterum pars habet duas :

In prima missionem Spiritus sancti invisibilem notificat.

In secunda confirmat, ibi : « Ne autem in re tanta aliquid de nostro » etc.

Item, prima pars, in qua notificat, habet duas :

In quarum prima praedicit suam intentionem, ibi : « Iam nunc accedamus ad assignandam ».

In secunda, supposito quod Spiritus sanctus sit amor, quo diligimus Deum et proximum, ostendit ipsum invisibiliter mitti, quando in nobis efficit hunc effectum ; et hoc facit ibi : « Hoc autem ut intelligibilius doceri » etc.

« Ne autem in tanta re ». Haec est secunda pars, in qua positionem suam confitmat ; et dividitur haec pars in quatuor partes.

In prima ostendit, quod amor, quo diligimus Deum, est Deus, et similiter amor, quo diligimus proximum.

In secunda vero ostendit, quod amor ille proprie est Spiritus sanctus, ibi : « Cum autem fraterna dilectio sit Deus » etc.

In tertia ostendit, quod Spiritus sanctus est caritas, non causaliter, sed essentialiter et formaliter loquendo, ibi : « Sed ne forte aliquis dicat, illud dictum ».

Quarto et ultimo concludit, tamquam manifesta tum iam, quod Spiritus sanctus tunc mittitur invisibiliter, quando nos facit Dei et proximi dilectores, ibi : « Ex praedictis clarescit, quod Spiritus sanctus caritas est » etc.

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis quatuor quaeruntur.

Primo et principaliter propter positionem Magistri quaeritur, utrum praeter donum caritatis increatae sit ponere donum caritatis creatae ; et hoc est quaerere, utrum caritas, qua diligimus Deum, sit Spiritus sanctus.

Secundo, dato quod sit creata caritas, quaeritur, utrum illa caritas sit diligenda ex caritate.

Tertio, utrum caritas certitudinaliter possit cognosci ab habente caritatem.

Quarto, si possit cognosci a non habente.

 

 

ARTICULUS UNICUS.

De dono creati habitus caritatis, utrum existat, et quomodo diligi et cognosci possit.

 

QUAESTIO I.

Utrum praeter caritatem increatam poni debeat habitus caritatis creatus

 

Circa primum, quod non sit ponere aliam caritatem a caritate increata, supposita probatione per auctoritates multas, quas adducit Magister in littera, probatur rationibus, et primo rationibus sumtis ab essentia caritatis, quae est bonitas, hoc modo.

  1. Nullum accidens est melius substantia rationali ; sed caritas est melior anima rationali, quia eam facit meliorem : ergo non est accidens, ergo est substantia. Sed constat quod non irrationalis, ergo rationalis, ergo anima vel Angelus vel Deus ; sed non anima vel Angelus : ergo Deus.
  2. Item, nulla bonitas creata aequivalet beatitudini ; sed caritas aequivalet beatitudini, quia per caritatem meretur homo, ut efficiatur dignus vita aeterna sive beatitudine : ergo caritas non est bonitas creata : ergo etc.
  3. Item, omne bonum creatum est bonum per participationem ; sed omne bonum alio bono bonum potest intelligi non bonum, et sic caderet in ipso malum per diminutionem speciei, modi et ordinis : ergo si caritas est bona bonitate creata, caritas potest esse mala vel saltem intelligi mala vel etiam fieri informis ; quod falsum est.

Item, hoc ipsum ostenditur rationibus sumtis a virtute sic.

  1. Quanto aliquid virtuosius tanto paucioribus mediis indiget, ergo si aliquid est potentissimum, nulla alia a se virtute indiget : ergo si Spiritus sanctus est potentiae infinitae et ipse est caritas, ergo se ipso, non alio, inflammat affectum ad amorem : non est ergo ponere caritatem creatam necessario, quae sit habitus.
  2. Item, plus distat virtus naturalis a Deo quam voluntas ; sed Deus dirigit virtutem naturalem non alio quam sit ipse : ergo si ibi non cadit medium, nec in voluntate cadet : ergo etc.
  3. Item, ubi movet virtus motoris primi semper praesens et non potens errare, superfluit aliam virtutem superaddere, ut puta, si manus esset semper coniuncta temoni, non oporteret ibi esse aliam virtutem ; sed Spiritus sanctus est dirigens et adiuvans ipsam voluntatem et est coniunctus semper et non potens errare : ergo superfluit aliam caritatem ponere ; sed omne superfluum est resecandum : ergo etc.

Item, rationibus sumtis ab actu ostenditur illud idem.

  1. Quia actus caritatis est animam recreare ; sed non minoris virtutis est recreare quam creare, ergo si creare solum est ab increato, quod et infinitae potentiae, ergo et recreare : sed hoc proprium est caritatis : ergo est increata.
  2. Item, aliquis actus caritatis est unire ; sed nulla creatura per vanitatem unitur veritati, sed omnis creatura vanitas : ergo nulla creatura est medium uniendi Deo : si ergo caritas est medium uniendi, ergo non est vanitas nec creatura.
  3. Item, actus caritatis est unum quodque ordinate diligere : ergo si ordinate diligere est diligere unumquodque, secundum quod sibi convenit, cum bonum increatum sit melius, creato in infinitum, ergo ipsum magis in infinitum diligibile : ergo si caritas facit Deum diligere, ut diligendus est, caritas facit Deum in infinitum diligere ; sed quod exit in actum infinitum est increatum : ergo etc.

 

Sed contra :

  1. Caritas est principium reformandi animam quantum ad potentiam voluntatis ; sed anima quantum ad alias potentias, scilicet irascibilem et rationalem, reformatur per virtutes creatas : ergo pari ratione concupiscibilis : sed eius reformatio est caritas : ergo etc.
  2. Item, ubi est reformatio, ibi est conformatio et informatio, et ubi est informatio, ibi est aliquid informans, quod se habet per modum formae ; sed omnis forma rei creatae est creata ; Deus enim nullius est forma perficiens : ergo etc.
  3. Item, caritas est principium vivendi ; unde Hugo de sancto Victore : « Scio, anima mea, quod amor est vita tua » ; sed omnis vita, existens per participationem in aliquo, est ab aliquo informante, ex quo et vivificabili fiat unum ; sed ex Deo et anima non potest fieri unum : ergo necesse est ponere in anima aliquam caritatem creatam, quae vivificet.
  4. Item, omne quod est in aliquo possibili ad mortem, est in illo per aliquod separabile ; sed vita gratiae est in anima possibili ad moriendum morte culpae : ergo per aliquod separabile ; hoc autem non est Deus, quia impossibile est Dei praesentiam separari ab aliquo : ergo est aliquid creatum.
  5. Item, caritas est principium gratificandi ; sed gratificatio est illud in quo distinguitur bonus a malo, iustus ab impio, non tantum in actu, sed etiam in quiete, ut parvulus vel adultus dormiens : ergo cum distinctio non sit boni a malo per bonitatem increatam, quia illa omnibus est communis, caritas dicit quid creatum. Et iterum, cum distinctio quiescentium non sit per actum vel usum sed habitum, patet quod caritas dicit habitum creatum.
  6. Item, caritas est principium merendi ; sed non quia bona facimus ideo boni sumus, sed magis e converso : ergo caritas prius facit bonum, quam eliciat actum : sed cum aliquis de non bono fit bonus, necesse esf aliquid poni in ipso de novo, et hoc non potest esse actus : ergo habitus.
  7. Item, Deus alio modo cooperatur in operatione meritoria quam naturali, quia si non alio modo, tunc redit error Pelagii, quod ex naturalibus posset homo mereri : si ergo alio modo, cum per virtutem increatam omni naturae cooperetur, necesse est quod in operatione creata meritoria cooperetur mediante alia virtute ; sed haec non potest esse nisi creata : ergo etc.
  8. Item, videtur quod Magister erraverit, quia qui dividit opera Trinitatis haereticus est ; sed Magister posuit, quod caritas, qua nos diligimus Deum, sit Spiritus sanctus proprie : ergo ponit, quod nostrum diligere, quod est effectus in creatura, sit solius Spiritus sancti ; et ita dividit opera Triilitatis.
  9. Item, qui dicit quid creatum esse increatum, errat ; sed caritas qua diligimus Deum et proximum, ut communiter tenetur, est quid creatum ; sed Magister dixit hanc esse Spiritum sanctum : ergo erravit.

 

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod circa hoc est et fuit ab antiqua duplex opinio. Quorumdam enim, ut Magistri et sequacium suorum, est opinio, quod Spiritus sanctus est essentialiter caritas, qua Pater et Filius diligunt nos, et etiam qua nos diligimus Deum.

Et quidam voluerunt dicere, quod intellectus huius positionis hic est. Dicunt enim quod, sicut lux potest tripliciter considerari, scilicet in se et in transparenti et in extremitate perspicui terminati - primo modo est lux, secundo modo lumen, tertio modo hypostasis coloris - ita Spiritus sanctus potest considerari in se, et sic est amor Patris et Filii ; potest rursum considerari ut in anima humana inhabitans, et sic Spiritus sanctus dicitur gratia ; potest etiam considerari ut unitus voluntati, et sic est caritas, qua nos diligimus Deum. Unde dicunt quod Spiritus sanctus est nostra caritas, non per appropriationem sed per unionem. Quemadmodum enim solus Filius est homo vel est incarnatus, et tamen tota Trinitas est incarnationem operata, sed tamen solus Filius unitus : sic, quamvis tota Trinitas faciat unionem Spiritus sancti cum voluntate, solus tamen Spiritus sanctus unitur voluntati, et ideo solus est caritas.

Ratio autem movens ad ponendum hoc est auctoritas Apostoli, I ad Corinthiois 6 11 : Qui adhaeret Deo unus Spiritus est, et etiam similitudo. Dicunt enim quod, sicut Filius procedit per modum naturae et ita naturae unitur, sic Spiritus sanctus per modum voluntatis, et ideo voluntati unibilis et unitus. Et quia voluntas vertibilis est, non sic natura, ideo Spiritus sanctus unitur separabiliter, sed Filius inseparabiliter, et ideo longe inferiori modo quam Filius ; et quibus sic unitur, se ipso facit diligere.

Sed haec positio non potest stare, quia Spiritus sanctus non est unibilis ; et praeterea, si esset unibilis, aut per naturam aut per gratiam. Non per naturam, ergo per gratiam : ergo adhuc oporteret esse habitum gratiae disponentem animam ad susceptionem talis unionis ; et ita redit contrarium. Ideo non credo quod Magister hoc modo fuerit huius opinionis.

Et propter hoc aliter dicendum, quod illud : quo diligimus Deum, tripliciter est accipere : aut quo diligimus effective, et sic caritas sive amor est totius Trinitatis et Spiritus sancti appropriate ; aut quo diligimus exemplariter, et sic Spiritus sanctus, qui est unio Patris et Filii et nexus amborum, est unitas, ad cuius imitationem caritas nos nectit, secundum quod dicit Dominus, Ioannis 17, 21 : Ut sint unum, sicut et nos unum sumus ; aut quo diligimus formaliter, et sic secundum opinionem Magistri est animi affectio.

Et in his omnibus verum dixit nec erravit, sed defecit ; quia praeter hoc est ponere caritatem secundum communem opinionem, quae sit habitus creatus animam informans. Et ratio huius sumitur a parte essentiae eius, virtutis et operationis.

A parte essentiae, quia caritas est bonitas creaturae rationalis, ipsam perficiens et distinguens et ordinans et disponens ad vitam aeternam : ergo necesse est quod sit eius formalis perfectio.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod caritas est melior anima rationali, dicendum quod non est ibi comparatio, quia ubi unum propter alterum, ibi tantum unum ; unde habens caritatem bonus est propter caritatem. Vel non cadit ibi comparatio, quia non uniformiter dicitur bonum. Nam substantia rationalis dicitur bona quia ordinabilis in finem, caritas bona quia ordinans.
  2. Ad illud quod obicitur, quod aequivalet beatitudini, dicendum quod aequivalet secundum divinam aestimationem, quae opus caritatis aestimat dignum vita aeterna sive tanta remuneratione.
  3. Ad illud quod obicitur, quod si est bonum per participationem, tunc eius bonitas est permutabilis in informitatem, dicendum quod aliquid dicitur bonum per participationem dupliciter : aut quia participans et ordinatum aut quia participatio et ordinatio. Primo modo est bonum habens caritatem, secundo modo caritas ; et ideo potest non esse, quia non est ipsa essentia bonitatis, sed participatio ; tamen ens non potest non esse bona vel ordinata, quia est ipse ordo amoris. Unde solvendum ad illud per distinctionem ; et in hoc patent rationes sumtae ab essentia.

A parte etiam virtutis necesse est ponere caritatem habitum creatum. Nam qua diligimus Deum, est virtus, non tantum quia Deus cooperatur nobis, sed etiam quia nostra voluntas cooperator Deo :  Adiutores enim Dei sumus ; et quia, cum cooperamur Deo, necesse est nos sibi conformari, necesse est quod ab illa summa caritate relinquatur in nobis aliquod exemplatum in nostro affectu, per quod moveatur illi conformiter. Voluntas enim libera est et nata moveri ad opposita : et ideo ponitur virtus caritatis creatae in nobis, non propter defectum a parte Dei nobiscum operantis, sed voluntatis nostrae sibi cooperantis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod virtus potentissima non indiget virtute media, verum est, sed caritas non est propter illius virtutis indigentiam, sed potius voluntatis suscipientis, quae indiget aliquo habitu disponente.
  2. Ad illud quod obicitur quod cooperatur naturae sine virtute creata, dicendum quod Deus regit naturam, sicut instituit, et natura uniformiter currit ; et ideo non indiget aliquo regulante. Non sic est de voluntate, quae movetur difformiter ; et ideo indiget aliquo habitu regulante et disponente ipsam. Vel dicendum, quod aliud est de natura et voluntate ; quia natura non habet moveri nisi iuxta se, vel infra sed voluntas supra : et ideo indiget aliquo elevante ipsam.
  3. Ad illud quod obicitur, quod virtus primi motoris est praesens, dicendum quod non sufficit praesentia, sed necesse est, quod recipiens influentiam habeat habilitatem et conformitatem ; et hoc est per virtutem creatam.

A parte etiam operationis ponitur necessitas, quia reformatio sive recreatio, unio et dilectio non tantum sunt ab aliquo ut ab efficiente, sed etiam ut ab informante. Informans autem caritas creata est ; et ex hoc patent obiecta ex parte actus sive operationis.

  1. Nam quod obicitur, quod recreatio est ab increato, verum est per modum efficientis, sicut et creatio ; sed reformatio ulterius relinquit formam ; et ideo necesse est ponere habitum informantem.
  2. Ad illud quod obicitur, quod vanitas non unit veritati, dicendum quod gratia potest considerari secundum quod ex nihilo, et sic est vanitas, et sic non unit ; vel secundum quod est influentia secundum divinam praesentiam, et sic habet veritatis expressam similitudinem, et tali modo unit.
  3. Ad illud quod obicitur, quod caritas facit diligere Deum, quantum est diligendus etc., dicendum quod hoc potest intelligi dupliciter ; vel quantum Deus deberet diligi in se, et sic falsum est, quia cum sit bonum infinitum, deberet in infinitum diligi, et tali modo Deus solus se ipsum diligit ; vel in quantum est diligendus ab hoc, et sic verum est, et tunc diligit in infinitum, non simpliciter, sed secundum aestimationem habentis caritatem. Tantum enim diligit caritas Deum plus quam bonum creatum, quod, si bonum creatum in infinitum multiplicaretur, adhuc magis diligeret Deum.

 

Quod autem obicitur in contrarium, concedendum est praeter duo ultima, quae ostendunt Magistrum errasse.

  1. Quod ergo obicitur, quia dividit opera Trinitatis, dicendum quod falsum est, quia quod Spiritus sanctus sit caritas, qua diligimus Deum, aut dictum est per appropriationem aut per unionem aut certe per exemplaritatem ; et sic intelliguntur omnes auctoritates, quas Magister adducit pro se ; formaliter autem loquendo non intelliguntur verae, nec credo, quod Magister sic intellexerit.
  2. Et per hoc patet aliud, quod Magister non dicit, quod creatum sit increatum, sed quod sufficiat donum increatum sine creato ; et in hoc non fuit error, sed defectus tantum.

 

 

QUAESTIO II.

Utrum caritas diligenda sit ex caritate.

 

Secundo quaeritur, utrum caritas sit amabilis ex caritate ;

et quod sic, ostenditur hoc modo.

  1. Augustinus, VIII De Trinitate : « Nemo dicat : non novi, quid diligam : diligat fratrem et diligit ipsam dilectionem » : ergo dilectio est diligenda ; ergo etc.
  2. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia non est perfecta cognitio nisi illa, qua quis novit se nosse sive novit ipsam notitiam, ergo nec perfectus amor nisi ille, quo quis amat se amare sive amorem ; sed caritas est perfectus amor : ergo etc.
  3. Item, aliquis diligit proximum et recte, quia videt, eum habere caritatem ; sed propter quod unum quodque et illud magis : ergo magis debet diligere caritatem sive dilectionem.

 

Contra : 1. Augustinus, in libro De doctrina christiana, dicit tantum quatuor esse diligenda ex caritate, scilicet Deum, se ipsum, proximum et corpus proprium ; sed caritas sive dilectio non est aliquod horum : ergo non est diligenda ex caritate.

  1. Item, duplex est dilectio, scilicet concupiscentiae et amicitiae : si ergo caritas sive dilectio diligitur, aut ergo dilectione concupiscentiae aut amicitiae. Non amicitiae, constat : quia amicitia est inter similes et amor, quo aliquis optat alii bonum ; caritati autem nemo optat bonum. Item, nec concupisentiae quia concupiscentia est rei non habitae : ergo cum ex caritate nemo diligat nisi habens caritatem, ergo ex caritate non potest quis concupiscere caritatem.

Si tu dicas, quod concupiscit augmentum caritatis, hoc non solvit, quia ego non quaero, nisi utrum caritas habita, secundum quod habita est, possit amari.

  1. Item, sicut se habet fides ad credere, et spes ad actum sperandi, ita dilectio sive caritas ad actum diligendi ; sed nullus habens fidem credit fidem vel infidem ; quia, sicut dicit Augustinus : « Credens scit, se credere, et videt, se credere » ; credulitas autem est de non visis ; similiter autem nullus sperat ipsam spem : ergo a simili, nec diligit caritatem ; vel si non est simile, quaeritur : quare non ?
  2. Item, si diligens diligit dilectionem, aut eadem aut alia. Si alia, tunc pari ratione et aliam dilectionem diligit alia ; et sic erit abire in infinitum. Si ergo stare est et non contingit abire in infinitum, si diligit, diligit eadem.

Sed si hoc, contra : Nulla forma specialis super se ipsam reflectitur nisi de primis intentionibus, sicut unitas, veritas, bonitas ; unde nullo modo dicitur albedo alba : ergo nec dilectio dilecta, et sic etc.

 

Respondeo : Dicendum quod accipiendo dilectionem, secundum quod Deus dilectio est, constat utique, quod ex caritate est diligenda. Sed accipiendo dilectionem secundum quod est habitus gratuitus, sic utique diligenda est, sed non super omnia.

Ad intelligentiam autem obiectorum notandum, quod triplex est amor, scilicet amicitiae, quo aliquis optat alicui bonum ; concupiscentiae, quo aliquis sibi desiderat aliquid ; et complacentiae, quo aliquis requiescit et delectatur in re desiderata, cum praesens est.

Dico ergo quod caritas amore amicitiae nullo modo est amabilis, quia non est beatificabilis ; amore concupiscentiae est amabilis ex caritate, secundum quod diligens desiderat amplius diligere ; amore vero complacentiae, scilicet quod diligens acceptat ipsam dilectionem, qua Deum diligit, hoc diligenda est caritas, secundum quod iam habetur, eo quod ipsa est bonum valde acceptabile.

 

[Ad obiecta] :

  1. His visis, patet responsio ad duo prima. Nam ratio illa ex auctoritate Augustini, De doctrina christiana, currit solum quantum ad dilectionem amicitiae, quia Augustinus loquitur de amabili, cui aliquis optat bonum.
  2. Quod secundo obicitur similiter patet. Quamvis enim caritatis habitae, secundum quod habita, non sit concupiscentia, nihilominus tamen est complacentia.

Posset tamen dici, quod spiritualis dilectio et possessio excitat ad desiderandum, dum reficit, et reficit, dum excitat : ideo simul manent concupiscentia et complacentia.

  1. Ad illud quod obicitur tertio de fide et spe, dicendum quod non est simile ; quia actus fidei de se dicit imperfectionem, similiter et spei : alter enim est rei non visae, alter rei non habitae ; et ideo si talis actus reflecteretur, diminueret de ratione habitus ; unde qui credit credulitatem, non habet eam, et spem similiter ; et ideo hae virtutes evacuantur in patria. Sed dilectio est actus completionis et perfectionis, sicut scientia ; unde sicut perfecte scit qui scit se scire, ita perfecte diligit qui amat dilectionem.
  2. Ad illud quod obicitur, aut eadem aut alia etc., dicendum quod eadem quantum ad habitum, sed alia quantum ad actum.

Et quod obicitur, quod specialia non reflectuntur, dicendum quod reflexio in forma aliquando venit ex natura, et sic est in generalibus ; aliquando venit ratione eius in quo est, et sic est in formis, quae sunt in potentiis natis supra se converti, et in quantum supra se convertuntur. Et quoniam potentia cognitiva se ipsam cognoscit, et voluntas est instrumentum se ipsum movens, ideo per scientiam aliquis se et scientiam novit, et per caritatem se et ipsam diligit.

Et si quaeratur ratio, quare po tentia intellectiva nata est supra se redire et voluntas, alibi dicetur ; sed modo tantum sufficiat, quia sunt simplices potentiae et in substantia simplici fundatae et organo non alligatae ; et ideo patet, quod non est simile illud quod obici consuevit : in sensibus alia est potentia, quae videt, et alia quae videt se videre ; quod similiter debeat esse in intellectu.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum quis certitudinaliter scire possit, se esse in caritate.

 

Tertio quaeritur, utrum caritas sit certitudinaliter cognoscibilis ab habente.

Et quod sic, videtur.

  1. Auctoritate Augustini, in VIII De Trinitate, et habetur in littera : « Qui fratrem diligit, magis novit dilectionem, qua diligit, quam fratrem, quem diligit » ; sed fratrem novit certitudinaliter : ergo et caritatem.
  2. Item, I I oannis 2, 10 : Qui diligit fratrem suum, in lumine manet : ergo si caritas est lumen, cum nihil certius videatur quam lumen, ergo etc.
  3. Item, I Ioannis 2, 27 : Unctio docebit vos de omnibus, non, in quam, de omnibus cognoscibilibus, sed de omnibus necessariis ad salutem ; sed caritas est maxime necessaria ad salutem : ergo eam maxime nos docet unctio Spiritus sancti.
  4. Item, quanto aliquid animae est praesentius, tanto certius videtur et cognoscitur ; sed caritas animae est praesentissima, quia est in ipsa anima : ergo etc.
  5. Item, habens fidem certus est, se habere fidem ; nihil enim certius est homini sua fide, ut dicit Augustinus : ergo pari ratione habens caritatem scit, se habere caritatem.

 

Contra :

  1. Ecclesiastis 9, 1 : Nemo scit, utrum odio, an amore dignus sit : ergo cum habens caritatem sit dignus amore, nescit se dignum, ergo etc.
  2. Item, I ad Corinthios 4, 4 : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum : ergo videtur, quod homo non habens remorsum possit non esse iustificatus, ergo non habere caritatem ; sed nullum signum evidentius est caritatis quam carentia omnis remorsus : ergo si illud est fallibile, cetera sunt fallibilia.
  3. Item, caritatis est diligere Deum propter se et super omnia, ita quod nihil aeque vel supra vel contra ; sed nemo scit, utrum prae omnibus diligat Deum : ergo nemo scit, utrum habeat certitudinaliter caritatem.
  4. Item, habens caritatem est Deo acceptus, et hoc constat nobis et omnibus, quod ista sunt convertibilia ; sed nemo scit, utrum Deo sit acceptus nisi per revelationem : ergo nemo scit, se habere caritatem nisi per revelationem.
  5. Item, dicit Apostolus quod nesciebat, utrum haberet culpam, cum dicit : sed non in hoc iustificatus sum ; ergo ab oppositis, nesciebat se habere gratiam : ergo cum caritas non sit sine gratia, ergo etc.

 

Respondeo : Dicendum quod caritatem cognosci certitudinaliter est dupliciter : vel in universali, quid sit et qualis esse debeat, et sic utique cognosci potest ; alio modo est cognosci caritatem in speciali sive in hoc, et hoc modo nec de se nec de alio, quamdiu homo vivit, potest certitudinaliter scire : de alio non, quia non novit quae sunt in homine, nisi per signa quae fallibilia sunt ; de se non, et huius potest esse quadruplex ratio.

Una et praecipua est divinae acceptationis implicatio ; quia caritas iuncta est gratiae gratum facienti, quae ideo dicitur gratum faciens, quia reddit hominem Deo acceptum ; et ideo caritas sic vocatur, non tantum quia habet carum amatum, sed etiam quia facit hominem Deo carum. Et quia nescimus Dei acceptationem certitudinaliter nisi per revelationem, ideo nescimus nos habere caritatem nisi per revelationem doceamur.

Secunda ratio est similitudo ipsius ad dilectionem acquisitam. Potest enim contingere, aliquem inflammari ad amandum Deum per assuefactionem, qui corruet per aliquod peccatum spirituale, et tamen semper afficietur ; sicut expresse patet per beatum Bernardum, in libro De amore Dei, ubi reprehendit superbientes de devotione.

Tertia ratio est nostri oculi lippitudo, quia oculus noster est sicut oculus noctuae ad manifestissima naturae, sicut dicit Philosophus. Unde sicut oculus lippus nesciret distinguere inter lumen diei et lumen flammae vel lunae, ita oculus noster spiritualis inter lumen gratiae gratis datae et gratum facientis.

Quarta ratio est divinorum iudiciorum dispensatio. Deus enim claudit oculos servorum suorum quantum ad ea quae spectant ad eorum dignitatem, et de quibus possunt efferri. Unde gratia contraria est superbiae. Superbia enim aperit oculos ad videndum praerogativas et claudit ad videndum indigentias et defectus, iuxta illud Apocalypsis 3, 17 : Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius indigeo, et nescis, quia pauper es et caecus etc. Sed, e contra vir sanctus dicit se nihil esse, quia claudit oculos suos Deus ad bona et aperit ad videnda mata. Et haec est ratio, quare homo non cognoscit caritatem, quae quamvis per se non sufficiat, tamen cum aliis bona est. Credo tamen quod illa est praecipua, quae primo dicta est.

Quamvis autem caritas non possit certitudinaliter cognosci esse in aliquo etiam ab habente respectu sui, tamen potest per signa probabilia, cognosci, maxime per mortificationem concupiscentiae et amoris vani sive mundani et per multa alia signa, quae Sancti dicunt et ponunt.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod certior est dilectio quod frater, dicendum quod caritas non tantum dicit dilectionem, sed ultra hoc addit, scilicet, quod gratuita est. Et quantum ad habitum dilectionis certitudinaliter est cognoscibilis, quan tum vero ad illud quod dicit gratuitum, non.
  2. Ad illud quod obicitur, quod caritas est lumen, dicendum quod quamvis de se caritas sit cognoscibilis, tamen non cognoscitur, a nobis, quia oculus noster lippus est.
  3. Ad illud quod obicitur, quod unctio docet nos de omnibus necessariis ad salutem, dicendum quod verum est eo modo, quo necessaria sunt ; sed scire se habere caritatem, non est necessarium ad salutem, sed solum habere.
  4. Ad illud quod obicitur de praesentia caritatis, dicendum quod quamvis substantia habitus sit praesens : tamen conditio, quae concomitatur habitum, scilicet divina acceptatio, non est praesens, immo latens in Dei cognitione et iudicio.
  5. Ad illud quod obicitur de fide, dicendum quod non est simile, quia fides dicit habitum purum, non superaddendo acceptationem, sicut caritas, et ideo patet, quod non est simile.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum caritas in universali sit cognoscibilis etiam a non habente eam.

 

Quarto quaeritur, utrum caritas sit cognoscibilis a non habente ;

et quod non, videtur.

  1. Quia omne quod cognoscitur, aut cognoscitur per essentiam aut per similitudinem. Sed non per essentiam, quia non est essentialiter in anima peccatrice ; si ergo cognoscitur, hoc est per similitudinem.

Sed contra : II ad Corinthios 12, 4 dicit Glossa : « Tertium genus visionis, quo dilectio intellectiva conspicitur, eas res continet, quae non habent sui similes imagines, quae non sunt ipsae », ergo similitudo caritatis non est aliud quam caritas : ergo si caret quis caritate, caret et similitudine eius, et ita nunquam cognoscit caritatem.

  1. Item, si non habens caritatem cognoscit eam, allt ergo per speciem innatam aut per acquisitam aut per effectum aut per primam lucem. Non per innatam, quia anima creata est sicut tabula rasa ; non per speciem acquisitam, quia omnis species acquisita acquiritur mediante sensu et imaginatione, sed species caritatis non cadit in sensu nec in imaginatione. Item non per effectum, quia nemo cognoscit per effectum aliquid, nisi sciat quod sit illius effectus. Unde nullus cognoscit per eclypsim interpositionem terrae, nisi sciat quod interpositio est illius causa. Si ergo per effectum cognoscit, oportet quod sciat prius, quoniam illius est causa caritas, et ita praecognoscit caritatem ; non ergo per effectum. Si tu dicas, quod cognoscit in illa veritate aeterna, aut hoc erit effective aut formaliter. Si effective, sic omnia cognoscuntur in ea, quae omnia facit scire, quaecumque sciuntur ; si autem formaliter sive exemplariter, ergo videtur quod vel imprimit aliquam speciem in intellectu, vel necesse est quod ipsa veritas vel exemplar conspiciatur ; quorum alterum est supra improbatum, alterum autem manifeste falsum.

 

Sed contra :

  1. Peccatores desiderant caritatem ; sed nullus desiderat quod non cognoscit, quia incognita non possunt diligi, sicut dicit Augustinus : ergo ipsi cognoscunt caritatem.
  2. Item, aliquis habens caritatem potest habere cognitionem de illa ; sed omne quod cadit in intellectu apprehendente, potest in memoria conservari ; ponatur ergo quod imprimatur haec cognitio memoriae, et quod demum cadat a caritate, constat quod lapsus a caritate memoriam eius retinuit : ergo adhuc cognoscit eam, ergo caritas potest cognosci a non habente.
  3. Item, si caritas cognoscitur ab habente, aut hoc est per essentiam aut per similitudinem. Sed probo, quod per similitudinem, quia nihil cognoscit intellectus nisi ab illo informetur ; sed caritas est habitus affectus, ergo secundum essentiam illum non egreditur : ergo si unitur intellectui et illum informat, hoc est per similitudinem ; sed similitudo potest haberi a non habente caritatem : ergo etc.
  4. Item, Augustinus dicit, XI De Trinitate, quod ad hoc quod in tellectus intelligat quod est in memoria, necesse est aciem intellectus informari : ergo multo fortius ad hoc, quod intelligat quod est in voluntate : ergo si intelligit caritatem, informatur intellectus aliquo ; non substantia caritatis : ergo similitudine, ergo idem quod prius.

 

Respondeo : Dicendum quod cognitione experientiae non cognoscitur caritas nisi ab habente ; cognitione vero speculationis certum est cognosci caritatem etiam a non habente. Modus autem huius cognitionis non potest esse per caritatis essentiam nec per similitudinem a sensibus acquisitam : ergo necesse est quod per similitudinem infusam vel innatam. Utraque autem, quae sic cognoscuntur ab homine, dicuntur ab Augustino cognosci in Veritate aeterna, aut quia Veritas cognitionem infundit, ut Prophetis, aut quia a conditione imprimit, secundum illud [Psalm. 4, 7] : Signatum est super nos lumen vultus fui, Domine etc. Caritas autem non cognoscitur a peccatoribus per speciem infusam : ergo oportet, quod per innatam cognoscatur.

Species autem innata potest esse dupliciter : aut similitudo tantum, sicut species lapidis, aut ita similitudo, quod etiam quaedam veritas in se ipsa. Prima species est sicut pictura ; et ab hac creata est anima nuda. Secunda species est impressio aliqua summae veritatis in anima, sicut verbi gratia animae conditione sua datum est lumen quoddam directivum et quaedam directio naturalis ; data est etiam ei affectio voluntatis. Cognoscit igitur anima, quid sit rectitudo, et quid affectio, et ita, quid rectitudo affectionis ; et cum caritas sit hoc, cognoscit caritatem per quamdam veritatem, quae tamen veritas est similitudo caritatis ; et tunc recte habet rationem similitudinis, dum accipitur ab intellectu ; habet tamen rationem veritatis, prout est in anima.

Unde quod Augustinus dicit quod huiusmodi habitus cognoscuntur in ipsa veritate et per similitudines, quae sunt idem quod ipsae, non dicit hoc, quia non fiat aliqua species in intellectu cognoscentis, sed quia in anima non est pura species ; sed veritas quaedam ab ipsa veritate impressa ; et sic patet responsio ad obiecta.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de ista consequentia : « Qui diligit proximum, consequens est, ut ipsam dilectionem diligat ». Videtur enim ista consequentia non valere. Quamvis enim possibile sit, dilectionem diligi, non tamen est necesse, quod aliquis diligat eam ; multa enim frequenter amamus, quae nollemus amare.

Item dubitatur de ista consequentia : « Qui diligit dilectionem, consequens est, ut Deum diligat » ; quia, aut intelligit de increata aut creata. Si de creata, nihil valet : diligit quid creatum, ergo increatum ; si de increata, tunc in nullo concordat cum priori sententia, quia dilectio, qua diligimus proximum, est dilectio creata.

Respondeo :

Dicendum quod utraque consequentia bona est in proposito. Quidam enim est amor, in quo non est quietatio nec delectatio nec complacentia, ut puta ille qui est ex pronitate corruptionis cui ratio obsistit. Quidam vero est amor, qui est cum delectatione, complacentia et quietatione ; et in tali amore non est tantum acceptatio rei amatae, immo etiam ipsius amoris ; et talis amor est caritas, et ideo sequitur ; qui amat proximum amat dilectionem, id est, acceptat.

Sed quoniam bene sequitur : qui acceptat aliquid ex se, multo magis acceptat illud, in quo invenitur ratio acceptationis ; si dilectio, eo ipso quo dilectio, acceptatur, maior dilectio magis acceptatur. Cum. ergo dilectio nostra sit dilectio exemplata, et dilectio divina sit exemplar omnis rectae dilectionis, et in illa est prima et summa ratio omnis acceptationis : hinc est, quod sequitur quod qui diligit dilectionem diligit Deum. Unde Augustinus arguit ex hac suppositione, quod ipsa caritas sive dilectio proximi est dilectio cum acceptatione ; et ex hoc tenet prima consequentia ; et ex alia suppositione, quod prima ratio ac ceptationis est in dilectione exemplante, non exemplata ; et ex hoc patet secunda.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Ecce iam potes notiorem Deum habere quam fratrem ». Videtur enim falsum, quia, I ad Timotheum ultimo, 16 dicitur de Deo, quod lucem habitat inaccessibilem. Praeterea, de fratre novit « quid est », de Deo vero non novit « quid est », sed « si est » ; ipse autem non loquitur quantum ad cognitionem « si est » .

Respondeo : Dicendum quod aliquid magis certitudinaliter cognosci est dupliciter, quia certitudo cognitionis est secundum praesentiam ; aliquid autem praesentius est dupliciter : aut quantum ad rationem cognoscibilis aut quantum ad substantiam. Quantum ad substantiam Deus est praesentior cuilibet rei quam aliqua alia res ; quantum autem ad rationem cognoscendi hoc est dupliciter : aut a parte cognoscibilis, sicut sol est praesens caeco, et tamen caecus est absens lumini ; sic Deus est praesentior quam frater ; si autem a parte cognoscentis, sic praesentior est frater, quia praesens est oculis carnis, quorum cognitio viget secundum statum praesentem.

Aliter potest dici quod praesentius est aliquid dupliciter in ratione cognoscibilis : vel secundum effectum vel secundum se. Secundum se notior est frater, secundum effectum notior est Deus. Quia effectus divinus qui est dilectio, intrat ipsam animam et ei est praesens et magis cognoscitur quam. frater.

 

Dub. III.

Item quaeritur de illo verbo canonicae Ioannis 4 1, quod est in littera : « Qui diligit, manet in lumine ». Videtur enim improprie dictum, quia lumen respicit cognitionem, sicut calor affectionem : ergo magis deberet dicere : manet in calore, quam manet in lumine.

Respondeo : Dicendum quod luminis est manifestare. Manifestare autem aliquid alicui est dupliciter : aut sicut viam cognoscendorum aut sicut viam agendorum. Primum est per scientiam, et contra illud lumen opponitur tenebra ignorantiae simplici ; secundum est per gratiam, unde : Unctio docebit vos de omnibus ; et contra illud est tenebra malitiae sive peccati ; et de hoc lumine et de his tenebris loquitur beatus Ioannes, quod patet in textu, et Ecclesiastici 11, 16 : Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt. Et quoniam caritas semper est cum gratia, aliae virtutes non, ideo dicit : Qui amat, manet in lumine, per appropriationem.

 

Dus. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « in divinis donis nihil maius est caritate ». Videtur enim dicere falsum, quia sapientiae donum ponitur excellentissimum inter omnia dona, vel si idem est caritas et sapientia, caritas non retinet praerogativam inter dona. Item quaeritur de consequentia : si caritas est praecipuum inter dona Dei, et nullum maius est quam Spiritus sanctus : ergo Spiritus sanctus est caritas. Aut ergo loquitur de caritate creata aut incteata ; si de increata, tunc ergo probat idem per idem ; si de creata, tunc nulla videtur consequentia, quia non valet, quodsi creata est caritas maior inter dona creata, quod sit Spiritus sanctus.

Respondeo : Dicendum quod praedicta auctoritas Augustini potest intelligi de caritate creata et increata ; et pro utraque habet veritatem. Si de increata, certum est ; si de creata, maximum est inter dona, quia plus habet in se de ratione bonitatis sive de ipsa bonitate, quam aliquod donum, loquendo praecise. Quaedam enim dona sunt, quae sunt sine caritate ; et hoc quidem certum est, quod minora sunt. Quaedam praesupponunt caritatem, sicut donum sapientiae. Caritas enim est, quae dat sensum gustui, ut sapiant ei bona aeterna. Unde sapientia superaddit quamdam ulteriorem habilitatem, quae comparata ad caritatem minus bonum est, sed prout claudit caritatem, maius bonum est ratione eius quod praesupponit. Et ita patet quod caritas, praecise loquendo, est excellentissimum donum ; sapientia vero, praesupponendo sive implicando donum caritatis, dicitur excellentissimum.

Ad illud quod obicitur de consequentia, dicendum quod utroque modo bona est. Si enim intelligatur de caritate increata, si ipsa est donum primum et praecipuum, et Spiritus sanctus est huiusmodi : oportet quod ipsa sit Spiritus sanctus, quia quod per superabundantiam dicitur, uni soli convenit. Si autem de caritate creata ; tunc consequentia Augustini intelligenda est a parte nominis sic : si caritas creata est m.aximum inter dona creata, et Spiritus sanctus est maximum donorum : ergo melius nominatur nomine doni excellentissimi quam alio. Consequens ergo est, ut Spiritus sanctus sit caritas, sed non creata, immo illa quae Deus est.

 

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Non utique sic dictum est, quod Dei substantia est nostra patientia ». Videtur enim male dicere, quia caritas qua nos diligimus Deum, non est ipse Deus, nisi intelligamus « quo diligimus » exemplariter vel causaliter : ergo cum simile sit de patientia, videtur quod Augustinus male destruit illud simile. Item, cum Deus faciat nos diligentes, sicut patientes, quare non dicitur Deus caritas hostra ; sicut patientia nostra ?

Respondeo : Dicendum quod Deus est caritas et essentialiter et causaliter : essentialiter, quia in se amor est ; causaliter, quia in nobis amorem efficit. Sed Deus non est patientia essentialiter, sed solum causaliter ; et ideo Scriptura, istum diversum modum innuens, dicit Deum esse patientiam nostram, et Deum esse caritatem sine additione. Ratio autem huius est, quia quidam habitus dicunt incompletionem, sicut patientia, spes et huiusmodi, qui non cadunt in Deo per essentiam, sed per causam, quia huiusmodi sunt a Deo. Quidam autem sunt habitus dicentes complementum, et huiusmodi sunt in Deo essentialiter, sicut caritas et sapientia. et huiusmodi. Notandum autem, quod Augustinus vult dicere quod Deus est caritas essentialiter, sed ipse non vult dicere quod sit caritas. nostra essentialiter, sed causaliter et exemplariter. Nec ita est patientia nostra exemplariter. Quamvis enim omnes virtutes habeant exemplar cognoscitivum in Deo et omnes habeant exemplar secundum similitudinem longinquam, tamen quaedam virtutes non habent sibi correspondens in Deo per omnia, sicut patientia, quae duo dicit, scilicet passionem et superferri passionibus. Quantum ad primum, non habet in Deo correspondens, sed quantum ad secundum solum. Caritas autem habet amorem in Deo sibi per omnia correspondentem, et amorem non tantum essentialem, sed etiam personalem : et ideo dicunt auctoritates quod Spiritus sanctus est caritas, qua diligimus Deum ; et ablativus, « qua » dicit habitudinem non tantum causae efficientis sed etiam formalis, non perficientis sed exemplantis.

 

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « solum donum caritatis dividit inter filios regni et filios perditionis ». Videtur enim male dicere, quia aut loquitur de divisione quantum ad cognitionem aut quantum ad verifatem. Si quantum ad veritatem, hoc falsum est, quia non solum in caritate, sed etiam in fide gratuita et spe differunt ; si quantum ad cognitionem, tunc minime dividit, quia nescitur quis hoc donum habeat.

Respondeo : Dicendum quod omnia dona virtutum possunt esse informia praeter caritatem. Et quoniam possunt esse informia, possunt esse in iustis et peccatoribus, et ideo in illis nunquam separantur ab invicem. Sed caritas nunquam potest esse informis nec esse cum peccato, quia actus eius est diligere Deum propter se et super omnia, qui removetur per omne peccatum. Ideo dicit Augustinus quod sola caritas distinguit, loquendo de distinctione universali. Quod obicitur de fide gratuita sive formata, concedo quod distinguit ; sed tamen hoc non habet, quia fides, sed quia gratuita ; et ita ex hoc quod caritati coniuncta ; et sic patet illud.

 

Dub. VII.

Item quaeritur de hoc quod dicit : « Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam » etc. Videtur enim male dicere, quia Dominus dicit, Ioannis 15, 13 : Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat etc. : ergo si hoc est maximum opus caritatis, impossibile est quod fiat sine caritate.

Respondeo : Aliqui dicunt quod Apostolus dicit per impossibile ; posito enim adhuc, quod aliquis hanc poenam pateretur sine caritate pro Christo, adhuc non prodesset sibi. Credo tamen quod aliqui ex industria naturalium et aliqua gratia gratis data passent sustinere pro fide Christi mortem etiam sine caritate, sicut haereticus sustinet per errorem. Et quod dicit Dominus quod illud est summae caritatis, hoc dicit quantum ad signum et exteriorem ostensionem ; signa tamen sunt fallibilia, et ideo non necessario oportet quod, si aliquis mortem sustinet pro Christo sive pro eius fide, habeat caritatem. Credo tamen, quodsi aliquis pro Christo sustineret mortem, qui non magnum haberet obicem, quod disponeret se ad gratiae susceptionem, ita quod daretur sibi caritas.

 

 

PARS II.

Magister ponit opinionis suae defensionem.

 

DIVISIO TEXTUS.

Supra egit Magister de missione Spiritus sancti invisibili secundum suam opinionem. Hic secundo ponit opinionis suae defensionem, et hoc facit respondendo obiectionibus, quae possent suam opinionem improbare. Et quoniam sua positio improbari potest et ratione et auctoritate et utroque modo, ideo habet haec pars tres partes.

In prima parte impugnat et improbat hoc quod dixerat, quod Spiritus sanctus est caritas, qua diligimus Deum et proximum.

Secundo vero, per auctoritatem, ibi : « Supra dictum est, quod Spiritus sanctus ».

Tertio, per auctoritates et rationes, ibi : « Alias quoque inducunt » etc.

Prima ratio contra Magistrum sumta est ex hoc, quod caritas augetur.

Secunda ratio contra ipsum sumta est ex hoc, quod caritas est a Spiritu sancto, sicut dicit Augustinus.

Tertia ratio sumta est ab hoc, quod caritas est animi affectio, et hoc quidem rationi et auctoritati consonat.

In qualibet autem istarum partium Magister primo opponit et secundo determinat ; et partes manifestae sunt.

 

 

TRACTATIO QUAESTIONUM.

Ad intelligentiam huius partis est hic quaestio de augmento caritatis, et circa hoc quaeruntur quatuor.

Primo quaeritur, utrum caritas possit augeri secundum substantiam.

Secundo quaeritur de modo augmenti ipsius caritatis.

Tertio quaeritur de opposito augmenti ipsiµs, scilicet de diminutione, utrum caritas possit diminui.

Quarto de augmento caritatis quantum ad terminum sive statum.

 

 

ARTICULUS UNICUS.

De augmenta caritatis.

 

QUAESTIO I.

Utrum caritas secundum substantiam augeri possit ?

 

Quantum ad primum ostenditur, quod caritas possit augeri secundum substantiam.

  1. Per Augustinum, Ad Bonifacium : « Caritas meretur augeri, ut aucta mereatur perfici ».
  2. Item, hoc ipsum videtur ratione : caritas viae secundum substantiam minor est caritate patriae ; sed a caritate viae ad caritatem patriae contingit devenire, ipsa salvata in esse, quoniam caritas viae nunquam excidit ; sed motus a minori ad maius, re salva, est augmentum : ergo contingit caritatem augmentari.
  3. Item, constat quod diversis maiora et minora praemia dabuntur ; unde Apostolus, I ad Corinthios 15, 4 : Alia claritas solis, alia claritas lunae etc. ; et constat quod uni et eidem secundum diversos status debetur diversum praemium, scilicet maius et minus ; sed magnitudo praemii substantialis respondet quantitati caritatis, non secundum fervorem sed secundum substantiam : ergo si contingit maius praemium alicui deberi, ergo et caritatem substantialiter augeri
  4. Item, contingit caritatem meliorari, cum non sit summum bonum ; sed caritas est bona substantialiter : ergo contingit caritatem secundum suam substantiam fieri meliorem. Sed ut dicit Augustinus, in VI De Trinitate, 8 c. 3 : « In spiritualibus idem est maius et melius » : ergo cum caritas sit quid spirituale, possibile est secundum substantiam ipsam effici maiorem.
  5. Item, constat quod in uno et eodem caritas potest in maiorem effectum et actum : ergo cum maioritas effectus veniat a magnitudine virtutis, possibile est caritatem maiorem effici secundum virtutem. Tunc quaero : aut caritas est sua virtus aut non ; si sic : ergo augmentata virtute, necesse est augeri essentiam caritatis ; si non, tunc quaero de illa virtute : aut habet essentiam aut non ; si sic, similiter quaero de illa : ergo vel erit abire in infinitum, vel necesse est poni quod aliquid augeatur secundum substantiam ; sed qua ratione alia virtus, et caritas.

 

Sed contra :

  1. Caritas est forma ; sed omnis forma consistit in essentia invariabili ; ergo et caritas ; sed nihil invariabile secundum essentiam augetur secundum essentiam : ergo nec caritas.
  2. Item, ubi augmentum ibi maius et minus ; sed ubi est simplicitas ibi non est maius et minus : si ergo caritas est forma simplex et non extensa, in caritate non erit augmentum.
  3. Item, augmentum in corporalibus est secundum accidens et non secundum substantiam : ergo pari ratione et in spiritualibus : ergo si caritas augetur, hoc est solum secundum accidens non secundum substantiam.
  4. Item, quod augetur mutatur, et quod augetur secundum substantiam mutatur secundum substantiam ; sed quod substantialiter mutatur est aliud nunc quam prius : ergo quod augetur secundum substantiam non manet : si ergo caritas nunquam excidit nisi per peccatum ; sed semper manet, ergo non augetur.

 

Respondeo :

Dicendum quod secundum communem opinionem verum est, caritatem substantialiter augeri.

Ad intelligentiam autem obiectorum distinguunt quidam augmentum secundum duplicem differentiam. Augmentum enim est, quando minori succedit maius ; hoc autem potest esse dupliciter : vel ita, quod illud idem quod prius fuit minus, postea fiat maius, sicut homo dicitur augeri vel aliquod aliud quantum, et hoc modo caritas non augetur, ut dicunt ; vel ideo, quod minori succedat maius, non idem numero, sed consimile in forma, sicut dies dicuntur augeri, non quia idem dies primo sit minor et postea maior, sed quia minori succedit maior ; sic dicunt augeri caritatem, ac per hoc posse evadere oppositiones.

Sed positio ista, ut supra probatum est, non potest stare. Ostensum est enim quod, caritate manente eadem, contingit circa eamdem fieri crementum et perfectionem.

Et ideo aliter dicendum quod augmentum sequitur quantitatem. Quantitas autem dicitur dupliciter, scilicet proprie et metaphorice : proprie dicitur quantitas molis, et haec est in corporalibus ; metaphorice quantitas virtutis, et haec est in spiritualibus. Sic et augmentum dicitur dupliciter : proprie, scilicet secundum magnitudinem molis, et metaphorice secundum quantitatem virtutis. Cum ergo in caritate sit quantitas virtutis, et non in summo, constans est caritatem augeri posse. Rursus, cum virtus sit idem quod substantia caritatis, et sit quantitas virtutis, hinc est, quod de necessitate sequitur caritatem augeri secundum substantiam ; cum enim sit virtus, eius substantia non est alia a virtute.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod essentia formae est invariabilis, dicendum quod verum est de forma universali ; si autem dicatur de forma singulari, verum est in se considerata, sed non prout in alio.
  2. Ad illud quod obicitur, quod simplicitas non admittit magnitudidinem, dicendum quod verum est, quod non admittit magnitudinem molis, admittit tamen magnitudinem virtutis.
  3. Ad illud quod obicitur, quod augmentum in corporalibus est motus secundum accidens, patet responsio. Nam quantitas molis est accidens, essentialiter differens a quanto ; non autem sic est in quantis quantitate virtutis, immo quantitas virtutis essentialis est, ut in opponendo probatum est.

Potest tamen dici quod, cum dicitur quod motus augmenti in corporalibus est motus secundum accidens, dupliciter potest accipi hoc quod est « secundum » : aut quod dicat habitudinem termini per se sive termini formalis, et sic utique terminus augmenti est quantitas perfecta ; aut ita, quod dicat terminum per accidens ; et hoc modo augmentum per accidens respicit substantiam. Quod patet. Cum enim additur quantitas maior minori, nisi fiat per rarefactionem vel per protensionem, oportet quod addatur substantia, in qua sit illa quantitas ; et ita augmentum plus habet de substantia, et ita per consequens ad substantiam terminatur etiam in corporalibus.

  1. Et per hoc patet quod obicitur : quod mutatur secundum substantiam est aliud et aliud ; verum est, si dicat terminum formalem ; sed non sic dicit.

Ad illud quod obicitur ; quod augmentatur secundum substantiam et mutatur secundum substantiam, dicendum, quia rei non tantum est esse substantiale, sed etiam perfectum esse. Mutari ergo secundum substantiam hoc potest esse dupliciter : vel respectu esse simpliciter, et sic mutatum est aliud et aliud ; vel respectu esse perfecti, et sic est idem, quia cum de imperfecto fit perfectum, non est aliud sed idem. Hinc est quod caritas, quam vis substantialiter augeatur, non est alia sed eadem secundum substantiam ; unde non valet obiectio.

 

 

QUAESTIO II.

Quomodo caritas augeatur.

 

Secundo quaeritur de modo augmenti ipsius caritatis, Et quod augmentum eius sit aliunde, ostenditur.

  1. Per Augustinum, qui dicit quod « caritas meretur augeri » : sed quod aliquis meretur habet ab alio quam a se : ergo si caritas meretur augmentum, habet ipsum aliunde.
  2. Item, quod augmentetur per appositionem, videtur per rationem augmenti : augmentum enim est praeexistentis quantitatis addi tamentum : ergo ubi est augmentum ibi est appositio alicuius eiusdem generis, et ubi appositio ibi additio : ergo etc.
  3. Item, hoc videtur passe ostendi per simile, quia caritas est in anima, sicut lux in aëre ; sed lux in aëre augetur per additionem novi luminis, ut patet, si uni candelae illuminanti supervenit alia : ergo et in caritate erit similiter respectu animae.
  4. Item, hoc videtur per principium augmenti, quia ex eisdem est unumquodque et nutritur et augetur : ergo per consimilem modum habet caritas generari, conservari et augeri ; sed generatur in nobis per divinam influentiam : ergo et per eamdem maiorem augetur ; sed ubi maior influentia, aliquid plus influit quam prius ; et ubi hoc ibi est additio : ergo etc.

 

Contra :

  1. Maioris virtutis est calor amoris spiritualis quam ignis materialis ; sed ignis se ipso augetur : ergo et caritas, quae est ignis spiritualis.
  2. Item, quod non per appositionem, videtur, quia si simplex simplici addatur, nihil maius efficitur, nec mole nec virtute, ut si punctus puncto : ergo nec si caritas addatur caritati, erit maior.
  3. Item, si additur aliquid, cum additionem sequatur compositio, et ad maiorem compositionem virtutis diminutio : ergo quanto maior fit additio tanto efficitur caritas impotentior, et quanto impotentior tanto minor : ergo cum augmentum caritatis sit quantum ad virtutem, caritas non augetur per additionem.
  4. Item, si aliquid addatur priori caritati, aut additum est caritas aut non ; si non : ergo non auget caritatem ; si vero est caritas ; sed caritas non est materialis respectu caritatis : ergo cum ex aliquibus duobus non fiat unum, nisi unum sit materiale respectu alterius, ex caritate praeexistente et superaddita non fit unum ; sed ad augmentum necesse est fieri unum ex augente et aucto : ergo nullo modo per additionem augetur.

 

Respondeo :

Ad praedictorum intelligentiam notandum quod circa hoc fuit duplex opinio. Una est, quod augmentum caritatis est per depurationem sive per impermixtionem cum contrario. Contrarium autem amoris casti est amor concupiscentiae ; unde quanto magis in nobis extinguitur concupiscentia tanto magis depuratur caritas ; et quanto magis depuratur tanto magis assimilatur Deo et accedit ad terminum ; et quanto magis accedit tanto magis augetur. Et isti posuerunt, caritatem posse per se augeri per assuefactionem in bono et debilitationem concupiscentiae. Ratio autem, quae istos movit, fuit auctoritas Philosophi, qui dicit formas intendi per accessum ad terminum et impermixtionem cum contrario. Fuit etiam cum hoc auctoritas Augustini, qui dicit in libro 83 Quaestionum, quod sicut minuitur concupiscentia, sic crescit caritas ; et tale augmentum per maiorem depurationem simplici non repugnat. Sed ista positio non est conveniens, quoniam constans est caritatem maiorem et minorem esse, omni sublata concupiscentia, sicut in primo homine et etiam in Angelis ; ergo cum omnino sit ibi impermixta, in quolibet Angelo et etiam in statu innocentiae ei ; set in summo, quod stultum est dicere. Unde non est dicendum, quantum ad remissionem concupiscentiae augeri secundum substantiam ; concedendum est tamen, quantum ad remissionem concupiscentiae intendi per fervorem. Et hoc modo intelligit Augustinus ; et hoc modo loquitur etiam Philosophus de formis quantum ad intensionem, non quantum ad augmentum.

Alia positio est, quod caritas augetur per appositionem ; et huius simile habetur in lumine, quod expresse caritati assimilatur. Unde sicut maius lumen, additum minori, ipsum auget, sic caritas superaddita auget minorem. Et haec, positio ponit caritatem non augeri virtute propria, sed divina. Idem enim est principium augendi et generandi. Unde sicut a solo Deo habet ortum, ita et augmentum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ex hoc patet illud quod obicitur per simile in igne. Ignis enim habet potestatem faciendi se in alio et augendi, non sic caritas.
  2. Ad illud quod obicitur secundo, quod caritas est simplex, dicendum quod quamvis caritas sit simplex, quia non habet partes quantitativas quantitate molis, habet tamen quantitate virtutis, et quantum ad illam potest augeri. Si obiciatur de puncto, quod habet quantitatem virtutis et tamen non augetur, dicendum quod ad hoc, quod aliquid sit natum augeri per appositionem consimilis quantitatis, duo sunt necessaria, scilicet quantitas et unibilitas. Unibilitas autem venit imperfectione ; perfecto enim in quantum huiusmodi non est possibilis additio : ideo puncto non potest fieri additio. Licet igitur punctus habeat quantitatem virtutis, non tamen habet unibilitatem, quia quoddam perfectum est in suo genere.

Aliter potest dici, quod punctus est simplicissimum in genere quanti molis, et idem est infinitum virtute ; caritas autem nulla est simplicissima in genere quanti virtualis nisi divina, et ideo illa est infinita ; et quoniam illa non potest augeri per additionem, ita nec virtus puncti. Et si obicias mihi quod virtus puncti est creata ergo non est infinita, dicendum quod quia punctus est simplicissimum in genere, non simpliciter, ideo non habet infinitam virtutem simpliciter, sed in genere respectu linearum. Praeterea, punctus non est omnino actus, sed terminus respectu linearum ; ideo non habet potentiam activam infinitam sed passivam, quia non proprie dicitur punctus posse lineas producere, sed potest statui terminus lineae ; et hoc non est inconveniens ponere in creatura : ideo virtus puncti non est augmentabilis ut virtus caritatis.

  1. Ad illud quod obicitur, quod quanto aliquid est magis compositum, tanto est impotentius, dicendum quod illud, generaliter intellectum, est falsum. Propter hoc distinguendum, quod sunt partes materiales, et sunt partes formates quae dant actum et virtutem toti. Simplex igitur magis potest dici per privationem partium materialium ; et tunc habet propositio veritatem, quia tales partes potius dant pati quam agere ; unde quanto aliquid magis elongatur a materia, tanto potentius. Si autem dicatur magis simplex, quia pauciores habet partes formales sive activas, falsum est, quia tunc ignis minor potentior esset quam maior. Tunc etiam sirupus, compositus ex paucis, virtuosior esset quam ille qui constat ex multis ; quorum utrumque falsum est : et ideo et praedicta propositio, quoniam tam caritas praeexistens quam adveniens, utraque habet rationem activi.

Potest tamen et aliter responderi secundum veritatem, quod caritas augmentata non est magis composita, immo magis simplex ; et hoc patet sic : quia contrario modo est in quanto molis et quanto virtutis. In quanto molis simplicissimum est minimum, ut punctus ; et ideo in hoc genere quanti accessus ad simplicitatem est per diminutionem ; recessus e contrario per additionem. In quanto vero virtutis simplicissimum est maximum ; et ideo accessus ad simplicitatem est per additionem ; et hinc est quod caritas augmentata est purior et simplicior et Deo similior. Nec videatur hoc inconveniens, quia addere puritatem et simplicitatem et spiritualitatem alicui non facit recessum a sim-plicitate, sed magis accessum.

  1. Ad illud quod obicitur, utrum ex eis fiat unum, dicunt quidam quod - sicut diversa lumina sunt in aëre distincta et inconfusa, attamen unum maius lumen reddunt propter concursum in unum susceptibile, sic in lumine spirituali, quod est gratia vel caritas - quod distincta sunt essentialiter tamen unum maius, efficiunt in movendo virtutem liberi arbitrii.

Sed tamen illud non est simile ; quia distinctio luminatium in aëre venit a parte originum diversarum, ut puta quando plura sunt lucentia ; non sic est in gratia. Et ideo dicendum quod ex eis fit unum.

Quod quaeritur, quod se habet in ratione materialis, dicendum quod augmentum contingit dupliciter fieri : aut per virtutem ipsius augmentabilis, ut patet in animali ; et tunc augmentabile habet se in ratione formalis et activi, augmentans in ratione materialis et passivi. Contingit et augmentum fieri per virtutem extrinsecam, possibilitate sola et unibilitate existente in augmentabili ; et tunc augmentabile, quia imperfectum, se habet in ratione passivi, augmentans, quia perficiens, in ratione formalis et completivi, quia dat quantitatem perfectam.

Quod ergo obicitur, quod unum non est in potentia ad aliud, dicendum quod non est in potentia ad conversionem, sed est in potentia ad unionem ; et potentia ista est in caritate ratione suae imperfectionis ; quia enim imperfecta est, ideo possibilis perfici et ideo unibilis rei perficienti. Unde non habet possibilitatem ad illud quod additur in quantum caritas, sed in quantum imperfecta ; et sic patet illud.

 

 

QUAESTIO III.

Utrum caritas possit diminuit.

 

Tertio quaeritur, utrum caritas possit diminui.

Et quod sic, videtur.

  1. Per naturam sui oppositi sic : sicut dicit Augustinus : « Venenum caritatis est cupiditas » ; unde et dicit quod « ubi magna cupiditas, ibi parva caritas », et, in libro Confessionum : « Minus te amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat ». Si ergo contingit cupiditatem non tantum remitti, sed etiam augeri, per contrarium contingit caritatem diminui.
  2. Item, veniale est malum ; sed non est malum, nisi quod adimit aliquid de bono : ergo veniale adimit aliquid. Sed naturalis habilitas est multo maioris inhaerentiae quam caritas : ergo cum veniale adimat de bonitate naturali, ergo et de caritate, ergo etc.
  3. Item, hoc ipsum ostenditur per naturam sui subiecti ; quia sicut hominem contingit proficere, ita et retrocedere ; sed per profectum liberi arbitrii contingit in nobis caritatem augeri, dum ascenditur ad perfectionem : ergo cum contingat eisdem gradibus redire ad imperfectionem, contingit caritatem diminui.
  4. Item, omne illud quod sui de habilitatione in termino est causa corruptionis, per sui dehabilitationem citra terminum est causa diminutionis ; sed liberum arbitrium dehabilitatum per aversionem est causa corruptionis caritatis : ergo dehabilitatio eius sub Deo est causa diminutionis.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur per naturam ipsius caritatis sic : opposita nata sunt fieri circa idem ; sed augmentum et diminutio sunt opposita : ergo si contingit caritatem augeri, contingit et diminui.
  6. Item, quod potest salvari in esse sine coniunctione sui ad aliquid, potest illud ab illo post coniunctionem separari ; sed caritas ante additionem habet esse sine additamento : ergo potest separari ; et si hoc, ergo et diminui : ergo etc.

 

Contra :

  1. Caritas est forma simplex et uniformis per totum ; ergo quod adimit de caritate, qua ratione adimit unam partem, adimit et totum ; et si hoc, ergo nunquam diminuitur.
  2. Item, magnitudo caritatis est secundum magnitudinem divinae influentiae, ergo diminutio eius est per diminutionem influentiae ; sed Deus non subtrahit influentiam suam nisi offensus, et non offenditur nisi per aversionem ab ipso et contemptum : ergo non diminuitur caritas nisi per peccatum mortale ; sed hoc non est aliud quam caritatem tolli : ergo etc.
  3. Item, omne quod diminuit alterum, est illi oppositum : sed veniale vel cupiditas sive concupiscentia citra Deum non opponitur caritati, immo est omnino illi contingens : ergo non diminuitur.
  4. Item, quod diminuit alterum habet posse super illud ; sed veniale non habet posse super caritatem, quia plus diligit caritas Deum, quam cupiditas centum marcas auri et argenti : ergo etc.
  5. Item, hoc ipsum ostenditur per impossibile hoc modo : si veniale diminuit caritatem, ergo aliquid diminuit ab ipsa ; si ergo caritas non est infinitae magnitudinis, ergo veniale aliquoties iteratum totam adimit caritatem, quod falsum est.
  6. Item, si diminuit caritatem secundum substantiam, ergo minuit praemium substantiale ei debitum ; sed praemium substantiale est bonum aeternum : ergo veniale aliquid aufert de bono aeterno ; sed ablatio boni aeterni vel simpliciter vel secundum partem est poena aeterna : ergo veniale meretur poenam aeternam, quod est contra communem opinionem. Si ergo veniale non minuit unum, nec aliud.

 

Respondeo :

Dicendum quod circa : hoc duplex opinio est, fundata super duplicem opinionem praecedentem de modo augmentandi caritatem. Quidam enim dicunt, caritatem augeri per impermixtionem ; et cum impermixtio maior sit secundum maiorem liberi arbitrii habilitationem et secundum concupiscentiae diminutionem, et e contrario permixtio per dehabilitationem liberi arbitrii et augmentationem concupiscentiae : dicunt per consequens, eam diminui, secundum quod augetur cupiditas vel concupiscentia et dehabilitatur liberum arbitrium ; et hoc est per veniale peceatum. Sed quoniam veniale peccatum, manens veniale, nunquam toties iteratur, quod concupiscentiam augeat ita quod aliquid diligat supra Deum ; ideo caritas per venialia potest minui sed non tolli ; tollitur autem per mortale, quod auget concupiscentiam supra Deum.

Sed haec opinio, ut supra probatum est, non habet stabile fundamentum, quoniam substantiale augmentum caritatis non venit a libero arbitrio nec a concupiscentia, ideo nec diminutio.

Et propter hoc ponitur alia opinio probabilior, quod caritas non minuitur substantialiter ; et haec opinio fundatur super hoc, quod augmentum caritatis fieri habet per additionem vel incrementum maioris influentiae. Quo supposito, dicendum quod caritas secundum substantiam non minuitur sed augetur. Et ratio huius sumitur a parte oppositi sive agentis. Nam caritas non habet oppositum nisi mortale peccatum ; per illud autem non minuitur, sed tollitur : concupiscentia autem sive cupiditas et veniale peccatum opponuntur caritati secundum fervorem solum, quia simul stant et substantialiter sunt sese incontingentia.

 

[Ad obiecta] :

l-2. Et ideo solvendum ad duo prima, quod illud Augustini de cupiditate et minori amore, similiter illud de veniali diminutione locum habet solum quantum ad fervorem caritatis ; et sic patent duo prima.

Sumitur etiam ratio, quare caritas non minuitur a parte ipsius subiecti, quod est liberum arbitrium secundum conversionem ad Deum. Liberum autem arbitrium ad augmentum caritatis se disponit per habilitatem, similiter ad diminutionem per dehabilitatem citra mortale. Sed haec dispositio est de congruo, non de condigno ; et quoniam Deus est pronior ad miserendum quam ad condemnandum, et ad donandum quam ad subtrahendum : hinc est, quod caritatem tribuit, cum se liberum arbitrium disponit de congruo, sed non subtrahit nisi quando necessario se disponit ad subtractionem gratiae. Hoc autem solum est per aversionem, et tunc totum tollit. Et hinc est, quod caritas nunquam minuitur, sed augetur, quia solum de congruo potest se praeparare subiectum ad diminutionem.

  1. Ad illud quod obicitur, quod sicut homo proficit, ita descendit frequenter, dicendum quod non sic diminuitur per descensum substantialiter caritas, sicut augetur per ascensum.
  2. Quod etiam obicit, quod liberum arbitrium potest totum privare per dehabilitationem etc., dicendum quod istud falsum est, quia forma substantialis omnino privatur per dispositionem ad oppositum in termino, non tamen minuitur per dispositionem citra terminum. Praeterea, illud habet locum, quando dispositio in termina et citra terminum sunt eiusdem generis ; non sic autem est in proposito, quia una est mortale peccatum, alia veniale.

Sumitur etiam ratio, quare non potest minui, a parte naturae suae. Ipsa enim est influentia secundum divinam acceptationem ; sed quod Deus acceptet, hoc est ab ipso et ita, quod magis et magis acceptet, et ita de sui natura potest augeri ; quod autem minus acceptet, hoc non est ex se : ergo oportet quod veniat a nobis : ergo caritas de se habet augeri, minui vero non habet nisi a nobis, ut supra ostensum est. Per nos autem non potest minui, et ideo caritati solum debetur augmentum naturaliter.

  1. Ad illud ergo quod obicitur, quod opposita nata sunt etc., dicendum quod verum est, nisi alterum insit per naturam.
  2. Ad illud quod obicitur : potest esse sine additione, ergo separari, dicendum quod istud verum est, si esset aliquid separans ; sed nihil est quod separet.

 

 

QUAESTIO IV.

Utrum caritas terminum habeat in augmento.

 

Quarto quaeritur et ultimo de augmenta caritatis quantum ad terminum, et quaeritur, utrum habeat statum vel terminum, ultra quem non possit augeri.

Et quod sic ; ostenditur hoc modo.

  1. Omne quod est in aliquo, non excedit capacitatem eius in quo est ; sed caritas est in anima : ergo non excedit animae capacitatem. Sed capacitas animae est finita, quia omnis potentia finita habet capacitatem finitam : ergo et caritas.
  2. Item, augmentum caritatis attenditur secundum quantitatem virtutis ; sed quantitas virtutis similis est quantitati malis et perfectior ; sed in quantitate molis in augmentando est status, unde Philosophus : « Omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti » : ergo similiter et in quantitate virtutis.
  3. Item, augmentum caritatis attenditur per ascensum ad quantitatem perfectam, ergo quod semper augetur nunquam venit ad perfectum, perfectum autem est, cui non est possibilis additio ; sed caritatem, cum sit opus Dei, contingit perfici, Dei enim perfecta sunt opera : ergo etc.
  4. Item, augmentum caritatis attenditur secundum approximationem ad finem, nam quanta caritas maior, tanfo fini proximior ; ergo aut nunquam pervenit ad finem, aut si sic, necesse est stare, quia alias esset frustra : ergo etc.

 

Contra :

  1. Quod non sit status, ostenditur a parte virtutis augmentantis. Tantum enim extenditur augmentum, quantum virtus augmentativa ; sed virtus augmentans caritatem est virtus divina, quae non habet terminum nec statum : ergo etc.
  2. Item, hoc ipsum ostenditur a parte suscipientis. Sicut enim se habet transparens ad lumen corporale, sic capacitas animae ad lumen gratiae sive caritatis ; sed aër nunquam tantum recipit de lumine, quin adhuc possit plus recipere : ergo etc.
  3. Item, hoc videtur posse ostendi a parte augmentabilis, quod est caritas, quia ipsa est aeque in actu vel amplius quam ignis materialis ; sed ignis materialis ratione suae actualitatis augetur in infinitum, si adsit combustibile, sicut dicit Philosophus : ergo similiter caritas de se.
  4. Item, hoc ipsum ostenditur a parte obiecti caritatis, quod est summum bonum non habens mensuram : ergo si mensura caritatis debet attendi per magnitudinem obiecti, et illud caret modo et mensura, ergo et caritas : et si hoc, ergo non habet statum nec terminum.

 

Respondeo :

Dicendum quod status est in augmento caritatis secundum omnem modum, secundum quem contingit esse statum et perfectionem in motu augmenti.

Augmentum enim, sicut patet in corporalibus, habet statum a tribus : videlicet a virtute agente et potentia suscipiente et forma perficiente. Sic est in homine, cuius augmentum stat, quando virtus caloris et carnis secundum speciem non potest amplius convertere, quam deperdatur ; quando potentia humidi radicalis non potest plus extendi ; quando corpus perfectum est, secundum quod congruit perfectioni animae.

Sic dicendum quod caritas stat a parte virtutis agentis ; sed huiusmodi status potest esse dupliciter. Nam illa virtus aut est operans n turaliter aut a proposito ; si naturaliter, tunc stat quando non potest amplius ; si a proposito, tunc stat quando non disponit amplius ; et hoc modo stat caritatis augmentum, cum deventum est ad mensuram, quam mensus est Deus homini secundum distributionem suae sapientiae. Et ideo, quam vis virtus augmentans sit infinita, tamen operatur secundum dispositionem sapientiae limitantis effedus varios, secundum quod sibi placet. Non enim operatur secundum omnimodam possibilitatem.

Stat etiam a parte suscipientis, quia sicut dicitur Matthaei 25, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Et huiusmodi status potest intelligi tripliciter : aut secundum actum, cum amplius non procedit, et sic stat in viris perfectis, qui non assurgunt ad maiora : aut secundum aptitudinem et sic stat in beatis, qui amplius non possunt se disponere et tantum habent, quantum se disposuerunt, unde status est in eis ; aut secundum possibilitatem suscipientis, et sic statum habet in Christo, et credo etiam, quod in beata Virgine, et aliqui dicunt, quod in Angelis ; utrum in aliquibus aliis, nescio. Scio tamen de Christo ; quod tantum habet de gloria, quantum potest recipere creatura unita, et credo hoc ipsum de Matre dulcissima.

Stat etiam a parte augmentabilis, cum pervenit ad quantitatem perfectam. Sed notandum quod quantitas virtutis perfecta est dupliciter : vel simpliciter vel in genere. Simpliciter perfecta est in summo et simplicissimo, ut in Deo ; in genere vero in omnibus, qui pertigunt ad actum completum, ad quem sunt, et hoc est diligere Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota virtute. Primo modo non est status, sed secundo solum.

 

[Ad obiecta] :

  1. Ad illud quod obicitur primo de infinitate virtutis agentis, dicendum quod illa ratio teneret, si virtus caritatem augmentans ageret naturaliter et secundum impetum sive secundum totum suum posse ; nunc autem agit sapienter et ita ponit unicuique limitem, ipsa in se non limitata.
  2. Ad illud quod obicitur per simile in aëre, quod suscipientis potentia est ad infinitum, dicendum quod lumen augeri in aëre hoc est dupliciter : vel per ipsius clarificationem, vel per luminum aggregationem. Primo modo credo quod statum habeat ; adeo enim posset aër illuminari, quod si etiam superveniret aliud lumen, non magis claresceret. Alio modo potest augeri lumen in aëre per luminum aggregationem ; et sic, quia lumina diversorum luminarium sunt in eodem puncto aëris, non se coangustant nec se expellunt, sicut multae species in uno medio ; et ita nunquam sunt tot species, quin plures possint esse, simliter de luminibus. Sed tunc non est simile de caritate, quoniam, sicut prius tactum est, in una anima una tantum est caritas ; non sic est de lumine, quod egreditur a diversis luminaribus.
  3. Ad illud quod obicitur a parte augmentabilis, quod ignis in infinitum est augmentabilis, dicendum quod calor potest augeri dupliciter : vel intensive, et sic statum habet et summum ; vel extensive, ut sit in pluribus, et sic non habet statum a parte sua, sed a parte combustibilis, quod finitum est. Similiter dico quod caritas potest augeri intensive, ut magis diligat, et sic habet statum, sicut ignis ; alio modo extensive, ut a parte dilectorum, et sic non habet statum ex parte sua, quia nunquam tot diligit, quin adhuc nata sit diligere plures.
  4. Ad illud quod obicitur a parte obiecti, dicendum quod obiectum nihil ad hoc facit, quia obiectum semper est idem non mutatum et est infinitum ; et ideo nunquam ei caritas commensuratur nec ad eius mensuram recipit augmentum nec decrementum.

 

 

DUBIA CIRCA LITTERAM MAGISTRI.

Dub. I.

In parte ista incidunt dubitationes circa litteram, et primo de hoc quod dicit, quod « Christo non ad mensuram datus est Spiritus ». Videtur enim falsum, quia omne finitum habet mensuram : ergo si Christo datus est Spiritus non ad mensuram, Christo datus est Spiritus infinitus. Sed contra hoc est, quod omnia creata sunt finitae capacitatis.

Respondeo : Hoc infra melius patebit ; nunc tantum modo sufficiat, quod hoc vel est dictum propter gratiam unionis, quae fecit quod omnia quae Dei sunt, sint illius hominis ; vel propter gratiam capitis, quia in Christo est gratia ad omnes actus non arctata, sicut in capite vigent omnes sensus. Unde illa determinatio non privat finitatem, sed privat determinationem ad aliquem actum sive speciale donum.

 

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod « caritas est animi nostri rectissima affectio ». Videtur enim male dicere, quia nullus habitus est affectio ; caritas est virtus et ita habitus : ergo non est affectio.

Respondeo : Dicendum quod affectio dicitur quadrupliciter : uno modo ipsa vis affectiva ; alio modo dicitur affectio passio vis affectivae, ut gaudium et dolor et huiusmodi ; tertio modo dicitur actus potentiae affectivae ; quarto modo dicitur habitus affectivus, sicut intellectus uno modo dicitur habitus principiorum, qui est regula intellectus : et hoc modo accipitur, cum dicitur quod caritas est affectio ; et similiter accipit Bernardus, cum dicit quod virtus est affectio ordinata.

 

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister, quod « caritas intus operatur alios actus atque motus, mediantibus aliis virtutibus ». Videtur enim dicere contra illud quod dicitur ad Galatas 5, 6 : Fides per dilectionem operatur.

Respondeo : Dicendum quod quamvis illud possit sustineri, quod caritas operatur mediantibus aliis virtutibus tamquam ministris, et aliae nihilominus per caritatem ad iuvantem et dirigentem ; tamen solutio Magistri, quam hic facit, non valet, quia Magister petit principium in solvendo. Supponit enim in solutione oppositum eius quod probatur. Cum enim Spiritus sanctus non efficiat in nobis opera aliarum virtutum sine habitibus mediis, quomodo efficit in nobis opus dilectionis ?

Si tu dicas, quod ipse dilectio est, similiter possum dicere quod Filius est Sapientia et Verbum, ergo pari ratione sine habitu medio debet illuminare intellectum. Et propter hoc Magistri opinio non est ita probabilis nec quantum ad rationes nec quantum ad auctoritates. Quod patet, si attendantur praedictae solutiones. In omnibus enim solutionibus Magister petit quod est in principio.

 

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod « Spiritus sanctus non dividitur ». Videtur enim dicere falsum, quia Numerorum 11, 17 dicitur quod Dominus dixit Moysi : Auferam de spiritu tuo etc. Item, I Ioannis 4, 13 : De Spiritu suo dedit nobis ; si dedit de Spiritu, videtur quod vel totum dedit, vel divisit in partes.

Respondeo : Dicendum quod Spiritus sanctus est in semetipso simplex et ideo in se indivisus ; sed in effectibus est multiplex, et ideo quantum ad effectum dividitur, quia non datur singulis ad omnia. Et hinc est - quia plenius datus est Moysi quam aliis - quod ideo dicit : Auferam de spiritu tuo ; et quia non ad omnia datur nobis, ideo dicit beatus Ioannes : De Spiritu suo dedit nobis.